Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 10

Caput 10

De solemnitate voti castitatis religiosa ejusque origine vera sententia.

CAPUT X. DE SOLEMNITATE VOTI CASTITATIS RELIGIOSA EJUSQUE ORIGINE VERA SENTENTIA.

1. Quid sit substantialis solemnitas voti castitatis. — Vera sententia. — Aliorum opinionibus repudiatis, superest ut tertiam, quae communior est, et quae nobis omnino vera videtur, proponamus. Et imprimis dicimus, votum castitatis religiosae esse solemne, praeter vim irritandi praecedeus matrimonium ratum, de qua lib. 9, nihil aliud addere quam esse votum, non solum prohibens, sed etiam irritans matrimonium subsequens, ac subinde solemnitatem voti substantialem, de qua nunc agimus, nihil aliud esse quam moralem efficaciam voti castitatis ad inhabilitandam perpetuo personam, ne validum matrimonium contrahere valeat; ita docent auctores omnes in sequenti corollario allegati, et sumitur ex cap. Unic. de Voto, in 6, et ex cap. Rursus, Qui cler. vel vovent., et ex multis Decretis, 2, q. 1. Et sequitur ex impugnatione aliarum opinionum, quia siue efficacia ad irritandum perpetuo subsequens matrimonium votum castitatis non est solemne ; sed votum simplex castitatis habere potest omnia alia quae habet solemne, praeter hanc efficaciam, scilicet, quamcumque externam solemnitatem, seu ritum emittendi votum, et adjunctam traditionem, et quicquid aliud cogitetur. Ergo primaria differentia inter votum simplex et solemne, in dicta efficacitate posita est; ergo illa est voti solemnitas substantialis, quia sine illa non erit solemne, et cum illa non potest non esse solemne.

2. Cur efficacia inhabilitandi potius tribuatur voto castitatis quam traditioni. — Tribuimus autem hanc efficacitatem voto castitatis, potius quam traditioni religiosae, prout est actio, et donatio a promissione distincta. Tum quia ita loquuntur jura et Doctores communiter; tum quia prima prohibitio contrahendi matrimonium non est a traditione, ut probatum est, sed est a voto castitatis; irritatio autem adjungi solet prohibitioni; lex enim, quae prohibet, eadem irritare solet, quando majori rigore et efficacioribus verbis fertur. Unde si lex de se tantum prohibens fiat irritans, quodammodo solemnizari dici potest; et hic modus loquendi in his votis introductus est. Tum praeterea, quia in sacra clericorum ordinatione, non ordinatio, sed votum censetur inhabilitare personam, vel immediate lex ipsa canonica, si fortasse ab aliquo malitiose votum non emittatur. Ergo idem censendum est de voto castitatis; nam d. caput unicum eodem modo de utroque loquitur. Et in hoc est major ratio, quia nunquam inhabilitas inducitur, nisi mediante voto. Unde si quis profitendo religionem, haberet animum vere se tradendi religioni, non vero vovendi, nec se obligand? ad castitatem, non fieret inhabilis ad matrimonium, etiamsi ponamus traditionem sic factam fuisse acceptatam et validam. E contrario vero, etiamsi traditio non praecedat, nec adjungatur, persolum votum castitatis emissum in manu Episcopi, et per illum acceptatum, posset Ecclesia inhabilitare personam ad matrimonium, et forte aliquando fecit, ut infra videbimus. Ergo votum ipsum, sub tal lege factum, est quod irritat, quamvis de hoc non est multum contendendum, quia ad modum loquendi pertinere videtur.

3. Volum solemne potest considerari vel-in fieri, vel in facto esse. — Ultimo vero circa hanc assertionem observare oportet, votum ipsum solemne considerari posse, vel in fieri, vel in facto esse; et in fieri esse actum ipsum promittendi sufficienter exterius expressum, et acceptatum sub tali instituto, seu constitutione Ecclesiae; at vero in facto esse, seu permanenter, esse vinculum, quo vovens ligatus seu obligatus manet. Sicut matrimonium in fieri est ipse consensus, verbis vel signis expressus et acceptatus, et in facto esse est vinculum inter conjuges permanens. Et similiter irritatio matrimoni potest esse vel actualis, quae solum fit quando matrimonium irritum attentatur; vel permanens, per modum habitus, et sic est inhabilitas inducta in personam ad valide contrahendum. Votum ergo solemne proprie sumptum pro ipso actu vovendi, recte dicitur esse solemne per efficaciam, quam a lege recipit ad inhabilitandam personam, quasi effective, inducendo in illam talem inhabilitatem. Et hoc modo de voto solemni loquimur; et in eodem sensu de illo dicunt Theologi, inhabilitatem hanc non esse voti solemnitatem, sed effectum ; et propterea nos, non de inhabilitate, sed de virtute inducendi inhabihltatem locuti sumus. Si autem loquamur de voto in facto esse, id est, de vinculo per actum vovendi inducto, sic dici potest votum ipsum formaliter inhabilitare personam ad matrimonium, quia ex tali actu vovendi tale relinquitur vinculum in persona, ut non solum liget et obliget ad non contrahendum, sed etiam inhabilem ad talem contractum reddat. Et sic inhabilitas ipsa potest dici esse ipsa solemnitas voti in eo sensu accepti, id est, vinculi ex voto relicti. At vero irritatio, quae fit cum tale matrimonium attentatur, fit effective moraliter ab actu vovendi, quamvis remote; proxime vero et formaliter (ut sic dicam) provenit a tali vinculo ct ligamine personae: atque hoc etiam modo actualis irritatio matrimonii non est solemnitas voti, ut habitualiter permanentis, sed est effectus ejus, ut constat.

4. Traditio etiam sumi potest vel in fieri, cel in (acto esse. — Similis distinctio animadverti potest in traditione, quae in professione religiosa intervenit; nam potest etiam in fieri et in facto esse considerari; et priori modo est actus ille, quo aliquis se religioni donat; posteriori autem modo est ipsa servitus permanens, quae in tali persona respectu religionis manet. Unde dicunt aliqui, traditionem priori modo sumptam esse ipsummet votum solemne, et consequenter posteriori modo acceptam, esse effectum voti solemnis, quia traditio in facto esse est effectus actualis traditionis, ut per se patet; ergo traditio priori modo sumpta erit ipsum votum solemne. Sed illud prius falsum est; nam votum solemne castitatis, et donatio sui, quam religiosus facit religioni, actus sunt distincti ( ut dixi), et ideo traditio in facto esse non est effectus voti solemnis, praesertim castitatis; quia tale votum nullum dominium transfert in religionem, sed solum ita obligat personam Deo, ut irritet contrarium factuni, quoad matrimonii vinculum. Et ideo ipsa traditio non potest dici formaliter solemne votum, sed esse cum illa, ut loquitur D. Thomas, Quodlib. 3, a. 18. Vel etiam dici potest illud cum traditione professionem religiosam quasi componere, et ideo in tali professione formaliter includi, ut infra suo loco latius dicemus.

5. Assertio secunda. — Dicendum est secundo (et sequitur ex dictis) solemnitatem voti castitatis solo jure ecclesiastico esse institutam. Hoc late in superioribus auctoritate Pontifi- cum probatum est, et virtute asseritur ab omnibus, qui dicunt professionem religiosam a solo jure ecclesiastico habere vim irritandi matrimonium perpetuo. Nam ostensum esít votum solemne et simplex tantum in hac virtute differre ; nam in omnibus aliis rebus convenire possunt, in obligatione ad Deum, in adjuncta traditione, in ritu, et forma exterius vovendi, et si quid aliud excogitari potest. Vim autem illam esse tantum a jure ecclesiastico, docent ex Theologis Altisiod., lib. 3 Sum., tract. 98, cap. 2, q. 3; Scot., 4, dist. 38, quaest. unic. ; Palud., q. 4, a. 2, et Supplement. Gabr., a. 3, ut supra citavi, et Richard. etiam ibi, a. 7, q. 2, ad 3, dicit votum solemne irritare subsequens matrimonium, quia jura non tantum prohibent tales personas conirahere, sed etiam decernunt et constituunt eas illegitimas ad contrahendwn. Unde ne sib sit contrarius, cum dicit in corpore ejusdem quaestionis, votum solemne irritare subsequens matrimonium ratione traaitionis, exponendus est solum intellexisse traditionem esse fundamentum congruentissimum, quod Ecclesiam ad illud impedimentum instituendum induxi:; quod facile credi potest, et fortasse multi ex auctoribus capite praecedenti allegatis in eodem sensu locuti sunt. Praeterea docent idem Cajet. 2. 2, q. 88, art. 7. Idem tenet Henriq., Quodlib. 5, q. 28 et 38; Gerson, tract. de Matrim., 1 p., alphab. 25, lit. T; Abul., Num. 30, q. 59; Alvar. Pelag. lib. 1 de Planct. Eccles., cap. 26.

6. Ex jurisperitis autem tetigit hanc sententiam Gloss. 27, q. 1, in principio quaestion., vers. Quod coventes, et cap. 1, vers. S'ub testimonio. Sed non perstat in sententia ; nunc enim negaf, nunc vero aflfirmat. Sic etiam glossa, in c. Rursus, Qui clerici vel voventes, vers. Apud Deum, prius hanc sententiam docet; postea vero in extremum errorem inclinat, dicens cum Hugone, omne votum castitatis, quantumvis simplex, irritare ex natura sua matrimonium subsequens, quod et falsum et erroneum est, ut suo loco infra dicemus. Apertius hoc docet glossa in c. unico, ae Voto, in 6, in notat. 1, post casus propositionem; et Hostiens., in Sum., lib. 4, tit. Qui clerici vel vovent., n. 4; idem et cum eo Abbas, et multi alii in d. c. Aursus. ltem Joan. Andr., Dominic., et alii in d. c. Unico, quos cum multis aliis refert Sancius, d. lib. 7, disp. 26, n. 2, ubi etiam summistas allegat. Et ex modernis late illam tuetur Medin., d. lib. 4 de Cont. Sacerd., controvers. 7, c. 22, 31 et sequentib. ; Hugol., de Sacram., tit. de Matrim., c. 19, n. 5; Azor, tom. 1, lib. 12, 6.6, q. 1, 2 cet 3; Plat., de Bono siat. religiosi, c. 21, in fin.; Basil. Ponce, in lib. de Var., q. 3 Scholast., c. 4 et 5; Alex. Pezant., in addit. ad 3 p., q. 53, disp. 1; Lessius, lib. 2, c. 40, dubit. 19, n. 14; et Garcia, de Benef., 7 part., cap. 10, a n. 52, plures alios referens. Denique Bellarm., lib. 2 de Mon., c. 32, ad 2, probabilem putat hanc sententiam, licet illam oppositae non praeferat, quia rem ex professo non disputat.

7. Probatur ratione. — Ratione denique probatur ex dictis, quia in quocumque voto castitatis irritante matrimonium subsequens, praeter constitutionem Ecclesia, tria tantum spectari possunt, scilicet, vel traditio, vel promissio perpetuo servandi castitatem ab illo momento, vel consecratio, sub qua omnem externam benedictionem aut caeremoniam, aut testium multitudinem (si exigatur), aut quamcumque aliam similem solemnitatem comprehendimus. Sed nihil illorum per se et ex natura sua irritat matrimonium subsequens; nam de traditione et consecratione, seu exteriori forma profitendi, jam id ostensum est. Idemque est de promissione, ut certum supponimus, quia tota vis talis promissionis in voto simplici castitatis invenitur; et tamen per se non reddit personam ad matrimonium inbabilem, ut supponimus, et infra lib. 9 ostendemus. Neque etiam id faciunt ex jure divino positivo (ut sensit Almainus, tract. de Potest. Eccles., c. 15), quia tale jus divinum nec scriptum est canonice, nec aliqua Patrum et Ecclesiae traditione ostendi potest. Relinquitur ergo ut ex solo jure ecclesiastico id proveniat.

8. Votum castitatis religiose, si professio non sit valida, manet simplea, ac proinde non reddit personam inhabilem ad matrimonium. — Idem autem dicendum est de omnibusillis, etiamsi simul concurrant et uniantur. Primo, quia sicut in singulis illis partibus nihil invenitur quod ex se dirimat subsequens matrimonium, ita neque in aggregato illarum reperitur; ut eisdem argumentis, et discursibus probari potest, et propria ratione, quia illa tria simul sumpta non inducunt aliquem effectum repugnantem per se valori matrimonii. Nec est unde in illo aggregato resultet major virtus ad majorem vel novum effectum moralem eftficiendum, cum tantum se habeant, ut plures circumstantiae morales, quae malitiam actus augere possunt, non vero il- lum irritare. Secundo, quia potest fieri per Ecclesiae constitutionem, ut, concurrentibus ilis tribus, persona non maneat inhabilis ad subsequens matrimonium et valorem ejus. Sicut jam magna ex parte fecit, et posset id facere, addendo quamcumque externam solemnitatem, aut benedictionis et traditionis ac voti perpetuitatem ; nulla enim repugnantia in hoc ostendi potest. Imo ita fuisse olim usitatum in Ecclesia, multi viri docti existimant, et videtur posse colligi ex multis Conciliorum et Patrum decretis, quae Gratianus, dist. 27 et 28, q. 1, refert. Sed de illa consuetudine dicturi sumus ipferius. Denique, quia votum castitatis religiosae, quatenus tale est, non inducit suam obligationem, nec ullum effectum, nisi professio valida sit, ut recte docet Paludanus, et Supplementum Gabrielis supra ; quia est veluti aznexum tali statui, et traditioni quae in illo fit. Et ideo disi, quatenus tale est, quia si profitens habeat intentionem se obligandi ad castitatem, etiamsi contingat professionem non esse validam, tunc, non subsistente professione, obligabit votum illud, ut omnino privatum et simplex, non ut votum castitatis religiosae, quod annexum est professioni validae. At professio et virtus, ac efficacia ejus pendet ex acceptatione Ecclesige; nam acceptare pcersonam religiosam hoc vel illo modo, vel in ordine ad hos vel illos morales eftectus, pendet ex institutione Ecclesiae. Ergo haec etiam inhabilitas tota resolvitur in Ecclesiae institutionem.

9. Argumenta in contrarium. — Contra hanc assertionem tenent auctores allegati, qui solemnitatem ponunt in traditione, quae ex natura sua irritat matrimonium subsequens. Ex quibus Soto, in lib. 7 de Just., q. 2, art. ult., contra illam arguit. Primo, quia sequitur posse Papam dispensare in voto solemni castitatis, quod magnum reputat inconveniens. Secundo, quia alias votum solemne religionis irritaret praecedens matrimonium ratum, non consummatum, ex sola institutione Ecclesia, et non ex natura rei ac jure divino. Consequens est falsum, quia Ecclesia non habet potestatem dissolvendi vinculum matrimonii rati, quod ab ipso Deo institutum est. Tertio, quia non potest Ecclesia reddere inhabilem personam ad matrimonium per solam legem vel praeceptum suum. Nam, licet Pontifex prohibeat alicui ne uxorem ducat, si contrahat, licet peccet, matrimonium tenebit. Ergo non potest intelligi quod sola Ecclesiae constitutio ilium effectum inducat; ergo neque quod illam voto castitatis tribuat. Quarto, quia alias posset Ecclesia facere ut religiosi professi non essent inhabiles ad matrimonium, quod est absurdum.

10. Selutio argumentorum. — Sed haec parum cogunt. Ád primum enim concedimus sequelam; nam consequens est verissimum, quod in sequentibus circa professionem religiosam, et circa singula vota solemnia ipsius oostendendum est. Imo inde argumentum retorquemus, quia Ecclesia potest dispensare in voto solemni, vel tollendo omnino votum, vel saltem tollendo ejus solemnitatem ; ergo signum est solemnitatem istam non esse de jure divino. Quod argumentum ad hominem fortasse eflicax est; an vero absolute concludat, suo loco dicemus. Ad secundum etiam concedimus sequelam, et negamus consequens esse falsum. Ad probationem autem dicimus, licet matrimonium sit ex institutione divina, nihilominus, quamdiu non est consummatum, esse dispensabile per Ecclesiam, quatenus in re ipsa media voluntate humana contrahitur. Et praesertim potest medio statu religioso dissolvi, propter majus animae bonum ; quia status religiosus etiam est ex divina institutione, licet modus ejus ex humana Ecclesiae traditione pendeat, quae potest talem conditionem seu virtutem tali statui conferre; quod postea in particulari tractandum est. Ad tertium respondemus, primam propositionem esse falsissimam; nam Ecclesia sola sua lege facit inhabilem ad matrimonium clericum in sacris, licet ipse votum castitatis omittere nolit, ut sine controversia omnes Theologi docent, et sumitur ex Concilio Tridentino, sess. 24, c. 9. Probatio etiam nullius est momenti; nam, licet non omnis lex prohibens sit irritans, nihilominus potest Ecclesia irritare aliquos acius quos prohibet, et id facit, quando sufticienter in lege sua declarat, ut in lib. 6 de Legibus dictum est.

11. Ecclesia duobus modis potest facere verum religiosum habilem ad matrimonium. — Ad quartum concedimus sequelam. Ad majorem vero declarationem consequentis, advertimus duobus modis posse intelligi Eeciesiam facere, ut verus religiosus non sit inhabilis ad matrimonium. Primo antecedenter, ut sic dicam, id est, in ipsamet institutione status religiosi, ordinando ut sme tali inhabilitate constituatur. Secundo, consequenter, id est, faciendo habilem ad matrimonium eum, qui jam per statum religionis, quem assumpserat, factus fuerat inhabilis. Priori mo- do concedimus posse Ecclesiam instituere statum verum religionis, qui non habeat hanc proprietatem inhabilitandi ád matrimonium ersonam illum assumentem. Imo hanc fuisse primitivae Ecclesiae consuetudinem multi existimant, quod postea accuratius investigabimus. Et Gregorius XIII, in priori bulla supra citata, qua institutum Societatis confirmat, sine hoc effectu vel impedimento matrimonium irritante, verum statum religiosum in illa esse institutum quoad aliquas personas, declaravit; unde idem facere posset Ecclesia in quacumque religione, et in omnibus illis. Quia vero ad Ecclesiae pulchritudinem et perfectionem spectat, ut in ea sit ille status cum omnibus gradibus et ornamentis perfectionis, ideo nunquam Ecclesia ita utetur illa potestate (quae ad aedificationem, et non ad destructionem data est), ut in nulla religione illum modum rehgiosi status permittat. Sicut etiam potest ab omnibus clericis illud genus solemnitatis et inhabilitatis auferre; nunquam vero faciet, quoniam honestati et sanctitati ecclesiastici status non convenit, et ideo Spiritus Sanctus, a quo Ecclesia regitur, non permittet.

12. Circa posteriorem autem modum faciendi habilem ad matrimonium eum, qui per praecedentem professionem religiosam inhabilis factus fuerat, dicimus hunc modum difficiliorem esse. Sicut difficilius est latam legem aut votum factum tollere, quam illud prius non facere; omnis enim mutatio periculosa est, et non fit sine incommodo aliquo, nisi manifeste sit a malo ad bonum, vel a minori bono ad majus; nihilominus tamen ille modus non est impossibilis, quia saltem per dispensationem fieri potest, ut dictum est, et interdum factum esse legimus, non solumn cum persona privata, sed etiam cum tota aliqua communitate, ut cum aliquibus religionibus militaribus. Et sine dubio Pontifex idem facere nunc posset cum militibus sancti Joannis, non solum ordinando ut qui in posterum religionem professi fuerint, et valide et licite uxores ducere possint, sed etiam jam professis idem concedendo, si justa et universalis causa subsit. An vero talis dispensatio vel mutatio facta sine causa valent, postea diligentius tractabitur. Nunc breviter dico, quoad obligationem ex proprio voto profectam tollendam, non fore validam, ut in materia de voto dixi; quoad obligationem autem inhabilitatis valituram esse, etiamsi indebite fiat; quia quoad illam partem est dispensatio in solo jure ecclesiastico, vel ejus mutatio, quae valida est, etiamsi absque rationabili causa fiat, ut in materia de legibus dictum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 10