Caput 12
Caput 12
Qualis sit et unde originem habuerit solemnitas voti paupertatis.
1. Quando volum paupertatis simpleg censeatur. — Ex dictis de voto solemni castitatis, non erit difficile solemnitatem aliorum votorum, applicando doctrinam datam, explicare. Et imprimis dicendum est de voto paupertatis, quod, ut supra diximus, unum est ex essentialibus status religiosi, et simples etiam esse potest ac solemne, ut omnes Theologi tanquam notum supponunt. Est autem simplex, quando Deo fit pura promissio servandi paupertatem, abdicando a se dominium omnium bonorum temporalium, et nunquam illis, ut propriis, utendo. Haec enim duo ad materiam hujus voti spectant; et quando de illis sola promissio Deo fit, et est votum, quia est promissio facta Deo, et est simplex, quia tali promissioni nihil add:tur, quod vel specialem obhgationem inducat, vel aliquem peculiarem moralem eftectum adjungat. Nam quod hoc modo fieri possit, manifestum est, cum in voluntatis hbertate id positum sit. Et similiter fieri potest occulte vel publice, et sine externa solemnitate, vel cum illa, et nihilominus esse simplex, si solemnitas illa tantum accidentalis sit, sicut de voto castitatis diximus.
2. Instantia solvitur. — Dices, in tali voto non posse fieri promissionem sine traditione, quia necesse est ut qui paupertatem vovet, statim privet se bonis suis, quod sine traditione illorum non fit. Respondeo necessarium esse ut illa bonorum spoliatio, aut votum tempore praecedat, aut sequatur, quia simul non potest humano modo feri. Igitur, quando praecedit, non est actus voti, nec ex obligatione fit, sed voluntarie ; unde dici potest moralis quaedam praeparatio ad votum faciendum. Quando autem subsequitur votum, est quidem effectus, et initium observationis ejus, non est autem pars ejus aut proprietas, vel aliquid simile, quod simplicitati ejus repugnet. Imo id commune esse potest omni voto simplici, quod statim obligare incipit. Quod autem illa voti paupertatis executio non possit (moraliter loquendo) simul cum ipsa promissione fieri, ostenditur, quia talis promissio non privat hominem per se, et ipso facto, dominio rerum suarum, quia ex sola rei natura hanc vim non habet, ut est manifestum in promissione simili facta homiui. Necessaria ergo est nova voluntas, et nova actio donandi, et alterius acceptatio ; quae omnia, moraliter loquendo, simul fieri non possunt. Unde tale votum tantum est pura promissio obligans in futurum; erit ergo votum simplex ; sed de his latius inferius dicemus tractando de voto simplici paupertatis.
3. Fotum paupertatis potest esse solemne. — Quod autem etiam possit esse solemne, non minus certum est apud Theologos, et licet non sit tam expressum in jure, sicut de voto castitatis , nihilominus ex aequiparatione utriusque voti, quam facit Innocentius IIT, in c. Cum ad monasterium, de Statu Monach., in ün., recte colligitur utrumque esse solemne, cum in religiosa professione emittitur. Et hoc etiam sufficienter confirmat universalis Ecclesiae sensus et traditio. Ut autem ejus solemnitatem explicemus, addere possumus, hoc votum non solemnizari, nisi per professionem factam in aliqua religione ab Ecclesia approbata, in quo differt a voto castitatis. Quauquam Medin., lib. 5 de Contin., capite decimo et seq., etiam votum paupertatis esse annexum Otrdini sacro affirmet, quod ex antiquitate ostendere nititur. Sed est falsa et improbabilis sententia, quia neque episcopatui tale votum annexum est, ut recte docet D. Thomas 2. 2, q. 185, art. 6. Ergo multo minus clericorum ordinationi. Et ratio, qua D. Thomas utitur, generalis est, quia clerici, cum ordinantur , nec per legem ecclesiasticam ad paupertatem obligantur, quia nulla talis lex extat; nec etiam propria voluntate tale votum emittunt, ut per se notum est. Imo, licet aliquis eorum illud voluntarie emitteret, non esset solemne, quia non statim privaret voventem dominio rerum suarum, nec redderet incapacem haereditatis, vel ad novum dominium temporalium rerum acquirendum ; nec plus quam si extra ordinationem factum esset, voventem obligaret. Est ergo sententia illa improbabilis. Nec argumenta, quae ab usu antiquo Medina sumit, aliquid probant. Tum quia, si aliquando fuit talis usus in Ecclesia, a multis retro temporibus mutatus est, ut ex toto jure canonico constat, et ex Augustino, serm. 52 ad Fratr. in Eremo ; et Concilio Aquisgran., c. 112, cap. JVolo, 12, quaest. prima. Tum etiam quia, licet fortasse olim clerici, in communi viventes, votum paupertatis emitterent, non tamen omnes ex vi ordinationis suae ad id cogebantur. Tum denique quia nec in illis, qui tale votum emittebant, ostendi potest illud fuisse solemne. Imo contrarium forte probabilius est. Sicut etiam in initio Evangelicae praedicationis omnes fideles paupertatem vovebant, ut sumitur ex Actor. 4 et 5, et non ideo credendum est votum illud aut fuisse solemne, aut necessarium. Ideoque mos ille brevissimo tempore in fidelium communi vita duravit.
4. Votum paupertatis non solemnizatur, nisi n statu religioso. — Nunc igitur certum sit, votum paupertatis, licet a clericis et laicis emitti possit, cum sit voluntarium, non tamen solemnizari, nisi in statu religioso ab Ecclesia approbato, in quo rigorosa professio fiat. Probatur, quia tale votum non fit nisi in statu perfectionis ; ergo non fit nisi in statu religioso, quia non fit in statu Episcoporum; et si contingat fieri votum paupertatis in aliquo vivendi modo ad perfectionem aliqualem ordinato, nunquam habebit proprios aliquos morales effectus, ratione quorum solemne proprie censeatur. Et ideo addidi necessarium esse, ut in religione approbata fiat, quia extra illam non est vera professio, nec verus religionis status, juxta cap. ult. de Relig. Domib., et cap. unico, eod. tit., in 6. Et praeterea adjunxi, necessarium esse ut cum rigorosa professione religiosa fiat : voco enim rigorosam illam, quae fit cum vinculo ex utreque parte (religionis utique et religiosi) indissolubili per traditionem unius, et acceptationem alterius irrevocabilem; ut excludam alium modum unionis, seu incorporationis, vel professionis, quae fieri potest, et olim fieri solebat, et nunc in Societate ab aliquibus ejus membris fit, cum perfecta traditione irrevocabili ex parte religiosi, et non ex parte religionis. Nam votum paupertatis in ea factum pro illis membris non est solemne , quia non habet firmitatem ad votum selemne necessariam, nec inducit effectus suos simpliciter et absolute perpetuos ex parte religionis, quod non minus est necessarium ad voti solemnitatem in paupertate, quam in castitate ; nam est eadem ratio, nec probabile discrimen assignari potest, et ex dicendis amplius ostendetur.
5. In quo conveniant et disconvemant votum simples et solemne paupertatis. — Declarandum ergo superest quid votum solemne paupertatis simplici addat, et quo jure, et inde constabit quomodo ab illo differat. Oportet autem prius supponere, haec duo vota imprimis convenire in ratione essentiali voti, alioquin votum solemne paupertatis non nisi eequivoce votum diceretur. Deinde suppono convenire in materia, licet cum aliquo discrimine; nam votum simplex potest esse particulare tantum ex parte materiae, id est, de quibusdam bonis temporalibus, et non de omnibus; ut si quis voverit non habere proprium, nisi usque ad certam quantitatem, vel non habere bona immobilia, etc. Votum autem solemne paupertatis esse debet integrum, non habendi aliquid tanquam proprium, sive quoad dominium, sive quoad usum fructum, vel etiam quoad usum alicujus rei, ut propriae; ita sumitur ex d. c. Cum ad Monasteriun, cum omnibus Doctoribus ibi; et D. Thoma 2. 2, q. 186, art. 7; et reliquis Theologis. in 4, d. 38; Anton., 3 p., tit. 16, c. 1; Soto, lib. 7 de Just., q. 5, art. 2: et videri potest Panor., in 4, 1 p. Consil., in S8. Et ratio est, quia status religionis undique consummatus et perfectus integram paupertatem postulat, ut supra dictum est, et auctores citati docent.
6. Nihilominus tamen per hoc non satis discernitur hoc solemne votum a simplici, quia etiam votum simplex potest esse de tota materia paupertatis, esto non sit hoc necessarium Sicut etiam votum simplex in hac materia potest esse omnino occultum aut mentale, solemne autem debet esse externum et publicum ; tamen, quia etiam simplex potest esse hujusmodi, inde non satis discernuntur; et simili modo votum solemne paupertatis non fit nisi cum religiosus se tradit religioni, quod in voto simplici non est necessarium. Tamen, quia etiam potest dari votum simplex paupertatis, quod non fiat nisi conjunctum cum traditione religiosa, ut in votis Societatis invcnitur, et fortasse olim in Ecclesia usitatum est, ut postea dicetur, ideo etiam adaequata vel sufficiens differentia inter votum simplex et solemne paupertatis inde sumi non potest. Quaerenda est ergo talis differentia, quae ita conveniat omni voto solemni paupertatis, ut nunquam voto simplici conveniat, aut convenire possit.
7. In quo distinguantur votum simplea et solemne paupertatis. — Dicimus ergo primo, haec vota a posteriori et in effectibus distingui, ad instar similium votorum castitatis. Nam votum solemne paupertatis non solum obligat ad non habenda bona temporalia, ut propria, sed etiam reddit personam perpetuo incapacem proprietatis et dominii; et consequenter eam reddit inhabilem ad quamcumque haereditatem adeundam, ac subinde simul ac tale votum fit, sua vi et ipso facto excludit dominium eorum bonorum, quae antea possidebantur; quos effectus non habet votum simplex ejusdem materiae, etiamsi ex parte voventis adaequatum sit. Itaque, sicut votum solemne castitatis religiosae et dirimit praecedens matrimonium ratum non consummatum, et irritat subsequens , ita votum solemne paupertatis excludit praecedens dominium, si quod erat, et omnem acquisitionem impedit. Et consequentér, quia nemo potest donare vel alienarc valide propria auctoritate et voluntate, nisi res proprias , quarum est dominus, ideo tale votum omnes similes contractus consequenter irritat.
8. Hec ivhalilitas debet esse perpetua. — Haec omnia certa sunt, et colliguntur ex d. c. Cuin ad monasterium, et cap. Non dicatis, 12, q. 1, et cap. Quia ingredientibus , 19, q. 3, quod est Greg., lib. 7, epist. 7, et citat legem Justiniani, in Authentica 7ngressi, et Authentica NVunc autem, C. de Sacros. Eccles., et infra iu proprio libro de hoc voto, hoc ex professo et specialius tractabitur. Consulto vero addidi inhabilitatem hujusmodi debere esse perpetuam, utique absolute et moraliter ex vi status; quoniam potest dari aliquod votum paupertatis simplex habens illos effectus, quamdiu durat tale yotum; et de facto in Societate invenitur, ut suppono. Quia tamen non inducit illam incapacitatem absolute perpetuam, sed dependenter ex voluntate Praelatorum religionis, qui possunt vinculum dissolvere, et personam liberam ab illa obligatione, et capacem relinquere, ideo tale votum non est solemne, et ideo e contrario, ut ille effectus sit adaequate solius voti solemnis, oportet ut in dicto sensu accipiatur, et perpetuus sit. Et sic ab effectu recte distinguitur votum solemne ab omni voto simplici paupertatis, quia votum simplex nunquam potest illum effectum inducere. Atque ita per eumdem effectum potest hujusmodi solemne votum describi. :
9. Secundum assertum - solemnitas in voto paupertatis eg solo jure ecclesiastico provenit. — Secundo dicimus, solemnitatem substantialem hujus voti in hoc consistere, quod habet vim et cfficaciam ad hnjusmodi effectum iu personam voventis inducendum; quam vim non habet ex solo jure naturali vel divino, vel quatenus votum est; nec etiam illam habet ab illa traditione, cui conjungitur, sed ab Ecclesiae institutione. Quae omnia eodem modo explicanda in praesenti sunt, quo supra in voto castitatis sunt declarata et probata. Prima ergo pars clara est, tum quia hoc votum non est solemne, quia praedictos effectus habet, sed quia potens est ad illos inducendos; tum etiam quia votum simplex paupertatis potest habere omnem exirinsecam solemnitatem, vel conditiones alias praeter istam ; ergo haec est propria ratio quae votum solemne ab illo distinguit. Secunda item pars est clara, quia etiam votum hoc, quatenus votum est, tantum est promissio; at vero promissio ex solo jure naturae non habet illos effectus, ut est per se notum. Circa alias vero duas partes est controversia ; nam qui dicunt religiosum professum ex natura rei fieri inhabilem ad matrimonium ex vi traditionis sine alio ecclesiastico jure, de voto solemni paupertatis idem sentire videntur. Nam, licet pauci id in particulari de singulis votis explicent, tamen, cum de voto solemni generaliter, et ut tale est, ita doceant, de omnibus et singulis idem sentiunt, ut specialiter videri potest in Soto, in 4, dist. 38, q. 2, art. 2, ei in 7 lib. de Just., q. 2, art. b. Est ergo eorum opinio, hujus voti solemnitatem consistere in traditione, quae vel est de essentia ejus, vel illud formaliter solemnizat (ut sic dicam), quia non ex constitutione Ecclesise, sed ex se, et ex jure divino naturah habet illa traditio excludere omne dominium a persona, et reddere illam inhabilem ad illud acquirendum. Fundatur, quia ex vi traditionis fit homo tanquam mancipium, et se ac omnia sua transfert in Deum et religionem; ergo cum illa traditione repugnat omnis proprietas, seu dominium, vel praesens, vel futurum in tali persona; et consequenter omnes etiam actiones, quae a dominio proficiscuntur, et illud necessario supponunt in tali persona, ex natura rel irritae sunt. Et confirmatur primo exemplo servi; nam, eo ipso quod in alterius dominium transit, omnia ejus bona et jura fiunt domini, et ipse incapax fit ad aliquid acquirendum, vel ut proprium possidendum. Unde intelligitur, servitutem inducere inhabilitatem ad dominium, licet ad matrimonium eam non inferat. Sic ergo religiosus fiet inhabilis ad dominium per professionem ex natura rei, etiam si de matrimonio id non concedatur. Nam Gregorius, lib. 4, ep. 44, in fine, dixit : Sercus, qui ft religiosus, licet ab humano servitio liber recedat, in divino obsequio districtiorem appetit servitutem. Et refertur in cap. Multos, dist. 54. Innocentius vero IIT, in cap. Cum olim, 2, de Frivilegiis, saltem dicit servum et monachum in eo esse pares, quod neurter alicujus rei dominium habeat.
10. Et declaratur amplius, nam si quis donaret alteri omnia bona sua, non tantum praesentia, sed etiam futura, ita ut quidquid ad ipsum ullo tempore pervenire posset. ipso facto in alium transferretur, fieret inhabilis ad aliquid sibi acquirendum ex vi talis donationis, sine ullius juris positivi adminiculo; suflicereique ut humanum jus tali donationi non resisteret ; sed ita se habet religiosus in professione sua respectu religionis; ergo con- trahit dictam inhabilitatem ex vi professionis suae. Atque hanc partem confirmant jura dicentia, professionem esse quamdam mortem civilem, et religiosum mundo esse mortuum, ut ait Eugenius Papa, in c. Placuit, 2, 16, q. 1. Unde Arsenius (ut in ejus Vita refertur), accepto testamento cujusdam consanguinei, qui ipsum haeredem instituerat, illud rumpere voluit, dicens: Ego prius moriuus sum quam ille ; cur ergo me instituit heredem? 11. Probatur secundum ussertum. — Inhabilitas acquerendi dominium alicujus rei, duobus modis potest contrahi. — Nihilominus, quod de voto castitatis diximus, idem de hoc oto dicendum credimus; quod etiam sentiunt Doctores supra citati de voto solemni generaliter loquentes. Et specialiter de hoc voto tradunt Azor, d. lib. 12, c.6, q. 5; Vasq., 1. 2, disp. 65, c. 6; Sanc., lib. 7, disp. 95. Basil. Pon., d. q. 3, Lessi., lib. 2, cap. 41, dubit. 8, n. 71; et Garcia, de Benef., 7 part., c. 10, n. 64, et alii. Fundamentum praecipuum est, quia haec inhabilitas acquirendi dominium alicujus rei duobus modis potest contrahi. Primo, reddendo voluntatem hominis inefficacem ad contrahendum vel acceptandum alicujus rei dominium. Secundo, per donationem, ut ita dicam, anticipatam. Ut si quis renunciet haereditati in favorem alterius, vel donet alteri in praesenti quidquid in futurum sibi donatum, vel aliter obtentum fuerit. Prior modus non est possibilis sine adminiculo legis, quia semper homo mutare propositum potest, et posterior voluntas semper est efficax ad mutandum praecedentem, quae non habuit donationis effectum; unde non sufficit promissio, quia illa non transfert rem in alterum, nec impedire per se potest efflicaciam contrarie voluntatis sequentis, etiam si fortasse peccaminosa sit. Et hac ratione matiimonium de praescnti cum una, licet fiat contra sponsalia de futuro alteri jurata, validum est; et similiter, licet prius aliquis renunciet haereditati, etiam cum juramento, si postea illam acceptet, vere acquirit illam, licet peccet, si solum per modum promissionis illam renunciationem fecit. Sic ergo votum paupertatis, quantumvis solemne, quatenus promissio est, non potest ex sola rei natura talem inhabilitatem inducere propter rationem factam.
12. Posterior autem modus aliquo modo possibiiis est in aliis contractibus; tamen in praesenti applicari non potest, etiam ratione traditionis, quae huic voto conjungitur. Primo, quia illa traditio per seet intrinsece, ac ex vi status religiosi, ad summum requirit ut religiosus suam personam omnino tradat religioni, et obsequio ejus; cum hac autem donatione non est ex sola rei natura necessario conjuncta renunciatio dominii, seu proprietatis omnium bonorum temporalium , imo nec obligatio non habendi illa, nisi votum paupertatis illi traditioni conjungeretur; ergo multo minus sequitur talis incapacitas, ex sola rei natura, ex traditione, vel professione religiosa. Secundo explicatur amplius, et urgetur haec ratio, quia non est de ratione talis traditionis, ut, simul cum persona, bona et jura talis personae , tam praesentia quam futura, in monasterium vel corpus religionis transeant. Nam in religionibus, quae vel sunt incapaces talium bonorum, etiam in communitate, ut sunt sancti Francisci sacra religio, et domus professorum Societatis; vel jus succedendi in bonis suorum religiosorum, vel ad eos pertinentibus non acquirunt, qualis est Societas Jesu; in his, inquam, nulla bona vel jura temporalia transeunt ad religionem ex vi traditionum suarum personarum, quas illi faciunt, qui eas profitentur, vel eis incorporantur ; ergo non est hoc de ratione talis traditionis. Ergo in his saltem religionibus non inducitur incapacitas acquirendi bona, vel succedendi in illis ex vi traditionis.
13. Religiosus professus, e religione in perpetuum ejectus, non potest testari de bonis acquisitis ; illi succedit Camera Apostolica, non vero religio. — In aliis autem religionibus, in quibus religio succedit in bonis et juribus religiosi , imprimis hoc ipsum oritur ex institutione humana, et non ex intrinseca natura traditionis religiosae , ut ex aliarum exemplo constat, et quia in eisdem posset illa institutio mutari, manente eadem traditione religiosa, quoad personam. Et deinde non obstante illo jure religionis, spectata sola rei natura, posset religiosus professus esse simpliciter capax dominii saltem ex consensu religionis. Nam tunc nulla fieret injuria religioni, nec acquisitio dominii esset contra priorem donationem, seu translationem jurium religioni factam. At vero incapacitas quae nunc inducitur per votum solemne, multo major est, ut constat ex d. cap. Cum ad monasterium. Ergo non oritur ex sola traditione, etiam cum illa conditione ; est ergo ab ecclesiastico jure. Et confirmatur hoc ac declaratur, quia religiosus ejectus omnino a religione in perpetuum, juxta probabilem sententiam, jam non acquirit religioni, quia dimittendo eum, quoad hanc partem cessit juri suo; et nihilominus non acquirit sibi dominium , neque potest de bonis acquisitis testari. Sed illi solet Camera Apostolica succedere, ut infra. videbimus. Ergo signum est, illam incapacitatem non fundari in jure religionis, sed in positivo jure inhabilitante personam, et acquisitlonem irritante.
14. Tertio, fere omnes rationes supra factae de voto castitatis in praesenti applicari possunt. Tertia ergo sit, quia illa traditio sine voto non prohibet habere proprium; ergo multo minus potest irritare acquisitionem dominii, vel illud expellere. Consequentia clara est, et antecedens etiam videtur per se manifestum , quia si quis religioni oblatus non faceret votum non habendi proprium, non peccaret contra paupertatem, aliquid accipiendo, esto peccare posset contra justitiam, aliquid usurpando de bonis religionis. Ut si forte. se tradendo religioni, bona etiam omnia et jura sua in eam transferret, ut ab ipsa sustentaretur ; tunc enim peccaret quidem postea contra justitiam aliquid sibi acquirendo. Nihilominus tamen non maneret omnino inhabilis ad aliquid sibi acquirendum. Tum quia id facere posset, et valide et juste de licentia religionis ; tum etiam quia possent ex mutuo consensu pactum dissolvere. Tum denique quia illa impotentia acquirendi sibi, tunc non oriretur ex vera paupertate, sed ex jure alteri acquisito. Accedit quod illud pactum non est necessarium ad statum religiosum, et sine illo esse potest solemne votum paupertatis, ut jam ostensum est.
15. Societas nullum jus acquirit ad bona suorum religiosorum. — Quarto, hic etiam poterit applicari altera ratio ; quia in Societate post biennium fit votum paupertatis cum vera et perfecta traditione sui, et nihilominus persona non fit incapax acquirendi et retinendi dominium bonorum, et ideo votum illud paupertatis tantum est simplex; ergo traditio religiosa non sufficit ad solemnizandum hoc votum, nec ad reddendam personam incapacem dominii ; pendet ergo ex institutione speciali, cum Ecclesiae approbatione. In quo exemplo est etiam considerandum, quod, licet Societas, quoad collegia et domos probationis, sit capax reddituum et bonorum immobilium, nihilominus qui se tradunt Societati, et in illa vota emittunt, nullum jus ad sua bona in religionem transferunt, ex vi incorporationis cum illa ; ergo, quod in aliis religionibus id fiat, non est ex sola natura rei, sed est ex positivo jure. Cujus etiam signum est, quia in coadjutoribus formatis Societatis, idem votum est simplex, et per illud, vel traditionem cui adjungitur, nullum jus ad bona vel haereditates voventis acquiritur religioni, et nihilominus tales religiosi fiunt incapaces dominii temporalium bonorum. Cujus ratio non est, nisi quia ita est institutum et probatum ab Ecclesia; ergo signum est hujusmodi effectum ab institutione pendere.
16. Solvuntur fundamenta contrariee vpinionis. — Ad fundamentum contrariae sententiae facilis est ex dictis responsio, negando primam illationem ; quia traditio relgiosa per se, et quantum postulat natura talis status, solum fit ad Dei famulatum , et obsequium religionis ; ideoque ad illam non pertinet paupertas, nec translatio bonorum aut jurium personae profitentis in religione. Sed ad complendum statum religiosum praeter traditionem adjungitur paupertas, quae non est ex natura rei determinata, sed in diversis religionibus variis modis servatur. Nam cum illa non sit perfectio, sed instrumentum ad perfectionem , juxta finem intentum in unoquoque statu religioso , modus ille praescribitur per specialem institutionem, ut recte docuit divus Thomas 2. 2, q. 188, art. 7, et 3 Contra gent., c. 133. Eodem ergo modo ex vi paupertatis religiosae nec transferuntur bona, et jura omnia in religionem, sed juxta specialem institutionem ; nec illud sufticit ad incapacitatem dominii, nisi de hoc etiam ftiat peculiaris institutio, juxta Authent. Ingressi, de Sacros. Eccles., receptam in cap. Quia ingredientibus, 19, q. 3. In qua institutione potest etiam esse magna varietas. Nam renunciatio omnium bonorum, quae actu possidentur, fieri potest vel quoad solum usum proprietarium, seu pro solo proprio arbitrio, non vero quoad renunciationem totius proprii dominii. Item posset fieri quoad renunciationem omnium, quae actu possidentur, non inducendo mnhabilitatem in futurum ; vel etiam e contrario posset induci incapacitas ad acquirendum aliquid, retento dominio aliquorum bonorum, sine proprietario usu. In his enim non est repugnantia , licet non omnia sint in usu. Ex hac autem varietate intelligitur non esse in hoc aliquid ex natura rei determinatum, sed ex Ecclesiae constitutione pendere.
17. Servus non est omnino incapaas dominii. — Ad primam confirmationem responde- mus, imprimis illam incapacitatem, quam humana et civilis servitus inducit, non esse ex natura rei, sed ex jure humano civili, vel gentium ; quia illa servitus non est naturalis, sed ab hominibus introducta, vel in remedium, ne occiderentur capti in justo bello, vel in poenam, vel per alium humanum contractum ; et ita potuisset introduci, ut aliquis fieret servus in perpetuum quoad omnes operas suas, vel lucra omnium laborum suorum ; et nihilominus, ut aliis modis posset aliquid sibi acquirere, vel haeres fieri, et haeredem instituere. Ergo ex hac parte potest argumentum et aequiparatio retorqueri. Deinde posset negari similitudo et illatio, quia servus non est omnino incapax domini; nam fortasse captus in bello justo, non perdit statim bona omnia quae antea possidebat, nec illa transeunt ipsofacto in dominium capientis personam, nisi bona simul juste accipiat. Et post servitutem potest dominium aliquod acquirere, vel ex promissione seu concessione domini, vel in aliis casibus, de quibus videri possunt moderni de justitia scribentes. Et ideo ex hac parte etiam deficit illatio, et vera etiam in hoc est sententia Gregorii, rigidiorem esse in hac parte religiosam paupertatem. Ad aliam vero similitudinem ibi inductam, jam dictum est non recte accommodari ad religiosam traditionem, quia nec per se fundatur in illo donationis genere, neque similis donatio sufficit ad propriam dominii incapacitatem inducendam. Jura denique dicentia, religiosum esse mortuum mundo, loquuntur vel de obligatione et affectu, quem religiosus habere debet ; de quo maxime locutus fuisse videtur Arsenius ibi citatus ; vel si intelligatur illa mors quoad effectus, quos professio religiosa irritat, loquuntur illa jura supposito statu, ut per Ecclesiam institutus et consummatus est, unde mors illa civilis dicitur, tanquam humano jure inducta.
On this page