Caput 8
Caput 8
Superior opinio ex jure impugnatur, et solemnitatem voti castitatis de jure humano esse ostenditur.
CAPUT VIII. SUPERIOR OPINIO EX JURE IMPUGNATUR, ET SOLEMNITATEM VOTI CASTITATIS DE JURE HUMANO ESSE OSTENDITUR.
1. Bonifacii textus principalis. — Seguitur ex pradicta sententia solemnitatem esse de jure divino.—Tertio principaliter argumentari possumus contra dictam sententiam, quia ex ea sequitur solemnitatem voti castitatis religiosae non esse de jure tantum ecclesiastico, sed de divino jure. Consequens falsum est ; ergo. Minor patet ex Bonifacio Papa, c. unico, de Voto, in 6, dicente, voti solemnitatem sola HEcclesie constitutione iucentam esse, quae verba retulit Gregorius XIII in dicta constitutione, Ascendente Domino. Et non solum probavit, verum etiam pro fundamento suae decisionis, et reprobationis doctrinae, quam ibi damnat, illam sumit. Unde constat, non ut privatum Doctorem, sed ut Pontificem, et Ecclesiae magistrum ex cathedra loquentem, illam docuisse veritatem. De qua re plura in sequentibus, et praecipue in proprio tractatu de Societatis instituto, lib. 3, dicemus. Probatur ergo sequela principalis argumenti, quia status religionis, ut includit traditionem tribus votis essentialibus firmatam, de jure divino est, saltem in lege nova ex Christi institutione, ut in sequenti libro ostendemus. Sed illa traditio sic facta ex natura rei et de jure naturali inducit impedimentum irritans, et inhabilitat ad matrimonium contrabendum juxta illam sententiam, et totum id est de jure divino, estque necessarium, et sufticit ad voti solemnitatem substantialem. Ergo ex illa sententia aperte sequitur, solemnitatem voti castitatis non esse de solo ecclesiastico jure.
2. Multi ea auctoribus concedunt sequelam. — Ad hanc rationem, multi ex his qui illam sententiam in praedicto sensu defendunt, concedunt illum modum traditionis religiosae per translationem dominii ipsius religiosi in religionem esse ex divina Christi institutione, et consequenter etiam fatentur illam efficaciam voti solemnis castitatis religiosa ad subsequens matrimonium dirimendum esse de jure naturali; ac denique substantialem talis voti solemnitatem esse etiam de jure divino. Et ad Pontitices respondent, locutos esse de solemnitate requisita, ut talis traditio rite et valide fiat, sicut nunc matrimonium, quoad substantiam et indissolubile vinculum, et quoad efficaciam irritandi secundas nuptias, durantibus primis, est de jure divino ; nihilominus solemnitas nunc requisita ut matrimonium valide fiat, est de jure ecclesiastico, utique quod coram parocho et testibus fiat. Ita explicant illam Bonifacii decisionem plures Doctores, praesertim Theologi moderni, et Thomisitae, quos refert Sancius supra, n. 16; et Henric., dict. lib 12, alias 2, de Ma- trim., c. 5, ubiplures, qui contrarium docent, in eumdem sensum trahere conatur. Et Covarruvias etiam illam sequitur interpretationem in 4 Decretal., 2 p., c.75, 8S4,n.8; et citat Palud., in 4, dist. 38, q. 2, S Septima divisio ; sed ibi expresse ait, in voto solemni esse duo, scilicet, materinum, id est, essentiam voti, et solemnitatem, tanguam formam ; et in voto solemni religionis materiam esse de jure divino et naturali, quia ipsemet vovens obligat se, sed sole nnitatem esse ab Ecclesia. Et sequitur ibi Supplementum Gabr., q. 1, art. 2, in fin., et uterque per materiam, seu voti essentiam aperte intelligit solam promissionem, quae a voluntate pendet, cujus obligatio est de jure divino, et nemo, inquiunt, potest illam impedire. Unde omnem aliam voti solemnitatem ab Ecclesia esse sentiunt, ut expressius declarat Palud., q. 4, art. 4, concl. 11; et Supplem., q. 1, art. 2, concl. 4, citans Gersonem, in Regul. Moral.
3. Vera teatus interpretatio. — Vera ergo et communis jurisperitorum intelligentia est, Pontificem, in d. cap. unico, loqui de solemnitate substantiali voti , id est, de virtute, et efficacia quam habet ad irritandum subsequens matrimonium. Unde glossa ibi, notab. 1, ex eo quod dicitur in illo capite, solemnitatem voti inductam esse constitutione Ecclesiae, colligit, non votum ipsum, sed constitutionem Ecclesiae esse, quae dirimit matrimonium. Ubi eodem modo textum illum intelligunt Joan. Andr., Dominic., Archidiac., Anchar., Francus, et alii. Et videtur posse convinci ex ipso contextu. In quo imprimis consideranda est quaestio proposita his verbis : Quod votum debeat dici solemne, ac ad atrimonium dirimendum efjicaz? Ubi aperte proponitur quaestio de illo voto solemni, quod ratione suae solemnitatis vim habet dirimendi subsequens matrimonium. Ad respondendum autem huic quaestioni, Fontifex pro fundamento sumit, quod voti solemnitas ex sola Ecclesiee constitutione est inventa. Ergo loquitur in his verbis de illa solemnitate, ratione cujus votum habet dirimere matrimonium, ac proinde supponit ipsam vim dirimendi matrimonium, quam tale votum habet, ex sola institutione Ecclesiae profectam esse. Probatur haec consequentia primo, quia, ut conveniens sit responsio, et fundamentum ejus, termini debent univoce, et in cadem accipi significatione in responsione, in qua in interrogatione positi fuerunt.
4. Secundo confirmatur. — Secundo, quia si in illo fundamento esset sermo de sola solemnitate exteriori necessaria ex constitutione Ecclesia ad valorem actus, esset ineptissimum ad responsionem inferendam, quam Pontifex colligit. Tum quia illa solemnitas necessaria ad valorem actus etiam votis simplicibus potest adhiberi; posset enim Ecclesia statuere ut votum simplex castitatis et religionis non sit validum, nisi in tah aetate vel coram testibus factum; ergo quod talis solemnitas sit ex constitutione Ecclesiae, impertinens est, ut inde colligatur quodnam votum sit solemne ad dirimendum matrimonium. Tum etiam quia e contrario potest esse votum solemne quoad traditionem personae in Dei obsequium, et consequenter (justa illam sententiam) habens vim dirimendi matrimonium, sine ulla alia solemnitate requisita ex institutione Ecclesiae ad valorem actus. Ut olim virgines vovebant in manibus Episcopi, et se tradebant illi in Dei obsequium cum solemnitate aliqua accidentali, ncn specialiter determinata ab Ecclesia ad valorem actus. Ergo ex illo fundamento sic intellecto non posset recte colligi sola duo vota ordinis et religionis esse solemnia quoad vim dirimendi matrimonium.
5. Tertio. — Tertio specialiter id confirmatur, quia Pontifex in illis verbis indifferenter loquitur de voto solemni ordinis et religionis, et universaliter de omni voto habente solemnitatem impeditivam matrimonii (ut sic dicam). At vero votum connexum ordini nullam requirit solemnitatem extrinsecamn inventam ab Ecclesia, ut dirimat matrimonium. Nam si quis ordinetur subdiaconus cum sola solemnitate substantiah sacri ordinis, quae non est ex constitutione Ecclesiae, sed divina, erit inhabilis ad matrimonium, et habebit votum solemne sine alia solemnitate inventa ab Ecclesia, praeter constitutionem, qua voluit talem clericum esse inhabilem ad matrimonium, vel mediante voto, vel ex efficacia talis legis, ut sumitur ex Concilio Trident., sess. 24, c. 9. Ergo respectu talis voti et solemnitatis ejus impertinens esset illud fundamentum , quod solemnitas extrinseca necessaria ad valorem actus est ex sola constitutione Ecclesiae, cum votum ordinis possit esse validum, sicut solemne, sine tali extrinseca solemnitate. Dicet fortasse aliquis, sola constitutione Ecclesiae inductum esse ut tale votum sit annexum ordini sacro, et hanc esse in illo voto solemnitatem solo jure ecclesiastico inventam. Sed contra, quia neque hoc satis est ut votum annexum ordini irritet matrimonium subsequens; nam, ut supra dictum est, potuisset Ecclesia illi conjungere simplex votum, seu simplicem obligationem servandi castitatem, non inhabilitando personam. Ergo necesse est ut solemnitas per Ecclesiam inducta, sit ipsamet inhabilitatio personae, seu efficacia data voto ad illam inducendam. Ergo de hac solemnitate loquitur Pontifex quoad votum ; ergo, cum generatim et indifferenter loquitur, de eadem loquitur in omni voto quod illam habet.
6. Probatur quarto. — Quarto id aperte colligitur ex verbis decisionis, seu conclusionis ex tali fundamento illatae : Praesentes duaimus declarandus oraculo sanctionis , illud solum votum debere dici solemne quantum ad post contractum matrimonium dirimendum , quod solemnizatum fuerit per susceptionem sacri ordinis, aut per professionem, etc. Haec enim decisio et illatio ex priori fundamento in hoc necessario fundari debet, quod Ecclesia per suam constitutionem tantum illis duobus votis illam vim dirimendi matrimonium subsequeus contulit; ergo de solemnitate, quantum ad hunc effectum, locutus fuerat antea Papa, cum in suo fundamento sumpsit solemnitatem voti ex sola constitutione Ecclesiae introductam esse. Probatur consequentia, tum ex univocatione terminorum, quae in toto discursu servanda est; tum etiam quia praeter illa vota, possent alia reputari, et affirmari solemnia quoad vim dirimendi matrimonium , si alioquin haberent aliquam solemnitatem requisitam ex constitutione Ecclesiaa ad valorem voti. Et e contrario nullum esse posset votum solemne quoad irritandum matrimonium subsequens, nisi haberet aliquam solemnitatem extrinsecam requisitam ad valorem voti, quod falsum esse jam ostensum est. Est ergo haec in virtute Pontificis argumentatio : illa tantum vota sunt solemnia, quibus Ecclesia contulit solemnitatem, id est, vim irriiandi matrimonium; sed solis illis duobus votis Ecclesia vim illam contulit; ergo illa duo tantum sunt solemnia quoad matrimonium subsequens dirimendum.
7. Probatur quinto.—G'regorii XTLII decisio. — Quinto, ac principaliter haec intelligentia et resolutio ex alia decisione Gregori XIII tam aperte comprobatur, ut jam omnis alia expositio improbabilis et reprobata ac prohibita esse videatur. Cum enim Gregorius XIII, in Bulla Quanto fructuosius , anno 1582 in confirmationem instituti Societatis edita, inter alia declarasset, eos, qui absque professione solemni per tria vota simplicia Societati incorporantur, vere et proprie religiosos esse, et tales esse ab omnibus judicandos et appellandos , praecipiendo ne quisquam hoc in dubium revocare auderet, nihilominus postea non defuit qui et contrarium docere, et declarationem Pontificis vel perperam interpretari, vel temerario ausu despicere et damnare ausus fuerit. Hanc autem erroneam temeritatem volens corripere et damnare idem Pontifex, in alia Bulla, Ascendente Domino, anno 1584 edita, ad coarguendum illorum errorem, verba Bonifacii praemittit, dicens: Non considerantes voti solemnitatem sola Ecclesiee constitutione inventam esse ; triaque hujusmodi Societatis vota, tametsi simplicia, ut substanLalia religionis vota ab hac Sede fuisse admissa , illaque emittentes in statu religionis vere constitui, quippe qui per ea ipsa se Societati dedicant, atque actu tradunt, seque divino servitio emancipant. In his ergo verbis aperte loquitur Gregorius de solemnitate substantiali, qua rigorosum et propriissimum votum constituit, iludque ab omni simplici distingult ; et illam solemnitatem dicit esse ex sola constitutione Ecclesiae. Ac de eadem tacite Bonifacium interpretatur , illumque in modo procedendi et decidendi imitatur. Nam ad damnandos Theologos impugnantes institutum Societatis, et contra prius suum decretum contumaces , pro fundamento sumit, solemnitatem voti sola institutione Ecclesie inventam esse. Ergo necesse est ut in dicto sensu de solemnitate voti loquatur, quia illi Theologi de illa solemnitate voti loquebantur, et quia vota scholarium aut coadjutorum Societatis illa carebant, ideo dicebant non constituere verum religionis statum. Ergo, ut Pontifex firmum fundamentum jaciat, necesse est ut de eadem solemnitate voti loquatur, cum dicit esse ab Ecclesia inventam.
8. Deinde illi adversarii non negabant solemnitatem illam, quae consistit in modo profitendi vel contrahendi cum religione, cum extrinsecis conditionibus, vel solemnitatibus necessariis ad solemnitatem actus, esse ab Ecclesia inventam, quia de hoc nullus dubitavit unquam. Imo D. Thomas (cujus doctrinam sequi illi Theologi profitebantur) in 4, dist. 38, q. 1, art. 2, in corpore, dicens votum solemnizari per traditionem factam in manu praelati religionis approbata, addit, servatis aliis circumstantiis , que secundum illos Theologos non considerasse, solemnitatem voti esse ex sola Ecclesiae constitutione, non loquitur de hac solemnitate quae in dictis circumstantiis consistit. Ergo e converso fundamentum Pontificis est, solemnitatem essentialem voti esse ex sola Ecclesiae constitutione. Praeterea ex hoc fundamento infert Pontifex, vota simplicia Societatis posse esse substantialia religionis, et verum religionis statum constituere, etiamsi careant illa peculiari solemnitate, quam vota professorum habent. Ergo necesse est ut de hac ipsa peculiari solemnitate loquatur, cum dicit esse ex Ecclesiae constitutione; simul etiam docens, sicut Ecciesia instituit verum religionis statum cum illa solemnitate votorum, ita etiam posse sine illa admittere vota simplicia, ut substantialia, et sufficientia ad religiosum statum constituendum.
9. Denique hinc etiam argumentum supra factum roboratur; nam Gregorius de his Societatis votis agnoscit esse substantialia religionis vota, et a Sede Apostolica admitti, ac legitimo modo, et cum circumstantiis approbatis ecclesiastica constitutione emitti in religione approbata, post legitimam aetatem et probationem, etc., et cum vera traditione fieri, et ideo constituere religiosos, aon secus ac ipsos, tum Societatis, tum aliquorum regularium ordinum professos, ut inferius dicetur; ergo nihil, quod ad jus divinum pertinet, in his votis desiderari potest, ut solemnia sint. Ergo solemnitas, quae illis deest, et votis professorum inest, non est divini, sed humani juris, nec est traditio, sed aliquid aliud, quod per constitutionem Ecclesiae additum est.
10. Quid desit simplicibus Societatis votis, ne siit solemnia. — Dices : quid ergo deest tunc his votis Societatis, quominus solemnia sint , cum illis addiderit Gregorius vim dirimendi matrimonium subsequens; nam hoc satis est ut votum sit solemne, ut patet in voto sacrorum ordinum? Responderi potest, ad solemne votum religionis, non satis esse quod subsequens matrimonium irritare valeat, sed etiam praecedens non consummatum. Sed hoc imprimis controversum est, an, scilicet , haec vota Societatis hanc habeant efficaciam, de quo infra dicturi sumus. Et deinde licet illam non habeant, simpliciter erunt solemnia, sicut votum clericorum., hespondeo igitur, illi deesse quod non inhabilitant personam simpliciter ac perpetuo, sed solum quamdiu durant. Non habent autem durationem absolute perpetuam, quia non sunt annexa professioni perpetuae ex utraque parte, sed traditioni dissolubili per repudiationem acceptantis; et ideo non habent vim ad solemnizandum votum sufficientem. At vero sicut est ex peculiari institutione Ecclesiae, quod haec vota talis sint conditionis dissolubilis, ita etiam in alis religionibus ex jure positivo Ecclesie habet professio indissolubilitatem ex parte acceptantis. Nam ex natura rei posset religio cedere juri suo, et professum a servitute religiosa, quam se voluntarie donando contraxerat, et ab obedientia, quam promiserat, liberum dimittere, saltem ipso religioso consentiente. Quia ex natura rei contractus dissolvi potest per voluntatem contrahentium, et unusquisque cedere potest promissioni vel donationi sibi factae, nec potest seipsum reddere inhabilem ad cedendum juri suo, per solam suam voluntatem; quia semper potest illam mutare, dummodo fiat sine injuria alterius. Quod ergo nunc religio uniens sibi religiosum per professionem solemnem non possit amplius vinculum dissolvere, etiam consentiente religioso, non est de jure naturali, nec ex divino positivo, quod ostendi possit ; est ergo juris ecclesiastici, ut sumi potest ex c. ult. de Regular. Quidquid ergo solemnitatis in votis professorum reperitur, quod votis Societatis simplicibus desit, jure ecclesiastico inventum est, et iraditioni ac votis superadditum.
On this page