Caput 15
Caput 15
Utrum ecclesiae approbatio ad statum verum religionis constituendum necessaria sit.
1. Secundum praesens jus et morem Fcclesie, verus religionis status requirit necessario Ecclesie approbationem. — Haec est ultima conditio quae ad sitatum religiosum postulari solet. De qua supponimus, secundum praesens jus et morem Ecclesiae, non esse dubium quin verus religionis status in sola religione ab Ecclesia approbata subsistere possit; ita enim statutum est ab Innocentio IIT, et saltem ab eo tempore in Ecclesia observatum est, traditurque in c. ult. de Relig. domib., et a Gregorio X, in c. unic., eod. tit., in 6. Hinc ergo nascitur dubium, utrum ante illa tempora fuerit necessaria hujusmodi approbaiio, vel si non fuit, quomodo postea introduci potuerit illa necessitas. Nam, quod antea necessaria non fuerit, probare videntur aperte verba Innocentii, in d. cap. ult. dicentis : Ne nimia religionum diversitas grcvem in BHcclesia confusionem inducat, firmiter prohibemus ne quis de caetero novam religionem inveniat, sed quicumque ad religionem concerti voluerit, una de approbatis assumat. Nam illa particula, firmiter prohibemus, et illa, ne quis de catero, aperte ostendunt illud esse jus novum. Idemque ostendit ratio prohibitionis: Ne nimia religiomum diversitas, etc. Nam supponit ante illam prohibitionem fuisse in Ecclesia magnam religionum diversitatem a suis tundatoribus inventam, et saltem magna ex parte sine Ecclesiae approbatione introductam. Idque magis contirmat Gregorius X, referens, non obstante illa prohibitione, aliquas religiones sine Pontificis approbatione, temeraria praesumptione fuisse inventas, quas ipse revocat et prehibet. Et in S Sane, sancti Augustini et Carmelitarum ordines permanere decernit, quia ante prohibitionem Innocentii III fuerant instituti; significans, sine ulla speciali approbatione inductos fuisse, et usque ad illa tempora perseverasse , quia prohibitio Innocentii ad praeterita non extendebatur, sed tantum ad futura. Denique antiqua religiones sine speciali approbatione inductae sunt, ut in sequenübus videbimus. Non erat ergo necessaria Pontificis approbatio ante illam Innocentii IHI prohibitionem. Per hoc autem non negamus, quin antea fucrint aliquae religiones specialiter approbatae a Pontifice, non solum tacite per longum usum, sed etiam expresse per specialem declarationem. Nam religio Sancti Jacobi in Hispania ab Alexendro IlI approbata est, ut ex ejus Brevi ostenditur. Et idem Pontifex religionem Carthusianorum expresse confirmavit, ut refert Pet. Sut., de Vita Carthus., lib. 2, tract. 3, c. 2. Idemque de religione Carmelitarum tradit Trithem., lib. de Laudibus Carmelit., c. 5. Solum ergo dicimus ante Innocentium IlI non fuisse necessariam Pontificis approbationem, sed ab ejusdem praecepto incepisse, quod non video cur Vasquez improbaverit, 1. 2, disp. 165, cap. 4, n. 38. Cum id satis ex citatis juribus colligatur, sicut ex ipsis colligunt omnes doctores Canonistae ; et ex Theologis, Card. Bellarm., lib. 3 de Monach., c. 4; Sanchez, lib. 7 de Matrim., disp. 25, n. 10; Azor, tom. 1, lib. 11, c. 24, q. 5; Less., lib. 2, c. 41, n. 13; Miranda, de Regul., t. 1, q. 3, a.6. Et licet in c. Ne nimia, citato, non ita expresse hoc diceretur, illud postea siec declaravit Concilium Lugdunense, sub Gregorio X, ubi non solum prohibet novas invenire religiones sine Summi Pontificis approbatione, sed etiam declarat hoc fuisse jam prohibitum in c. Ne nimia.
2. Probatur non esse de jure divino necessariam EHcclesie approbationem. — Sectndo. — Hinc autem oritur circa alteram partem dubitatio. Nam ex dicto principio sequitur, hanc approbationem non esse de jure divino necessariam; nam, si fuisset de jure divino, nunquam potuisset sine illa vera religio subsistere ; aliquid enim necessarium et essentiale illi defuisset, quia in his rebus quae ex institutione pendent, quidquid de jure divino postulatur, tanquam essentiale reputatur, vel certe ita necessarium, ut sine illo non possit res subsistere. Ergo e contrario, si tanto tempore fuerunt in Ecclesia religiones sine approbatione, signum est approbationem non esse necessariam ex vi divini juris. Ex hoc autem videtur ulterius sequi, non potuisse Ecclesiam, illam exigere ut necessariam, vel, quod idem est, non potuisse prohibitione sua facere, ut religio sine a; probatione Ecclesiae inventa, si alioqui habeat quae de jure divino necessaria sunt, et suffi iunt ad verum religiosum statum, non sit vera religio, et secundum illam profitentes sint veri religiosi; ita enim de solemnitate argumentabamur, et ab institutione sacramentorum id confirmabamus. Secundo, ad idem stabiliendum argumentor, quia approbatio non dat religioni probitatem, nec addit illi aliquid ad perfectionem pertinens, sed solum addere potest notitiam vel testimonium sanctitatis ejus. Sicut canonizatio non facit hominem sanctum, sed notificat ejus sanctitatem. Ergo approbatio non potest esse necessaria ad veritatem (ut sic dicam) religiosi status, sed ad summum exigi poterit ad quamdam certam notitiam, et aestimationem ejus; ergo. quamvis desit haec approbatio publica, si revera modus vivendi est religiosus, honestus et pius, et hoc per humanam notitiam prudentem sufficienter constet, verus religiosus constituetur , qui talem modum stabiliter ac firmiter professus fuerit.
3. Tertio. — Tertio maxime hoc urget, supponendo , ut diximus, vota simplicia de tribus consiliis principalibus et substantialibus ad statum religiosum sufticere. Nam, si solemnia essent necessaria, ex ea parte posset approbatio Ecclesiae requiri, quia voti solemnitas ex Ecclesiae approbatione pendet. At vero simplicia vota illam dependentiam non habent, et alioqui simul sumpta ex intrinseca natura sua personam Deo consecrant, et totum officium religiosum ac viam perfectionis virtute continent. Ergo non potest Ecclesia impedire quominus sic facta hominem in vero stzu religioso constituant. Dicet fortasse aliquis, tria illa vota non suflicere ad constituendum statum religiosum sine traditione facta Deo in manus alicujus vicem Dei habentis, et ad hoc esse necessariam approbationem Ecclesia, quia sine ipsius auctoritate nemo potest vicem Dei gerere, aut ex peculiari potestate loco Dei valide contrahere vel acceptare, quam rationem insinuavit D. Thomas, in 4, dist. 38, q. 1, art. 2, q. 3, dicens, ad religiosum statum mnecessarium esse, ut traditio ejus fiat in manu ejus qui debeat vecipere, servatis circumstantiis que jura determinant, qu.à alias non fieret sub eorum potestate, qui religioni presunt. Sed contra hoc est imprimis, quia hinc sequitur approbationem semper, et ante Innocentium III, fuisse necessariam, quod consequenter concedit D. Thomas ibidem, in solut. ad 3. Deinde etiam infert, solemnia vota semper fuisse ad constituendum statum religiosum necessaria.
4. Prima opinio docet approbationem semper fuisse necessariam. — Unde in hoc puncto prima opinio referri potest, quae doceat approbationem semper fuisse necessariam, quia semper fuerunt necessaria vota solemnia, quae sine Ecclesiae approbatione talia esse non possunt ; ita sentit D. Thomas, loco allegato, et insinuat Cajet. 2. 2, q. 188, art. 1, et alii moderni sequuntur. Haec tamen sententia, si intelligatur de votis solemnibus proprie, ac prout in jure communiter accipiuntur, supraque a nobis declarata sunt, ex falso fundamento procedit, ut in superioribus ostensum est ; et ideo in praesenti nihil amplius de illa dicere necesse est. Posset autem aliter intelligi de voti solemnitate accidentali , seu tantum extrinseca, quae in certa forma, et vivendi ritu scu profitendi posita sit. Nam haec solemnitas sine dubio esse potest necessaria ad valorem actus , si Ecclesia illam instituit ut necessariam , sicut in aliis contractibus, testamentis , juramentis ac similibus fieri potest. Hac ergo ratione potest esse necessaria Ecclesiae approbatio , quatenus ab Ecclesiae institutione pendet, quod professio sic et non aliter facta valida sit. Et certe in hoc sensu videtur loqui D. Thomas, in d. loco ad 3, habetque locum non solum in religioso statu, qui votis solemnibus fit, sed etiam in illo qui votis tantum simplicibus celebratur, ut in Societatis instituto videre licet, et fortasse ante tempora Innocentii IlI et Gregorii IX, in omnibus vel in pluribus religionibus ita fiebat.
5. Verumtamen etiam hoc modo non erit necessaria simpliciter Ecclesiae approbatio, sed solum ex suppositione quod ipsa statuat certum profitendi ritum, seu conditiones sine quibus valida non sit votorum emissio vel professio. Quarum conditionum una esse potest, ut talis professio sit secundum aliquam regulam ab Ecclesia probatam, et aliter facta non valeat. Haec autem necessitas non est absoluta, quia potuisset Ecclesia nihil tale statuere, sed in solo naturali ac divino jure rem totam relinquere ; et tunc sine Ecclesiae approbatione posset religiosus status assumi, servando tantum ea quae, supposita fide, secundum rectam rationem, et Christi doctrinam ac institutionem, ad talem statum sufficiunt. Sicut potuisset Respublica nullam solemnitatem ad testamentum postu- lare, et tunc ad testamentum validum confirmandum ea sufficerent, quae sola lex naturalis dictaret.
6. Propter hoc dici potest, in statu religioso esse peculiarem quamdam rationem, ob quam sine approbatione Ecclesiae nullo modo fieri potest, quia nimirum modus vovendi, et quasi contrahendi ad statum religiosum assumendum non est mere humanus, sed quodammodo divinus, quatenus non solum cum homine, sed etiam cum Deo ipso fit. Ete converso, non contrahi cum Deo solo, quasi mere spiritualiter, sed etiam sensibiliter cum homine vicem Dei gerente, et nomine illius vota et traditionem hominis assumentis statum acceptante, ut in superioribus ex jure, in c. Cumn ad monasterium, de Statu monach., et c. Porrectum, de Regul., et ex communi Doctorum sententia ostensum est. Ex hac ergo parte necessaria est approbatio Ecclesie, quia non potest aliquis nomine Dei contrahere, et acceptare oblationem Deo factam, nisi a Deo ipso acceperit potestatem; nullus autem illam accipit immediate a Deo, nisi Summus Pontifex; et ideo necesse est ut modus contrahendi et constituendi hunc statum, saltem quantum ad personam acceptantem, in cujus manibus vota fiant, sit ab Ecclesia institutus, et aliquo modo approbatus. Quod potest a posteriori confirmari, quia alias posset quis verus religiosus fieri emittendo tria vota in manibus sui confessoris acceptantis illa, sine interventu alicujus auctoritaüs ecclesiasticae, quod per se statim satis absurdum apparet. Et hanc etiam sententiam indicat D. Thomas supra, et multis modernis placet, mihique in hac parte non displicet, si recte declaretur.
7. Secunda sententia asserit approbationem non esse simpliciter necessarium, sed solum requiri ut Ecclesia non prohibeat uec irritet, etc. — Nihilominus est secunda sententia dicens, approbationem non esse absolute necessariam, sed solum requiri ut Ecclesia non prohibeat, nec irritet omnem modum assumendi hunc statum ab ipsa specialiter non probatum. Nam quod hoc possit facere Ecclesia, nemo Catholicus negare potest, tum quia jam magna ex parte fecisse videtur, ut videbimus, tum etiam quia potest conditiones praescribere, sine quibus vota vel traditio non teneant. Quod autem positiva approbatio necessaria non sit, probari videtur ex antiquo usu, ut diximus; et ratione suaderi potest distinguendo duos modos assumendi hunc statum, vel in vita privata seu solitaria, vel in communitate, ut supra in c. 4 vidimus. In priori ergo modo certum videtur, tria vota simplicia privatim facta, si ab Ecclesia non irritentur, ex natura rei valida esse, et obligare. Quod de voto castitatis et paupertatis per se nctum est, quia non oportet ut illa in alicujus manibus fiant, qui illa acceptet et approbet. Idem vero est de voto obedientise, quia, sola rei natura spectata, fieri potest valide et honeste alicui homini bono et prudenti, cui vovens se subjiciat, ut ab eo gubernetur, vel promittendo soli Deo obedire tali homini, vel simul promittendo eidem homini, ipsi obedire in his quae ad bonum animi et obsequium Dei pertinent. Utroque enim modo feri potest, licet hic posterior ad rem praesentem accommodatior sit, ut c. 4 dixi. Et utroque etiam modo votum est ex natura rei licitum et validum, secluso jure ecclesiastico prohibente vel irritante, quia homo est dominus suae libertatis; et ilis modis illam alteri subjicere propter Deum, etiam est ex se honestum, si prudenter fiat; imo pertinet ad consilia, et meliora bona, ut infra in libro de Obedientia ostendemus.
8. Neque ex parte persona cui obedientia promittitur, necessaria est specialis approbatio aut commissio Ecclesia, ut alterius subjectionem et obedientiam licite et valide acceptare possit. Sed satis est ut non sit ei prohibitum, sola rei natura spectata. Tum quia in rebus licitis et honestis homines possunt inter se contrahere, et mutuo se obligare, si non prohibeantur, quia et unus est dominus suae libertatis, et alter est capax potestatis, seu dominii in alterum. Tum etiam quia, ad acceptandum hujusmodi votum vel promissionem, non est necessaria specialis potestas a Deo commissa, sed sufficit ut secundum rectam et prudentem aestimationem judicetur id esse honestum et Deo gratum; nam per hoc sufficienter intelligitur, Deum acceptare quod ad suum obsequium aliquis, electus tanquam minister ejus, acceptat. Nec enim oportet ut ille sit publicus mmnister ad illud munus ab Ecclesia deputatus; sed satis est quod ab altero voluntarie ac prudenter sit electus. Hinc ergo concluditur ratio: nam illa omnia possunt valide fieri sine positiva Ecclesiae approbatione, et illa sufficiunt ad hominem verum religiosum constituendum, quia sufficiunt ad perfectam abrenunciationem et abnegationem, ablationemque omnium impedimentorum, cum sufficienü stabilitate, quae satis sunt ad constituendum illum in completo statu perfectionis acquirendae. Ergo ex natura rei potest ita constitui sine peculiari Ecclesiae approbatione, cum sola non repugnantia.
9. Status religiosus saltem requirit quod non reprobetlur ab Ecclesia. — Deinde ratio haec extendi potest ad statum religiosum coenobiticum, seu in aliqua humana communitate institutum, quia in hoc statu solum additur socialis vita, in qua necesse est esse ordinem debitum, alas csset summa confusio. Ideoque oportet ut sit aliquis qui gubernet, et alii qui gubernentur, et consequenter quod in illo sit potestas praecipiendi, et in alis sit subjectio, et obligatio parendi; et consequenter necesse est ut singuli assumentes illum statum, aliquo modo se tradant illi communitati in obsequium Dei, et ipsius communitatis propter Deum; ac denique ut in tali communitate sit-praescripta aliqua norma, seu regula vivendi, sine qua non potest ulla communitas ordinate vivere, aut recte gubernari. Haec autem omnia fieri possunt sine peculiari approbatione publica, per naturalem potestatem, et libertatem quam homines habent ad paciscendum inter se honeste, et ad eligendum modum vivendi, secundum rationem, vel fidem, aut perfectionem. Et illa sic facta, adjunctis tribus votis, sufficiunt ad statum, quia habent firmitatem pacti et voti, et similiter sufficiunt ad viam acquirendae perfectionis, eadem vel majori ratione quam in statu privato. Ergo etiam communitas religiosa vere ac substantialiter sine approbatione constitui potest, Gummodo non reprobetur. Hoc enim semper addimus, quia non est dubium quin sit in potestate Ecclesisee hujusmodi genera privatarum congregationum prohibere, reprobare, et talia pacta et vota irritare, quia multum ad commune bonum Excclesiae expedire potest. Nam et leges civiles in suo ordine id facere possunt, juxta leg. 1 et seq., ff. de Collegis illicit., et notant glossa, Abbas, et alii in d. c. de Relig. domib. Seclusa vero hac prohibitione, nihil est requisitum ex vi divini juris ad religiosam congregationcm, quod peculiarem influxum positivum Ecclesiae, ut sic dicam, vel approbationem requirat. Nam solemnitas substantialis votorum non est necessaria ; accidentalis autem praescribi posset per statuta talis communitatis, et ex communi consensu ejusdem. Nec ad talia statuta esset necessaria potestas specialis aut approbatio, quia, eo ipso quod essent rectae rationi con- formia, et secundum approbatam Eecclesiae doctrinam, et juri communi ecclesiastico non contraria, per se essent virtualiter approbata. Nec etiam esset necessaria specialis jurisdictio, ut infra ostendemus, quia subordinatio et potestas nata ex voto obedientiae, et ex promissione, seu pacto, vel traditione, esset sufhiciens tam ad praecipiendum et dirigendum subditos quam ad cogendum oeconomice potius quam politice, quod satis esse videtur. Ergo non est positiva approbatio necessaria.
10. Prior sententia recte explicata vera est. —- Duplea religionis status in communitate distinguendus. — Haec sententia probabiliter discurrit, multaque ab illa proposita, ad explicandum modum quo ante Iunocentium III, antiquiores religiones introductae et approbatae in Ecclesia sunt, deservire possunt. Nihilominus tamen prior sententia recte explicata vera nobis videtur; ad illam tamen declarandam et probandam , aliqua praemittenda sunt. Et imprimis, praeter distinctionem status religiosi in privato vivendi modo vel communi, quam supra probavimus, et nunc supponimus, addimus aliam distinctionem supra etiam tactam de religiosa communitate. Nam quaedam est propria et ecclesiastica reIigio, id est, talis congregatio, cujus personae et Ecclesiasticae sunt, et ab illo statu sine apostasia discedere non possunt sua voluntate, et ex vi status gaudent privilegio canonis et fori, ac denique in jure nomine regularium, vel monachorum, vel religiosorum proprie dictorum significantur. Alia vero cogitari potest religiosa communitas, quae modum vivendi religiosum imitatur, non sit tamen propria religio. In quo reiigionis modo esse possunt, vel forte sunt varii gradus; nam interdum talis modus vivendi est sine votis omnino, solum per modum pii collegii ad observanda consilia congregati, in quo voluntarie vivitur et perseveratur; saepius vero fit cum aliqua obligatione ex voto seu promissione orta ; nam interdum fit tantum votum castitatis, vel etiam obedientiae, interdum vero tria substantialia emittuntur, non quidem proprie solemnia, cum aliquo tamen solemni ritu sacro et publico, et aliquando sunt cum obligatione perpetua ibi permanendi, aliquando vero solum pro tempore quo ibi permanserint, cum potestate recedendi, si voluerint.
11. Quid nomine approbationis Ecclesie intellig atur. — Deinde oportet supponere quid nomine approbationis Ecclesia significetur. Duo enim includere videtur, sicut alibi dixi de approbatione alicujus personae in confessorem. Unum ad intellectum pertinet, seu ex judicio illius procedit, aliud voluntatis opus est magis proprium. Quod in religiosa communitate ita explicatur: nam illam primo modo approbare, nihil aliud est quam post sufficiens examen judicare interius, et exterius authentice declarare, hunc vivendi modum esse sanctum, sine ullo errore vel superstitione, et tam in fine quam in mediis perfectionis viam obtinere, ideoque esse aptum ut in religiosum statum erigatur et consecretur ; unde per talem approbationem nihil tali instituto confertur, sed quod habet, innotescit. Posteriori autem modo approbare est quasi efficaciter creare, seu erigere talem communitatem personarum in statum ecclesiasticum et vere religiosum, quod immediate fit per voluntatem efficacem approbantis, quae moraliter confert tali congregationi quidquid ad verum statum religiosum ex parte approbantis conferri potest; ut est potestas admittendi ad talem statum, quos Deus vocaverit, potestas condendi statuta, eligendi Praelatos, et fruendi privilegiis ecclesiasticarum personarum, et similia.
12. Possumus hoc illustri exemplo declararc in approbatione nostrae Societatis primum facta a Paulo lII, in prima Bulla, ubi post instituti examinationem sic inquit : Cum autem nihil àn premissis reperiatur, quod pium non sit ac sanctum, Nos, etc., pramissa omnia, et singula tanquam ad spiritualem profectum eorumdem sociorum, et religui christiani gregis opportuna, Apostolica auctoritate, tenore prasentuum ec certa scientia approbamus, etc. Ecce priorem partem approbationis. Deinde subjungit alteram, cum addit: Confirmamus et benedicimus, ac perpetuee firmitatis munimine roboramus, ipsiusque socios sub cura et hujus sancie Sedis Apostolice protectione suscipimus. Et statim illi confert potestatem faciendi constitutiones, et recipiendi alios, quorum numerum ibi limitavit, quam restrictionem paulo post in alio Brevi abstulit. Et similia fere habentur in prima Bulla Julii III, et aliis; et haec duo, quae de religiosa communitate ejusque membris diximus, suo modo ad privatum religionis statum applicari possunt, ut dicemus.
13. Prima conclusio: ad religionem in communitate instituendam, et toti Ecclesie proponendam, cst necessaria Hoclesve approbat:o judiciaria.— Dico ergo primo: ad instituendam religionem quae et modum vivendi in communi societate, seu congregatione profitetur, et toti Ecclesiae proponitur, necessaria est Ecclesiae approbatio judiciaria, seu ad intellectum spectans. Probatur, quia non potest religio practice, ut sic dicam, per voluntatem prudenter approbari, et Ecclesiae ut verus acquirendae perfectionis status proponi, nisi judicium de illius approbatione et utilitate praecedat. Unde, sicut non potest sententia ferri sine causae cognitione praevia, ita nec confirmatio religionis sine approbatione, quam judiciariam seu declarantem veritatem appellare possumus, fieri potest; at illa confirmatio necessaria est, ut mox dicemus; ergo etiam approbatio per modum judicii necessaria est. Et ob eamdem causam necessarium est ut tale judicium, et publicum et authenticum sit, cum talis religio universae Ecclesiae imitanda seu amplectenda, et sequenda proponenda sit, ut supponimus. Et de hac approbatione maxime loquuntur Doctores, cum dicunt non posse errare Pontificem religionem aliquam approbando, id est, authentice declarando, illum esse honestum et sanctum vivendi modum, et viam convenientem ad perfectionem acquirendam. Nam hic error perniciosus esset Ecclesi iu materia morum. Est autem haec approbatio veluti quaedam canonizatio, per quam tale institutum publice et authentice sanctum perhibetur, sicut canonizatio personae alicujus, nihil est aliud, quam de illius vera sanctitate et gloria publicum et authenticum Ecclesiae testimonium. Ex quo exemplo optime potest assertio confirmari ; nam si ad colendos sanctos publice et universe , sine periculo erroris aut superstitionis, necessaria est approbatio sanctitatis ejus per publicam Ecclesiae sententiam declarativam illius, non minori ratione necessaria est approbatio similis illius congregationis, et vivendi modi, qui universae Ecclesiae tanquam sanctus, et ad perfectionem obtinendam utilis proponitur.
14. Hoac approbationis necessitas non solum in jure canonico, sed etiam in naturali fundatur. — Et hinc etiam intelligi potest, necessitatem hanc non esse de solo jure canonico, sed in ipso jure naturali maguum habere fundamentum. Ratio a priori est, quia non potest institui religio secundum aliquem vivendi modum communem cum solis substantialibus votis religiosi status sine additione aliquarum observantiarum, quibus ille status ad peculiarem religionem, seu vivendi mo- dum determinetur. Tum quia, sicut substantia non potest esse vel operari sine accidentibus, ita nec religiosus status sine regula, et vivendi modo ac ordine ; tum etiam quia alias non posset distinctio religionum, et consequenter nec peculiaris institui ordo. In hoc ergo, quod per intentionem humanam additur, errandi periculum imminet, propter quod vitandum Ecclesia approbatio necessaria est. Quia si libera esset talium religionum institutio, ampliatio et propagatio, facile accidere posset, ut multi admiscerentur errores, et ut fideles deciperentur, modumque vivendi vel saluti contrarium, vel perfectionem impedientem, vel saltem ad illam nihil juvantem, pro vero et utili perfectionis statu assumerent, quod esset magnum Excclesiae detrimentum.
15. Et ita accidit tempore Innocentii HI. Nam haeretici quidam pauperes de Lugduno, alias Waldenses vocati, superstitiosum vivendi modum pro religioso invenerunt, et pro religionis statu introducere procurarunt ; resistente autem Innocentio III, minime potuerunt (ut Abbas Urspergensis refert in Chronico, anno 1212), et hac occasione (ut multi credunt), Innocentius HI decrevit, ut nulla religio sine approbatione Summi Pontificis de novo erigeretur. Unde notanda est difierentia inter hanc necessitatem seu obligationem, ante vel post ecclesiasticam prohibitionem; nam ante prohibitionem non peccaret, qui suo prudenti judicio et arbitrio modum religiose vivendi inveniret, et honestum, et ad perfectionem utilem eum judicando, erigeret, et socios reciperet, qui secum illum profiterentur, modo explicato superius in secunda opinione. Nihilominus tamen ad Praelatorum Ecclesiae curam pertinuisset tunc talem introductionem, praesertim cum extensione et propagatione non admittere, donec ab eis examinaretur et probaretur, quia hoc sine dubio per se necessarium est ad bonum Ecclesiae regimen, et ideo in Praelatis Ecclesiae non deest potestas ad prohibendos hos vivendi modos non examinatos, nec per Ecclesiam, id est, per Ecclesiae Pastores approbatos.
16. Duobus modis potest religio institui. — Approbatio religionis necessaria est, et pertinet vel ad Pontificem, vel ad Egiscopum, pro illius diversitate.— Unde ulterius concludo, semper et ab initio Ecclesiae Christi necessariam fuisse aliquo modo hujusmodi approbationem ad religiosam communitatem denuo introducen- dam. Ad quod explicandum adverto, duobus modis posse aliquam religionem in universa Ecclesia introduci. Unus modus est, quando religionis pro universa Ecclesia instituitur, ut per totam Ecclesiam diffundi valeat, specialem unitatem corporis mystici in se retinendo cum mutuo vinculo sub uno proprio capite vel gubernatore. Qui modus non fuit frequens in antiquioribus religionibus, ut mox dicemus ; sed postea, et praecipue temporibus religionum Mendicantium viguit. Et sine dubio talis religio ejusque institutio per se, et quasi natura sua universalem Ecclesiae approbationem postulat, quia illius probitas toti Ecclesia interest. Unde concluditur, ad Summum Pontificem pertinere, ut in sequenti capite late dicemus, quia cura universalis Ecclesiae propria est Summi Pontificis. Et ideo, supposita dignitate ac obligatione ipsius, ratio ipsamet postulat, ut sine ipsius scientia et approbatione nullus vivendi modus pro universa Ecclesia introducatur, aut instituatur.
17. Olim non instituebantur religiones vel pro universa Ecclesia, vel sub uno capite. — At vero antiquiores religiones, quae Innocentium III praecesserunt, alium modum inceptionis, et propagationis suae habuerunt. Nam in principio, vel non fuit earum institutio generalis pro universa Ecclesia, vel non sub uno capite per modum unius corporis politici propagabantur, sed religio incipiebat in uno particulari monasterio, et saepius, ut creditur, intra illud soium continebatur (ut de monasterio S. Martini Turoni, et alio Mediolani, et aliis quae in Occidente, et pluribus quae in Oriente fuerunt, verisimile est). Interdum vero multiplicabantur monasteria, vel per imitationem et exemplum, vel per diligentiam priorum monachorum, qui interdum ab alis populis vel principibus invitabantur. Et ita videntur dilatatae S. Basilii, et S. Augustini, maxime vero S. Benedicti religiones; et quamvis sub uno capite et supremo gubernatore non unirentur, ideoque non proprie unum corpus religionis efficerent, nihilominus propter convenientiam in regula et emanatione ab uno parente, ex pluribus monasteriis similibus una familia componi censebatur. In illis ergo temporibus approbatio religionis in principio non erat universalis, nec a Summo Pontifice immediate fiebat ; sed initium ejus ad illum Episcopum spectabat, in cujus dioecesi primum monasterium incipiebat ; quod esi aliud simile in alia dioecesi erigendum erat, ad ejus Episcopum approbatio spectabat. Qui non tenebatur alterius judicium sequi, cum non esset in hoc superior, nec ejus approbatio esset (ut ita dicam ) canonica, id est, universalis; et ita procedebatur, donec tam generalis fieret religionis approbatio, ut tacito consensu universalis Ecclesiae approbata censeretur, quod masime consummabatur, quando Romani Pontifices hujusmodi monasteria facto ipso, vel tacito consensu approbare videbantur; et hoc modo veteres rehgiones monastica, et clericorum, approbationem meruerunt, et obtinuerunt. Quod potest confirmari et declarari ex aliis, qua de similibus modis in canonizandis sanctis Doctores tradunt, ut videri potest in Waldens., tom. 3 de Sacram., c. 122, et Bellarm., lib. 1 de Beat. Sanct., c. 8. Nam, ut jam explicuimus, eadem ratio militat in approbatione religionum, et ideo eadem proportio servanda est.
18. Secunda conclusio : requiritur etiam practica approbatio. — Secundo, dicendum est, ad hujusmodi religionem instituendam et erigendam, non satis esse approbationem, quasi speculativam, per quam ejus honestas et utilitas declaretur, sed necessariam etiam esse approbationem practicam, per quam detur tali congregationi vel Praelatis ejus potestas acceptandi et recipiendi in Christi nomine, et in vero statu religioso constituendi illos, qui vitam illam profiteri voluerint. Declaratur assertio, quia, ut dixi, valde distincta sunt judicium de probitate rei, et licentia, et facultas illam exequendi. Dicimus ergo, praeter judicium de honestate talis vivendi modi, necessariam esse licentiam et facultatem Ecclesiae ad talem religionem instituendam et erigendam. Et ita assertio in praesenti tempore est certa post Ecclesiae constitutionem, ut aperte probatur ex d. cap. ult. de Relig. domibus. Prohibet enim ne quis novam religionem inveniat, utique sine licentia speciali Pontificis. Idem colligitur ex ratione textus: Ne nimia religionum diversitas gracem in Ecclesia Dei confusionem inducat. Haec enim ratio eo tendit, ut religiones non nimium multiplicentur ; ob quam rationem potest interdum non expedire aliquam religionem de novo institui, etiamsi ex instituti examinatione, constet nihil mali vel incommodi spiritualis continere. Ob hanc ergo causam et alias, potuit Ecclesia prohibere ne sine approbatione et licentia sua nova religio instituatur. Qua prohibitione consequen- ter factum est, ut ad religionem instituendam specialis approbatio practica , id est, concessio, et facultas novam religionem instituendi necessaria sit. Ut autem qualis sit ista necessitas, melius intelligatur, circa illam prohibitionem nonnulla occurrentia dubia proponenda et explicanda sunt, quod in sequenti capite commodius fiet.
On this page