Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 9

Caput 9

Ratione ostenditur traditionem religiosam ex solo jure naturali non irritare subsequens matrimonium.

CAPUT IX. RATIONE OSTENDITUR TRADITIONEM RELIGIOSAM EX SOLO JURE NATURALI NON IRRITARE SUBSEQUENS MATRIMONIUM.

1. Utrum traditio sit de jure divino. — Ultimo, ne solis exemplis vel auctoritate niti videamur, ratione sententia illa improbanda est. Duo autem dicit principaliter : unum est, traditionem illam, qua religioni in Dei obsequium fit, de jure divino esse necessariam ad statum religiosum constituendum , quamvis modus faciendi illam , per Ecclesiam determinetur; alterum est, traditionem illam semel factam ex ipso jure naturae reddere personam inhabilem ad matrimonium valide contrahendum. Et de primo quidem nunc non multum contendimus : in bono enim sensu concedere possumus esse de jure divino, ut status religionis per traditionem propriae personae, talem statum assumentis, factam in manu alicujus, qui illam acceptet, et per illam peculiare jus in personam religiosam acquirat, constituatur; sive illa traditio sit simpliciter necessaria ad statum religiosuin, et de illius essentia, sive pertineat ad quamdam veluti speciem ejus, seu peculiarem modum constituendi illum statum. Quia fortasse potest etiam sine illa per sola tria vota alio modo constitui; et forte aliquando usitatum ita fuit, licet nunc non sit in usu, de qua re infra, tractando de origine hujus status, et de modo illum profitendi tractandum erit. Juxta hunc autem posteriorem dicendi modum, qui satis probabilis est , non potest traditio illa ita de jure divino reputari, ut jus divinum statuerit vel instituerit statum religiosum illo modo determinate faciendum, sed vel illo vel alio sufticiet. Atque illa traditio non ut existens (ut sic dicam ), sed ut possibilis erit de jure divino, vel ( quod in idem redit) potius potestas instituendi talem traditionem et acceptandi illam, erit de jure divino, quam ipsa traditio seu actualis ejus institutio; sicut alias de excommunicatione, et aliis censuris, et de sacramentalibus diximus. Quia vero ad praesens non refert . damus absolute hujusmodi traditionem quoad substantiam esse de ure divino, quamvis modo ab Ecclesia praescripto fieri debeat.

2. Probatur traditionem non irritare matrimonium solo jure divino.— Addimusque circa secundum punctum , etiam traditionem legitime factam, et a jure divino manantem, non irritare matrimonium subsecutum, ex vi solius juris divini. Probatur primo, quia si traditio illa spiritualis de se et ab intrinseco repugnat cum traditione carnalis vinculi matrimonii , etiamsi fiat absque speciali voto castitatis, irritabit matrimonium subsequens. Consequens est falsum; ergo. Probatur sequela, quia si illa traditio intrinsece pugnat cum matrimonio, et irritat illud, ideo est quia per illam abdicat persona sui dominium a se, et transfert in alium, ideoque jam non potest alteri se donare. At vero per solam donationem fit illa abdicatio et translatio dominii, etiamsi votum castitatis non addatur; ergo etiam sic facta irritabit matrimonium. Consequens autem falsum est; ergo, etc. Major nota est ex fundamento contrariae sententiae. Minor autem etiam est in jure manifesta , et usu etiam est nota ; quia quotidie fiunt translationes dominiorum per puras donationes, sine additione alicujus promissionis, vel voti, aut juramenti. Et ratio est, quia voluntas ab- soluta donandi, iu habente potestatem, sine alio adminiculo est sufficiens ad transferendum dominium, praesertim si in actum externum traditionis cum acceptatione donatarii prodeat. Ergo, sicut aliarum rerum donationes ita fiunt, potest fieri donatio et traditio propriae personae. Item in servitute civili seu carnali, ita fieri potest; ergo etiam religiosa seu spiritualis servitus potest eodem modo contrahi. Et ideo diximus in superiori libro, ad rationem status perfectionis ex natura rei non esse necessarium votum, sed donationem, vel pactum aliquod sufficere, ut in statu Episcopi videre licet. Ergo idem est de traditione, quam nunc consideramus.

3. Quid de traditione cum solo voto castitalis ? — Nec votum illud esset solemne, nec persona esset inhalilis ad matrinonium. — Minor autem prioris syllogismi, seu falsitas consequentis satis certa esse videtur; quia de facto nulla traditio sui sine voto castitatis, vel lege Ecclesiae, irritat matrimonium. Hoc patet ex traditione personae, quae suscipiendo sacrum ordinem fit; item in conversis seu oblatis, qui se offerunt hospitali vel religioni, in perpetuam quasi servitutem spiritualem; nam vere dominium sui a se abdicant, et in hospitale vel religionem transferunt; et tamen non fiunt inhabiles ad matrimonium. Item pueri, qui olim donabantur a parentibus religioni, vere constituebantur sub potestate et dominio religionis, ut infra suo loco videbimus; et nihilominus pervenientes ad aetatem adultam non erant inhabiles ad matrimonium , ut ex usu illorum temporum infra etiam monstrabimus. Adde quod, licet nunc fieret traditio rcligiosa cum voto castitatis sine aliis substantialibus votis religionis, nec votum illud esset solemne, nec persona esset inhabilis ad matrimonium; ergo multo minus potest fieri persona inhabilis ad id per solam traditionem. lllatio per se nota est, et antecedens probatur, quia talis traditio cum solo uno voto castitatis non esset professio religiosa, nec constitueret statum religiosum, quia desunt aliqua substantialia; ergo votum illud non esset solemne, quia nec esset conjunctum ordini sacro, nec professioni relgionis. Et ita sumitur ex c. Fa perpetua, de Convers. conjug., quamvis Innocentius ibi, num. 1, quem multi sequuntur, non recte in hac parte opinetur; meliusque sentiunt Panor., in d. c. Rursus, in fine, quem cum aliis sequitur sancius supra, n. 21. Et idem sumitur ex Sylvestro, relig. 3, n. I8, ubi idem dicit de professione, seu traditione facta cum solo voto obedientise, excludendo alia. Meritoque addit , excludendo alia ; nam votum obedientiae, si fiat secundum regulam approbatam, virtute includit alia vota, ut usus ahquarum insignium rehgionum ostendit. Et sumitur ex d. c. Ea parte tua, in fine, ibi : Nisi se coto adstrinaerit ad observationem regularem. Utique de praesenti, non de futuro, vel, ut glossa ibi dicit, voto, id est, professione, quae et traditionem et votum praedictum includit ; hoc autem non habet locum in solo voto castitatis, quia neque formaliter neque virtualiter caetera includit.

4. Instantia solvitur. — Dicet fortasse aliquis, quando fit traditio sola, vel cum solo voto castitatis, vel non esse ejusdem rationis cum donatione sui, quam facit religiosus adjunctis tribus votis; vel, si talis fiat ex intentione voventis, non esse validam, quia sine firmitate trium votorum non acceptatur ab Ecclesia, quia non fit (sicut fieri debet) in religione ab Ecclesia approbata. Sed neutrum horum vim argumenti facti evacuat ; nam imprimis illa traditio, licet non sit ejusdem rationis moralis, vel potius non habeat eamdem vim ad effectum constituendi verum religiosum statum, quia vel non fit in rehgione ab Ecclesia approbata, vel non habet omnia vota substantialia conjuncta, nihilominus in sua intrinseca ratione et substantia potest esse ejusdem rationis; utraque enim est donatio habens eamdem materiam, scilicet, propriam personam, et potest fieri tam integra et plena, ex intentione donantis, ad omnia obsequia Dei et religionis, uno modo, sicut alio; et eodem modo potest a religione acceptari. Deinde, licet Ecclesia non approbet illam traditionem in ratione professionis religiosaee propter defectum votorum, nihilomiuus non reprobat nec irritat illam, sed suae naturae illam relinquit. Nulla enim lex canonica proferetur, in qua talis oblatio sui nuda (ut sic dicam), id est, non firmata et ornata per tria vota, ab Ecclesia irritetur, vel prohibeatur. Ergo cum de se sit bona, et ad Dei obsequium fiat, et in salutem spiritualem personae sic tradentis redundet, non est cur invalida judicetur.

5. Prelati religionum habent potestatem accipiendi conversos. — RBesponderi potest esse invalidam, quia non est qui acceptet nomine Dei, quod esset necessarium; quia haec oblatio non fit homini in ejus commodum, sed it in honorem Dei. Sed contra, quia multae religiones habent a Pontifice potestatem acceptandi conversos sic se offerentes, non ut religiosos, sed ut Deo devotos. Item ex natura rei videtur esse haec potestas in ordinariis praelatis, si Pontifex illam non limitet, quod non fecit quoad hanc partem; et in religione similiter invenitur talis potestas, quia cum illa fit contractus, et in illius utilitatem cedit, licet principaliter fiat in honorem Dei. Denique, licet daremus nunquam esse validam ex defectu alicujus conditionis ab Ecclesia praescriptae, ac requisitae ut valide fieret, nihilominus de se potest esse valida, etiamsi absque votis fiat, et Ecclesia posset non exigere talem conditionem ut necessariam ad valorem ejus; et nihilominus sic facta non faceret personam inhabilem ad matrimonium ex inirinseca natura sua, siue adminiculo ecclesiasticae constitutionis, ut ostensum est; ac proinde recte sequitur, neque nunc feri illum effectum ex sola rei natura, ut etiam probatum est.

6. Sequitur ez praedicta sententia, in peccato religiosi praeter malitiam conira temperantiam, dari duas malitias : unam contra religionem, et aliam conira justitiam. — Potestque amplius hoc declarari ac confirmari ; quia talis traditio per se, et ut distincta et praecisa a voto castitatis, non obligat ad castitatem servandam ; ergo nec per se potest ab intrinseco valorem matrimonii impedire. Antecedens probatur primo a posteriori, quia alias religiosus, peccando contra castitatem, praeter malitiam contra temperantiam, duas haberet malitias : unam contra religionem , quia est contra votum ; et aliam contra justitiam, quia est contra donationem religioni factam; sicut conjux habens votum castitatis, adulterium committens, praeter intemperantiam et sacrilegium, contra justitiam peccat in alterum conjugem, cui jam suum corpus tradidit. Consequens autem est falsum; ergo et illud unde sequitur. Minor probari potest ex communi consensu Doctorum , quos late refert Sancius, lib. 7 de Matrim., disp. 27, a n. 19, disputando de obligatione aperiendi in confessiore circumstantiam voti simplicis vel solemnis, ordinis sacri, aut professionis, ex quibus quamplures docent sufficere explicare circumstantiam voti absolute, non explicando solemnitatem, nec modum solemnitatis , nec an votum fuerit bis vel ter emissum. Et licet alii dicant, aliquas ex his circumstantiis esse aperiendas, non fundantur in eo quod addant plures species malitiarum , sed vel in hoc quod notabiliter aggravant, vel pauci in hoc quod votum simplex et solemne ditferant specie, quod est falsum, ut irfre ostendemus. Et quod ad praesens attinet, non ideo dicunt multiplicari malitias in fornicatione religiosi professi, sed unam tantum ponunt, licet alterius rationis esse fingant. Nullus ergo est qui senserit plures esse malitias in fornicatione religiosi, praeter eam quae est contra temperantiam seu castitatem, et aliam contra votum seu professionem. Est ergo una tantum malitia sacrilegii in tali actu. Et ratio non est alia, nisi quia traditio per se non obligat ad servandam castitatem, sed solum votum.

7. Oppositum autem ex illa sententia sequi facile probatur, quia traditio religiosi et promissio castitatis sunt actus inter se moraliter ac realiter distincti , et inducunt obligationem pertinentem ad diversas virtutes ; votum enim inducit obligationem religionis ac fidelitatis ad Deum ; traditio, justitia ad religionem, cui se donavit. Vel, ut alii volunt, erit etiam sacrilegii species diversi, quatenus est contra specialem honorem Dei, vel contra novum jus dominii illi acquisitum, simile illi sacrilegio quod invenitur in furto rei sacrae , vel in violatione templi ; et ita erit in illo actu, non tantum duplex, sed etiam triplex malitia praeter luxuriam ; quae omnia in moralibus absurda sunt. Ratio autem cur illa traditio non obliget specialiter ad castitatem, reddi potest, quia objectum seu materia illius traditionis, est ipsamet persona donantis, non in ordine ad non fornicandum, vel abstinendum ab usu copula carnalis, quia, licet iste possit esse finis illius traditionis, non tamen est ejus materia. Unde sicut finis legis non cadit sub obligationem legis, ita nec ille finis talis donationis cadit sub obligationem ex ipsa donatione intrinsece ortam. Alioquin ex illa traditione oriretur specialis obligatio ad vitanda singula peccata, quia sub finem illius traditionis comprehenditur, nam ad caetera peccata vitanda ordinatur. Unde tandem facile probatur consequentia principalis argumenti, quia si fornicatio non est contraria intrinsecae obligationi illius traditionis, ergo usus matrimonii per honestam carnalem copulam multo minus erit illi contrarius. Ergo nec vinculum matrimonii est contrarium illi traditioni ; ergo ex sola rei natura non irritatur ab illa, vel ab obligatione, quae ex illa nascitur.

8. Confirmatur exemplo servitutis. — Ultmo explicatur vis hujus rationis, et assertio intenta amplius roboratur exemplo servitutis contractae per donationem, aut venditionem, vel similem contractum ipsius servi. Nam per illum contractum se privat dominio sui ipsius, et se donat alteri, et nihilominus invito domino potest se valide tradere alteri conjugi per matrimonium ; nec prior traditio inhabihtat personam ad secundam ; ergo proportionali ratione dicendum est de religiosa servitute ex tali traditione orta, non reddere ab intrinseco personam inhabilem ad se tradendum alteri per matrimonium. Antecedens supponimus ut certum, ex c. 1 de Conjug. servorum , et aliis. Consequentia vero probatur, quia imprimis disparitas rationis non facile redditur. Deinde, quia aequiparatio potest suaderi sufficienter, quia, licet dominus acquirat jus in servum quoad opera ejus, ita ut possit illo uti in omnem corporalem usum prudentem et sibi utilem et fortasse per matrimonium aliquo modo impediatur ab hujusmodi ministerio, cum aliqua domini incommoditate, vel minori utilitate, nihilominus jus et libertas matrimonii tanta est, tamque naturalis, ut non potuerit quispiam vel coacte, vel etiam sua privata voluntate tali potestate privari, etiamsi in poenam justam, vel per venditionem parentis, vel per suam voluntatem servus effectus sit. Unde, quia servitus , nec a jure, nec ab auctoritate Reipublicae cum illo rigore introducta est, nec fortasse introduci potuit , ideo, non obstante priori traditione servitutis , habilitas ad contrahendum matrimonium retenta est. Simili ergo modo, quando aliquis se tradit in servitutem religiosam, non statim ex vi sui privati consensus in illam traditionem se reddit inhabilem, et impotentem ad se trahendum in matr:monium, nisi accedat Ecclesiae auctoritas, quae illam inhabilitatem introducat ; quia per illam traditionem non se oblhgat ex justitia ad se abstinendum ab omni usu corporis sui, qui aliquo modo possit impedire obsequium religionis exactissimum, et cum commoditate maxima religionis. Et ideo cum illa traditione non repugnat formahter et ex natura rei vinculum matrimonii.

9. Confirmatur ultimo. — Et confirmatur, quia conjugatus, postquam consummavit matrimonium, potest profiteri religionem de licentia alterrus conjugis, cum aliis de jure requisitis, et tunc non dissolvitur vinculum matrimonii per traditionem religioni factam ; ergo signum est non habere inter se formalem et intrinsecam repugnantiam: sunt enim hae traditiones seu vincula diversarum rationum, et ad distinctos fines ordinata ; non tamen sunt formahter repugnantia, nec ad fines contrarios tendunt; et ideo sine admiriculo juris, unum non impedit et irritat aliud, eo vel maxime quod potestas matrimonium ineundi tam est naturalis, et ad commune bonum totius naturae data, ut, licet possit homo sola voluntate sua se obligare Deo ad non utendum illa, non tamen videatur posse se privare illa ornnino, et inhabilem se ad matrimonium reddere sola sua privata auctoritate , nisi auctoritas publica intercedat. Quia jus matrimonii ineundi magis videtur publicum totius natura jus, quam individui, quia ad conservationefh speciei ordinatur. Et ideo, licet possit homo pro suo arbitrio non uti illo jure et potestate, non tamen se omnino illa potestate privat sine adminiculo publicae potestatis. Imo videtur fuisse necessaria potestas supernaturalis data Ecclesia ; quia nec naturalis potestas humana potuit introducere servitutem, quae libertatem et potestatem ad centrahendum vinculum matrimonii auferret ; ut D. Thomas et Theologi scntiunt, in 4, dist. 36. Nec etiam in lege videtur fuisse talis potestas, etiam in ordine ad spiritualem servitutem, ut in libro sequenti videbimus.

10. Quorumdam opinio partim approbanda. —linc tandem aliqui graves, et antiqui auctores, licet dixerint votum castitatis fieri solemne per traditionem quam habet adjunctam, nihilominus addiderunt illam traditionem non dirimere matrimonium subsequens ex vi juris naturalis, seu divini, sed ecclesiastici, ac subinde non solemnizare votum ex natura sua, sed virtute constitutionis Ecclesiae ; ita sentit Altsiod., lib. 3 Sum., tract. ?8, cap. 2, q. 3, S Quod votum solemne. Et idem tradunt Joan. Andr., Anchar., Dominic., et Archidiac., in c. unico de Voto, in 6; et Card., in Clem. unic. de Consang., q. 24. Haec tamen sententia parum differt a nostra et communi, quam in capite scquenti trademus : immerito tamen tribuit irritationem matrimonii traditioni potius quam voto, cum jura aliter loquantur, ut in sequenti capite amplius explicabimus. Fundamenta vero prioris sententiae non indigent peculiari responsione ; nam primum expeditum et impugnatum est exemplo servitutis, quod ostendit non omnem traditionem unius rei vel personae ad aliquos usus, impedire traditionem ejusdem persona ad usus alterius rationis et ordinis ; quia pos- sunt non habere formalem oppositionem contradicentem, ut contingit in servitute et matrimonio : et idem est in praesenti, sola natura rei spectata. Ad alteram rationem respondemus , concedendo esse possibilem talem traditionem, sed non absque adminiculo voti auctoritate Ecclesiae solemnizati, ut mox explicabimus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 9