Caput 13
Caput 13
Qualis sit et unde originem traxebit solemnitas voti obedientiae, et aliorum, si quae alia vota solemnia sunt.
CAPUT XIII. QUALIS SIT ET UNDE ORIGINEM TRAXEBIT SOLEMNITAS VOTI OBEDIENTIAE, ET ALIORUM, SI QUAE ALIA VOTA SOLEMNIA SUNT.
1. De materia lutjus voti. — Tertium votum religioni essentiale, est votum obedientiae, ut supra vidimus. Est autem sermo de voto obediendi homini ; nam, licet fieri posset votum obediendi Deo per seipsum praecipienti, illud nec ad religionis statum pertinet, nec ordina- rie consulendum est, ut in lib. 2 de Voto, c. J et 5, attigimus. Est ergo sermo de voto obediendi homini vicem Dei tenenti. Addendumque est, oportere ut sit votum obediendi in materia non tantum per se necessaria, seu quae alias sit sub praecepto absque voto, sed etiam in materia consilii et supererogationis, quae proprie ad perfectionem pertinet. Supponimusque contra haereticos, materiam hujus voti non solum honestam esse, sed etiam de meliori bono, et sub consiliis Christi conuneri, quod supra circa statum religionis ostendimus. Denique supponimus votum obedientiae honeste fieri posse, et extra professionem religiosam, et in illa, ac proinde et simplex esse posse et solemne. Simplex est omne illud quod estra professionem religiosam fit, de quo postea in lib. 6 aliqua dicemus. Solemne autem est solum illud cuod fit in professione religiosa communiter in Ecclesia usitata, et quasi per entonomasiam sic dicta. Quod addo ad excludendum votum obedientiae, quod fit a religicsis Societatis non professis ; nam , licet conjungatur traditioni religiosae, simplex est, et non solemne, saltem ex eo capite, quod illa traditio non est absolute perpetua, quia non inducit vinculum indissolubile ex parte utriusque extremi, ut in caeteris votis explicatum est. Et sic intellecta dicta suppositio, quoad partem affirmantem hoc votum in professione religiosa esse solemne, indubitata est apud omnes, et ex discursu hujus capitis manifesta fiet.
2. Utrum clerici obedientiam voveant. — Quoad aliam vero partem exclusivam, aliqui censent etiam ordinationi sacrae adjungi votum solemne obedientiae, cujus sententiae videtur esse Medina, lib. 5 de Contin., c. 10 et 11, et c. 13. Cujus sententiam referens Vasquez, tract. de Reddit., c. 1, S 1, dub. 3, dicit omnes id fateri, quia cum clerici ordinantur, ab eis exigitur ut promittant obedientiam Praelato suo. Sed imprimis non infertur inde illam promissionem esse votum, quia illa promissio non videtur fieri Deo, sed homini ; verba enim quibus fit, haec sunt in Pontificali Romano : Promittis obedientiam Praelato tuo? Et respondet ordinandus : Promitto. Tantum ergo videtur illa esse quaedam humana promissio , cui postea juramentum adjungitur, quod distinctam obligationem a voto inducit. Deinde, esto esset votum, non est cur vocetur solemne, nisi accidentaliter, quia publice et cum ritu determinato fit; quia inde non habet ullum effectum moralem, praeter obliga- tionem, quam promissio vel simplex votum inducit.
3. Clericus in ordinatione non vovet , sed solum promilttit obedientiam Pralato in rebus necessariis. — Quid sit solemuitas in voto obedientie. — Ac denique probabile cst non esse promissionem obedientiae in materia obedientiae supererogationis , ut sic dicam , sed tantum in materia necessaria, vel quam Praelatus facere potest necessariam ex vi praecepti, etiamsi promissio specialis non interveniret. Additur tamen ad majorem firmitatem, et ad melius explicandum voluntarium consensum in novam subjectionem, quam clericus Praelato suo offert, et de novo assumit. Sic ergo, illa clericorum promissione omissa, votum solemne obedientiae tantum in professione relgionis fit. Unde propositum dubium nascitur, quidnam solemnitas illa sit; et consequenter unde sit. Ratio autem dubitandi peculiaris nobis est, quia nos hanc substantialem votorum solemnitatem per aliquos peculiares effectus morales explicamus; quia sine illis nihil in voto solemni invenimus , quod simplici convenire non possit. At hoc votum obedientiae nullum peculiarem effectum habere videtur, praeter obligationem obediendi Praelato, quam votum simplex aequaliter inducit , ut in Societate videre licet. Ergo tale votum nullam solemnitatem peculiarem habet, cum non habeat ullum solemnitatis etffectum.
4. Ad hanc difficultatem, moderni auctores, quos hic et in superioribus allegavi, nihil respondent, neque huic voto peculiarem effectum moralem attribuunt. Responderi autem potest, votum hoc peculiarem effectum habere, quem votum simplex obedientiae facere non potest. nimirum, quia ita subjicit voluntatem voventis Praelato, ut sine illius consensu inefficax sit ad omnem civilem vel naturalem obligationem, per contractum, vel quemcumque alium modum contrahendam. Hanc esse conditionem religiosi professi tradunt Innocentius, in cap. Olim, 2, de Priv.; Abbas, in c. Es rescripto, de Jurejur., not. 3; et ibi Felin., qui alios refert; et Host., lib. 3 Sum., tit. de Fidejuss , S Pro qua, verbo Ft quis ; etJasov, in l. S id quod, n. 1, ff. de Condict. indebit., verbo Zt quis; Navar., lib. 1 Cons., tit. de Pactis, cons. ult., n. 4et5. Qui auctores etiam sentiunt hunc effectum provenire ex voto obedientiae. Fundantur enim in hoc, quod regularis renunciat voluntati suae, ita ut nec velle, nec nolle habere dicatur, in cap. 2, de Testam., in 6, cap. ult. ue Sepult., in 6, cap. Quorumdam, et cap. Si religiosus, de Elect., in 6. Hac autem renunciatio , et abdicatio propriae voluntatis per votum obedientiae fit, juxta verba Augustini, in Regula Monacharum, alias epist. 109, quae referuntur in cap. Non dicatis, 12, quaest. 1: Nostree congregaLionis fratres, uon solum facultatibus, sed etiam voluntatibus propriis in ipsa ordinis susceptione renuntiaverunt, et se per promissam obedientiam penitus aliorum potestati , et imperis, Christo, et pro Christo subdiderunt. Est ergo ille etfectus a voto obedientia.
5. At vero simplex votum cbedientia talem effectum non habet ex vi solius obligationis suae naturalis , quia solum inducit simplicem obligationem promissionis parendi Praelato, quae non est sufliciens ad irritandam voluntatem se obligandi alteri in materia non contraria priori voto, aut suae regulae, vel juri acquisito religioni, seu Praelato ejus; quia ubi non est naturalis repugnantia , non est cur unum ex sola rei natura aliud destruat. Adde quod votum obedientiae per se non obligat ad nullam promissionem faciendam de re honesta, et alias nec per regulam, nec a Praelato prohibitam, sicut de voto dixi, lib. 3 de Voto. c. 5. Nam est eadem rato. Ergo ex hac etiam parte talis obligatio valida est. Imo, quamvis vovere vel promittere esset a praelato prohibitum, nihilominus factum ipsum non esset per se irritum, nisi hoc antecedenter fieret ; quod an possit ab ordinario Praelato religioso fieri, incertum est, juxta dicta in citato lib. 3, c. 3, et infra tractabitur. Ergo ille effectus, de quo agimus, provenit ab aliqua solemnitate tali voto addita, vel potius virtus et efficacitas, ipsi voto adjuncta, est solemnitas ejus, servata proportione ad ea quae de aliis votis diximus.
6. In hoc autem modo explicandi hujus voti solemnitatem diflicultas occurrit; quia fundamentum, quod sumitur, non est certum, rec sufficienti jure aut ratione fundatum. Nam imprimis Panorm., 1 p. Consil., in 104 (si est ejus, vertitur enim in dubium), referens praedictam opinionem, illam reprobat quoad illam partem de obligatione naturali, dicens, posse religiosum obligari naturaliter, quia aequiparatur servo juxta doctrinam Innocentir, in d.c. Cum olim, quam probat Bart , inl. 1, cum aliis, ff. De stipulat. servorum. Et servus potest naturahter obligari sine licentia domini, juxta leg. Nuturaliter, etl.S'i id quod, ff.De condicti. indeb., ubi Bart. id notat. Verumtamen nec hoc fundamentum satis firmum apparet, quia non est necesse illam aequiparationem in omnibus observari. Tum quia, ut supra ex Gregorio, l. 4, epist. 44, constat, strictior est servitus religiosa , quam poenalis seu temporalis. Unde in hac parte illa potest esse rigorosior, quia jura hoc conceduni servo, non autem religioso. Tum etiam quia multa licent servo sine licentia domini, quae non licent religioso sine licentia Praelati, et e converso. Nihilominus Navar., Comment. 2 de Reg., n. 42, in hanc sententiam inclinans, dictam rationem Panormitani confirmat, quia nulla lex magis videtur resistere obligationi monachi promittentis, quam servi, utique, quantum est ex parte voluntatis utriusque, et supposita materia capaci, id est, honesta, et neutri in particulari prohibita. Deinde, quoad obligationem naturalem addit optimam confirmationem, quia religiosus per votum naturaliter obligatur Deo; ergo non omnino caret voluntate ad se obligandum; ergo etiam obligatur promissione facta proximo de re sibi libera et honesta, ut esse potest; imo etiam de meliori bono, et consilii opere, ut est servare secretum, offerre sacrificium pro amico, rem mutuo acceptam redderc vel solvere, et similia.
7. Addo praeterea nullum esse jus positivum, quod huic obligationi resistat, seu illam irritet; ergo ex natura rei non irritatur per solum obedientiae votum, ut jam ostensum est ; ergo non estcur religiosus dicatur inhabilis ad contrahendum, vel imponendum sibi hujusmodi obligationem propter obedientiae votum. Major probatur , quia illa generalia jura, quae allegantur, dicentia religiosum non habere velle nec nolle, et similia, non docent, religiosum non posse quidpiam licite aut valide velle promittere sine consensu Praelati, sed contra illius voluntatem, vel independenter ab illa, ut late dixi in d. lib. de Voto, c.5, n. 7. Unde jura citata solum requirunt positivum consensum Praelati, quando materia, circa quam religiosus aliquid promittit, acceptat, vel disponit, ex natura sua, vel ex instituto ac regula religionis, vel ex obligatione aliorum votorum, licentiam Praelati postulat, ut patebit attente legenti d. cap. 2, de Testamentis, in 6, et cap. ult. de Sepult., eod. lib. Et specialiter notari potest d. c. Si religiosus, de Elect., in 6, ibi : Consensus sic praestitus (utique sine licentia Praelati) non ícueat. Et infra : Ipso facto viribus vacuelur omnino. Nam his verbis aperte indicatur irritationem fieri per illam legem, et antea non fuisse ex vi solius voti obedientiae. Item, cum irritatio specialiter ibi adjungatur , satis significatur non esse universalem. Tandem addit Navarrus alias congruentias valde probabiles, quia irritatio tam universalis, nec necessaria est, nec decet statum religiosum. Nam sine naturali obligatione vix potest humanus convictus consistere, et ideo vix reperietur religiosus, qui, si rem aliquam promittat, quam sine licentia Praelati honeste facere possit, non se sentiat ad implendum promissum obligatum; imo , si necessaria ei fuerit licentia ad opus praestancum, et sub illa conditione expressa vel tacita promisit, licentiam petere tenebitur, et illa concessa tenebitur implere promissionem ; nam si negetur, ipso facto ruet obligatio.
8. In quo consistat solemnitas hujus coti.— Verumtamen licet haec posterior sententia quoad hanc partem vera sit, nihilominus non obstat quominus per illum effectum solemnitas voti obedientiae explicari possit , qui consistit in eo quod vovens se non possit firmiter obligare absque consensu Praelati, ut ex dictis constat. Primo quidem, quia, licet demus religiosum posse naturaliter obligari, saltem non potest obhgari civiliter ; nam in hoc omnes conveniunt, et ex juribus dictis, et exemplo servi confirmari potest , et latius inferius circa professionem religiosam tractandum erit; hic autem effectus moralis est, et a voto obedientiae ducit originem, et non ratione solius promissionis; ergo ratione solemnitatis. Deinde, licet religiosus possit valde naturaliter obligari, non tamen firmiter, neque irrevocabiliter, quia potest a Praelato ejus obligatio irritari ; sicut de votis religiosorum docuit D. Thomas, et nos cum illo, in d. lib. 3, c. 5, et latius in lib. 6, c. . Quam doctrinam merito extendit Navarrus, supra, ad promissionem, et cbhigationem naturalem religiosi factam homini, et sane merito. Nam, si tanta est potestas Praelati religionis in voluntates subditorum , ut etiam obligationem Deo factam pro suo arbitrio possit auferre, profecta eamdem vel majorem habet ad irritandum omnem aliam obligationem , quam quovis modo religiosus sua voluntate contraxit. Probatur illatio, quia omnis irritatio ex eodem genere potestatis et dominationis nascitur; tum quia etiam naturalis obligatio homini facta est obligatio in conscientia, et potest esse occasio peccandi, vel impedimentum perfectionis ; et ideo convceniens fuit totam illam sub Praelati potestate constitui.
9. Votum simples oledientie non inducit tantam subjectionem et dependentiam in vovente. — Haec autem potestas specialis Praelatorum, et subordinatio ex parte subditorum, seu impotentia ad se obligandum firmiter, seu iedependenter a voluntate superiorum, ex voto obedientiae oritur, et in religione fit cum peculiari modo et efficacia, ac proinde per hunc effectum recte voti hujus solemnitas declaratur. Probatur haec ultuma consequentia, quia simplex obedientiae promissio per se non inducit tantam subjectionem et dependentiam in vovente, nec dat tantam potestatem illi cui obedientia promittitur ; sed huic dat tantum potestatem praecipiendi, et illi imponit obligationem obediendi in his quae praeceperit, intra latitudinem materiae talis voti seu promissionis. At vero potestas irritandi omnem obligationem subditi, longe major est, et non est per se tantum connexa cum potestate praecipiendi ; ergo non sequitur ex vi voti simplicis obedientiae ; ergo pertinet ad peculiarem proprietatem, a qua votum illud talem efficaciam habet; et consequenter in illa consistit talis voti solemnitas.
10. Difficultas circa propositam solemnitatem obedientie.— Sed adhuc superest difficultas in hoc modo explicandi solemnitatem hujus voti per hunc effectum. Nam imprimis, quod religiosus non possit se civiliter obhgare alteri, vel non provenit ex voto obedientia, sed ex eo, quod in religioso non invenitur materia talis obligationis; vel quatenus oriri potest ex voto obedientiae , non est ratione alicujus peculiaris proprietatis , vel solemnitatis ejus, sed ex mera obligatione talis voti. Explicatur et probatur, quia omnis obligatio civilis, aut est realis, aut personalis. Prior versatur circa bona externa et temporalia ; et ideo impotentia illa se obligandi realiter, in religioso provenit ex voto paupertatis, quia non habet bona, ad quae praestanda se obligare civiliter possit. Posterior autem obligatio cadit in ipsam personam religiosi et actiones ejus; et quia per votum obedientiae illas constituit in voluntate superioris, ideo non potest illas alteri obligare, quia cum illae obligationes sint repugnantes, prior efficacior est, et alteri resistit, non ex peculiari solemnitate voti, sed ex pura obhgatione, quam, ut votum est, inducit. Et ita hunc effectum declarant Innocentius, et alii, in dicto c. Cum olim, 2, de Privileg., et in c. In prasentia, de Probatio. ; et Bart., in l. Si communis servus, tf. de Stipulat. servor.; Panorm., in Cons. 88, p. 1.
11. Irritatio duplea est. directa et indirecta. — Deinde, quod naturalis obligatio non sit omnino firma, sed a Praelato irritari possit, juxta duos irritationis modos ex diversis causis provenire potest. Una est enim irritatio indirecta, quae fit ex parte materiae, et haec in obligatione reali provenit ex voto paupertatis; in personali autem provenit ex voto obedientiae, et ad hoc suflicit simplex obedientiae votum, ratione cujus possit Praelatus illam materiam prohibere, ut cum D. Thoma et communi dixi, in d. lib. 6 de Voto, c. 7, n. 1. Alia est irritatio directa, quae fit revocando, et quasi infringendo voluntatem ejus qui se obligavit. Et hoc etiam modo possunt superiores religionum, subditorum vota irritare, ut in d. c. 7 ostendi. Et eadem ratione possunt omnem aliam naturalem obligationem tollere, ut dictum est. Non videtur autem haec potestas fundari in voto obedientiae secundum se spectato, ac subinde non poterit votum inde solemnizari. Consequentia videtur clara, et antecedens probatur, quia illa potestas irritandi vota et obligationes subditorum provenit ex potestate dominativa, quam Praelatus habet in religiosos sibi subditos. Illam autem potestatem non habet ex voto, quia per votum non fit donatio, sed promissio; ergo ex vi illius non acquiritur dominium, seu dominativa potestas. Sicut servitus non inducitur per promissionem , sed per realem traditionem, veljustam captionem personae. Ita ergo in praesenti, si Praelatus religionis talem potestatem dominativam habet in voluntate subditorum, ut vere habet, non illam accepit per votum obedientiae, sed per traditionem, quam religiosus facit, ut supra dictum est. At votum non solemnizatur formaliter per traditionem, ut in aliis dictum est, et de hoc videtur eadem ratio, quia traditio et votum tantum concomitanter se habent, et efficacia dandi talem potestatem non est in ipso voto, sed in traditione.
12. Non super flue additur votum traditiont. — Ad hoc autem responderi potest, votum obedientiae non distingui a traditione sui, quam religiosus facit religioni; tum quia per traditionem fit praecipua abnegatio propriae voluntatis, quae fit etiam per votum obedientiae, juxta illud Gregorii, lib. 6, in prim. reg., cap. 2: Per alias virtutes nostra Deo impendimus, per obedientiam nosmet ipsos eahibemus. Et illud lib. 35 Moral., in Job, c. 12: Per obedientiam propria coluutas mactatur. Tum etiam quia non oportet pliura vincuia multiplicare , alias religiosus inobediens dupliciter peccaret , et contra justitiam ratione traditionis, sicut peccat servus non parendo domino, et contra religionem ratione voti; quod non videtur admittendum, ut Soto insinuat, lib. 7 de Justitia, q. 2, art. 3. ad 1, in fine. Nihilominus haec responsio falso nititur fundamento; nam supponimus in professione religiosa, praeter traditionem, verum ac formale votum obedientiae fieri, quod infra ostendemus. Votum autem, cum essentaliter sit promissio, non potest esse traditio, nec illam essentialiter includcre, licet cum illa fiat, ut supra lib. 1, et in 2 tom. de Virtut. religionis, lib. 1, c. 14, probatum est. Et rationes ibi factae aeque in voto obedientiae procedunt. Nec superflue additur votum obedientiae traditioni religiosae, etiamsi ex vi traditionis religiosus jam non sit sui juris, et illi, cui se tradit, parere teneatur. Nam imprimis traditio facta religioni specialius consecratur Deo per obedientia votum; nam cum traditio immediate fiat homini propter Deum, et ad obsequium Dei, per votum quasi elevatur, ut sit quasi spirituale holocaustum ipsi Deo oblatum. Deinde traditio firmatur per votum, nam addit illi specialem obligationem fidelitatis Deo debitae, quam traditio per se non inducit. Nec est inconveniens admittere duas malitias in actu contrario obedientia Praelati, unam contra hominem , et aliam contra Deum; nam id sentit D. Thomas 2. 2, q. 88, art. 5, ad 1, dicens, votum obediendi Praelatis supponere promissionem humanam ad Deum, vel traditionem factam Praelato, et supra illam cadere votum. Ac subinde concedit ibi duas obligationes diversarum rationum. Unde fit in transgressione contraria esse duas malitias, ut ibi Cajetanus animadvertit , et Soto admittit in eodem articulo sup. citato, ad 3. Unde in solutione ad primum in alio sensu locutus est; solum enim negat, peccando contra obedientiam praelati , peccari simul contra virtutem specialem temperantiee, verbi gratia, vel aliam similem, quod alterius considerationis est, quam infra disputando de peccatis religiosorum tractaturi sumus.
13. Aligui dicunt votum obedientiee per traditionem solemnizari. — Supposita ergo distinctione inter traditionem religiosi, et votum obedientiae, videtur consequi ex dictis, in hoc voto admitti posse illorum Doctorum senten- tiam, qui dixerunt votum solemnizari per traditionem, tanquam per formam iili moraliter conjunctam. Nam omnis impotentia, quae in voluntate religiosi invenitur ad firmiter se obligandum, nascitur ex traditione sui in potestatem Praelati, sub quo tanquam pupillus sub tutore constituitur. Et quia haec traditio licet per votum formaliter non fiat, per illud perficitur et roboratur, ideo tale vofum, quia supra talem traditionem cadit, per illam solemnizari dicitur. Unde inferunt aliqui , solemnitatem hujus voti esse de jure naturali et divino, quia si traditionem consideremus, ad illam ex natura rei, ac proinde ex jure divino ac naturali, sequitur impotentia illa voluntatis religiosae ad firmiter se obligandum. Deinde, si votum spectemus, habet hanc proprietatem specialem, quod cadit in ipsam traditionem, quam religiosus facit Praelato; et ideo jure divino obligatur ad implendam illam, et quasi virtute continet illam, et ab illa solemnizatur; et ita virtute illius ex natura rei reddit voluntatem voventis ineflicacem ad se obligandum firma obligatione, id est, non revocabili seu irritabili a praelato; et ita specialius quam caeteri videtur sentire Aragon. 2. 2, queest. 88, art. S, dub. 1.
14. Assertio prima traditio religiosa, etiam voto oledientie firmata, non habet ex solo jure natura absque adminiculo juris canonici , vim pradictam. — Ego vero ad hanc rem explicandam, imprimis dico, iraditionem religiosam, etiam voto obedientiae firmatam, non habere ex solo jure naturae, et sine adminiculo juris canonici, vim ita subjiciendi voluntatem religiosi voluntati Praelati, ut reddatur impotens ad vahde et firmiter se obligandum sine consensu Praelati ; hanc assertionem indicat Richard., in 4, dist. 38, art. 4, quaest. 1. Ait enim religiosum nullum votum validum posse emittere sine licentia Praelati, quia per Ecclesiam illi est prohibitum. In quo licet falsum asserat, omne votum religiosi esse invalidum siuwpliciter, nihilominus in quantum illam assertionem reducit ad jus positivum Ecclesiae, satis indicat, etiam quamcumque infirmitatem (ut sic dicam) illius voti, in jus positivum Ecclesiae reducendam esse. Et eodem modo induci possunt pro hac sententia Angel., verb. Votun, 2, u. 5; Rosel., verbo Votumn, n. 14. Sumitur etiam ex jurisperitis, asserentibus religiosum non posse voto se obligare ; nam in hoc praecipue fundantur, quod jus illis resistit , ut videri potest in Panormitano et aliis in principio capitis allegatis. Et 12 licct etiam dicant non posse vovere, quia non habent velie aut nolle, id solum confirmant ex legibus canonicis, ut Panorm., iu cap ult. de Voto, n. 3, et alii supra allegati. Denique idem docui in d. lib. 6 de Voto, c. 7. Et quoad obligationem civilem videtur per se clara, quia ipsamet civilis obligatio quoad institutionem et substantiam suam (ut sic dicam) est de jure humano ; unde incapacitas illius ejusdem est juris. De naturali autem obligatione suaderi potest, quia traditio religiosa cum voto obedientiae non irritat vota vel alias naturales obligationes religiosorum ipso facto ex jure naturae. Ergo nec faciunt illa directe irritabilia ex natura sua. Antecedens probatur, quia juxta veram sententiam, traditam lib. 3 de Voto, c. 5, nunc talia vota sunt valida, et obligant donec irritentur ; ergo non irritantur ipso facto jure naturae. Nec in hoc à nobis dissentiunt, qui putant talia votaa principio esse invalida ; nam ipsi etiam hoc referunt in humanam institutionem, ut dixi. Conscquentia vero probatur, quia, licet aliud sit irritare quam infirmare ipso facto obligationem , non est tamen major ratio al unum quam ad aliud asserendum. Primo, quia non babet unum majorem connexionem intrinsecam cum professione religiosa, quam aliud. 15. Secundo, quia utrumque provenire debet ex potestate quasi dominativa, quam ex natura rei acquirit Praclatus religionis supra ipsam voluntatem religiosi, et actus ejus. Unde, si homo sua privata voluntate potest alteri illam subjicere et donare, ut quidquid ipse postea velit facere vel promittere, possit alius irritare, ea ratione poterit illam alteri tradere, ut quidquid obligationis sibi imponere intentet sine Praelati obligatione, sit irritum et inane. Et consequenter, dicendum esset talem esse traditionem religiosam, quia revera erit magis perfecta, et religiosus intendit illam facere perfectam, quantum ex natura rei potest. Multo ergo verisimilius videtur, neutro modo fieri posse ut homo ratione utens se privet potestate se obligandi firmiter ad ea quae juste et honeste facere potest, solo suo arbitrio et auctoritate se privando dominio suae volrntatis quoad hanc partem, et illud in aliud transferendo ; quando ergo religiose fit, sine adminiculo et favore legis ecclesiasticae non fit. Antecedens non potest evidenter probari (quantum ego assequor); est autem per se verisimillimum, quia res est gravissima et valde praeternaturalis, et exposita multis litibus et fraudibus, nisi auctoritate publica roboretur. Et ita videmus nec in civilibus, nec in ecclesiasticis introductum, invenire tale genus dependentiae unius voluntatis persona jam utentis ratione ab alia, sine Reipublicae vel Ecclesiae auctoritate, ut constat in civilibus de voluntate minoris filii respectu parentis, vel pupilli respectu tutoris ; et in spiritualibus in abrenunciatione voluntatis, de qua tractamus; semper enim ab auctcritate Ecclesiae ejusque approbatione pendet.
16. Dices: ubi sunt ecclesiastica jura, in quibus hic effectus fundetur seu instituatur? Item, si hic etfectus non sequitur ex natura rei ex efficacia voluntatis propriae personae se alteri tradentis, non videtur Summum Ponüficem illum introduccre posse, seu instituere; quod si Pontifex non potest, non est in Ecclesia talis potestas. ut per se patet. Antecedens liquet, quia Pontifex non habet potestatem irritandi fidelium vota (ut suppono ); ergo per solam potestatem jurisdictionis non potest talem irritationem introducere, infirmando vota religiosorum, vel eorum voluntatem, quoad hanc partem, inhabilitando. Denique retorquemus argumentum supra factum; quia, si Ecclesiae institutione factum est ut professio religiosa hunc habeat effectum, etiam potuisset instituere ut voluntas religiosi non esset capax illius obligationis naturalis, etiam irritabilis, sed ut ipso facto esset irrita; unde ergo constat hoc potius quam illud instituisse ? Cum igitur hoc ostendi non possit, neutrum illi est tribuendum, cum probabilius credamus non omnes obligationes religiosorum ipso facto irritasse.
17. Vide jura civilia. — Ad satisfaciendum primae interrogationi, aliqui allegant c. Monacho, 20. q 4, sed illud caput parum probat, ut notavi in lib. 3 de Voto, c. 5. Alii praecipue fundant hunc effectum in illa regula Canonum, quod religiosus non habet velle nec nolle ; utique in quo a Praelato non pendeat, ut subjungitur, et tacite exponitur in d. c. Si religiosus, et indicatur in d. c. Non dicatis. n utuntur aequiparatione servi, qui, licet possit naturaliter obligari, non tamen ita firmiter quin possit dominus ejus obligationem irritare. Hoc tamen non est certum ; si tamen verum est, satis est commoda aequiparatio. Addi etiam potest modum et effectum religiosae professionis nunquam fuisse in Ecclesia sine aliqua ejus approbatione et confirmalione; per quam etiam huic modo contrahendi inter religiosum et religionem, vel Praelatum, dat robur et auctoritatem. sine qua efficax non fuisset; et ita hoc Ecclesiasticum jus seu institutio ejusdem Ecclesiae traditione sufhicienter ostenditur.
18. Ad secundum respondemus, negando conscquentiam ; nam etiam Pontifex non potest irrilare mratrimonium factum, et tamen antecedenter potest conditiones tradere, sine quibus matrimonium irritum sit. Idemque invenitur in professione religicsa, et in aliquibus votis simplicibus. Ratio vero est, quia difficilius dissolvitur vinculum semel factum et validum, quam impeditur ne fiat. Item, quia irritatio voti jam facti non est actus propriae jurisdictionis, sed dominii, seu juris paterni. At vero modum contrahendi determinare, et gradum etiam obligationis vel acquisitionis dominii praescribere, est actus Jurisdictionis et superioris potestatis, quae in hoc particulari effectu, non est cur Ecclesiae denegetur.
19. Unde ad tertium fatemur habere Pontificem potestatem approbandi institutum religiosum, in quo ex vi professionis impediantur voluntates rehgiosorum, ut valide se obligare, aut vovere possint, sintque taiia vota non solum infirma, sed etiam irrita. Nihilominus tamen non credimus id fecisse, quia canones id non declarant, et suavius explicantur ac sufficienter de irritabilitate obligationis, potius quam de irritatione. Item, quia communis usus et consensus religionum ita explicat hunc effectum. Item, quia illa irritatio esset nimia, et (ut sic dicam) inhumana subjectio, statui religioso minime necessaria, imo neque conveniens; altera vero moderatior est, ut illi statui convenientissima. Unde potest argumentum illud retorqueri. Nam si hic effectus est quasi naturalis, ex vi traditionis fieret in summo gradu, seu quantum possibilis est; quia causa naturales agunt quantum possunt, et quia voluntates privatarum personarum in hoc non discernunt, sed se tradunt, quantum possunt, simpliciter et absolute, si hoc non pendet ab institutione et approbatione Ecclesiae. Unde quia hic effectus ab institutione et approbatione Ecclesiae fit, habet locum discretio; et ideo non cum sumuio rigore, sed cum convenienti moderatione hanc efhicacitatem instituit, et professioni religiosae tribuit.
20. Assertio secunda - dicta vis et solemnitas nunquam fuit ab Hoclesia attributa soli coto obedientiee, aut soli traditioni per se sumplis, sed principaliter voto. — Dico secundo: Eeclesia nunquam tribuit hanc vim, vel soli voto obedientiae separatim a traditione facto, nec soli traditioni per se sumptae, sed ut confirmatae per votum obedientiae, et principaliter propter illud. Ideoque dicta solemnitas per Ecclesiam introducta, et eftficacia subjiciendi voluntatem religioni, in tali gradu et taii modo posita, ipsi voto obedientiae principaliter attributa est. Haec tota assertio est conformis auctoribus allegatis. Et prima et secunda pars ejus videntur notae ipso usu et traditione Ecclesiae, quia Ecclesia nunquam hoc instituit aut probavit, nisi in statu religioso; hic autem status non subsistit sine obedientia voto, ut supra ostensum est: nec etiam constituitur ille status sine traditione, nec fortasse potest sine illa subsistere, saltem in completo gradu perftectionis. Et si forte aliquando extitit sine tali traditione, non constabat votis solemnibus, sicut nunc constat, ut postea dicemus. Ergo votum obedientiae non habet illam efficaciam nec solemnitatem, nisi traditionem religiosam supponat, et super illam cadat; nec e converso traditioni per se spectatae tanta perfectio vel efficacitas data est. Unde pars assertionis ultima, in qua hujus puncti resolutio consistit, facile suadetur, quia hic effectus proprius est religiosae professionis, in qua traditio est quasi materiale, votum autem est veluti formale, quod non solum firmat obhgationem parendi religioni, sed etiam illam complet, et maxime Deo consecrat, ideoque illi principaliter tribuitur abnegatio voluntatis, ut ex Augustino et Gregorio jam retulimus, et sumitur etiam ex Basilio, in regul. Fusi. disp., reg. 6 et 8, et idem tradunt omnes Patres de statu religioso scribentes, vel regulas ejus tradentes. Ergo merito dicta efficacitas voto obedientiae tribuitur, et illa ejus solemnitas constituitur.
21. Difficultas in hac materia. — Una tantum superest diflicultas, quia invenitur votum obedientiae traditioni religiossee conjunctum, et eamdem habens efticacitatem ita subordinandi voluntatem voventis praelato, ut sine illus consensu non possit firmiter obligari, et nihilominus non est votum solemne obedientiae; ergo istius voti solemnitas non in illa proprietate consistit. Antecedens ex voto obedientiae scholarium et coadjutorum Societatis Jesu verificatur, ut nunc suppono. Consequentia vero nota videtur, quia non potest forma inesse alicui, quin illum formaliter denominet. Ergo si illa est proprietas et solemnitas voti obedientiae, omne votum illam ha- bens erit solemne; et e contrario, si aliquod votum obedientiae, illam proprietatem habens, non est solemne, signum clarum est non esse ilam voti hujus solemnitatem. Haec autem difficultas jam in superioribus est in similibus expedita ; concludit enim totam solemnitatem hujus voti non consistere in sola proprietate jam dicta, nude et praecise sumpta ; sed includere vel supponere traditionem absolute perpetuam cum vinculo et obligatione irrevocabili ex utraque parte, utique religiosi et religionis, ita ut illa proprietas vel sit talis forma quae non det voto illam denominationem solemnis, nisi perpetuum sit, nec ipsa sit solemnitas, nisi in ordine ad ulud. Sicut curvitas non est simitas, nec dat illam denominationem, nisi tali matertiae, scilicet, naso; et effigies monetae non dat illam denominationem, nec valorem, nisi tali materiae, verbi gratia, argento. Vel certe, ut solemnitas hujus voti non sit tota hujus voti solemnitas, sed consummet seu integret illam simul cum absoluta voti perpetuitate. Vel denique, quia quando supponitur traditio utrinque irrevocabilis, votum etiam habet efficaciam ad introducendam incapacitatem perpetuam, votum autem simplex Societatis non inducit illam absolute perpetuam, et ideo non est moraliter ita efficax, idcoque non est solemne, sicut in aliis declaratum est. Ubi etiam est ostensum, quomodo talis perpetuitas ex usu canonum, et communi modo sentiendi ad substantialem solemnitatem voti necessaria sit.
22. An prater tria vota sint alia substantialiter solemnia.— Hic vero restabat quaestio, an praeter haec vota sint alia solemnia propria et peculiari solemnitate substantiali. In quo habemus gcneralem doctrinam D. Thomae 2. 9. q. SS8, art. 7, ad 2 et 3, dicentis, non omnia vota esse apta ut solemnizentur; nam temporalia vota, et particularia, quae sunt de particularibus actibus, ut votum peregrinationis, vel similia, non solemnizantur, sed illa tantum quae perpetua sunt, et quodammodo universalia ; quia per illa totaliter se homo subjicit divino obsequio. Et rationem reddit, quia solemnitas non solet adhiberi, nisi mutationi seu assumptioni status, vel simili mutationi stabili ac perpetuae, quae doctrina intelligenda est de solemnitate substantiali, ut ipse indicat in solutione ad 3. Nam accidentalis et externa aliis etiam contractibus, et votis etiam simplicibus adhiberi potest, et interdum ita fit, ut in superioribus tactum est. Juxta vero communem et antiquum Excclesiae morem, et ordinarium jus, sola illa tria vota solemnizari consueverunt. Et ita dixit Durand., in 4, dist. 38, q. 1, num. S$, vota solemnia tantum esse circa illas ires materias, nempe castitatis, paupertatis et obedientiae; et ita loquuntur alii antiqui, sed intelligendi suni de facto, et pro suis temporibus, non de possibili. Sicut etiam (quod notandum est) solum votum castitatis clericorum in sacris solet separatum ab aliis solemnizari, quia ejus solemnitas minor quodammodo magisque accidentaria censetur. At vero reliqua tria vota religionis non tantum sola ipsa solemnizari consueverunt, sed etiam non solemnizantur, nisi simul; nec potest unum sine aliis solemnizari secundum ordinarium jus, quia nullum illorum solemnizatur, nisi in professione religiosa ; professio autem religiosa sine tribus votis valida esse non potest. Et hoc est novum et optimum signum, quod tota haec solemnitas sit ex Ecclesiae institutione; nam sine dubitatione potuisset unum illorum votorum, praesertim castitatis, sine aliis solemnizari, non solum in sacri ordinis susceptione, sed etiam in alis vivendi modis suo modo perpetuis, et stabilibus, si Ecclesia ita instituere et approbare voluisset. Quid enim impedit, aut quae repugnantia in ea re cogitari potest? Certe nulla. Et fortasse aliquando ita usitatum fuit, ut postea videbimus. Simili ergo modo, licet tantum illa tria vota usque ad nostra tempora solemnizari consueverint, quia illa sola ad religiosum statum constituendum sufficiunt, nihilominus non repugnat alia solemnizari. Et in religione Patrum Sancti-Francisci- dePaula, Minimorum appellata, additur in professione quartum votum perpetuae abstinentiae quadragesimalis,quod solemne esse indicatur, cum quartum votum appellatur. Et ita illud appellant Palacios, in 4, dist. 38, disp. 2; et Azor, d. lib. 12, c. 6, q. ult. Hoc autem posito, in quo ejus solemnitas consistat, illius instituti professores melius explicabunt. Iu professione item solemni, qua in Societate fit, quartum votum specialis obedientiae ad summum Plontificem in missionibus acceptandis et obeundis additur ; quod votum tam in Constitutionibus Societatis, quam in Bullis Pontificiis solemne appellatur. In quo autem ejus solemnitas consistat, illud institutum explicando tractabimus.
On this page