Caput 14
Caput 14
CAPUT XIV. UTRUM SOLEMNITAS PROPRIA TRIUM VOTORUM ESSENTIALIUM SIT ETIAM DE SUBSTANTIA ET ESSENTIA RELIGIOSI STATUS.
1. Usque ad tempora nostra, fuit multorum opinio, sine votis solemuibus non posse consistere religiosum statum. — Enaplicandus D. Thomas, et dicendum, esse locutum de facto, uon de possibili. — Hanc quaestionem simplici assertione superius in c. 6 hujus libri, ad finem, definivimus; quia vero illam radicitus explicare et probare, non intellecta trium votorum solemnitate, non poteramus, ideo circa ilus declarationem in praecedentibus capitibus, et ipsis nondum explicatis, cum aliqua fortasse praematura anticipatione, necessitate coacti, immorati sumus; ideoque ad illam examinandam et probandam nunc reverti necesse est. Nam usque ad tempora nostra, et Gregorii XIII, Pontificis Maximi, multorum opinio fuit, sine illis tribus votis solemnibus, proprie et substantialiter statum religiosum subsistere non posse, ac subinde iliam solemnitatem esse de essentia religiosi status; sub essentia nunc comprehendendo quidquid ad illius status constitutionem simpliciter necessarium est. Soletque haec opinio tribui D. Thomae 2. 2, q. 184, art. 5, qui locus non cogit, ut jam vidimus; citatur etiam in q. 189, art. 2, ad 1, ubi ait, duplex esse votum religionis :unum solemne, quod hominem facit monachum, vel religiosum ; aliud simplea, quo non fit aliquis monachus vel religiosus, sed solum obligatur ad religionis ingressum. Qui etiam locus non omnino cogit, quia non loquitur D. Thomas de omni voto simplici, sed de illo quo de futuro promittitur religionis ingressus, de quo clarum est non posse religiosum constituere, sicut votum castitatis non facit castum ; nec etiam dicit votum solemne esse necessarium ad rehgiosum constituendum. sed solum dicit per vota solemnia fieri hominem religiosum; unde non sequitur aliter Beri non posse. In hoc autem videtur favere D. Thomas, quod tantum illa duo membra distinguit, et ita non agnoscit tertium genus votorum, quae solemnia non sint, nec tantum simplex de futuro statu, sed simplieia constituentia religiosum. Dici tamen potest, D. Thomam ila omisisse, quia suo tempore non erant in usu, et quaestionem de possibili non disputabat. Allegari etiam solet in eadem 2. 2, q. 488, art. 7, in corpore, et ad 2 quatenus ait, solemnitatem adhibendam esse voto, quo totaliter homo consecratur; sed non constat an de substantiali, :vel externa et accidentali solemnitate loquatur; nec etiam dicit illam esse necessariam, sed de facto adhiberi, quod fieri potest quia decet, vel quia melius est. licet non sit necessarium. Fitque hic sensus verisimilis, quia ibi indifferenter loquitur de voto continentiae clericorum, et aliis; cum tamen constet non fuisse necessarium, ut votum clericorum fuerit solemne illo rigoroso modo, sicut saepe in superioribus diximus. Itaque in hac re non habemus D. Thomam nobis adversantem.
2. Iilam vero sententiam videtur supponere Cajetanus, 2. 2, q. 188, a. 1, dum ait, nomine religionis, seu religiosi status praecipue dicti, significari statum personarum tria vota solemnia profitentium; et licet addat verba illa, proprie dicti, intelligit de proprietate, quae in vera rei existentia fundatur; nam alios modos vivendi cum illis tribus votis negat esse status religiosos, quia vota illa simplicia sunt. Apertius et constantius docuit hanc sententiam Soto, lib. 7 de Just., q. 1, art. 1 et 3, eamdemque moderni frequeutius secuti sunt. Idemque communiter sentire videntur Summistae, verb. Heligio, et Eligiosus, cum propriam religionem dicunt esse communitatem approbatam, in qua fit vera professio cum tribus votis solemnibus, vel substantialibus, quod in idem redire videtur; quia, juxta definitionem Bonifacii, vota in tali professione facta solemnia sunt. Et sic etiam docuit expresse Navar., Comment. 1 de Reg., n. 18, 24 et 25, agens de voto paupertatis, et addit idem esse de voto castitatis. Unde pro eadem sententia possunt allegari Innoc., Hostiens., Panor., et ahi, in Rubr. de Reg. ; et Felin.. in c. Ecclesie S. Marie, de Const., 1, et in c. 7Tua nos, de Jurejur. Vide Anch., in c. 1 de Reg. jur., in 6, S Quod si, in fin.; et in c. Praesens clericus, 20, q. 3; et Rebuff., in Practic., tit. de Regul. ad praelationis nominationem, S 1, verb. Religiosi ; et Jul., l. Zater publica, 11, tf. de Verborum significat.
3. Fundamentum primum hujus sententiae esse potest idem fere quod a praedictis auctoribus insinuatur, quia status religionis non constituitur, nisi per tria vota substantialia in professione religiosa facta; sed talia vota sunt solemnia ; ergo ilie status non constitui- tur, nisi per vota solemnia. Major sumitur ex juribus dicent bus: Habitus non facit monachum, sed professio, c. Ea parte, et c. Porrectam, de Reg., c. Aeligioso, S Quamvis, de Sent. excom., in 6, c. Beneficium, de Reg. jur.. in 6, et Clem. 1, de Relig. domibus, quae jura requirunt professionem in religione approbata, ut aliquis verus religiosus constituatur. Et licet non exprimant tria vota, constat in professione includi. Quod autem illa vota solemnia sint, sumitur ex declaratione Bonifacii, in d. c. Unico, de Voto, in 6, ubi votum factum in religiosa professione dicit esse solemne. Secundo confirmatur hoc ratione, quia status religiosus esse debet omnino siabilis ac immutabilis; sola autem vota solemnia possunt hanc stabiiitatem statui tribuere; ergo. Probatur minor, tum quia sola vota solemnia sunt indispensabilia : tum etiam quia illa sola sunt omnino absoluta, ita ut nullam conditionem includant, sub qua deficere possint. Tertio, addi potest effectus votorum solemnium videri omnino necessarios ad religiosum statum; ergo ei ipsa vota solemnia; nam si effectus esi necessarius, etiam causa, praesertim si sit adaequata ; ut videntur esse solemnia vota respectu talium effectuum in subjecta materia. Antecedens ergo probatur, quia matrimonium repugnat statui religionis, quia et repugnat castilati, et abstractioni et separationi a saecularibus curis, quam status religiosus requirit. Idemque cum proportione de paupertate dici potest.
4. Vera sententia : religiosus status, sine votis solemnibus, cum simplicibus constitui potest. — Nihilominus a sententia proposita recedendum non est. Dicimus itaque verum religiosum statum, sine votis solemnibus, cum simplicibus constitui posse, ac proinde solemnitatem votorum non esse de essentia religiosi status. Hanc sententiam sequuntur hoc tempore communiter Doctores de hac materia scribentes, ut videre hcet in Scriptoribus Societatis, scilicet, Azor., Sancio, Valentia, Plato, et Vasquez, locis supra citatis; et Lessio, lib. 2 de Justitia, c. 41, dub. 1, n. 8, et dub. 8, n. 69, et multis aliis. Et ex sacra Augustiniana familia satis erudite Basilius Legion., in q. sape citata. Nec antiqui contradicunt, ut postea ostendam. Imo Cajetanus 9. 2, q. 88, art. 7, in prima opinione, circa finem, et clarius in secunda, in principio, dicit posse Ecclesiam approbare religionem cum professione per traditionem, et vota simpiicia. Quin etiam D. Thomas 2. 2, q. 186, ab art. 2 usque ad sextum, solum requirit ad statum religiosum, quod sit votis firmatum, nulla facta meutione solemnitatis. Atque eodem modo in Opus. 18, de Ferf. vitae spirit., c. 11 et 15, ad statum religiosum tantum requirit oblationem integram sui,et mutationem vitae voto firmatam. Et in probatione ac discursu totius capitis, in generaii voti ratione, abstrahendo a solemnitate, fundatur.
5. Probatur assertio, primo. — Probatur autem primo assertio nostra, quia status religionis est ex divina institutione, saltem legis gratiae, ut libro sequenti monstrabimus. Sed solemnitas votorum non est de jure divino, sed de ecclesiastico, ut jam ostensum est; ergo solemnitas votorum non est de essentia status religiosi. Probatur consequentia, quia si haec solemnitas est juris humani, poterit per illud ipsum auferri, et adhuc manebit integra institutio divina ; ergo ex vi ejus solius poterit status religiosus subsistere, alioquin esset divina institutio insuffliciens. Potestque aliter formari argumentum, quamvis eodem revolvatur. Nam, qui instituit rem aliquam moralem, instituit saltem omnia quae sunt de essentia cjus, alias simpliciter non institueret talem rem, quia res sine sua essentia esse non potest. Ergo si Christus Dominus instituit statum religiosum , instituit quidquid est de essentia ejus, ac subinde quidquid est de sola Ecclesiae institutione ad essentiam talis status non pertinet ; at solemnitas non est de institutione C risti, sed solius Ecclesiae ; ergo non est de essentia talis status. Sic de Sacramentis argumentari solemus: nam quia omnia sunt de immediata Christi institutione, quidquid per solam institutionem Ecclesiae eis additum est, ad eorum essentiam non perimet.
6. Instantia contra traditam resolutionem. — Dices , potuisse Christum statum rehgiosum instituere, quasi generatim et abstracte, determinationem autem cjus Ecclesiae committere ; et tunc talis determinatio non minus essentialis erit tali statui, quam sint reliqua, quae generatim sunt de divina insütutione; sicut sacramentalia generatim sunt de jure divino, determinatio vero fit per Ecclesiam; et nihilominus, id quod Ecclesia definivit ut necessarium ad primam tonsuram, ve! ad benedictionem chrismatis aut olei, de essentia est talis sacramentalis. Respondeo, duobus modis intelligi posse, statum religiosum tantum genecratim esse de jure divino. Primo, ut Christus solum in genere et quasi in confuso ordinaverit, ut in Ecclesia status religionis institueretur, totam vero ejus institutionem, tam quoad essentiam quam quoad modum ejus, Apostolis et vicariis suis commiserit. Secundo modo intelligi potest, Christum instituisse hunc statum in particulari quoad essentiam et substantiam ejus, sine qua esse non possit ; commisisse autem Ecclesiae modum et circumstantias ejus, dedisscque iili facultatem defiuiendi ac praecipiendi non solum modum pertinentem ad decentiam, vel solemnitatem mere accidentalem contractus, sed etiam ad praescribendum aiiquem modum cum tanta necessitate, ut sine illo non possit substantia ipsius status ejusve obligatio valide fieri, qui modus (ut in superioribus dixi) etiam pertinet ad solemnitatem accidentalem, tametsi dici soleat aliquo modo substantialis, quia sine illo res ipsa non subsistit. Uterque igitur ex his modis probabilis est ; in utroque vero habet vim ratio facta, et concludit, quod intendimus.
7. Nam si priori modo institutio hujus status intelligatur, manifeste sequitur posse Ecclesiam instituere statum religionis cum solis votis simplicibus, sicut instituit cum solemnibus. Probatur, quia hoc ex sola rei natura non repugnat statui religioso. Aut enim repugnaret ex sola ratione status, vel ex particulari status religiosi, ut talis est ; ncutrum, dici potest. Ergo. Probatur minor, quia jam supra ostensum esi statum humanum non postulare physicam aut omnino immutabilem firmitatem, seu stabilitatem, sed satis esse quod habeat de se perpetuitatem et necessitatem meralem permanendi in tali vivendi modo. Et hoc etiam ostendimus suflicere ad statum perfectionis, si aliquo modo status ipse obliget ad opera perfectionis, vel ad illam tendat, et obliget ad media qua ad illam conducant. Et idem est de statu perfectionis acquirendae, qui est status religionis. Nec etiam repugnat ex jure divino positivo, quia in illo modo institutionis, de quo loquimur, jam supponitur Christum non in particulari, sed tantum in generali hunc statum instituisse, et statim circa secundum modumi institutionis id magis confirmabitur. Ergo ex nullo capite repugnat Ecclesiam instituere statum religiosum cum solis votis simplicibus, sicut instituit cum solemnibus. Probatur consequentia, quia Ecclesia potest suam institutionem mutare, vel addere, vel miruere, prout expedire judicaverit , ut est per se notum. Unde cum solemnitas votorum ab ipsa adcita et inventa sit, potuisset vel nunquam illam introducere, vel introductam auferre, vel utrumque modum status religiosi acceptare, eo quod haec varietas pluribus prodesse posset, cum perfectioni non obstet, et ad decorem Ecciesia pertineat, de qua scriptum est Ps. 44: Astitit vegina a deatris tuis in vestitu deauato, circumdata varietate.
8. Idem discursus in alio modo institutionis fieri potest. Nam, si Christus in particulari instituit statum religiosum quoad totam essentuam ejus, in illa institutiope non requisivit ut vota essent solemnia; ergo solemnitas absolute non est de essentia talis status. Antccedens probatur argumento facto, quia solemnitas substantialis voti non est de jure divino, sed de sola constitutione Ecclesae, ut ostensum est; ergo non est de institutione Christi; ergo non potest esse requisita in votis religionis ex vi institutionis Christi dicto modo factae; ergo multo minus potest esse essentialis. Et potesi hoc confirmari, quia nec ex historia evangelica, nec esx aliis vestigiis antiquitatis, vel Apostolica traditionis colligi potest talis institutio Christi in particulari; ergo cum non sit ctiam de jure naturali, ut ostensum est, recte concluditur fuisse inventum Ecclesia, ac subinde sine tali solemnitate potuisse non addere, nec postulare in votis religiosis talem solemnitatem.
9. Quo argumento usus est Gregorius XTII, statim citandus, quando contra eos, qui falso existimabant religiosos Societatis, non emittentes vota solemnia, in vero rcligiosc statu constituendos non fuisse, dixit: Non considerantes voli solemnitatein scla constitutione Ecclesiae esse inventam. Nam hinc tacite infert, quod, sicut potuit Ecclesia approbare religionem cum votis solemnibus, ita etiam sine illis. Quae ratio multo magis procedit de quacumque solemnitate accidentali, etiamsi ab Ecclesia posita sit ut necessaria ad valorem actus; nam potuit vel illam nunquam addere, vel additam tollere, vel in quibusdam religionibus illam exigere, et non in aliis, Nam hac varietas non repugnat, nec parit confusionem, sed ornat Ecclesiam. Et, co ipso quod talis solemnitas necessaria sit ex sola institutione Ecclesiae, ablaia necessiiate ex ejusdem Ecclesiae voluntate, acius est validus, et subsistet cum his solum qua ex natura rei vel institutione Christi ad ilum fucrint necessaria, ut est per se notum.
10. Probatur assertio secundo. — Secundo principalter probatur assertio, applicando simul rationem factam ad antiquum et modernum Ecclesiae usum, et argumenior in hunc modum : voti religiosi solemnitas in duobus consistit. Unum est, ut traditioni seu oblationi personae religiosae, omnino absolute et ex utraque parte, scilicet, religionis et religiosi, immutabili conjunctum sit. Alterum est, ut habeat vim inhabilitandi personam ad effectus morales supra declaratos ; haec euim duo conjunctim necessaria sunt, et alterum sine altero non sufficit, ut in superioribus declaratum est, et in votis scholarium et coadjutorum Societatis est manifestum Sed neutra ex illis conditionibus est de essentia status religiosi; ergo nec solemnitas ipsa. Consequentia est clara , et major probata supponitur. Probatur ergo minor, per singula membra discurrendo. Et primo, quod ille modus perpetui vinculi utrinque indissolubilis, essentialis non sit, probatur ratione, quia non est necessarius ex ipsa rei natura, nec ex Christi institutione ; ergo nullo modo. Consequentia clara est, quia praeter illa jura solum relinquitur jus Ecclesiae, quod variari potest; et ideo ex vi ilitus non potest illa conditio ad statum religiosum essentialis esse, sed ad summum ex suppositione talis juris, quod ad essentialem rationem non sufhcit, quia, mutato illo jure, sine tali conditione poterit status religiosus subsistere, ut ex praedictis manifestum est.
11. Probatur ergo prior pars antecedentis de jure naturae, quia si professio illius status ut contractus quidam inter religionem et religiosum consideratur, sicut per consensum voluntarium utriusque partis factus est, ita potest ex natura rei per contrarium utriusque partis consensum dissolvi, si aliquod jus positivum, divinum vel humanum, illi non obstet, quia ex solo jure naturae nihil est quod oobstet, praesertim si rationabilis causa intercedat. Si autem vinculum illud consideretur ut est fundamentum status de se perpetui, sic quidem necessaria videtur ex natura rei obligatio perpetua ex parte religiosi se tradentis religioni, non vero ita est necessaria ex parte religionis acceptantis, quia, quod donans seipsum religioni possit revocare donationem, et est directe contra veritatem, et perpetuitatem donationis, et est contra veram sui abnegationem, et renunciationem saeculi. Non est autem tam necessarium ut ex parte religionis sit acceptatio omnino irrevocabilis.
12. Non est iniqua conditio quod religio non se obliget absolute. — Ratio autem est, quia ex parte donatarii non est contra jus naturae acceptare donationem sub ea conditionc, ut possit eam relinquere aut manumittere, si velit. Ut in servitute civili, vera servitus est ex parte servi, etiamsi liberum sit domino servum manumittere, et libertate donare. Ita ergo esse poterit in servitute religiosa, quia non est iniqua conditio ut religiosus se tradat, et obliget religioni irrevocabiliter ex parte sua, et quod religio acceptet traditionem non se obligando absolute ad retinendum religiosum, sed quamdiu expedire judicaverit. Tum quia contractus est voluntarius ex utraque parte, et ita utraque pars adhibere potest conditiones sibi convenientes vel necessarias. Tum etiam quia multo majus est beneficium quod religio religioso confert, acceptando traditionem ejus, quam sit commodum inde sibi proveniens, vel quam sit obsequium quod profitens religioni confert. Et alioqui bonum. religionis est commune, ideoque non est contra naturalem justitiam, quod religiosus absoiute se tradat perpetuo, et se privando libertate revocandi donationem, et quod religio non absolute, sed cum aliqua limitatione seu conditione acceptet perpetuo et irrevocabiliter, sed cum limitatione et exceptione casuum, in quibus ad commune bonum religionis expediat secundum regulam prudentiae religiosum liberum dimittere. Et hoc satis est ut votum tali professioni annexum non sit solemne ex defectu perpetuitatis, ut saepe dictum est.
13. Solemnitas non postulatur em rei natura ad essentiamn religionis.— Nec etiam talis modus contrahendi est contra rationem status religiosi, sola natura rei spectata, quia, considerando generalem rationem status, ibi est sufficiens stabilitas seu perpetuitas, quia ex parte religiosi est absoluta, et ex parte religionis est moralis , et quanta bono communi in tali modo vivendi expedit; ergo illa sufficit. Praesertim cum status personae magis requirat perpetuitatem ex parte ejus, quam ex parte alterius, ut in servitute civili videre licet. Unde eonsiderando ulterius particularem rationem status religiosi, quatenus perfectionis est, vel ad perfectionem tendit, illa conditio, seu libertas, qua in religione manet, non impedit perfectionem , sed potius juvare potest, et hominem ad perfectionem asscquendam sollicitiorem reddere, ne sua culpa a religione expellatur. Igitur considerando purum jus naturae, non est illa conditio voti solemuis ad statum religiosum necessaria.
14. Non postulatur ez jure divino positivo. — Quod autem nec ex divino jure positivo necessaria sit, imprimis negative (ut sic dicam) ostenditur, quia nec per Scripturam, nec per traditionem probari potest tale jus divinum positivum; et sine fundamento auctoritatis non est cur credatur, cum ratione probari non possit. Positive autem probatur ab aliquibus doctis modernis pars illa, quia status religiosus verus et perfectus fuit in usu Ecclesiae a temporibus Apostolorum, ut in sequenti libro ostendemus. Sed in illis primis seculis prope Apostolorum tempora, religiosi professi ita recipiebantur a religione, ut propter justam causam posset illos dimittere, non solum separando illos quoad communem societatem et cohabitationem, quod etiam nunc fit in religionibus, in quibus fit professio per vota solemnia, sed etiam relasando vinculum, et liberos ab omni oblgatione traditionis et votorum eos dimittendo; ergo contraria institutio non est de jure divino. Consequentia evidens est. Et minor probatur ex consuetudine antiquiorum religionum , in quibus religiosus status ad meliorem formam redactus est a sanctissimis patriarchis religionum.
15. Olim dimittehantur religiosi professi.— Primus est D. Basilius, apud quem muita vestigia hujus antiquitatis inveniuntur. Nam in Constitut. Monastic., c. 22, eleganter docet, vinculum religiosi professi cum religione esse arctissimum, et ex parte religiosi perpetuum ; et in c. 34, addit pactum illud adeo obligare religiosum, ut nunquam ei liceat prius monasterium, cui semel se conjunxit, titulo transeundi ad aliud simile, deserere; et nihilominus in fine ejusdem capitis ait: 7unc autem lantummodo reprehensione tacare fratris segregatio delet, quandocumque ea AntisLtitis judicio , alicujus occulte , quam ipse sciat, utilitatis causa fiat. Erat ergo tunc in potestate Praelati monachum dimittere, seua sua Societate segregare. Verumtamen hic locus posset exponi non de segregatione per transitum ad statum non religiosum, sed vel per transitum ad aliud monasterium, vel de separatione quoad habitationem et convictum, non vero quoad vinculum; vel potius loquitur Basilius de segregatione non perpetua, nec extra Praelati obedientiam, sed de egressu monasterii alicajus mandati implendi causa. Sic enim idem Basilius, in Reg. fusius disputatis, cum in 14, 15 et 36 valde exaggeret culpam segregationis per discessum a mo- nasterio post professionem, quam etiam solemne votum appellat, addit in Reg. 36, circa fin.: Caterum, si tenendi causa mandati Dominaci alius alio distruhatur, talis distractio neutiguam pro segregatione habenda est, sed assignati potius unicuique muneris administratio existimauda.
16. Nihilominus tamen parum antea, in eadem regula 36, huic sententiae favet, dicens : Qui ad relinquendam. ceterorum frairum socielatem a propria animi lecitate impellitur, is curare suam imbecillitatem debet. Aliogui, si medicinam noluerit admattere, ipse exclusus a nemine admittatur. Ubi de exclusione cum privatione religiosi status, et libertate ab omnibus ejus vinculis loqui videtur, alioqui non tam facile, et cum tanto onere exclusionem praeciperet. Et simili fere modo loquitur in Asceticis, dicens in epistola ad Canonicos, in fin., qui nec (id est, post trinam admonitionem) goram emendaveit , oportere eumn a reliquo corpore pracidi, etc. Et infra, cportere (ait) illius , veluti membri ab religuo corpore dejecti, cicem dolere. Idemque gravissime repetit in Regulis brevioribus, in 57, 61, 1€2 et 155, et ex fusius disputatis in 28, 20 et 47; et in Animadver. adversus Canonicos, n. S. Quibus in locis non declarat quidem S. Basilius qualis esset illa separatio, seu divisio, sive putridi membri abscissio, id est, an esset solum per ejectionem quoad actualem societatem et unionem, vel etiam quoad totalem vinculi et unionis relaxationem ; tamen, cum tam facile fieret, et propter causas iuierdum non admodum graves, verisimile profecto fit fuisse posterioris generis, ac subinde vinculum professionis non fuisse eo tempore ex parte religionis omnino absolutum et irrevocabile.
17. Secundo, de tempore ac institutione D. Augustini, videtur idem colligi ex Regula ipsius, ubi de illo, qui post varias admonitiones corrigi negligit, ait: Etiam si ipse non abscesserit, de vestra societate projiciatur. Sed modum non explieat (ut de Basilio dixi); videtur autem posse colligi ex sermone 1 ejusdem Patris, de Communi Vita Cleri, qui est 49 de drversis. Ibi enim tractans de paupertate, quam cum suis clericis in suo monasterio profitebatur ex voto, sic ait, in cap. 2: Nelli licet in socictate nostra habere aliguid pmoprium. Et clarius in cap. 4: Qui societatem communis vite jam susceptam , qua laudatur in Actibus Apostolorum , deserit, a coto suo cadit, et u professicne sancta cadit. Unde pau- lo antea refert quod secum statuerat, dicens: Nullum ordinave clericum, nisi qui mecum cellet permanere, ut si vellet discedere a proposito, recte illi tollerem clericatum, quia desereret sanciae sccielatis promissum, ceptumgue consortium. Ubi aperte loquitur de discedentibus post promissam societatem, id est, post vota, et professionem quae tunc fiebat, et nihilominus subdit : Ecce in conspectu Dei et vesiro mutavi consilium. Qui volunt habere aliquid proprium, quibus non sufficit Deus et Ecclesia sua, maneant ubi volunt et ubi possunt, non illis aufero clericatum. Nolo habere hgpocritas. Malum esse quis nesciat ? Malucn est cadere a proposito, sed pejus est simulare propositum. Permittit ergo illos discedere, et exira monasterium vivere, et habere proprium, ut ostendunt illa verba: Quicolunt haere aliquid proprium.Unde infra inducit aliquos excusantes, et dicentes: Quid malà fecit ? Non petest tecum tolerarevitam istam. Extra Episcopatum vult manere, et de proprio vivere, ideo non debet perdere clericatum. Ipse vero respondet, malum esse proftteri sanctum, nec implere, juxta illud : Fovete, ct reddite, etc. Et nihilominus infra subdit : S ab hoc proposito ceciderit, et emtra manens clevicus fuerit, dimidius et ipse cecidit. Quid ad me ? non eum judico - si foris servat sanctitatem, dinidius cecidit. Et tandem infra sic ait: Qui mecumn manere vult, non debet habere aliquid propriun. Qui hoc non vult, habeat libertalem, et videat utrum habere possit felicitatis cternitatem.
18. Ex hoc loco tale conficitur argumentum : llii clerici cum Augustino in communi voventes erant vere religiosi, et nihilominus ita permittebantur discedere, ut essent clerici saeculares, et possent habere proprium; ergo dimittebantur liberi a voto paupertatis, et consequenter a professione religiosa. Sed objici potest, quia isti clerici non solum post discessum a monasterio, sed etiam in illo erant habentes proprium, vel licite cum licentia Praelaii, utique ejusdem Augustini, vel illicite et occulte, et cum hypocrisi, ut constat ex longo discursu Augustini, iu serm. 1 de eadem materia, alias 50, de diversis, ubi prius multos babentes proprium ad tempus excusat, quia et cum licentia retinebant, et non habebant usum talium bonorum. nec de illis disponebant, nisi ad Augustini arbitrium. In fine vero addit : Qui babere coluerit proprium, et de propro vivere, et contra nostra ista praecepta facere, parum est ut dicam. Non ianebit mecum, sed nec clericus erit. Ubi videtur reverti ad consilium quod antea mutaverat, degradando hujusmodi clericos ; verumtamen non ita est, sed distinguit duo genera eorum, qui volebant habere proprium. Nam quidam apcrte id profitebantur, et ideo discessum postulabant, quibus Augustinus id permittit sine degradatione, vel ulla peena, sed tantum periculi sui eos admonet. Aln vero erant, qui occulte proprium habebant, et nihilominus in monasterio manebant, et de communibus bonis vivere volebant; et his Augustinus, si id sciret, et ejectionem et degradationem minatur. De prioribus loquitur in illis verbis: Scao me dixisse, quod si nollent mecum suscipere socialem vitamn, etc., uon illis tollerem clericatum, sed seorsum manerent, seorsum viverent, quomodo nossent, Deo viverent. Et tamen ante oculos posui, quanti mali sit a proposito cadere. De aliis vero addit : Modo, quia placuit illis, Deo propitio, socialis hec vita, quisquis cum hypocrisi vicerit, quisquis inventus fuerit habens propriwmn, non illi permatto, ut inde faciat Lestamentum, sed delebo illum de tabula clericoruin. Tgitur ex illa historia sclum colligitur, illos clericos non potuisse hcite et occulte habere proprium, quamvis de facto potuissent habere proprium, quia per votum incapaces illius non fiebant. Et ita illi, qui dimittebantur vel recedebant, poterant postea habere proprium, etiamsi a voto paupertatis non absolverentur.
19. Sed contra hoc instatur primo , quia, licet daremus exilla licentia habendi proprium non satis collgi potuisse Praelatum monasterii relasare votum paupertatis discedenti, nihilominus ex alio capite inde colligitur, votum illud paupertatis non fuisse solemne, quia non habebat efficaciam faciendi personam proprii incapacem, quam esse necessariam ad solemnitatem illius voti supra ostendimus. Deinde magna est differentia inter clerices discedentes, vel intus cum hypocrisi manentes. Nam priores non solum valide, sed etiam licite poterant proprium habere, et ideo non dicit de illis Augustinus, quod essent in statu damnadonis, sed quod essent in periculo ; de aliis vero ait esse mortuos, hoc enim significat in primo sermone, cum dicit: $i foris servat sanctitatem, dimidius cecidit; si vero intus habuerit simulationem, totus cecidit. Et in serm. 2: Malui habere cecos cel claudos, quam plangere ortuos; qui enim hypocrita est, mortwuus est. Ergo qui recedebat a monasterio dimissus, a voto paupertatis omnino liberabatur ; alias non potuisset licite proprium ha- bere, nec rebus suis, tanquam propriis uti. Unde fit etiam verisimilius, illos hypocritas, licet dicantur voluisse habere proprium, revera non potuisse habere illud, non solum lHicite, sed etiam valide quoad verum dominium, licet de facto haberent aliqua, tanquam propria. Idque non quia essent incapaces dominii simpliciter et absolute, et ex vi status ; contrarium enim recte probatur in illo secundo sermone, ex multis exemplis quae inillo referuntur, et infra ponderabimus; sed quia usurpabant bona, quae ad monasteria pertinebant, tanquam propria, et aliunde ex communi vivere volebant, quod erat contra justitiam.
20. Alius vero superest scrupulus circa clericos illos, quia non videntur fuisse veri religiosi, nec statum permanentem, et ex parte ipsorum perpetuum habuisse, quia poterant a monasterio discedere , si voluissent. Unde tantum videntur paupertatem vovisse, quamdiu ibi manerent ; permanere autem in arbitrio suo fuisse. Sicut nunc vovent paupertatem quidam clerici regulares, qui vere religiosi non sunt. Ouod si hoc ita est, nullum ex illo facto ad rem, de qua agimus, argumentum sumi potest. Assumptum patet ex ipsa relatione Augustini. Nam in 1 serm., c. 4, dicit : Certe ego statueram nullum ordinare clericum , uisi qui mecum vellet manere. Dbi supponit hoc fuisse in uniuscujusque arbitrio positum, quamvis ipse nollet eos ordinare, qui discederent. Item inferius introducit aliquos pro clerico interpellantes, et dicentes : Quid mali fecit ^ Non potest tolerare istam vitum, extra Fpiscopatum vult manere; non delet ideo perdere clericetum. Non ergo peccabat clericus discedendo. Et confirmatur. Nam si peccaret exeundo, esset apostata, et in statu peccati extra religionem permanendo. Quomodo ergo potuisset Augustinus subjungere : Si foris servat sanctitatem, dimidius cecidit. Non enim potest apostata in eo statu voluntarie permanens sanctitatem servare. Quomodo etiam Augustinus diceret, eum constitui in periculo, et non potius in statu damnationis? Denique in serm. 2, hypocritas permanentes in monasterio, et ibi habentes proprium, mortuos vocat ; alios vero recedentes, solum claudos vel caecos, viventes tamen; unde significat non graviter peccasse recedendo.
21. Sed nihilominus ex hac parte etiam satis validum est argumentum. Nam aperte Augustinus tradit ejusmodi clericos recedentes a monasterio, et volentes extra illud habere proprium, male egisse, quia malum est a proposito recedere, et ideo statuisse illos privare clericatu, quia desererent sanctae societalis promissum. Promiserant ergo in illa societate manere. Unde subdit, eum, qui socieLatem vitiee jam susceptam deserebat, a volo suo et a professione sancta cecidisse. Et infra subjungit : Zgo scio quantum mali sit proftteri sanctum aliquid , nec implere. Vovete et reddite, etc. Et infra dicit, sic recedentem, licet clericus maneat, cadere ex parte, utique deserendo professionem. Certum ergo videtur clericos illos nou solum habuisse votum paupertatis , sed etiam votum vel promissionem permanendi in illa congregatione, cui se tradiderant, vel saltem fide data se perpetuo conjunxerant; ergo non est dubium quin isti ex professione tenerentur perpetuo manere in monasterio, ac proinde essent veri religiosi, et consequenter apostatae, si invito Praelato discederent. At vero illi, de quibus Augustinus loquitur , non videntur apostatasse aperte, nec invito Augustino discessisse, sed per importunas petitiones licentiam exeundi obtinuisse, eamque Augustinum ad vitandum majus malum concessisse. Hoc enim indicat in serm. 1, in illis verbis: Maneant ubi volunt, et ubi possunt, non illis aufero clericatum , nolo habere hgppocritas; malwm est cadere a proposito, sed majus est simulare propositum. Et infra : Quantum sit periculi, ante oculos ejus posui ; faciat quod vult ; et paulo inferius : Nolo habeat necessitatem simulandi. Et fere similia habet in secundo sermone. Ex quibus colligitur, votum, vel promissionem ibi perseverandi non fuisse omnino absolutam , sed dependentem a voluntate Praelati; tamen, quia illa licentia erat quasi extorta, et sine causa legitima, et consequenter contra prius propositum , ideo Augustinus exitum illum , etiam sub illo colore factum, non approbat; quia vero poterat habere aliquam suftficientem causam, illum etiam non damnat, sed exeuntes admonet sui periculi, quamvis conscientiae ipsorum illos committat. Quem Augustini locum tam fuse ponderare volui, quoniam ad declarandam aliquam partem instituti Societatis, et novitatis oppositionem ab iilo removendam, magnum lumen afferre potest.
22. D. Benedictus prudenter liberum a votis monachum dimisit, propter solam importunam ejus petitionem. — Tertio , de temporibus sancti Benedicti argumentum sumi potest ex ipsius regula. Nam in c. 28 et 29, jubet praescindi a religione aliquos incorrigibiles ; quod de absoluta separatione quoad vinculum ibi Turrecremata intelligit, et in c. 38, alias 58, profitentium vestes custodiri praecipit, ut si abire postea velint, illis induti discedant ; quamvis ibidem dicatur, post professionem non manere libertatem a monasterio discedendi, nec a jugo regulae se eximendi. Denique juvat quod Gregorius, 2 Dialog., c. 25, refert, monachum quemdam importunis precibus a sancto Benedicto, ut relavaretur, postulasse, et post plures admonitiones in petitione sua perseverando, tandem a sancto Patre taedio affecto jussum esse discedere. Quo in loco sine dubio sermo est de monacho jam professo, ut ex proprietate nominis , et ex discursu historia manifestum apparet. Deinde ponderandum est verbum jussit ; non enim dicit tantum, Permisit, aut, Licentiam dedit, sed Jussit, quasi in poenam inconstantiae ipsius, eum ejiciens, et ad exeundum cogens. Denique energiam habet verbum rolaxadi, quod in proprietate sua vinculi solutionem significat. Nec mirandum est quod sanctissimus Benedictus monachum propter solam importunam petitionem ejus liberum mitteret ; nam credibile est vel instinctu Dei id fecisse, praesciens divina et mirabili visione a via fuisse revocandum, ut postea quietus et stabilis perpetuo maneret ; vel judicasse prudenter , illum non fuisse monasterio aptum, quod satis esse credidit ut illum a sua congregatione dimitteret, illius correctionem et emendationem divinae providentia commttens.
23. Sed, licet haec omnia probabiliter suadeant professionem tunc fuisse cum acceptatione includente aliquam conditionem, qualis nunc fit in scholaribus Societatis , cum post biennium incorporantur , ac subinde vota in illis temporibus non fuisse solemnia quoad hapc partem, nihilominus non omnino convincunt , quia fere omnia, quae ex D. Basiio adducuntur, commode intelligi possunt de dimissione poenali, per separationem actualem (ut sic dicam) a commercio relgionis, absque irritatione vinculi religiosi et votorum. Et multa etiam ex regulis Benedicti adducta eumdem sensum patiuntur ; et alia possunt intelligi de sola permissione eundi, non de absolutione. Nam in d. c. 58, jubet sanctus Benedictus , ut quamcis dentur seculares vestes colenti post professionem abire, non tamen ei reddatur sua professionis testi- moniwmn, quod in die professionis suo nomini consignatum in altari posuerat. Quo significatur, professionem illam non fuisse relaxatam qucad vinculum, sed tantum quoad separationem actualem per discessum; ac subinde illum discessum non fuisse sine apostasia, nec fuisse concessum ut licitum, sed permissum, vel ad majus malum vitandum, vel quia Praelati tunc non habebant, aut existimabant se non habere tantam potestatem in subditos, ut illos cogere possent, vel certe, licet possent, nolebant coactione uti, quia vel non sperabant fructum ex coacta detentione, vel majorem perturbationem, et dispendium monasterii timebant.
24. Ad religiosum statum non est necessaria absoluta acceptio ex parte religionis. — Ex locis etiam Augustini, plures admittunt interpretationem de separatione actuali. Solus ille lócus ex sermone de communi vita clericorum violenter videtur sic exponi. Ideoque non est improbabile tunc, et in illo Augustini monasterio , professionem religiosam non fuisse tam firmam et absolutam, sicut nunc est solemnis professio. Nihilominus tamen tam absolutam acceptionem non esse necessariam ad verum religiosum statum, evidentius convincitur ex particulari instituto Societatis Jesu quoad religiosos, qui nondum solemnem professionem emiserunt; illi enim ex parte sua perpctuo obligantur ; Societas vero illos admittit, retinet tamen potestatem illos liberos dimittendi ex justis causis, juxta suas constitutiones per Pontifices approbatas , qui usus reputatur novus comparatione facta ad tempora Gregori IX, qui videtur clarius illam facultatem religionibus abstulisse, in c. ult. de Regul. Re tamen vera potius est reductio ad morem antiquum , si vera sunt quae proxime diximus. Et nihilominus Gregorius XIII declaravit, eos, qui dicto modo se tradunt Societati, tria vota emittendo, esse vere ac proprie reiigiosos, ut mox videbimus ; ergo illa conditio indissolubilis vinculi ex utraque parte non est de essentia veri ac proprii status religiosi.
25. Preecedens discursus iterum apphicatur effectibus solemnitatis. — Deinde, quod efficacitas moralis voti solemnis ad morales effectus supra tractatos inducendos non sit de essentia religiosi status, probatur discurrendo per singula, et applicando ad illam discursum proxime factum in praecedenti conditione. Nam in voto castitatis non est necessaria illa conditio ex natura rei, seu jure naturali, nec est de jure divino positivo; ergo non est essentialis. Consequentia est clara, quia conditio pendens ex jure positivo non est essentialis, ut jam probatum est, quia variari potest; et in hoc ipso voto varietatem n diversis temporibus habuit, ut infra probabitur. Et hoc etiam ad probationem utriusque partis sufficiebat, quia jus naturae et divinum non recipiunt mutationem seu varietatem per Ecclesiam; sed in hac conditione fuit et est varietas; ergo non est de jure divino naturali, vel positivo. Ulterius vero prior pars de jure naturali suftficienter probatur ex dictis in c. 8 et 9. Nam ibi ostensum est, traditionem relgiosam ex scla rei natura non inhabiltare personam ad matrimonium, nec etiam votum illi adjunctum habere hanc vim; ergo nullo modo habet illud votum talem viam ex solo naturali jure.
26. Quod vero nec ex jure divino positivo illam habeat, sufficienter probatur, petendo unde tale jus probetur, cum nec in Scriptura legatur, nec apud antiquos Patres talis traditio habeatur. Quin potius, multi contendunt ex antiquitate ostendere, olim fuisse statum verum religionis cum voto castitatis non dirimente matrimonium subsequens; ita docuit late Medina, dict. lib. 4 de Controv., controvers. 7, a c. 29; et secuti sunt Azor, d. lib. 12, c. 6, q. 3; Plato, lib. 2 de Bono statu relig.. c. 21; Vasquez, 1. 2, disp. 165, c. 7; Basil., d. q. 3, c. 8; qui aiunt, usque ad tempora Innocentii II, et Concilii Romani sub eo celebrati, matrimonia contracta a religiosis illicita quidem, valida tamen fuisse, quia in solo illo Concilio hoc impedimentum irritans expresse decernitur, ut habetur in c. Uf lea, 2. q. 1; etante illud, licet in multis decretis damnentur ut iniqua talia matrimonia, et puniantur per censuras et divortium, nunquam tamen dirimuntur ; imo interdum cohabitatio et usus matrimonii post alicujus temporis separationem et poenitentiam permittuntur. Verumtamen punctum hoc de antiquitate hujus effectus voti castitatis religiosae perplexum valde est; nam, considerata varietate antiquorum canonum, et sanctorum Patrum de hac materia loquentium, vix potest aliquid certum in illa definiri, ideoque peculiarem et prolixam considerationem postulat, quam in libro de Voto castitatis, Deo dante, trademus.
27. Argumentum primum. — Nunc vero duo argumenta nobis sufficiant. Unum est, d.c. Ut lex, namo ex illo vel colligitur hunc effec- tum ab eo tempore coepisse, et institutum esse; vel saltem inde sumitur per constitutionem Eecclesiae effectum illum esse inductum. Et utrumlibet sufticit ad probandum quod intendimus. Declaratur, nam verba Concilii sunt: Zujusmodi copulationem, quam contra ecclesiastican regulam constat esse contractam, matrimonia uon esse censemus. Nam verbum censemus, jus novum solet inducere, ut notat glossa, in Clement. 1, de Concess. praebend., verb. Censemus, quam ibi Panormitanus sequitur. Et sumitur ex leg. Censere, ff. de Verb. signif., ubi censere, idem esse dicitur quod praecipere, a quo verbo, in hac significatione sumpto, appellatio censurae ecclesiasticae derivata est, ut notavi disp. 1 de Censuris, sect. 1. Juxta hanc ergo interpretationem aperte significatur jus hoc irritans tale matrimonium ibi incepisse, ac proinde non esse de jure divino. Potest autem verbum censemus, in alia satis propria et usitata significatione accipi, ut idem sit quod judicamus, aut declaramus ; in qua saepius in jure accipi notat Brisson., lib. 3, et praesertim in hac significatione sumitur, quando lex non loquitur de futuro, sed vel absolute, vel de praeterito, et rationem reddit antiquam, ut notat d. glos., in d. Clement. 1, quam in hoc valde ibi commendat Panorm., et Felin., iu c. ult. de Constit., ad finem. Et late declarat Navar., in c. Si quando, de Rescrip., except. 21, n. 3, 4et 5. Talis autem est ratio quam ibi reddit Pontifex, dicens: Hanc copulationem, quam contra HEcclesiasticam legem esse censemus. Unde cum verbum censems ambiguum sit, aptissime illi loco haec significatio congruit. Declarat enim Pontifex illud matrimonium esse nullum, quia est contra ecclesiasticam regulam, utique directe et efficaciter prohibentem irritantemque talem copulationem. Qua interpretatione admissa vel permissa, ponderamus rationem datam ab Innocentio, quia est contra ecclesias Licam regulam. Nam inde saltem colligitur, hanc prohibitionem irritantem ecclesiastici juris esse, non divini, ac proinde non esse de essentia status religiosi.
28. Secundum argumentum. — Alterum arcumentum est, quod sumitur ex c. unico, de Voto, in 6, junctis Brevibus quibus Gregorius XIII Institutum Societatis declaravit amplius, auxit et confirmavit; nam in priori textu, cum Bonifacius dicit, solemnitatem voti esse ex sola institutione Ecclesiae, specialiter loquitur de voto castitatis, et in ordine ad hunc effectum inhabilitandi personam ad ma- trimonium. Gregorius autem XIII, in priori Bulla Quanto fructuosius , declaravit vctum simplex castitatis cum aliis factis in Socictate, etiam sine ullo effectu, quem tunc non inducebat, esse et fuisse sufficiens ad verum et proprium religiosum statum constituendum. Et in altera Bulla, Ascendente Domino, idem confirmat, et rationem sumit ex illo principio Bonifacii, quod solemnitas voti est de constitutione Ecclesiae, et ex eadem potestate ibi de novo illi voto hunc effectum tribuit, et nihilominus simplex remanere declaravit, quod iterum postea Gregor. XIV confirmavit. Ex quo novo jure evidenter concluditur hunc effectum dirimendi matrimonium subsequens, seu virtutem ad illum praestandum, et esse de jure ecclesiastico, et non esse de essentia religiosi status, ac proinde hujus voti solemnitatem propriam ad eamdem essentiam non pertinere.
29. IMem ostenditur de voto obedientie. — Simile argumentum de voto paupertatis fieri potest, quia in illo etiam conditio illa, seu virtus inducendi in personam incapacitatem dominii ac proprietatis temporalium bonorum, imprimis non est de jure divino naturali aut positivo, ut satis superque in superioribus probatum est. Deinde in Societate inveniuntur multi vere ac proprie religiosi per votum paupertatis, quod hanc inhabilitatem non inducit, justa praedictas Bullas; id autem repugnaret, si illa solemnitas esset de essentia. Unde Navarrus supra non est consequenter locutus. Nam in eodem Comment. 1 de Regul., n. 19, docet, sine voto solemni paupertatis constitui aliquos veros religiosos in Societate Jesu. In prioribus ergo locis locutus videtur ex quadam consuetudine juxta commune jus, et ordinarium profitendi modum jam receptum in Ecclesia, ut convenientissimum in illo statu , non ut simpliciter necessarium vel essentialem. Cujus etiam optimum argumentum est, quia probabilissimum est, imo etiam verum, statum religiosum multo esse antiquiorem quam sit haec incapacitas in viris religiosis, ex quo idem evidenter concluditur. Illa vero duo, quae assumimus, pendent ex notitia antiquitatis hujus status, et temporis, a quo illa incapacitas introduci ceepit, quorum prius in sequenti libro, aliud vero in libro de voto paupertatis tractanda sunt. Et ideo a longiori probatione hic abstinemus. Idem fere est de voto obedientie, cujus peculiaris solemnitas in ordine ad alhiquem moralem efteetum magis dubia est, ut vidimus. Unde multo magis erit de praeteritis temporibus incerta, minusque cognita ; cum tamen certum sit votum obedientiae cum aliis fuisse sutficiens ad religiosum statum constituendum, sive illum effectum irritandi vel infirmandi omnem voluntariam obligationem personae religiosae habuerit, sive non habuerit. Signum est ergo essentiam religiosi status ab illo effectu seu solemnitate non pendere.
30. Ad essentiam status religiosi duo sunt necessaria, et sufficiunt. — Ultimo addere possumus rationem naturalem , et a priori, quia ad statum religiosum essentialiter constituendum duo necessaria sunt et sufficiunt. Unum est sufliciens stabilitas, seu immobilitas ; aliud est sufficiens ablatio impedimentorum perfectionis cum mediis sufficientibus ad ilam acquirendam. Sed utrumque horum praestare possunt vota simplicia ab Ecclesia sufflicienter approbata et admissa, modo in sequenti capite declarando. Ergo non est cur voti solemnitas ad statum religiosum constituendum essentialis aut necessaria reputetur. Consequentia clara est, et major in superioribus rradita et ostensa est. Ac minor etiam ex dictis facile colligitur; nam ostendimus vota simplicia, satis superque ad stabilitatem sufficere, si de se perpetua sint, et eo animo absolute fiant, quantum est ex parte voventis. Et eadem ratione, satis esse quod sint adjuncta traditioni perpetuae ex parte religiosi, quamvis ex parte religionis aliquam conditionem seu limitationem admittant. Hoc autem supposito , sufficientia trium consiliorum principalium, paupertatis, castitatis et obedientise, ad tollenda impedimenta perfectionis, eadem est, sive voto simplici, sive solemni firmentur. Nam. licet fortasse eftectus illi morales, quos vota solemnia conferunt, aliquid amplius juvent ad majorem incapacitatem (ut sic dicam) impedimentorum , et curarum temporalium , nihilominus id non pertinet ad essentiam. Tum quia magis et minus non variant speciem ; tum etiam quia inter religiones, quae professionem solemnem emittunt, una plenius auferet impedimenta perfectionis quam alia. Tum maxime quia, si vota omnia, praesertim obedientiae, perfecte servantur, non minus exacte auferent vota simplicia omnia impedimenta, quam si essent solemnia ; quod si vota non serventur, etiamsi solemnia sint, non conferent ad impedimenta perfectionis tollenda. In veliquis vero mediis positive juvantibus ad perfectionem , clarum est posse esse sufficientia, sive simplicia vota sint, sive solemnia; et interdum esse posse aequalitatem, interdum vero escessum, tam in uno modo profitendi seu vovendi, quam in alio.
31. Bespondetur fundamntis contrarie sententie. — Ex quibus facile est ad fundamenta contrariae sententiae respondere. Ad primum enim dicimus, eiiam tria vota non solemnia, si ab Eeclesia probentur, et admittantur in aliquo instituto vitae religiosae, esse posse vota substantialia re'igionis; id enim definivit Gregorius XLI, in Bullis supra citatis, et fortasse in antiquis Ecclesiae temporibus observatum est. Nec obstat declaratio Bonifacii : nam (ut supra notavimus) ille non declaravit quidquid posssibile est, sed quid de facto esset censendum, justa ecclesiasticum jus suis temporibus observatum. Tunc enim non erat in usu, nec approbabatur ab Eeclesia religiosa professio, nisi votis solemnibus confirmata ; non negavit autem Bonifacius alium modum professionis, seu assumptionis status religiosi posse per Ecclesiam introduci et approbari; imo id in virtute dixit, cum docuit voti solemnitatem esse de jure ecclesiastico. Nec etiam ibi dixit Pontifex non posse esse vota substanalia religionis, nisi sint solemnia, licet suo tempore alia non fuissent; imo, eo ipso quod id tunc proveniebat ex jure ecclesiastico, potuit et antea et postea aliud institui, sicut postea Gregorins XIII ex eodem principio declaravit.
32. Ad secundum jam declaratum est quoamodo sine solemnitate votorum possit esse in statu religioso suflficiens firmitas, seu stabilitas. Et similiter responsum est ad tertium; — nam ostensum est vota simplicia sufficienter auferre posse impedimenta perfertionis. Unde, quia matrimonium de se impedit pertectionem ; non est autem de essentia ut tollatur etiam seu impediatur quoad capacitatem, quia, licet hoc simpliciter melius sit, non tamen est simpliciter necessarium. Tum quia si solum consideretur matrimorium quoad —vinculum, non repugnat essentialiter cum qui profitetur religionem, vivente alio conjuge. Si vero considereiur quoad usum et cohabitationem, etiamsi matrimonium religiosi validum fuisset, posset adhiberi remedium per separationem perpetuam quoad usum et cohabitationem , ut olim juxta multorum sententiam fiebat ; et ideo ille effectus voti solemnis quoad incapacitatem matrimonii, non est de essentia talis status, quamvis ad optimam Ecclesiae providentiam pertinuerit illum adjungere , ut separatio facilior et tutior esset. Idemque facilius potest applicari ad votum paupertatis : nam capacitas dominii parum impedit perfectionem, si usus ejus proprietarius non sit, semperque a Praelati voluntate dependeat, ut in suis locis infra tusius ostendemus.
On this page