Caput 16
Caput 16
Dubia quaedam expediuntur, quibus doctrina capitis superioris declaratur et consummatur.
1. Primum dubium. — Primum dubium est, quid illa lege canonica prohibeatur. Et secundum esse potest, an illa lex sit tantum prohibens, vel etiam irritans. Et utriusque dubitandi ratio ita declaratur, quia verba Innocentii sunt: Prohibemus ne quis novam religionem inveniat. Quae verba necessario intelligenda sunt de inventione , quae ad executionem et praxim transeat ; nam cogitationc invenire , vel scriptam inventionem tradere, non est prohibitum, ut per se notum est. Deinde non minus declaratum est debere intelligi de inventione, quae propria auctoritate, vel sine licentia Summi Pontificis ad executionem transit. Nam si id fiat de licentia Papae, sanctum est, et quotidie fit ; nec enim lex unius Pontificis potuit impedire successorum potestatem, vel ad novas religiones instituendas januam prorsus occludere. Unde recte D. Thom. 2. 2, q. 188, art. 1, ad 4, dixit, ibi institutum esse, ne nova religio sine auctoritate Summi Pontihicis instituatur ; et in idem redit quod dixit Bellar., lib. de Monach., cap. 4, ibi fuisse prohibitum, ne deinceps ullus ordo instituatur sine approbatione Apostolicae Sedis.
2 Hoc ergo supposito, occurrit objectio,quia prohibitio illa videtur repugnantiam in verbis involvere. Nam, ponamus aliquem nunc instituere modum vivendi cum studio perfectionis in communitate aliqua, sub aliquo Praelato, in cujus manibus tria vota fiant cum traditione et obligatione servandi certam regulam honestam, novam tamen, et ab auctore talis modi vivendi inventam. Nunc ergo quaero an illa sit vera religio , necne. Nam si non est religio, ille non peccat contra legem dictam, quia revera non invenit novam religionem, et consequenter illa institutio valida erit, quia non eritcontra illam legem ; hoc autem vide- tur contra illius legis intentionem, et contra rationem ; quia ili statui, si validus est et subsistit, nihil deest ad veram religionem, cum sit modus vivendi stabilis, et tribus votis consecratus, et per honesta media ad perfectionem christianam tendens, quae est ipsa definitio religiosi status, ut videre licet in Bellarm. supra, c. 2, et aliis. Si autem dicatur illam congregationem esse veram religionem, tunc sequitur, non obstante illa prohibitione, posse fieri et subsistere plures religiones veras sine approbatione Pontificis, et consequenter etiam post talem prohibitionem non esse necessariam approbatonem Pontificis, ut nova religio valide instituatur ; sed ad summum? ut fiat licite, quod videtur contra mentem Pontificis in ratione ipsius explicatam ; quia sic eadem pericula, et eadem confusio in multiplicatione religionum sequeretur.
3. Ex hac ergo difficultate nascuntur duo dubia proposita : nam, si illa lex est irritans, in praedicto casu illa congregatio non erit religio, et tunc explicandum erit quomodo ille institutor transgressor sit illius legis, et quid per illam prohibeatur. Si vero est tantum prohibens, satis clarum erit quid prohibeat; videndum tamen erit quomodo intentioni illius legis satisfiat. Quod ergo lex illa in principio, cum condita est, de sola probibitione sine irritatione fuerit intellecta, colligi potest ex cap. unic. de Relig. domib., in 6, ubi refert Pontifex, quod post illam prohibitionem , presumptuosa multorum temeritas effrenata quasi multitudinem adinvenii, utique religionum, de quibus in principio capitis dicitur: Religionum diversitatem nimiam, ne confustonem induceret, generale Concilium consulta prohibitione vetavit. Quae verba etiam nudam prohibitionem indicant, et magis id significant verba sequentia, quibus Pontitex cunctas religiones, et ordines mendicantes post dictum Concilium adinventos, qui nullam Sedis Apostolice confirmationem meruerunt , perpetue prohibitioni subjicit, et quatenus praecesserant, revocat. Igitur supponere videtur fuisse validos, non enim illos nullos fuisse declarat, sed recocat denuo, utique eos annullando. Et certe, si non fuisset ita intellecta illa vox, verisimile non esset ausos futuros fuisse homines catholicos tantam multitudinem religionum multiplicare. Potest etiam haec pars ratione generali confirmari, quia lex prohibens non est irritans, nisi id expresse declaret, quod ibi non fit, nec extendi debet, cum sit odiosa ; haec tamen sententia et falsa est, et difficultatem propositam non evacuat, ut mox ostendam.
4. Cajetani sententia in hoc dubio. — Prius enim referre necesse est sententiam Cajetani, qui hanc difiücultatem sub aliis terminis tetigit in 2.2 q. 188, art. 1; movet autem illam in speciali circa professores regulae tertii ordinis, utique S. Francisci, vel S. Dominici (hoc enim non declarat) in peculiari congregatione viventes in communi, et tria vota emittentes sine licentia Pontificis. Et de illis quaerit an violent praedictam legem, tanquam institutores novae religionis, vel potius excusari possint a culpa et transgressione illius legis, quia non sunt veri religiosi; nec ille modus vivendi est religie. In quo dubio ipse in hanc posteriorem partem inclinat. Et potest pro eadem sententia citari Cardin., Con. 39, quatenus dicit, lcegem prohibentem novam religionem invenire, non comprehendere illos qui novum modum religiose vivendi invenerunt sine professione; quia illa non est propria religio, et sequitur Felin., in cap. E'cclesia sancte Marie, de Constit., in principio. lllam vero sententiam confirmat Cajetanus, tum auctoritate talium instituentium, quos dicit fuisse viros religiosos, et non ignorantes, et veneratione dignos apparuisse. Tum ex illo principio, quod peenae non sunt extendendae. Ex quo infert, nomine religionum in dicto capite intelligi statum personarum tria vota solemnia emitteutium, quia haec est propriissima et stricta illius vocis significatio.
5. Ex quo ulterius colligit Cajetanus, instituentes congregationes praedictas cum tribus votis non esse auctores novae religionis; quia illa vota non sunt solemnia, sed simplicia, juxta declarationem Bonifacii, in d. cap. unic. de Voto, in 6. Et consequenter ait illa non esse vota constituentia religionem proprie dictam. Et ita ad difficultatem respondet, illos instituentes tales vivendi modos non agere contra prohibitionem Innocentii, quia non instituunt religiones. Objicit autem sibi, quia saltem peccabunt contra prohibitionem Gregorii X, prohibentis fieri novos ordines; quam vocem videtur addidisse Gregorius ad prohibitionem extendendam; quia vox ordo generalior est, et proprie comprehendit illas congregationes religiosum ordinem servantes, etiamsi vota solemnia non habeant. Et solum respondet Cajetanus de particulari Ordine Teriiariorum vel Tertiariarum, quod, licet ei de novo addantur tria vota simplicia sine licentia Pontificis, non fit novus ordo, sed an- tiquus quodammodo peficitur; et idco in rigore per hoc non fit contra prohibitionem illam. Ex quo toto discursu videtur colligi, sensissc Cajetanum, materiam prohibitam abInnocentio fuisse tantum religionem constantem ex votis solemnibus, et consequenter legem illam fuisse irritantem in eo quod prohibet, scilicet, respectu religionis constantis ex votis solemnibus; quia nec licite nec valide fieri potest sine licentia Pontificis. At vero respectu ordinis, in quo talia vota non emittuntur. legem illam Innocentii nec irritantem, nec prohibentem esse, quia non cadit in talem materiam ; et ideo dicit non peccare contra illam legem, qui talem ordinem sua auctoritate invenit. De prohibitione autem addita per Gregorium, sentit latiorem habere materiam, quia non solum novam religionem., sed etiam novum ordinem prohibet. Unde licet in parü- culari excuset Tertiarios propter rationem quam reddit, tamen generatim non excusat eum qui introduceret novum ordinem, non solum quoad vota, sed etiam quoad totam vivendi normam, quominus esset prohibitionis Gregorianae transgressor. Non explicat autem an respectu talis ordinis sit lex illa tantum prohibens, an etiam irritans.
6. Prohibitio Innocentii non est odiosa, sed directiva. — Haec vero sententia plurimum enervat decretum Innocentii, et solidum fundamentum non habet; nam imprimis nunc non agimus de paeena, de qua illud decretum nullam mentionem facit; sed materiam et efficaciam illius legis inquirimus. Et deinde lex illa non porest dici odiosa, vel poenalis, sed potius directiva, cum nullam poenam adhibeat ; et favorabilis, cum communi Ecclesiae bono valde utilis fuerit, et nulli onerosa cum fundamento reputari possit. Quia postulare pontificiam approbationem non est onus speciale, sed quodammodo in ipsa natura talis operis inclusum, ut omnia ordinate fiant; et praesertim ea quie tanti momenti existunt. Praeterea, quamvis eo tempore religionum vota solemnia essent, et sine illis fortasse religiosus status non constitueretur, nihilomius hoc non est per se. vel de intrinseca ratione verae religionis requisitum (ut jam a nobis declaratum est). Unde cum Pontifex de religionibus generaliter loquatur, non est cur ejus prohibitio ad religiones, in quibus vota solemnia fiunt, restringatur. Nam lex illa non tantum prohibet religiones usitatas, ut sic dicam, sed quascumque possibiles fieri sine approbatione Pontficis.
7. Quod optime colligi potest ex ratione, et fine legis. Nam, si Pontifex solum prohibuisset fieri religionem cum »pzrofessione trium solemnium votorum, non ewvitasset inconveniens quod proponit, dicens: JVe nimia religionum diversitas gravem in Hcclesia Dei confusionem inducat. Nam si religiones cum votis simplicibus sine approbatione Papae possent et valide, et sine culpa multiplicari, non minor confusio in Ecclesia Dei sequi posset, ut est per se notum ; imo quodammodo eesset major, et cum majoribus incommodis. Tum quia multiplicatio esset non tantum ejusdem generis, ut sic dicam, sed etiam diversi ; tum quia si vota essent tantum simplicia, et non fierent cum magna examinatione et circumspectione per Ecclesiam probata, multo majora inconvenientia ex illorum varietate et violatione sequi possent, ut facilea quocumque prudenti considerari potest. Denique, licet verum esset, nomine religionum in eo textu significari eas in quibus vota solemnia fiunt, nihilominus nezandum non esset contra illam legem peccare, qui religionem sua auctoritate, sine facultate Papae, eo modo quo potest, introducit ; quia alias nunquam posset aliquis contra illam legem peccare, ut probat ratio dubitandi in principio posita, cui Cajetanus non respondet ; consequens autem est aperte falsum, ut statim ostendemus.
8. Prima conclusio. — Ad expedienda igitur proposita dubia, et alia, quae obiter occurrere possunt, dico primo : materia illius legis prohibentis, ut lata est ab Innocentio IIT, est cujuscumque verae religionis, seu congregationis vere religiosae institutio, sine Pontificis seu Ecclesiae approbatione. Probatur ex verbis expressis ejusdem capitis : Prohibemus ne quis de cetero novam religionem inveniat. Et ita intelligunt glossa, et interpretes ibi, et Felin., in capit. Ecclesia Sancte Marie, de Constit., cum Cardin., in con. 37. Nec in hoc dissentit Cajetanus, licet modum constituendi religionem nimium restringat, ut dixi. Ratio autem est, quia nomen religio proprie et univoce (ut sic dicam) non nisi veram religionem significat, sicut homo significat verum hominem ; verba autem legis in univoca et propria significatione accipienda sunt, nisi aliud in ipsa lege declaretur. Locutus sum autem de illa lege solum ut lata ab Innocentio IIT, quia de illa, ut lata a Gregorio X, dubitari potest an extensa fuerit ad materiam ampliorem, quod paulo post declarabo.
9. Secunda conclusio. — Dico secundo: lex illa non solum prohibet fieri religionem sine facultate Pontificis, sed etiam irritat religionem sic factam, vel potius attentatam, facitque ut non sit vera religio. Hanc assertionem sumo ex D. Thom., in 4, d. 38, q. 1, art. 2, quaest. 3, in corpore, et ad 3, ut statim explicabo. Idem sentit Cajetan. 2. 2, q. 88, art. 7, dub. 1, in fine primae opin., et in 2; et Summistae communiter , verb. Heligio; gloss. in cap. 1 de Relig. domib., in 6, verb. Processerunt, dum addit de facto, id est, non jure, nec vere, sed tantum in exteriori facto et specie. Et similiter tacite exponit verbum Pontificis revocamus , id est, nullas esse declaramus, et ideo cum effectu eas de medio tolli volumus. Adde, quod communitates illae cum tali modo vivendi congregatae , si vere religiones fuissent, quamvis indebito modo erectae, non possent tam facile revocari et annullari ; quia professio ligaret, sive vota essent solemnia, sive simplicia, ideoque non possent tanta facilitate dissolvi. Neque etiam illa fuisset conveniens poena, potuissent enim illi religiosi cogi ad profitendam aliam rehgionem ex approbatis in poenam prioris delicti, et ut vota sua melius servarent; nam si liberi dimitterentur , commodum ex suo delicto quodammodo reportarent. Hoc igitur modo assertio potest ex illo textu satis probabiliter colligi. 10. Favet etiam cap. unic. de Voto, in 6, quatenus indicat , solam illam professionem esse validam, quae fit in religione per Sedem Apostolicam approbata, et Clem. unic. de Relig. domibus, dicens, beguinas non fuisse religiosas vere, quia non profitebantur in religione approbata. Et ex Extravag. Sancta Ramana, eod. tit., ibi: Quasi secta fuerit una de religionibus approbatis. Et infra in toto discursu iilius textus idem significatur ; et ideo in fine, quidquid a simili secta sub nomine religionis actum est, nullius momenti aut firmitatis fuisse decernitur. Ratio reddi potest, quia , licet aliqua lex non addat verbum expressum irritandi, nihilominus ex ratione ipsius, et ex materia ac modo prohibitionis hujusmodi legis intentio colligi potest. Et ita est in praesenti, quia nimia religionum varietas non inducit confusionem ex eo quod fiant, sed ex eo quod sint et durent. Ergo lex illa non solum intendit prohibere ne fiant tot religiones, sed etiam intendit facere ne existant ; hoc autem non poterat consequi per solam prohibitionem, nisi talis esset, quae factum irritaret. Et hoc fortasse significatum est per illam exaggerationem, firmiter prohibemus.
11. Non constituitur verus religiosus nisi in communitate approbata. —ltem ex materia idem sic colligimus ; quia vera religio non est nisi in qua verus status religiosus fieri seu acquiri potest. Sed facta illa prohibitione, in nulla communitate non approbata potest verus religiosus constitui ; ergo nec illa potest esse vera religio; ergo illa prohibitio talis est, ut etiam irritet. Consequentia cum m»jori notae sunt ; minor autem probatur, quia ad verum religiosum statum non sufficiunt tria vota immediate Deo facta, et ab illo invisibilter, ut sic dicam, acceptata; sed necesse est ut fiant in manu alicujus, qui vice Dei possit illa visibiliter acceptare, et consequenter possit etiam talem personam tali corpori ecclesiastico, et religioso incorporare. Sed hoc non potest habere ulla humana congregatio sine approbatione Pontificis post illam prohibitionem; ergo. Majorem tradit Navar., in Com. 1, de Regul., n. 18, mon 23, et cons. de Regul.. ex cap. ad Apostolicam, et c. Porrectum, de Regul., ubi idem habent Iunoc., Card., Panor. et alii. Fundant autem illam necessitatem in voti solemnitate, in quo res quidem est manifesta, et de illo pracipue illa jura loquuntur.
12. At vero id nos etiam probamus in votis simplicibus, quae interdum possunt verum religiosum constituere ; nam tunc etiam necesse est ut in manus alicujus potestatem habentis ad illa admittendum fiant, ut insinuat Gregorius XIII, in Bullis saepe citatis, quibus institutum Societatis confirmat. Nam in illis inde probat, aliquos in Societate consiitui vere et proprie religiosos per vota simplicia, quia et per ea se Societati dedicant et actu tradunt, et ab ipsa Sede Apostolica admitluntur (id est, ejus auctoritate, et per ministros ab ipsa deputatos), et per ea Societati incorporantur. Sentit ergo hoc esse necessarium, ut vota etiam simplicia verum religiosum constituere possint. Et ratio est per se evidens, quia loquimur de vero statu religioso ecclesiastico, seu in foro Ecclesia, et non tantum apud Deum ; et ideo necesse est ut vota, quibus talis status constituitur, ab ipsa Ecclesia acceptentur. Ideoque, licet non sint solemnia substantialiter, et in rigore supra explicato, nihilominus necesse est ut aliquo modo solemniter fiant quoad modum emittendi illa in manibus potestatem habentis. Quod evidentius urget loquendo de statu religioso coeno- bitico, seu in communitate aliqua religiosa. Non enim potest quis fieri verus religiosus alicujus religionis, nisi fiat membrum ejus; non fit autem membrum ejus per vota, nisi religio illa acceptet, et in corpus suum voventem coaptet, quod sine publica potestate non fit.
13. Summus Pontifea: est supremus Prelatus religionum. — Quod autem haec potestas nunc non sit in congregatione non approbata per Ecclesiam, probatur, quia illa debet principaliter a Sede Apostolica manare, ut Gregorius insinuat de tribus votis simplicibus scholarium Societatis, dicens a Sede Apostolica fuisse admissa. Et ratio est, quia potestas dispensandi, et disponendi ea qua ad Deum pertinent, in Ecclesia principaliter residet in Pontifice, tanquam in supremo vVicario Dei; ad hanc autem potestatem pertinet auctoritas admittendi vota nomine Dei in publico Ecclesiae foro ; ergo talis auctoritas principaliter est in Pontifice. Adde ob hanc rationem ipsum esse supremum Praelatum cujuscumque religionis, sine cujus auctoritate nemo potest illi incorporari. At vero, facta praedicta probibitione, non potest talis potestas esse in communitate non approbata; quia Pontifex non communicat illam potestatem communitati, quam non vult statum religionis habere; ideoque absoluta prohibitio in tali materia vim habet irritandi. Et hic discursus sumitur ex D. Thoma in loco allegato.
14. Colligitur primo. — Ex quo principio colligimus primo, hanc etiam approbationem seu facultatem semper fuisse in Ecclesia necessariam ad constituendum verum statum religiosum in communitate aliqua, licet non semper eodem modo in usu fuerit. Ratio prioris partis est, quia semper fuit necessaria potestas in tali communitate ad acceptanda vota et traditionem religiosam nomine Dei, quae potestas a Pastoribus Ecclesiae derivari semper debuit, quod sine approbatione non fit. Et in hoc deficit discursus secundae sententiae, quia considerat hanc congregationem, ut mere politicam, in qua possunt sufficere voluntates contrahentium cum naturali potestate se mutuo obligandi. In religioso autem statu aliquid altius et sacratius invenitur, praesertim, ut in Christi Ecclesia inter status ecclesiasticos numeretur ; quia in eo Deus ipse est aliquo modo una ex partibus principaliter contrahentibus et acceptantibus, et ideo. necessaria est in illo statu facultas manansa Christi vicario per aliquam approbationem. Altera vero pars probatur optime exemplis supra positis de antiquis religionibus: tunc autem approbatio incipiebat ab aliquo, et paulatim procedebat per multorum Episcoporum consensum , donec Romanus Pontifex, vcl expresse, vel saltem tacite consentiret modo supra explicato, de quo in capitibus sequentibus plura dicemus, quae tractando de singulis religionibus notiora fient.
15. Colligitur secundo. — Secundo colligimus ex dictis, per prohibitionem illam Innocentii non solum irritari religionem constantem ex votis solemnibus substantialiter, sed etiam constantem ex votis simplicibus cum ea externa solemnitate factis, quae ad incorporandum aiiquem in communitate religiosa sufficiat. Probatur, quia illa communitas et modus vivendi, si non est per Papam approbatus, non habet ab illo potestatem aliquem sibi incorporandi, et consequenter nec acceptandi traditionem vel vota, quia Pontifex non dat talem potestatem, nisi approbando efficaciter et practice aliquem vivendi modum, et communitatem ad vivendum secundum illum congregatam. Ergo talia vota non sunt valida sine approbatione, nec sufticientia ad constituendum statum religiosum. Ergo lex, prohibens invenire religionem non approbatam , etiam irritat illum religionis modum, saltem quoad esse verae religionis. Et hoc etiam confirmant omnia objecta contra Cajetani sententiam, nimirum , quod Innocentius prohibet omnem veram religionem, et prohibendo irritat; si autem illa congregatio votis simplicibus ab illa acceptatis constitueretur, esset vera religio. Item quod alias eadem confusio religionum sequeretur.
16. Utrum maneat aliqua obligatio ex professione nulla. — Dices : ila vota revera obligant eos, qui talem vivendi statum assumunt , quia hac intentione ab illis emittuntur, et nulla est lex quae illam obligationem impedire possit, cum sit naturalis et sancta. Fropter hoc dixerunt aliqui, ilia vota esse valida ut simplicia, licet non ui solemnia ; ita sentit Cajetanus 2. 2, q. 88, art. 7, circa secundam opinionem; et Card., con. 39; Felin., in c. Ecclesia Sancte Marie, de Constit. At vero contrarium, id est, vota illa nullo modo esse valida, sentit glossa in Extravag. S. Homana, Joan. XXII, de Relig. domibus, verb. Approbatis, cum Hostiens., in cap. Is qui, seu 1 de Regular., in 6, quia professio nulla per se nullam obligationem inducit, ut supra licitur. Et haec sententia in rigore mihi vi- detur vera, quam sic declaro; quia imprimis post talem professionem votum obedientiae non obligat, quia nen habet materiam in quam cadere possit, quia illa obedientia non promittitur, nisi i tali communitate, quatenus est unum corpus mysticum, seu ecclesiasticum, habens aliquem superiorem, et modum, vel regulam secundum quam praecipere valeat. Talis autem regula, cum non sit approbata, nulla est; et ipsa communitas cum sit prohibita, non potest in unum corpus moraliter ccalescere; ergo ibi non potest inveniri obedientia quae sit materia voti; nec illa esset obedientia perfectionis, sed rebellionis et pertinaciae. Et consequenter nec votum paupertatis potest esse validum, quia et omnino pendet a voto obedientiae (ut infra dicam ), et moraliter loquendo talis paupertas non promittitur, nisi in ordine ad talem communitatem , et cum obligatione reciproca, quod communitas curam suscipiat alendi, et providendi profitentibus illam; ergo , non subsistente communitate , nec tale votum paupertatis potest obligare.
17. Manet aliquando quoad votum castitatis. — Votum autem castitatis de se magis abstrahit a modo vivendi in aliqua communitate, et extra illam fieri potest, ideoque de illo res est magis dubia. Resolutio autem est, quae de quacumque professione nulla dari solet, ut infra videbinus. Nam si ille, qui talem statum assumit, absoluta et privata intentione voluit castitatem vovere, votum tenebit, et obligatus ille manebit, quia nulla est lex aut ratio irritandi tale votum. Si autem solum habuit intentionem vovendi castitatem in illo statu et communitate, et ut connexam cum via perfectionis, sic votum castitatis erit etiam irritum, quia etiam illi materia subtrahitur. Et nisi clare constiterit de priori intentione, ita est de tali voto presumendum. Idemque dicendum est de obhgatione sumendi alium religiosum statum validum, quia, nisi constet de tali voto simplici, et de intentione voventis, ex vi illius voluntatis, et actionis prcfitendi talem statum, seu vivendi modum , nulla obligatio religicnis manet, quia ibi promissio aut votum alterius religionis non intervenit.
18. An requiratur ut empresse et quasi formaliter sub nomine et ratione vere religionis detur approbatio , ut sit vera religio. — Sed interrogabit aliquis, an, eo ipso quod Pontifex talem vivendi modum, ut honestum et sanctum approbet, detque facultatem profi- tendi illum cum votis tantum simplicibus, illa sit vera religio, ita ut una ex approbatis dici possit, vel oporteat ut expresse et quasi formaliter illam approbet sub ratione verae religionis . ita ut veluti specialiter illi privilegium verae religionis concedat. Aliqui enim Canonistae et Summistae hoc posterius indicant, dum distinguunt inter Pontificiam approbationem communitatis religiosae in ratione religionis verae, vel in ratione modi vivendi honeste ac religiose aliquo modo. Dicuntque ad religionem non sufticere hanc posteriorem approbationem, sed requiri priorem, quasi formalem ; ita distinguit Panorm., in cap. Nullus, de For. comp., n. 11,et cons. 55, num. 1 ei2; Sylvest., verb. Neligio, 1, q. 1, vers. 2; clarius Navar., comment. 1, de Regul., n. 18, mon. 23, qui refert gloss. in Clemen. Cum ez eo, de Sent. excommun., verb. Tertio. Et idem habet glossa in Clement. 1 de Relig. domibus, verb. Obedientiam. Mihi tamen aliter distinguendum videtur; nam duplex esse potest modus vivendi approbatus a Papa in aliqua communitate religiosa. Unus est cum vera unione, et incorporatione per tria vota simplicia de se perpetua, et de tribus consiliis substantialibus perfectionis integris et perfectis in suo ordine. Alius modus est in aliqua communitate, et modo vivendi honesto cum voto castitatis solo, vel conjuncto cum solo voto obedientiae, vel cum tribus non perpetuis, etiam ex parte voventis, sed quamdiu vovens voluerit in illa communitate manere, aut cum alia simili conditione diminuente substantialiter statum perfectionis.
49. Deciditur dubium.—Dico ergo, quando modus vivendi est prioris generis, eo ipso quod approbatur ut sanctus et honestus, et datur facultas emittendi et acceptandi in illo tria vota, approbari ut sit verus religionis status, nec posse unum ab alio separari, ac subinde non esse necessarium ut approbatio sit cum illa formalitate , sed satis esse quod simpliciter approbetur, ut introduci et esse possit. Ratio est, quia impossibile est approbare modum vivendi in communitate religiosa, et habentem omnia, quae ( praeter approbationem) sunt de substantia religionis ac religiosi status, et non approbare illum, ut sit vera et propria religio, etiamsi in approbatione ipsa seu in objecto ejus hoc formaliter non exprimatur. Probatur assumptum, quia in rebus naturalibus impossibile est rem habere omnia, quae sunt de substantia talis speciei, verbi gratia, hominis, et non esse verum hominem ; et in artificialibus non potest aliquid habere quidquid est de substantia seu ratione domus, et non esse domum; et sic in moralibus, non stat aliquid habere omnia quae sunt de substantia sacramenti, verbi gratia, et non esse sacramentum. Sic ergo impossibile est aliquam congregationem habere omnia quae sunt de substantia religionis, et non esse religionem; ergo si talis congregatio approbatur simpliciter cum toto suo vivendi modo, impossibile est approbari ut est talis vivendi modus, et non in esse verae religionis. Nec explicari potest quid addat tali statui approbatio uno modo facta , potius quam alio. Et hoc probant nonnulla ex rationibus dubitandi in praecedenti capite propositae.
20. Denique in approbationibus instituti Societatis Jesu id manifeste conspici potest. Nam Paulus IlT, in prima sua approbatione, nullam mentionem facit religionis, sed proposita tota ratione vivendi in hoc instituto, his verbis illud confirmavit : Cum nihil in pramissis reperiatur , quod pium non sit ac sanctum , Nos, ut iisdem sociis, qui nolis super hoc humillime supplicari fecerunt , àn eorum. pio civendi proposito eo promptiores existant , quo se majori Sedis Apostolice gratia complecti cognorint , et praemissa per nos approbari viderint, pramissa omnia et singula, tanguam od spiritualem profectum eorumdem sociorum, et retiqui christiani gregis opportuna Apostolica auctoritate , tenore praesentium ex certa scientia approbamus, confirmamus, etc. Et infra, cum restringit numerum recipiendorum, non vocat religionem, sed normtlan vivendi. Et similiter Julius IIT, in sua prima Bulla eamdem approbationem referens et confirmans , eadem fere praemittit verba, et tandem concludit : Apostolica auctoritate tenore praesentium erectionem, et institutionem Societatis, etc., perpetuo approbamus et confirmamus, nulla facta ejus mentione, sub nomine religionis vel religiosi status. Et nihilominus Pius V, in suo secundo Brevi, Duan indefesse, ex vi dictae confirmationis declaravit, praepositum, ac singulas personas Socictatis hujusmodi vere et non ficte mendicantes fuisse, esse, et fore, et inter aliorum frairum , et religiosorum mendicantumn crdines, aliosque fratres et religiosos mendicantes, yrout allos nos connumeramus , connumerari debere. Ubi pondero verba illa fuisse et esse; ex illis enim constat declarare Pontificem, ex vi prio- ris approbationis hanc fuisse religionem veram, quia secundum omnia necessaria ad veram religionem approbata fuerat; sicut etiam declarat fuisse mendicantem, quia quidquid ad rationem mendicantis necessarium est, in ipso instituto continetur, etiamsi sub illa ratione mendicantis formaliter et expresse approbata non fuerit. Idemque argumentum sumitur ex utraque Bulla Gregorii XIII, ejusdem instituti confirmatoria ; ubi etiam declarat, non solum professos , sed etiam coadjutores et scholares approbatos, et incorporatos Societati per tria vota simplicia ab eadem Societate admissa, fuisse et esse vere religiosos. Ergo Societas, in qua viri religiosi facti sunt, ex vi suae primae approbationis incepit esse vera religio, licet non sub ea formalitate verborum, sed sub realitate, ut sic dicam, modi vivendi in se includentis omnia substantialia verae religionis, et cum facultate ac potestate acceptandi vota eorum , qui tali congregatiom incorporari vellent, tunc fuerit approbata.
21. Alia decisio additur. —Unde addo secundo : quando institutum et modus vivendi alicujus congregationis non includit tria vota integra, et de se perpetua, prout sunt de essentia veri status religiosi, quamvis approbetur in ratione modi vivendi honesti, et aliquo modo rehgiosi, et Pontifex multa privilegia et immunitates illi concedat, imo et communicationem indulgentiarum et omnium privilegiorum cum omnibus religionibus illi tribuat , nihilominus talis approbatio non sufticit ut llla sit vera religio, seu verus status religiosus. In hoc sensu loqui debuerunt auctores supra citati, ut verum dixerint, et ut eorum doctrina locum habeat; existimoque hanc fuisse eorum mentem ; nam aperte loquuntur de quibusdam vivendi modis specialibus, ut Tertiariorum, Jesuatorum, et similium , qui tria substantialia vota tunc non emittebant, ut iidem auctores referunt. Et confirmatur optime ex cap. Zndemnitatibus, S Supradicta, de Elect., in 6, ubi fit mentio congregationum quarumdam mulierum, religioso modo, sine vera professione viventium, quae non reprobatur, et de illis in fine ait Pontifex: Per hoc autem illarum statum, ordinem, aut regulam non intendimus approbare. Ratio autem assertionis clara est, quia plures modi vivendi possunt esse honesti, et participare aliquid de itinere perfectionis, etiamsi non habeat onmnia ad integrum statum necessaria. Ergo potest Papa talem modum vivendi ut honestum approbare, quia in hoc per se nullum est inconveniens, et interdum potest esse ad Ecclesie utilitatem expediens. Non potest autem Papa facere ut aliquis sit verus status religiosus, sine his quae sunt de essentia, vel substantia talis status ex divino jure. Ergo sola approbatio si non cadat in sufficientem materiam, non potest esse approbatio religionis ; ideoque approbatio Papae in genere sumpta in dicta duo membra recte distinguitur.
22. Aliud dubium. — Sed quaeret aliquis ulterius an hoc iempore non tantum sit necessaria approbatio Pontificis ad veram religionem constituendam , sed etiam ad quemcumque modum vivendi honestum, observantem ordinem ac ritum, et caeremonias aliquas religiosas sine tribus votis substantialibus. Nam aliqui absolute negant, ut Cardin., con. 39; et Felin., in cap. Ecclesia Sancte Marie, de Constit. Verumtamen hoc ad summum permitti posset spectata sola prohibitione facta in Concilio Lateranensi, sub Innocentio III. Nam loquitur de sola religione, et vox est cum proprietate intelligenda, ut bene Cajetanus consideravit cum aliis. Nihilominus tamen oppositum dicendum est, attenta prohibitione Concilii Lugdunensis, sub Gregorio X, quia loquitur de religionibus et Ordinibus. Ordo autem cum proprietate dictus latius patet ; nam illae congregationes, licet veritatem status religiosi non attingant, nihilominus ordines cum proprietate appellari solent. At ibi prohibitio fit, ne quis sine approbatione novam religionem vel ordinem adinveniat. Ergo extensio facta est ad quemcumque religiosum modum vivendi, qui ordo dici possit, quamvis ille statum vere religiosum non attingat.
23. Atque ita sentiunt communiter Doctores ex textu allegato cum glossa ibi, v. Habitus, quam commendat Panor., d. con. 55. Et idem habet in cap. Nullus, de For. compet., n. 11, in fin. Et optime confirmat ex Extravag. Sancta Romana , Joan. XXII, de Relhgiosis domibus , ubi prohibitionem Concilii Lugdunensis , cum eadem extensione et disjunctione ordinis vel religionis , vefert. Declaratque Fratricellos, Beguinas, et alios similes deliquisse contra dicti Concilii legem, quia habitum nove religionis assumere, congregationem, et conventicula facere, etc., temeritate damnalili presumpserunt. Supponit ergo etiam illum modum institutionis vitae communis religiosae absque approbatione Papae esse prohibitum in illo textu. Ratio denique est, quia non minor confusio et periculum ex multiplicatione istorum ordinum, quam ex multiplicatione religionum sequi poterat , ut Gregorius X et Joannes XXII aperte ponderant. Unde insinuant, hanc etiam fuisse mentem Innocentii, quam ipsi potius declarant quam extendunt. Et hinc colligit Panorm., in d. c. ult. de Relig. domib., per hoc jus canonicum correctum esse civile, statuens ut collegia pia licita sint, etiamsi specialiter approbata non sint, 1. 1, ff. de Colleg. illicit. Sed illa lex non loquitur in materia ecclesiastica, nec tractat de approbatione Pontificis, sed imperatoris, aut regis, vel reipublicae saecularis, et ideo illa prohibitio non tam fuit correctio juris civilis, quam novum canonicum jus.
24. Quid importet irritatio ordinum pradictorum. — Circa quod superest addendum, quod supra diximus de lege Innocentii, non solum prohibentem esse, sed etiam irritantem , eodem modo accipiendum esse de prohibitione Gregorii, quatenus in hos vivendi modos seu ordines cadit. Quamvis enim in illis non habeat locum irritatio religionis propriae, seu religiosi status, quia de se in tali modo vivendi approbato nullus verus religionis status constituitur , nihilominus , quando talis modus vivendi sine approbatione instituitur, etiam in suo gradu et ordine nullus est. Consistit autem in hoc irritatio, quod omnia pacta et promissiones humanae, quae in ordine ad talem modum congregationis erigendum vel assumendum fiunt, nullae sunt, nullamque obligationem inducunt ; et similiter votum obedientiae, si ibi fiat, est nullum; imo etiam votum castitatis, si fiat cum intentione servandi illam in tali communitate, et non alias, quia includit conditionem turpem. Ac denique quia ex vi illius legis non solum prohibita est institutio illius status, sed etiam duratio, seu perseverantia in illo; hac etiam ratione , merito dici possunt tales congregatioaes esse irrita ex vi talis legis, cum lex illis semper resistat, non solum in fieri, ut sic dicam. sed etiam in facto esse.
25. Nomine religionis vel ordinis non intelligitur nisi religio et ordo prout munc est in usu Hoeclesiee in congregatione, et vita commani. — Ultimo, circa hanc prohibitionem et irritationem noto, intelligendam esse de religione prout nunc est in usu Ecclesiae in congregatione, et vita communi ; ita notavit glossa, verb. Habitun, in d. cap. 1 de Relig. domibus in 6. Nam de sclitariam vitam agenti- bus, vel privatim in suis hospitiis viventibus, ibi nihil disponitur, quam sententiam approbat Panor., d. Cons. 55, eamque confirmat ex Clemen. 1, de Relig. domib., in fin. Ubi post prohibitionem cujusdam superstitiosi modi vivendi in communi quarumdam feminarum adjungit Clemens V: Per pradicta nequaquam intendimus, quin si fuerint alique mulieres quee, promisso continentia, vel ctiam non promissa, honeste in suis conversantes hospitiis, panitentiam agere coluerint , et virtutum Domino in humilitatis spiritu deservire, hoc eisdem liceat , prout Dominus ipsis insprabit. Et idem sequitur Navar. , in Manual., c. 27, n. 127. Et si attente ponderentur verba d. c. 1 de Relig. domib., in 6, hic est eorum sensus, haec enim sunt verba: Districtius inhibentes, ne aliquis de cetero novum ordinem aut religionem adinveniat , vel halitum nove religionis assumat. Et similia fere reperiuntur in d. cap. ultim., extra eod., et ita in utroque menibro sermo est de religione, vel ordine in quo fit professio vitae communis, et alicujus modi vivendi, qui per receptionem plures congregari, et per successionem conservari possint.
26. Prohibetur non solum invenire talem veligionem, sed eliam ingredi. — Ncn prohibetur habitus et modus singularis in vita privata.— Duo autem per illa membra prohibentur : unum est invenire talem ordinem vel religionem; aliud est illam ingredi; et hoc significant illa verba, Habitum nove religionis assumere. Nam sicut nemo ingreditur antiquam religionem, nisi habitum illius assumendo, ita novae religionis ingressus per assumptionem habitus fieri debebat. Hoc ergo per illa verba prohibitum est, non vero quod in sua privata vita et domo possit unusquisque habitum humilitatis, aut poenitentiae, etiam singularem assumere, sed id prudentiae et regimini Episcoporum relinquitur. Et ratio facile redditur, quia ex privato modo vivendi singularum personarum, etiam si in exteriori habitu vel moribus varietas sit, non sequitur in Ecclesia confusio illa, vel perturbatio, aut errandi periculum, vel alia mala quae arbitraria religionum et ordinum inventione timeri possent ; et si quae possunt incommoda particularia ex privatis modis vivendi sequi, facile possunt per providentiam Pastorum Ecclesiae praeveniri et caveri ; et ideo per legem canonicam prohibiti non sunt.
27. Hatra communitatem approbatam nemo fit vere religiosus. — Quamvis autem haec ita sint, nihilominus verum existimo, in his privatis vivendi modis, seu extra communitatem regularem ab Ecclesia approbatam , quam nunc proprie religionem appellamus, neminem posse verum statum religiosum assumere, aut verum religiosum fieri. Quanquam enim verus religionis status in privata domo ac vita fieri et consistere posset, ut supra, cap. 4, docui, et olin fuerit in usu in Ecclesia, ut infra ostendam, tractando de eremitis, nihilominus in praesenti tempore existimo non posse hujusmodi statum, ut inter ecclesiasticos numeretur, extra religiones approbatas constitui. Hoc mihi videntur sentire Doctores in rubrica de Regularibus, ubi communiter tradunt, eremitas et beatas, quas vocant, in privatis domibus religiose viventes, non esse vere ac proprie religiosas personas. Fundarique potest hoc in verbis Innocentii, in d. cap. uit., ubi, facta prohibitione: e quis de cetero novam religionem inveniat, adjungit : Sed quicumque ad religionem convertivoluerit, unam de approbatis assumat. Per quae verba lmitat assumptionem religiosi status ad professionem factam in una de religionibus approbatis. Unde idem Innocentius III, in cap. 7n singulis, de Statu Monach., omnium religiosorum statum ad communem vitam ita revocare studuit, ut non solum in singulis monasteriis communis vivendi modus servetur, sed etiam diversa monasteria inter se aliquo modo uniantur, et in unam veluti societatem aggregentur, quod Concilium Tridentinum, sess. 25, cap. 8, de Regul., confirmavit.
28. Ratio autem videtur sumenda ex dictis iu superioribus, quod ad statum religiosum necessaria sunt tria vota substantialia cum traditione acceptata ab habente potestatem ab Ecclesia, ut nomine Dei talia vota et traditionem admittat. Nunc autem ex ordinatione Ecclesiae non est commissa haec potestas, nisi religionibus approbatis, seu earum Praelatis; et ideo per illa tria vota ubicumque aliter facta verus religiosus status non constituitur. Et hoc confirmat, quod ex Gregorio XIII sape adduximus: Nam inde probat tria vota scholarium, et coadjutorum Societatis, tametsi simplicia, nihilominus esse substantialia religionis, et verum religiosum constituere, quia in religione approbata illius Sedis auctoritate admittuntur. Ergo extra simlem statum non possunt esse substantialia religionis vota, ac proinde nec verus religiosus status. Confirmani etiam hoc potest, quia videmus ablatam esse ab Ecclesia consuetudinem velandi vir- gines in privatis parentum domibus manentes; ideoque non recipi earum vota in manibus Episcopi, vel alterius, qui non sit Praelatus alicujus monasterii cui talis virgo se tradat et incorporetur. Idemque in viris multo magis servatur. Unde Concilium Tridentinum, in d. sess. 25, tradens doctrinam de Regularibus, hanc plane veritatem supponit.
29. Asseritur ultimo, et satisfit argumentis contrariis. — Argumenta aliarum opinionum ex dictis satis expedita sunt; solum superest addendum, propter rationem principalem in principio positam, eos, qui novas religiones sine approbatione introducunt, gravissime peccare contra dictam prohibitionem, etiamsi reipsa quod intendunt non assequantur, id est, veram religionem non effticiant. In hoc omnes conveniunt. Unde Panormitanus ibi in principio colligit regulam, nemini lcere novam religionem invenire; si ergo non licet, peccat qui id facit. Et in. d. cap. Nullus, de For. comp., dicit hos transgrediendo prohibitionem sic solemniter, et ea causa factam incurrere non modicum peccatum. Idem docuit Sylvester, verb. Beligio, 1, q. 6, addens illos non esse religiosos proprie, sed potius irreligiosos, et in eo facto graviter peccare; imo addit esse excommunicatos ipso facto, sicut etiam dixerat verb. Excommunicatio, 9, num. 95, excommun. 20. Et idem tenuerunt Angel. et Navar., quorum sententiam quoad culpam admittimus; nam quoad censuram non approbamus, ut dixi in 5 tom. de Censur., disp. 23, sect. 4, n. 18, non quia materia et culpa non sit capax censurae, sed quia de facto lata non est. Ratio autem assertionis non est alia, nisi quia illa est gravissima prohibitio eeclesiastica, quae non involvit in se repugnantiam supra objectam, id enim contra omnem prudentiam et contra intentionem legislatoris fuisset. Prohibet ergo illa lex invenire religionem sine approbatione, eo modo quo per temeritatem et praesumptionem potest ab homine inveniri et introduci, scilicet, facto, seu quod in externa professione speciem corporis mystici religiosi habere videatur.
30. Peccat graviter qui novam religionem introducere tentat, licel effeclum non asseguatur. — Itaque prohibet Concilium, ne quis, quantum est ex se, religionem tentet introducere, et ideo violator est legis, et gravissime peccat, qui id tentat, licet effectum assequi non potuerit ; et sic etiam dixit Gregorius X, in d. cap. 1, presumpluosam aliquorum hominwn. temeritatem effrenatam multitudinem ordinum invenisse. Nec refert quod non utatur nomine religionum, sed ordinum, quia vel juxta subjectam materiam pro eodem sumpsit, vel ait eos, licet adinvenissent ordinem, nihilominus peccasse contra priorem Innocentii prohibitionem, eo quod religionem introducere tentabant. Et ideo ipse iterata constitutione prohibet tam religionem quam ordinem, et nihilominus, qui nunc nolens introducere religionem, sed tantum novum ordinem sine licentia Pontificis intentaret, graviter peccaret, ut sentit Panormitanus, d. cons. 55, quamvis, ut diximus, etiam talis vivendi modus non posset nunc esse verus ordo, nec verum collegium, seu religiosum corpus, sed tantum quaedam iliius umbra, quod non obsiat quominus gravissime peccet, qui illum sine approbatione introducit. Sicut qui nunc contrahit matrimonium sine parocho et testibus gravissime peccat, etiamsi nullum maurimonium in reipsa faciat, juxta Concilium Tridentinum, sess. 24, cap. 4, de Reform. matrim., ubi ad majorem claritatem dicit: Qui sic matrimonium ducere tentabunt ; tamen in sess. 25, cap. 15, de Regul., de professione ante annum probationis expletum, vel ante legitimam aetatem facta, sic ait: Prefessio antea facta sit nulla, ubi professionem appellat, quae vera professio futura non est, quia tanquam professio fieri tentatur, vel quia esset vera professio. si lex illa edita non fuisset. Ita ergo in postro casu dicendum est.
On this page