Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 11

Caput 11

Nonnulla corollaria ex praecedenti resolutione inferuntur, quibus et res ipsa magis exponitur, et nonnulla dubia explicantur.

CAPUT XI. NONNULLA COROLLARIA EX PRAECEDENTI RESOLUTIONE INFERUNTUR, QUIBUS ET RES IPSA MAGIS EXPONITUR, ET NONNULLA DUBIA EXPLICANTUR.

1. Primum corollarium : cotum potest fieri ex solemni simplez, per exmtrinsecam mutationem solam. — Ex dictis in pracedenti capite infertur primo, idem votum in se immutatum manens fieri posse ex solemni simplex, et ex simplici solemne, independenter a voluntate voventis. Probatur ex proxime dictis, nam votum castitatis railitum Sancti Joannis nunc est solemne; et si Pontifex nunc ferret legem, ut talis professio, sive jam facta, sive in posterum facienda, non irritaret matrimonium subsequens, votum illud desineret esse solemne, quia non redderet personam ad matrimonium inhabilem; sine qua conditione, seu virtute, nullum est votum continentiae proprie solemne, ut dictum est. Et ratio est, quia haec solemnitas pendet ex lege Ecclesiae, quae lex licet quoad inducendum inhabilitatem supponat voluntatem vel assumendi sacrum ordinem, vel vivendi in tali religioso instituto ab Ecclesia approbato, nihilominus in sua duratione, vel in ablatione legis et effectus ejus, non pendet ex voluntate vel intentione voventis. Et ideo solemnitas voti seu virtus ad inhabilitandam personam, praecipue est in lege. Et licet dicatur esse in voto morali modo, revera non addit illi nisi denominationem extrinsecam ; et ideo sine mutatione intrinseca voti vel voventis, per ablationem legis auferri potest.

2. Fotum potest fieri es simplici solemne.— Notandum circa vota Societatis Jesu. — Et eadem ratione fieri potest votum ex sumplici solemne, sine nova voluntate aut intenuone voventis. Quod explicare possumus in votis smplicibus Societatis; nam a principio ex duplici capite fuerunt simplicia. Unum est, quia non reddebant personam inhabilem ad matrimonium. Aliud est, quia non erant annexa traditioni omnino perpetuae, et indissolubili ex utraque parte, religionis, videlicet, et religiosi, sed tantum ex parte religiosi, manente potestate in religione ad dissolvendum vinculum, et dimittendi religiosum ex justis causis. Quoad priorem autem partem diminuta est (ut ita dicam) simplicitas voti castitatis talis instituti, quia jam illud votum reddit personam inhabilem ad matrimonium, quamdiu votum permanet, per Bullam Gregorii XIII, Ascendente Domino, quae, statim ac lata est, habuit effectum non solum in his, qui post illam votum illud castitatis emiserunt, sed etiam in illis, qui absque illo impedimento religiosi erant, ut ex tenore ipsius Bulla: manifestum est, et in proprio tractatu in sequenti tomo ostendemus. Quoad alteram vero partem, posset ctiam nunc illa conditio compleri per legem Pontificis auferentis a Societate potestatem dimittendi eos, qui post biennii probationem vota in ea legitime emisissent, si Apostolicae Sedi ita expedire videretur. Non est enim dubium quin hanc habeat potestatem, quia vota illa ex parte materiae et ex genere suo perpetua sunt, et similiter ex parte religiosi ut perpetua emittuntur, et traditio, cui annectüntur, ex parte ejusdem irrevocabilis est; ergo Pontifex potest illam facerc irrevocabilem ex parte religionis, tanquam supremus ejus pastor et legislator. Ergo tunc in illo voto castitatis compleretur ratio voti solemnis, nam haberet omnes conditiones necessarias, quas tale votum solemne postulat. Sicut e contrario, si nunc Papa mutaret in hac parte jura aliarum religionum, et statueret ut omnes possent religiosos, etiam antea proressos, propter crimina incorrigibilia liberos dimittere a vinculo professionis et ab omnibus votis, vota prius solemnia desinerent esse solemnia, quia ex tunc non essent absolute perpetua, sed sub illa conditione, nisi juste dimittantur, vel quamdiu in eo statu retenti fuerint. Et hoc corollarium docte attigit Basilius in d. quaest., cap. 5, in fin.

3. Objectio contra hanc resolutionem. — Sed objici potest contra resolutionem hanc, quia votum solemne magis obligat quam simplex, ut docet D. Thomas 2. 2, q. 88, a. 71, ad 1, et in 4, d. 38, q. 1, a. 3, quaestiunc. 3, ad 1. Sed omnis voti obligatio pendet ex intentione voventis. Ergo impossibile est votum fieri ex simplici solemne sine nova intentione et voluntate voventis ; ac proinde fieri non potest per extrinsecam mutationem solam. Et eadem ratione, nec e converso poterit sine consensu voventis votum solemne fieri simplex, quia oppositorum eadem est ratio. Et augetur difficultas, quia vota, quae in Societate fiunt a coadjutoribus formatis, et a fortiori post in- tegram probationem, ideo non sunt solemnia, sed simplicia, quia ex intentione voventium et acceptantium fiunt ut simplicia, et non ut solemnia. Haec enim ratio redditur in declarationibus nostrarum Constitutionum , 5 p., cap. 4, lit. A, his fere verbis: Non sunt solemnia, sed simplicia, licet multi adsint quando emittuntur ; quandoquidem intentio emittentis et admittentis juxta traditam a Sede Apostolica facultatem, heec est, ut neque emittantur nec admittantur ut solemnia. Quae ratio videtur approbari a Gregorio XIII, in d. Bulla Ascendente Domino, dicente, tum ex Constitutiomun praescripto, tum em vovenlis et admittentis intentione , esse simplicia. Et praeterea etiam in emissione talium votorum ex praescripto earumdem constitutionum adduntur illa verba : Omnia intelligendo juata ipsius Societatis constitutiones. Ergo solemnitas vel simplicitas voti multum pendet ex explicita vel implicita intentione voventis ; et consequenter illa non adhibita, seu mutata, non potest talis mutatio fieri.

4. Respondetur ad objectionem. — Gravius geccat qui violat cotum solemne , quam simplea castitatis , contrahendo matrimonium. — Ad objectionem respondeo, obligationem voti in tantum pendere ex voluntate vel intentione voventis, in quantum in ejus libertate est emittere vel non emittere votum, quia votum non potest obligare, nisi sit; non erit autem, nisi voluntas velit. Tamen, posito voto, quod illa obligatio major vel minor sit, non pendet ex novo consensu voventis , sed oriri potest ex aliis circumstantiis, vel extrinsecis praeceptis. Et sic recte intelligitur quod dicit Pontifex in cap. Aursus, Qui cleric. vel vovent., votum simplex et solemne aque obligare apud Deum , utique quoad obligationem, quae praecise oritur ex voluntate emittendi votum, et ex promissione voluntarie facta ; nam si ex parte voluntatis et promissionis est aequalitas , obligatio voti inde orta aequalis est, quantum est ex vi voti sive publice, sive occulte, sive solemne, sive simplex fiat. Nihilominus tamen ex circumstantiis poterit crescere vel minui obligatio independenter a nova voluntate voventis ; ut, verbi gratia, vctum solemne propter circumstantiam personae, vel magis sacrae, vel in digniori statu constitutae, et similium, poterit magis obligare ; et voti transgressio in tali persona erit major, etiamsi vovens nolit ; quia, posito voto, illud augmentum naturaliter consequitur ex aliis circumstantiis. Et illud augmen- tum interdum erit intra eamdem speciem, ut Cajetanus, d. art. 7, dixit; aliquando esse poterit scandali , ut dixit Magist., in 4, dist. 38 ; nonnunquam vero erit alterius speciei particularis, ortae ex violatione voti, ut solemne est. Ut qui peccat contrahens matrimonium post votum solemne castitatis, gravius peccat quam post simplex ; quia gravius peccatum est facere actum irritum, quam tantum prohibitum. Ita ergo votum solemne dicitur magis obligare ex circumstantia personae. vel alterius legis ponentis impedimentum ; et ideo potest crescere obligatio addita lege extrinseca solemnizante votum. Ex hac igitur parte non repugnat votum transferri ex solemni in simplex, et e contrario, sine novo consensu, vel alia extrinseca mutatione voventis.

5. Adconfirmationem respondeo, aliud esse loqui de voto in fieri, seu de ipsa emissione voti; aliud vero de voto jam facto. Cum ergo fit votum, fit simplex vel solemne, juxta intentionem voventis; et hoc tantum ex allegatis verbis, vel Pontificis, vel declarationum Societatis colligitur. Non est autem existimandum, esse necessarium ad votum solemne vel simplex emittendum, ut, cum emittitur, fiat cum intentione formali, et (ut ita dicam) in actu signato simplicitatis vel solemnitatis voli ; sed virtualis intentio sufficit, qualis in ilis verbis continetur, omnia intelligendo juxta ipsius Societatis constitutiones. Non enim omnes. qui vovent, sciunt discernere an simplicia vel solemnia vota emittant; et qui id norunt, non semper de illis votorum proprietatibus cogitant, quando vovent vel profitentur, vel quovis modo religioni alicui incorporantur. At vero virtualiter et quasi in actu exercito vovens, qui tantum intendit promittere Deo, eo ipso habet intentionem virtualem votum simplex emittendi. Si autem vult obligari Deo in tali religione, juxta regulam, vel institutum ejus, eo ipso intendit facere votum simplex vel solemne, prout regula vel instituti ratio postulaverit. Sic ergo in Societate dicuntur vota coadjutorum ex ipsa intentione voventis et acceptantis, esse simplicia, quia ex vi instituti non fiunt ut absolute perpetua, nec cum vinculo ex utraque parte dissolubili. Nam Praelatus ita illa acceptat, ut reservet sibi potestatem dimittendi liberum religiosum, si aliquando instituti ratio id postulaverit, et vovens illi conditioni se voluntarie subjicit, cum vovet. At vero, licet votum in principio ea intentione factum sit, et ideo fuerit simplex, nihilominus potest in solemne postea mutari independenter a nova voluntate, seu intentione voventis. Quia, supposito priori voto in tali statu religioso, in quo non erat inductum impedimentum irritans matrimonium subsequens, potest Pontifex propter bonum talis religionis, et statum ejus illud inducere, sine novo consensu singulorum, praesertim consentiente et postulante ipsa religione. Et similiter posset Pontifex potestatem illam dimittendi a religione auferre, si expedire judicaret. Nec ad id esset necessarius consensus ex parte religiosorum, cum id non adderet eis obligationem, quae -jam ex parte illorum erat perpetua, et potius in eorum favorem redundaret.

6. Secundum corollariuwn : cctum simpleaz el solemne non differunt specie. — Secundo principaliter sequitur ex dictis, votum simplex et solemne non differre specie, sed tantum in morali quadam proprietate, quae accidentalis et extrinseca respectu substantiae voti existimari debet. Contrarium hujus illationis sensit D. Thomas, in A, d. 38, q. 1, art. 2, quaestiunc. 2. Verumtamen assertio posita communiter recepta est; tenuit illam Cajet. 2. 2, q. 88, art. 7, in fin. Et sequitur Petr. Ledesm., de Matrim., q. 53, art. 2, dub. unico, ad 4; Garcia, de Beneft., 7 p., cap. 10, num. 56, et omnes qui solemnitatem voti a constitutiore Ecclesiae oriri docent. Idemque, licet diverso modo, docet Medina supra, c. 38. Consentit Azor, d. lib. 12, cap. 6, q. 8, quamvis in principio Cajet. contradicat, et cum Medina sentiat. Illi enim distinguunt duplex votum simplex, unum de futuro, et aliud de praesenti ; quae dicunt specie differre, quia primum est tantum promissio, secundum vero traditionem includit , quae differt specie a promissione. Rursus vero votum de praesenti distinguunt in simplex et solemne, et sic concedunt non differre specie. Et in hac parte sententiam hanc videtur approbare Sanchez, lib. 7, disp. 25, n. 4, 5 et 6, nam ibi tria infert corollaria, quae illam doctrinam continent, et tandem in fine approbat. Sed clarius illam expressit eod. lib. 7, disp. 27, n. 18 et 27; et sequitur etiam Vasquez tomo secundo, in tertia parte, disp. 124, c. 5, n. 96.

7. Nullum votum qua tale, est essentialiter traditio. — Contraria vero sententia mihi semper displicuit, ut saepe in superioribus tetigi. Tum quia, loquendo de voto castitatis, impossibile est in eo distinguere vota simplicia specie diversa ; quia omne votum simplex est pura promissio, unde si sit ejusdem materiae, semper erit ejusdem speciei; nam utrumque est de futuro, quoad implementum ejus, et utrumque est de praesenti quoad obligationem quam inducit. Tum etiam quia nullum votum, quatenus est votum, est essentialiter traditio, sed illam conjunctam habere potest, ut in superioribus dixi, ex traditis in lib. 1 de Voto, cap. 14. Quod autem votum castitatis habeat vel non habeat conjunctam traditionem, non facit distinciionem specificam, cum traditio extrinsece adjungatur, et ad summum esse possit vel materia vel effectus ejus, ut in superioribus explicavi. Unde non recte Soto, d. lib. 7, q. 2, art. 5, ad1, quemaliqui moderni sequuntur, ex eo quod traditio et promissio specie differunt, inferunt votum solemne et simplex differre specie. Nulla enim est illatio, cum traditio nec sit votum, nec differentia voti solemnis. Ideoque melius Valentia, tom. 3, disp. 6, q. 6, punct. 5, S Ultimo, nobiscum in hac parte sentiens, dicit, quod etiamsi solemnitas voti in consecratione vel traditione ponatur, nihilominus votum solemne non diftfert specie a simplici, sed tantum per respectum ad subjectum ; quia solemne fit a persona quae simul consecratur, aut se tradit quasi in servum ; simplex autem fit a persona sme tali conditione adjuncta.

8. Fundamentum corollarii. — Quia vero ille respectus potest etiam voto castitatis inesse, et non esse solemne, ut supra declaratum est, ideo etiam ditfcrentia accidentalis inter votum simplex et solemne, illo modo non satis explicatur. Fundamentum ergo nostri coroliari est, quia votum simplex et solemne castitatis intrinsece est tantum promissio, cujus naturam non immutat constitutio inducens vim irritandi matrimonium subsequens. Item ostensum est idem numero votum posse fieri ex simplici solemne, et e contrario, sine mutatione ex parte actus voluntatis voventis; ergo evidens signum est illa vota non differre specie. Ex quo etiam facile intelligitur, qualis sit divisio votii in simplex et solemne ; non est enim generis in species; erit ergo solum subjecti in accidentia. Quomodo etiam simplex votum castitatis distingui potest in solemne aliquo modo exteriori, et tali solemnitate carens, et in votum castitatis statui religioso annexum, et non annexum. Et cum proportione dividi potest votum solemne, ut in quarto corollario dicemus.

9. Tertium corollarium.— Declaratio Pontificia sententim, in cap. Rursus, Qua Clerici vel voventes. — Tertio, infertur ex dictis major declaratio illius Pontificiae sententiae, in citato cap. Aursus, Qui cler. vel vovent., quatenus ait voium simplex paris obhgationis esse apud Deum, ac solemne. Quam D. Thomas explicat de aequalitate in obligatione sub mortall, non vero in aliis, ut 2. 2, d. q. 88, art. 7, ad 1, et Quodl. 10, art. 11, quod verum quidem est ; amplius vero declarari potest, quia comparatio (ut jam dicere coepi) est de voto simplici et solemni praecise, ut vota sunt ; nam ex adjunctis potest crescere obligatio in voto solemni. Hoc autem augmentum potest esse duples, scilicet, extensivum et intensivum; extensivum voco, quod fit per additionem obligationis diversae virtutis, seu speciei ; et sic major est obligatio voti solemnis castitatis ad non vontrahendum matrimonium, quam voti simplicis, quia hoc tantum obligat ex vi religionis, illud autem ex vi religionis et justitiae, quia peculiarem injuriam facit alteri conjugi, irritum matrimonium cum illo conirahendo, quam non facit, qui tantum habet votum simplex. Et similiter fieri potest, ut violans votum solemne paupertatis, peculiare nocumentum inferat suae religioni, vel alteri, contra justitiam, vel charitatcm ; et ideo magis obligetur ad cavendum actum voto contrarium, utique extensive, id est, pluribus titulis. Intensivum autem augmentum appello, quod fit intra latitudinem ejusdem virtutis; et sic etiam ob plures circumstantias occurrentes, supposita solemnitate voti, potest ex vireligionis ejus obligatio esse major, ut explicavi. His autem modis, si attente res consideretur, etiam potest unius voti simplicis obligatio esse major quam aiterius in eadem materia castitatis. Ut si votum simplex habeat adjunctam traditionem, et unionem ad statum religiosum, vel uli sit addita vis irritandi matrimonium subsequens. Etideo absolute vera et formalis est sententia Pontificis , quod votum simplex aequalis est obligationis ac solemne, utique per se, et caeteris existentibus paribus, ut esse possunt ; ita enim omnis comparatio intelligi debet, ut recte fiat. Alioquin nec vota simplicia castitatis poterunt dici eequalis obligationis, quia ex adjunctis poterit in una persona magis obligare, quam in alia; imo in una poterit magis obligare votum simplex qvam solemne in alia propter varias circumstantias.

10. Quartum corollarium. — Qualiter inter se conveniant et distinguantur votum solemne castitatis , sacri ordinis , et religionis. — In quibus conveniunt. — Quarto possumus ex dictis inferre, qualiter inter se conveniant vel distinguantur votum solemne castitatis, sacri ordinis, et religionis. Conveniunt enim in hoc, quod utrumque est absolutum et perfectum de tota materia castitatis, ut per se notum est. Conveniunt etiam, quia utrumque habet quamdam specialem perpetuitatem, praeter eam quae voto simplici castitatis inest; quatenus utrumque est annexum cuidam statui et traditioni ab intrinscco immutabili, et inde indissolubili moraliter, nimirum vel statui clericali, qui ex vi characteris indelebilis perpetuitatem habet ; et statui religioso, qui etiam per propriam professionem absoluteimmutabilis est. Quamvis haec immutabilitas religiosi status sit moralis, ex contractu et institutione Ecclesiae ; in ordine vero, sit quasi physica ex vi characteris, et ex Christi institutione. Denique conveniunt illa vota, quod utrumque habet solemnitatem substantialem ex institutione positiva Ecclesiae ; nam de voto Clericorum id certum est, et sine contrcversia receptum ; de solemnitate autem voti religiosi idem nos ostendimus.

11. Zn quibus diflerunt. — Alia differenlia precipue notanda. — Differunt autem in multis. Et primo D. Thomas 2. 2, q. 88, art. 11, assignat discrimen, quod votum clerici per accidens est annexum ordini; votum vero castitatis per se est annexum statui religioso , quia est de essentia ejus; unde illud est annexum ordini solum ex coprstitutione Ecclesiae, hoc ex ipso jure. Sed in hoc distinguendum est inter votum castitatis absolute sumptum, et votum solemne castitatis, ut solemne. Nam, loquendo de voto castitatis absolute, et secundum se, optimum est assignatum discrimen ; nam status clerici in quocumque gradu et ordine, stando in jure naturali et divino, sine ullo voto castitatis subsistere posset, ut est certum ; status autem religiosus, ut est completus perfcctionis status, sine voto castitatis subsistere minin.e potest, ut supra probatum est. Ergo aliter est annexum hoc votum religioni, quam ordini, utique ordini ex accidenti, religioni ex intrinseca natura et per se. At vero loquendo de voto ut solemni, vel ut dirimente matrimonium, neutrum adhaeret per se illis statibus, sed ex mera Ecclesia institutione, ut de voto clericorum omnes admittunt ; et de voto religionis jam dictum est, et in c. 12 ex professo probabitur. Alia ditferentia certa est, quod votum clericorum irritat matrimonium subse- quens, non tamen irritat contractum ; votum autem solemne religiosae castitatis utrumque praestat. Prior pars extra dubitationem est, ut videbimus tractando de illo voto. Posterior item definita est in Concilio Trid., sess. 24, can. 6. Et infra, disputando de religiosa professione, illum ejus effectum, ipsiusque antiquitatem et originem investigaturi sumus. Non desunt tamen aliqui jurisperiti limitationem in hoc adhibentes, dicendo dari aliquod votum solemne religionis, quod prius matrimonium ratum non dirimat, licet subsequens impediat et irritet; sed illa limitatio probabilis non est, nec in jure, nec in usu Ecclesiae habet fundamentum ; non quia non potuerit Ecclesia id constituere in voto solemni religioso, sicut fecit in voto clericorum, vel in voto simplici castitatis in religione Societatis emisso, ut infra probabimus, sed quia id factum non legimus, ut infra suo loco dicemus, et ex proxime dicendis constabit.

12. Differentia assignata a Paludano rejicitur. — Alias differentias assignat Paludanus, in 4.d. 38, q. 2. Una est, quod votum Ordinis est praesumptum, religionis autem verum. Sed haec differentia in rigore non est vera, quia etiam votum clerici est verum, ut infra dicam ; et licet possit fieri cum decepüone, et esse tantum prasumptum , idem potest accidere in voto professionis. Si autem votum Ordinis dicatur prassumptum , quia non fit verbis expressis, sicut votum professionis , sic differentia et est valde accidentaria, et in tacita professione non invenitur. Alia differentia est, quod ordinis votum ita est illi annexum, ut si ordinatio sit irrita, nulla oriatur voti obligatio ; si autem professio sit nulla, relinquatur obligatio voti castitatis, saltem simplicis. Sed hoc posterius, licet in jure antiquo habeat aliquod fundamentum, in c. Ez parte, cap. Placet, et alis, de Convers. conjug., jam vero per Concilium Tridentinum, sess. 25, c. 15, de Regul., sublatum est. Et in utroque voto res pendet ex particulari intentione personae, ut postea videbimus.

13. Fotum solemne castitatis adequate dividitur in votum ordinis et religionis.—Tandem obiter colligitur ratio sufficientiae illius divisionis voti solemnis castitatis, in ordinis et rehgionis, quae tanquam adaequata traditur in d. cap. Unico, de Voto, in 6. Datur enim illa divisio, ut sufficiens de facto, non tamen de possibili. Nam etiam votum castitatis annexum traditioni perpetuae propria personae factae hospitali sine professione religiosa, potuisset ab Ecclesia solemnizari quoad praedictum efftectum, et similiter votum etiam virginis sacrae in manibus Episcopi factum sine voto paupertatis. Et aliis modis possent talia vota solemnia multiplicari. De facto vero non ita est, teste Bonifacio, in d. cap. unico, ubi ad definiendum, quae vota sint solemnia, quoad matrimonium subsequens dirimendum, pramisit solemnitatem voti esse ex sola Ecclesiae constitutione, nt inde inferret esse tantum illa duo, quia Ecclesia illis tantum duobus eam solemnitatem et quasi eminentiam concessit. Et inde falsa esse convincitur sententia Innocentii, in cap. Ea parte, 2, de Convers. conjug., dicentis dari aliquod votum solemne continentiae, et non professionis, quod non dirimit matrimonium antea contractum, sed irritat subsecutum. Et illum sequitur Alex. de Nevo, in cap. Rursus, qui Cler. vel vovent., n. 21, qui fundatur in cap. ult., Qui clerici vel voventes. Haec, inquam, sententia falsitatis convincitur, ex citato cap. ultimo, quia alias vota solemnia castitatis non essent tantum duo, sed tria; quia illud solemne votum nec esset sacri ordinis, nec professionis, contra decisionem Donifacii. Nec votum, de quo agitur in cap. 7nsnuante, fuit ejusmodi, sed fuit annexum professioni valtdae, quia conditiones illi additze, quae ibi referuntur, contra substantiam professionis non fuerunt, ut infra, tractando de professione, et de paupertate religiosa, latius dicemus. Ultima differentia inter illa duo vota assignari solet, quod votum solemne ordinis dispensabile est, non autem votum professionis religiosae. Nos vero hane differentiam non agnoscimus, quia, licet prior pars vera et indubitata sit, posterior est falsa; indiget vero peculiari tractatione, quam in lib. 1, circa professionem religiosam, et in sequentibus, circa singula vota solemnia, trademus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 11