Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 17

Caput 17

Utrum potestas ordinaria approbandi religionem cum plenitudine et excellentia, in solo pontifice sumno resideat, et quomodo ab episcopis participetur.

CAPUT XVII. UTRUM POTESTAS ORDINARIA APPROBANDI RELIGIONEM CUM PLENITUDINE ET EXCELLENTIA, IN SOLO PONTIFICE SUMNO RESIDEAT, ET QUOMODO AB EPISCOPIS PARTICIPETUR.

1. Prima assertio. — Potestas hec est jure divino in Pontifice. — Haec quaestio magna ex parte in duobus praecedentibus capitibus expedita est; ad majorem autem intelligentiam materiae, ejusque complementum, nonnulla in hoc capite addere opportunum judicavimus. Primo ergo suppono, potestatem hanc jure divino Summo Pontifici Romano convenire. Res est per se nota, supposito principio fdei, quod Papa sit supremus Christi vicarius in terris ; nam hinc fit ut in illo sit suprema jurisdictio et potestas ad gubernandam et ad pascendam Ecclesiam ; potestas autem approbandi religionem est pars potestatis jurisdictionis ecclesiasticae et gubernativae in ordine ad bonum animae; ergo est in Summo Pontifice ; ergo immediate convenit illi ex vi juris divini, quia ejus dignitas inde manat, et immediate a Christo Domino confertur, et cum dignitate datur potestas, cujus actus inter alios est approbatio religionis.

2. Secunda assertiv. — Est etiam aliguo modo in Episcops. Secundo dico hanc potestatem aliquo modo esse in Episcopis, et olim ante Concilium Lateranense illam participasse ; ita docet Vasq., d. disput. 165, cap. 4, num. 39; Azor, tom. 1, lib. 11, capit. 24, q. 5b; Lessius, lib. 2, cap. 41, num. 12; Mirand.. de Regul.. tom. 1, q. 3, art. 6; et Basil. Ponce, in d. q. 3, cap. 7. Et idem sentit Mendoza, lib. 2 de Concil. Illiber., capit. 30, quatenus late ex sacris Concilus probat, olim monachos fuisse sub Episcopis, tanquam sub propriis Praelatis. Quod non videtur intelligendum illo generali modo, quo caeteri, intra dioecesim habitantes , Episcopo, tanquam proprio Praelato subduntur, sed etiam speciali titulo religionis, sicut nunc subduntur, verbi gratia, Provimnciali, vel Generali. Sic enim Abbas ipse erat sub Episcopo, sicut inferiores monachi erant sub Abbate proxime, et mediate seu remote sub Episcopo, sub quo ipse Abbas existebat. Ideoque in Concilio Nican., c. 56, praecipiebatur ut Abbas ter in anno coram Episcopo compareret. Et in Concilio Aurelianensi, can. 21, dicuntur abbates in Episcoporum potestate consistere , cap. Abbates, 18, q. 2, et in sequenti dicitur : Monasteria et monachorum disciplina ad ewn pertineant Episcopum., in cujus sunt territorio constituta. Et ideo abbates praecepta Episcoporum contumaciter despicientes excommunicantur in Concilio Aurelianensi II, c. 22, et ita videtur fuisse observatum ex vi juris communis; et semotis specialibus exemptionibus, colligitur ex cap. ult. de Relig. domib.

3. Probatur ulterius. — Praeterea receptio monachorum ad Episcopum spectabat, ut sumitur ex Dionys., de Ecclesiast. Hierarch., c. ult., et Concilio Nicaen, lib. 13, cap. 14, juxta versionem Pisani. Et merito, quia cum Episcopus sit proximus pastor, et suo modo Christi vicarius quasi proprius, ex vi sui muneris poterit nomine Dei acceptare vota et traditionem, quod ali inferiores Praelati aut fundatores religionum sua auctoritate facere non peterant. Et ita olim virgines sacras ab Episcopis velatas fuisse, antiqua traditio est, ut postea videbimus. Similiter ad Episcopos spectabat monachorum incorrigibilium elec- tio, juxta Concilium Meldense, c. 19, et alia ad superius quoddam regimen spectantia, ut sumitur ex cap. Qui religiosi , 18, q. 2 Concilii Carthaginens. IV, cap. 22; et ex Concilio Antioch., cap. 38. Ex hac ergo subordinatione, quae tunc erat inter religiosorum mnonasteria et Episcopos, colligi potest multo majorem fuisse in approbatione uniuscujusque monasterii, ejusque vel fundatione vel intrcductione cum novo religionis modo, quod videtur expresse cautum in Concilio Chalcedcnensi, cap. 4 et S. Et habetur in cap. Diffinimus, 18, q. 2; et postea Concil. Agath., cap. 2. sic statuit: De monachis monasterium novum (nisi Episcopo permittente aut approbante) nullus incipere aut fundare presumat. Habetur in cap. de Monachis, 18, q. 2; in quibus verbis noto verba illa: Permittente aut approbante, quibus duobus membris alia duo respondere videntur, incipere , aut fundare. Approbatio enim ad novum religionis institutum in novo monasterio introducendum necessaria erat. At vero ad aedificandum monasterium antiquioris instituti permissio suffecisse videtur, et utrumque ad Episcopos pertingisse declaratur; et similia fere habentur ex eodem Concilio, cap. 51, in c. Cellulas, eadem distinct. 18, quaest. 2.

4. Confirmatur efficacius. — Evidentior hujus rei probatio sumitur ex dictis in capite praecedenti, ubi ostendimus religiones antiquas, quae ipso usu approbari meruerunt, sine speciali approbatione Pontificis incepisse; quod etiam voluit Trithem., lib. de Laud. Carmel., cap. 5, interrogans : Dic mihi, detractor, legistine Bullas veleres ordines approLantes? Quis Papa firmavit veteres ordines Pachomii, Basilii, Augustini ? Hinc ergo colligimus, approbantibus Episcopis introduci coepisse, quia nec verisimile est sine ullo examine et approbatione Pastorum Ecclesiae incepisse. Id enim sine magno animarum periculo permitti non poterat, nec, secluso Pontifice Summo, ab aliis quam a propriis Episcopis fieri poterat. Neque illis tunc erat prohibitum, nullum enim tale jus extat, nec ex traditione aut historiis habetur. Et ideo Concilium Lateranense, in d. cap. ult., dicens: De catero, etc., illo verbo significat, novum esse jus quod condit, et futura respicere, non praeterita, ut de illo textu in particulari notavit glossa, in cap. 1, 8 Sane, de Relig. domib., in 6, verb. Prueecessit. Neque obstat quod ibidem supponitur, jam tunc fuisse religiones approbatas, cum praecipitur ut, qui- cumque ad religionem converti voluerit, unam de approbatis accipiat. Respondetur enim sermonem esse de approbatione Pontificia, vel expressa et speciali, quae aliquibus religionibus jam concessa fuerat, ut videbimus, vel tacita, quae respectu totius Ecclesise, ipso usu tacite inducta fuerat, quam ab expressa Episcoporum approbatione incepisse credimus.

5. Tandem ratio a priori est, quia religionis approbatio est necessaria ad bonos et perfectos Ecclesiae mores; ergo, per se loquendo, et non praeveniente nec impediente Pontifice, pertinet ad unumquemque Episcopum in sua dioecesi. Tum quia in his rebus, quae ad ordinariam gubernationem pertinent, unusquisque Episcopus potest in suo episcopatu quod Pontifex in universa Ecclesia, nisi a Pontifice reserventur aut excipiantur, quod ex peculiari excellentia seu titulo illi concessum esse supponimus, et alibi, Deo dante, dicemus. Tum etiam quia Episcopus ex proprio munere est perfector aliorum, teste Dionysio, cap. 5 de Ecclesiast. Hierarch. Ergo ad illum spectat perfectionis viam subditis suis ostendere, et approbare.

6. Sente;tia singularis negat, sed sine fundamento.—His vero non obstantibus, quidam modernus auctor hanc sententiam non approbat, dicitque Episcopos nunquam approbasse religionem , sed tantum admittere solitos fuisse ad regulam per Pontificem approbatam. Ad objectionem autem , quia regula Basilii vel Augustini non invenitur approbata a Papa, respondet, ex eo quod aliae regulae leguntur a Papa approbatae, intelligi debere nec Basilium, nec Augustinum, aliquem ad observationem suae regulae admisisse, antequam per Pontificem probata fuisset. Potestque in hujus sententiae favorem allegari cap. Ecclesia, 8, de Consecr., dist. 1; sed de illo textu dicam paulo post. Citatur etiam pro eadem sententia Panorm., in d. cap. ult. de Relig. domib. ; sed alia est ibi ejus sententia, quam statim explicabo.

7. Igitur illa sententia singularis est, ct sine ullo fundamento cogitata. Nam imprimis, quod Episcopi non potuerint ante Lateranense Concilium monasteria in suis dioecesibus erigere, nisi secundum aliquam regulam approbatam a Papa, non fuit unquam de jure naturali, vel divino; nec tunc erat de hac re praeceptum, vel prohibitio a Pontificibus lata. Ergo sine fundamento imponitur Episcopis illIud onus. Major probatur, quia status religionis, quoad substantialia et guoad consilia, de jure divino est, et consequenter est approbatus non solum ut bonus, sed etiam ut melior; ergo ex hac parte non erat tunc necessarius recursus ad Poptificem. Idem vero status quoad peculiarem modum vivendi , cum his vel illis caeremoniis, aut regulis, vel constitutionibus, non est determinatus jure divino naturali, vel positivo, ut per se notum est, sed humana prudentia, et ratione divino Spiritu adjuta, determinari potest. Ergo unusquisque Episcopus poterat iu suo episcopatu hanc determinationem facere sine recursu ad Pontificem, quamdiu ipse aliud non praecipiebat, quia nulla naturalis ratio vel divina lex illum recursum ut necessarium exigebat.

8. Hpiscopus potest in sua diecesi quiguid illi uon prohibetur. — Et declaratur, quia duo sunt in approbatione, ut dixi: unum est judicium de probitate et honestate talis modi vivendi, vel talis regulae, et hoc potest esse ita evidens secundum rationem naturalem et consonam fidei, ut ex hoc capite non sit necessaria ex natura rei, vel jure divino alterius approbatio. Aliud est, licentia vivendi publice et communiter secundum talem modum, vel regulam. Et quoad hoc, quilibet Episcopus in suo episcopatu habet potestatem dandi talem licentiam , quamdiu illi prohibitum per Pontificem non est, juxta illud principium receptum communiter, Episcopum posse in sua dicecesi quidquid illi non prohibetur; quod in praesenti materia optime applicatur, quia pertinet ad ordinarium regimen animarum. Et hoc aperte sensit Innocentius, in d. cap. ult., addens particulam, de cetero, ut supra ponderavi. Nam eamdem includit, cum subdit : HFt similiter , qui voluerit religiosum domum de novo fundare, regulam, et institutionem assumat de approbatis. Et in hoc sensu dixit Panormitanus ibi, post illam legem, non posse Episcopum licentiam contra illam dare, quia prohibitio est generalis, et quia Episcopus non potest dispensare in lege Concilii generalis. Unde indicat, ante hanc prohibitionem Episcopos hoc facere potuisse.

9. Heligiones Sancti Basilii, Sancti Augustini et Sancti Benedictà sunt introducte sola Episcopi approbatione. — Deinde, quod lle auctor ait, omnia monasteria antiqua fuisse fundata secundum aliquam regulam approbatam a Papa, verisimile non est. Primo, quia regulae religionis antiquae, et ab Ecclesia receptae, tres tantum sunt, Basilii, Augustini et Benedicti, ut supra tetigi ex Conciio Romano sub Innocentio II, cap. 26 et 27, et habetur in cap. Perniciosam, 18, q. 2. De nulla autem illarum potest cum probabilitate dici,, fuisse a Summo Pontifice specialiter et expresse approbatam, priusquam monasteria secundum illas fundari ceeperint. Nam regula Basilii ante annum 328, in quo ipse mortuus creditur, facta est; tamen in Conciliis vel decretis canonicis mentio ejusnon invenitur, usque ad septimam Synodum, c. 20, quae plusquam 400 annis post mortem Basilii celebrata est, et longe post in d. cap. Perniciosam, et tamen per illos 400 annos innumera monachorum monasteria sub illa regula multiplicata sunt, praesertim in Orientc. Et in dictis Conciliis non approbatur, sed ut jam recepta et approbata commemoratur, utique usu ipso; non enim possumus cum fundamento aflirmare, Basilium obtinuisse a Pontifice approbationem; sed cum esset Episcopus, auctoritate sua, illam pro suo monasterio approbavit, et inde per imitationem et acceptationem in aliis locis introducta est, consentientibus Episcopis, quando ad eorum dioeceses perveniebat, et tandem annuente tacite Summo Pontifice, quando ad ejus notitiam, vel usum occidentalis Ecclesiae pervenit.

10. Idem de regula Augustini dicendum est ; nam similiter facta est ante annum 440, quia tunc jam D. Augustinus mortuus erat, et tamen in canonibus mentio ejus haud fit, usque ad annum 830, sub Eugenio IFet Carolo Magno, in quodam Concilio Rhemensi, can. 3. Alii dicunt in villa Theodonis fuisse coactum. Ejusdem etiam regulae meminit Synodus Rhemensis, ir. d. c. Perniciosam. Et in utroque loco supponitur fuisse ita receptam, ut secundum illam monasteria fierent, vel etiam rcformarentur. Et sine dubio Augustinus statim sub illa religiosos congregare coepit, sua auctoritate, ut ex sermonibus de communi vita Clericorum, et aliis ejus operibus constat, et postea religiosa monasteria vel etiam integrae religiones sub illa multiplicatae sunt; et per solum usum et tacitum Pontificis consensum est approbata. Nam, licet postea specialiter approbatus fuerit ordo fratrum Sancti- Augustini, non tam est approbata ipsa regula, quam specialis modus vivendi sub illa; quomodo etiam Praedicatorum religio approbata esit.

11. Denique idem est de regula Sancti Benedicti. Nam, licet ejus mentionem faciat dictum Concilium Rhemense, vel Theodonense, et Concilium Moguntinum, in principio, et can. 11, anno 8$13; et Zacharias Papa, in epistola ad Bonifacium; et Alexander II, in cap. Gonsaldus, 11, q. 2; e Alexander HI, cap. Super eo, de Regul., omnes supponunt, regulam tanquam sanctam et receptam, nihil de ipsius approbatione tractantes. Et quamvis multo antea Gregorius, lib. 2 Dialog., cap. 12, illius mentionem fecerit, et in 36 eam laudaverit, dicens esse regulam discretione pracipuam, et sermone luculentam, non tamen illam ut Pontifex approbat, sed laudat ut Doctor et Sanctus. Refertur autem in additione quadam ex Turrecr., super regulam Sancti Benedicti, cap. primo, S. Gregorium vivae vocis oraculo approbasse regulam, itemque Zachariam postea illam confirmasse ; verumtamen, esto hoc admittatur, saltem ante Gregorium, nulla praecessit specialis approbatio alicujus Pontificis, quamvis per 50 annos jam essent multa monasteria sub illa regula aedificata, in quibus etiam ipse Gregorius et religiose vixerat, et, ut creditur, aliqua ipse fundaverat.

12. Idem dicendum de religione Sancti Pacomii.— Praeter has regulas refertur alia Sancti Pacomii, qui Basilium praecessit anno 318, et ab Angelo eam recepisse historiae referurt, Niceph., lib. 9, cap. 14; Sozom., lib. 9, cap. 13; et Pallad., in Lausiaca historia, cap. 35, alias 38, ubi et regulam totam nobis proponit, et secundum illam instituisse Pacomium Monasterium fere mille quadringentorum monachorum, quod alia multa peperit, in quibus ad septem mille viri religiosi Deo serviebant, referunt. Nullam autem mentionem faciunt specialis approbationis talis regulae, nec est verisimile Romanum Pontificem aut de illa revelatione Angelica certum factum fuisse, aut regulam ipsam examinasse et approbasse. De Episcopo vero illius territorii, per se credibile et verisimillimum est, quia Episcopi sunt ordinarii Pastores ad quorum curam spectat de statu filiorum subditorum dijudicare, et pericula tollere, ac viam salutis et perfectionis ostendere. Ergo quando institutio erat a Deo, non fiebat sine hac subordinatione. Nam, quae a Deo sunt, ordinata sunt.

13. Patet etiam in multis aliis monasteriis. —Praeterea legimus apud Athanasium, in Vita Antonii, sub llo fuissie multa monachorum domicilia, quorum meminit etiam Augustinus, lib. 8 Confess., cap. 6, ubi etiam refert fuisse Mediolani monasterium plurium religiosorum sub D. Ambrosio. Et Sulpitius, in Vita Martin., c. 4, refert ipsum Mediolani monasterium aedificasse, et in cap. 7 ait, aliud prope Turonensem civitatem sibi statuisse, in quo 80 religiosos habebat, quos ad suum exemplum instruebat. Et Gregorius, l. 1 Dialog., cap. 4, sanctum Equtium refert pro sue magnitudine sanctitatis, multorum monasteriorum patrem in Valeria Provincia fuisse. Et similia multa in historiis sanctorum Patrum leguntur.

14. Ex quibus sic colligimus: ista monasteria non vivebant sine aliqua certa regula, ut videtur per se notum, alias non fuisset in eis ordo, sed confusio, et consequenter non potuisset in eis esse schola perfectionis, imo vix posset in eis votum obedientiae emitti; quia, ut ordinate fat, secundum aliquam regulam fieri debet, ut infra dicetur, sub regula comprehendendo quaelibet statuta, constitutiones, aut certum ritum, ac modum vivendi. Sed illa monasteria non vivebant secundum regulam S. Benedicti, quia multo sunt antiquiora, nec secundum regulam Augustini, quia profitebantur vitam monasticam , quae alia est ab utraque institutione Augustini, tam clericali quam eremitica ; nec Basilii, quia illa non est observata, nec cognita in Occidente per multa tempora, quando jam erant in his partibus multa ex dictis monasteriis; et in ipso Oriente multa monasteria, ut Antonii, et similium, fuerunt Basilio antiquiora. Ergo non est verisimile illa omnia monasteria eamdem regulam servasse, sed illa tantum quae ab uno primo monasterio ducebant originem. Alia vero, quae proprios fundatores seu inventores habuerunt, juxta varias ipsorum regulas ordinarie vixisse credendum est, quia si unum monasterium non ducebat originem ab altero, vel illud imitabatur, non poterat fieri humano modo, ut veluti casu, et praeter intentionem in omnibus regulis convenirent; ergo signum est particularia monasteria usa fuisse suis regulis propriis, sine peculiari consultatione Pontificis, ejusque approbatione non expectata nec petita, quia nulla mentio tam frequentis recursus ad Papam pro approbatione hujusmodi obtinenda reperitur, nec necessitatis ejusmodi ratio sufficiens reddi potest, cum institutio illa universalis non esset, nec pro tota Ecclesia fieret. Sufficiebat ergo Episcoporum approbatio, sicut in canonizatione, vel potius beatificatione alicujus Sancti olim servabatur, ut nunc supponimus. Est enim eadem vel major ratio in praesenti, ut capite praecedenti tactum est.

15. Tertia assertio hec potestas altiori modo est in Pontifice quam sit in Episcopis.— Primum discrimen inter sunmam Papaee et Epis- coporum potestatem. — Dico tertio, potestatem approbandi religionem , longe altiori et excellentiori modo esse in Summo Pontifice, quam sit in caeteris Episcopis. Hoc certissimum est, potestque ostendi, quia, generatim loquendo, omnis potestas gubernandi Ecclesiam est altiori modo in Pontifice, quam in omnibus Episcopis, non solum divisim, sed etiam collective sumptis, ut in opere de Ecclesiastica Hierarchia ex professo ostendendum est. Nunc distinctius probatur assertio, constituendo aliqua discrimina inter Pontificiam et Episcopalem approbationem. Primum sit, quia Pontificis approbatio respicit totam Ecclesiam ; Episcopi autem solam suam dioecesim. Hoc est per se notum. Ratio prioris partis est, quia in Pontifice est omnis potestas Ecclesiastica in supremo gradu quoad omnia, et ideo adaequate respicit universam Ecclesiam quoad personas et loca, in quocumque actu suo, et pro uniuscujusque capacitate. Sed unus ex his actibus est approbare religionem ; ergo id facere pro universa Ecclesia ad Summum Peontiticem spectat. Quia vero Pontifex libere sua potestate utitur, poterit, si velit, religionem aliquam approbare pro suo solo proprio episcopatu Romano, vel etiam pro una provincia sola, ut verbi gratia, pro Italia, vel Hispania, sicut beatificat Sanctum, quem non canonizat. Quia qui potest totum, potest etiam partem, licet non e eontrario.

16. Unde ratio alterius partis est, quia potestas uniuscujusque Episcopi est limitata ad suam dioecesim, nec potest exercere actus jurisdictionis pro alieno territorio, nec alienas oves pascere. Unde nec Archiepiscopus posset pro toto Archiepiscopatu religionem approbare, sed solum pro sua propria dioecesi, quia exira illam non habet ordinarium regimen, ad quod hujusmodi approbatio pertinebat , quando Episcopis denegata non erat. Unde fit ut, si Episcopus monasterium religiosum sub nova regula a se approbata in sua dioecesi erigat, eo ipso possint intra eamdem diaecesim plura monasteria multiplicari, non vero extra illam, nisi alio Episcopo acceptante vel denuo approbante , et sic poterit ad alias dioeceses transire, et per cunctam Ecclesiam, non per unam approbationem, sed quasi per collectionem plurium. Quae, nisi per expressam vel tacitam Pontificis approbationem consummentur , nunquam pro tota universali Ecclesia sufficient. Tum quia saltem in Episcopatu Romano admitti non poterit sine ipsius consensu ; tum maxime quia nunquam habebit pe- culiarem proprictatem universalis approbationis, donec specialis auctoritas Pontificis intercedat, ut ex sequenti puncto patebit.

17. Secundum diserimen : approbatio Episcopi est fallibilis, Pontificis vero est infallibilis. — Secundum discrimen inter Pontificiam et episeopalem approbationem est, quia Episcopalis approbatio habet certitudinem mere humanam, ac subinde fallibilem ; approbatio autem Pontificis habet divinam auctoritatem ab speciali Spiritus Sancti assistentia, quam habere creditur, ne in tam gravi negotio erret, et ideo certitudinem habet infallibilem. Haec differentia quoad priorem partem indubitata est, quia nulli particulari Episcopo promissa est specialis Spiritus Sancti assistentia, quae promissa est Petro, cum ei dictum est, Matth. 8: Super hanc petram edificabo Ecclesiam meaum, et porte inferi non pravalebunt adversus eam ; et Luc. 22: REogavi pro te, ut non deficiat fides tua, etc. Et ratio est, quia haec assistentia datur Pontifici in gratiam Ecclesiae Catholicae, et tanquam supremae regulae visibili, quae ita universalem Ecclesiam dirigere debet, ut nec in fide, nec in moribus, quoad doctrinam vel approbationem errare valeat; Episcopus autem particularis non approbat pro tota universali Ecclesia, ut dictum est. Nec etiam est suprema regula, sed habet superiorem in terris, a quo possit emendari, et ideo ejus muneri talis assistentia non debetur nec datur. Imo nec per delegationem potest a Pontifice committi, quia illud speciale privilegium proprium Peontificalis dignitatis delegabile non est, sicut nec potestas canonizandi Sanctos, vel definiendi veritatem aliquam catholicam cum illa assistentia delegabilis est, ut ex communi doctrina nunc suppono. Dices, hinc colligi, Episcopum non posse religionem approbare, quia perniciosum valde esset Ecclesize in hujusmodi approbatione errorem aliquem misceri. Respondeo, non esse aequalem certitudinem in rebus omnibus exigendam, et ideo major requiritur ad approbandum aliquem statum, proponendo illum toti Ecclesiae, ut perfectionis viam securam, et sine errore, quam ad proponendum illum particulari Ecclesiae, seu dioecesi; satis ergo est quod possit Episcopus bene in fide instructus, ac prudens, et prudentium consilio utens, morali certitudine illam approbationem facere.

18. Sententia Cani ut incauta rejicitur. — Et hinc magna ex parte probata relinquitur altera pars de infallibili Summi Pontificis ap- probatione. In quo puncto non satis caute locutus est Cano, lib. 5 de Locis, c. 5, indicans posse Pontificem errare in approbanda religione, ductus fortasse vel falsa opinione adversus aliquam religionem approbatam ex sinistra informatione de illius moribus aut instituto praecipitanter concepta, vel certe sola humana conjectura ; quia religionis approbatio non pertinet ad doctrinam fidei, nec ad mores Ecclesiae universalis, sed ad particularem vivendi modum cujusdam familie , et ideo non est inconveniens quod in hac approbatione errare possit Pontifex, quia Spiritus Sancti assistentia solum pro universali Ecclesia illi promissa est. Sed nihilominus omnino sentiendum et dicendum est, non posse errare Pontificem in approbatione religionis, quoad judicium de honestate et sufficientia talis modi vivendi, ut sit status perfectionis acquirendae, seu rceligionis; quidquid sit de approbatione practica, quoad licentiam et facultatem introducendi de novo aliquam religionem, et quoad judicium prudentiale, in quo talis concessio fandatur. Prior pars est, quam nunc intendimus, potestque generaliter suaderi, quia Pontifex approbando religionem aliquam, quasi canonizat illam ut sanctam et honestam, et obligat omnes fideles ad id credendum. Ergo, sicut non potest errare in canonizatione alicujus Sancti, ut est certum, et idem Cano fatetur, lib. 5, cap. penul., et tradunt Bellarm., lib. 1 de Sanctorum beatitudine, c. 9, Dried., lib. 4 de Dogmat., c. 1, et Mascard., tom.1 de Probat., concl. 262, num. 51, ita neque in confirmatione religionis errare potest, et ideo damnatur Wicleph. in Concilio Constantiensi, sess. 8, eo quod religiones approbatas ausus est damnare; eadem enim ratio in singulis quae in omnibus militat. Ideoque Concilium Lateranense, sub Innocentio Ill, cap. 13, disit in universum, bonam et piam esse religionem auctoritate Pontificis confirmatam. Facit etiam decreium Hilarii cum Concilio Romano relatum, 25, q. 1, dicens : Nulli fas sit Apostolica decreta contemuere. Quod referens S. Thomas, Opusc. 19, contra Impugnat. helig., cap. 4, col. 13, initio, in editione Romana, ait: Cum aliqua religio per Sedem Apostolicam instituta est, imanifeste se damnubilem ostendit, qui talem religionem damnare conatur. Denique ratio est, quia Pontifex errare non potest in his quae ad mores pertinent, cum gravi detrimento universalis Ecclesiae; talis autem esset praedictus error. Quia, licet non tota Ecclesia observet modum vivendi unius religionis ap- probatae, nihilominus talis religio pro universa Ecclesia approbatur, et omnibus fidelibus proponitur ut via secura non solum ad salutem, sed etiam ad perfectionem ; ergo error in tali approbatione in universalis Ecclesiae perniciem, quantum in se est, redundaret.

19. Declarabitur hoc amplius distinguendo varia judicia particularia, quae in hac generali approbatione includuntur. Unum est, talem modum vivendi ex omni parte honestum esse, nihilque contra bonos mores includere. Et in hoc certissimum est, imo de fide esse videtur, non posse Pontificem errare, approbando religionem, alioquin mala pro bonis approbaret, induceretque fideles in errorem bonis moribus contrarium. Quia quod a Pontifice in una religione ut honestum approbatur, fieri potest a quolibet studioso fideli, eiiamsi talcm religionem non profiteatur, si aliunde statui suo non repugnet. Et ideo, quod pro una religione approbatur, de se universae Ecclesiae proponitur ut honestum, sive ad credendum, sive ad operandum ; ergo et veritati Ecclesiae ejusque sanctitati repugnaret talis error. Quocirca, sicut Augustinus, epist. 118, c. 5, dixit: De eo qod universa Ecclesia facit, quin ita faciendum sit, disputare, insolentissime insanàee essc. Ita nos dicimus, de his quae Pontifex in aliqua religione approbat facienda, dubitare an honesta sint, insolentissimae insaniae esse. Non est enim minor auctoritas Pontificis approbantis, quam sit traditionis seu consuetudinis universae Ecclesiae. Et hanc partem maxime confirmant omnia superius adducta.

20. Aliud judicium est, quo declaratur talem modum vivendi suis votis firmatum, et Pontificia auctoritate admissum et confirmatum, esse verum religiosum statum, et huic etiam judicio non potest subesse falsitas ; tum quia, cum requisita de jure divino ad statum religiosum sint nota in Ecclesia, non solum certo, sed etiam evidenter constare potest an in illo statu reperiantur; tum etiam quia ea, quae ex parte Ecclesiae necessaria esse possunt ad talem statum constituendum, ab ipsomet Pontifice in actu exercito (ut sic dicam) adhibentur, et ideo ex ea parte non potest error committi. Tum denique quia etiam esset talis error perniciosus Ecclesiae, et bonis moribus contrarius. Ergo Spiritus Sancti assistentia ad vitandum hujusmodi errorem deesse non potest. Oportet autem advertere, sermonem esse de approbatione religionis, quoad illam rationem, praeceptaque vivendi, quae Pontifici expresse confirmanda proponuntur. Nam, si postea specialia statuta et constitutiones ab ipsa religione fiant, non habent hunc gradum certitudinis, etiamsi auctoritate a Papa concessa facta sint, donec in particulari ipsi innotescant et illa confirmet, quia, ut dixi, assistentia Spiritus Sancti non est delegabilis; et ideo licet illa commissio Papae valorem et auctoritatem praebeat legibus ad obligandum, si honestae sint, non tamen praebet illam infallibilem directionem in cavendo omni errore, qui in ipsa lege constituenda misceri potest, malum vel inutile, pro bono et utili praecipiendo.

21. Et hinc sequitur, in tali approbatione aliud judicium certum includi, nimirum, talem modum vivendi per se spectatum, et ex vi instituti, esse utilem ad perfectionem acquirendam; nam hoc includitur in essentia veri status religiosi, ut supra ostensum est. Item, necesse est ut in tali statu supponantur praecepta observanda, et addantur consilia, et tollantur impedimenta perfectionis, quantum est ex vi status; ergo non potest non esse status perfectionis. Denique, eo ipso quod approbatur religio, declaratur esse opus consilii talem statum profiteri; ergo contrarius error esset valde perniciosus Ecclesiae ; ideoque etiam in hoc non deest Spiritus Sancti assistentia, ne talis error in Ecclesia introducatur. Dixi autem ez se, et ex vi instituti, quia fieri potest ut per abusus et pravos mores per temporis decursum introductos, talis religio pervenerit ad statum in quo ad perfectionem plura sunt impedimenta quam auxilia, et ideo jam non sit ad perfectionem conveniens, non tamen ex vi instituti approbati, sed ex adjunctis. Nec inde sequitur, omnes religiones approbatas esse aeque perfectas, quia in via perfectionis potest magis et minus repceriri. Et licet religio approbata sit utilis ad perfectionem assequendam, non opus est ut sit utilissima, vel quod ad summum gradum perfectionis aeque adjuvet, quamvis nulla illum excludat, ut experientia etiam docet; nam fere nulla est religio, in qua viri valde perfecti et sancti inventi non sint.

22. Ultimum judicium in approbatione religionis inclusum esse videtur, quod talis religio sit tali tempore necessaria, vel conveniens Ecciesiae Dei; nam approbat:o in tali tempore et cum talibus circumstantiis fieri debet. Et de deceptione in hoc judicio aliqui non improbant sententiam Cani, quod de possibili posset forte tolerari. Tamen Cano non tantum de possibili, sed etiam de facto loqui- tur, et cum tanta exaggeratione, ut sic scribat : In hoc seculo tam multe sunt religiones a Summo Pontifice confirnate, ut, qui eas onnes tueri voluerit, tenguam Ecclesiee vcl utiles, vel necessarias, hic imprudentie, ne dicam stultitie nomine jure oplimo summis rationibus arguetur. Ubi tacite, et a fortiori ipsos Pontifices Summos, qui posteriores religiones confirmarunt, imprudentiae et stultitiae arguit; nam si ipsarum defensores talem notam merentur, multo magis ipsi conditores, seu auctores. At hic gravissimus excessus est, ne quid majus dicam ; nam, esto non habeat Pontifex specialem Spiritus Sancti assistentiam, ut in hoc etiam non erret, quod non solum incertum est, sed etiam contrarium est forte magis pium , nihilominus semper pro ipso Pontificis judicio praesumendum est, ubi aliud evidenter non constat ; tum quia de quolibet principe vel superiore ita debent subditi cogitare, juxta regulam Augustini, lib. 22 contra Faustum, c. 34, 35; et refertur in c. Quid culpatur, 293, q. 1, et sumitur ex c. Ad aures, de Temp. ord., et ex Nicolao Papa, in epist. ad Nicolaum imperatorem. Tum etiam quia in l' ontifice est multo major et specialissima ratio, quae his verbis declaratur in c. 1, d. 40: Quis sanctum dubitet esse, quem apexm tante d gnitatis attollit In quo si desunt bona acquisita per meritum, sufficiunt quee a loci praedecessore prestantur. Aut euim claros ad lec fastigia eligit, aut qui eriguntur, illustrat, utique majoribus auxiliis et illuminationibus illum adjuvando. Tum denique quia haec negotia non sine magna consultatione et matura consideratione expediri solent, et ideo cum error, aut nimietas non possit evidenter ostendi, non sine audacia prasumitur.

23. Accedit, quod si unaquaeque religio in se non habet unde reprobetur , non apparet cur propter aliarum consortium reprobanda aut non admittenda fuisset. Nam, ex multitudine et varietate bonorum multorum, nullum eorum minuitur, imo tunc extensive crescunt bona, quae sunt media ad perfectionem consequendam utilia. Deinde, ex hac religionum multiplicatione non sequitur illa confusio in Ecciesia, quam vitare voluit Lateranense Concilium ; quin potius ideo ibi requisita est approbatio, ne illa confusio ex nimia multitudine religionum oriretur. Unde ipsammet apprebationem reputavit Concilium fore medium sufficiens ad illam contusionem vitan dam, quia si approbatio non esset necessaria, et multiplicatio sine ullo delectu vel discre- tione fieret, et fideles confunderentur, nescientes distinguere pretiosum a vili, et periculis exponerentur; haec autem per approbationem, moraliter loquendo, evitantur. Et hoc ipsum sensit Concilium Lugdunense, reprobando solos ordines introductos post Concilium Lateranense, cum illa limitatione: Qui nullam approbationem Sedis Apostolice aneruerunt. Est ergo vera et solida secunda differentia inter Episcopalem et Pontificiam approbationem assignata.

24. Tertium discrimen : hec potestas est in Pont/fice immediate de jure divino, uon ita in Eyiscopis. — Praeter has vero possunt aliae notari, quae ad materiam magis declarandam et consummandam deservient. Tertia ergo sit, quod in Pontifice est haec potestas immediate de jure divino, ut est per se clarum ; in Episcopis vero, vel non est ex jure divino, sed olim ex institutione Apostolica, praesertim Petri, in ipsa distributione episcopatuum, haec potestas commissa fuit Episcopis, et per sequentes Pontifices limitata non est usque ad Innocentium LIT, vel certe, si Episcopis ex jure divino competebat, cum dependentia a Christi Vicario data est, quae controversia generalis est, et ideo circa illam non immoramur.

25. Quartum discrimen : est unmutabilis in Pontifice per hominem, in Episcopis est dependens a Pontifice, a quo limitari vel auferri potest.— Addimus tamen quartam differentiam, quae ad rem maxime pertinet, quod in Pontifice est haec potestas immutabilis per hominem, quia a nullo, praeter Christum, pendet ; et ideo nec tolli, nec diminui seu limitari potest; in Episcopo autem est cum dependentia a Summo Pontifice, a quo limitari vel etiam auferri potest, ut Jam factum est in Concilio Lateranensi, in d. cap. uh., de Relig. domib., ubi notat Fanorm. post illam prohibitionem, non posse Episcopum contra tenorem iliius facere, quia non potest in lege Conelii universalis dispensare, quod in aliis casibus reservatis videre licet; nam per reservationem tollitur ab Episcopo potestas dispensandi vel absolvendi in tali casu. Sic ergo per illam legem hanc approbationem sibi Papa reservavit, et consequenter illam inferioribus abstulit. Unde inferunt aliqui differentiam aliam, dicentes hanc potestatem in solo Papa esse et fuisse ordinariam, in aliis vero Episcopis fuisse delegatam. Sed non est necessaria illatio, quia omnis jurisdictio conveniens Episcopo ex vi sui muneris, sine positiva concessione, cum sola non prohibitione , seu reservatione , con- venit illi tanquam ordinaria, ut constat de dispensatione votorum, et similibus. Et ratio est, quia illa dicitur jurisdictio ordinaria, quae convenit ex vi muneris et dignitatis, etiamsi per reservationem limitari possit ; talis autem est haec potestas, ut ex dictis patet; nec reservatio est signum delegationis, ut per se notum est.

26. Quintum discrimen . Pontifea potest approbare religionem solemnizando vota, non ita Episcopus. — Quinta differentia potest addi, quod Pontifex approbare poiest religionem solemnizando vota, ut est certum ex cap. unic. de Voto, in 6, et supra dictum cst ; Episcopus vero nou videtur posse solemnizare vota, ac proinde nec approbare religionis statum, nisi ut ex votis simplicibus constantem. Duplex autem ratio hujus posterioris partis reddi potest. Una est, quia potestas inhabilitandi personam ad matrimonium subsequens videtur excedere particularem et limitatam jurisdictionem Episcopalem. Quod imprimis colligitur ex d. cap unic. de Voto, in 6, quod requiri religionem esse per Sedem Apostolicam approbatam, ut votum castitatis religiosae sit solemne, utique quoad illum effectum. Ratio etiam reddi potest, quia irritare matrimonium est res gravissima, et ideo ex natura rei videtur Pontifici reservata, juxta regulam cap. 1, Minores, de Baptismo, dicentis, majores causas ad Romanum Pontificem specialiter pertinere, eo vel maxime quod non videtur fieri posse, ut persona sit inhabilis ad contrahendum matrimonium in uno Episcopatu, et non in alio ; Episcopus autem non potest inhabilitare personam pro universa Ecclesia, cum limitatam habeat jurisdictionem. Ergo non potest solemnizare votum castitatis quoad hunc effectum. Multo vero minus videtur posse dare illi vim ad dirimendum matrimonium jam contractum, qnia hoc multo difficilius esse videtur, propter praejudicium tertii, et propter naturalem indissolubilitatem vinculi matrimonii, et quia talis potestas non spectat ad ordinarium regimen animarum, et ideo non convenit Episcopo ex vi sui muneris, etiamsi non prohibeatur, sed ut illam habeat, necesse est ut ei specialiter delegetur. De caeteris autem votis paupertatis et obedientiae, prior ratio cum proportione procedit. Potestque haec ratio confirmari, quia Episcopus non potest irritare vota antecedenter, id est, hanc vel illam conditionem voto apponere, sine qua validum non sit, cum alias illa conditio non esset ex nawura rei ad valorem voti necessa- ria, quia hujusmodi irritatio, prasertim in obligatione, seu quasi contractu cum Deo ipso, est res valde ardua, et actus supremae potestatis ; ergosimiliter solemnizare vota, et tribuere illis potestatem irritandi, particularis Episcopi vires excedit.

27. Altera ratio, ob quam videtur Epi- copum non habere potestatem solemnizandi vota, est, quia non potest eflicere ut vinculum religionis sit absolute perpetuum, et irrevocabile ex utraque parte, religionis, scilicet et religiosi. Sicut non posset Episcopus facere vinculum matrimonii rati indissolubile, nisi ex natura sua hujusmodi esset ; quia cum ille contractus voluntarius sit, non potest Episcopus illi majorem obligstionem addere, quam per voluntatem contrahentium naturaliter habebat ; nam illud solum summo principi convenire potest. Sic ergo, cum vinculum inter religionem et religiosum, non ita sit perpetuum et indissolubile ex natura sua, quin per voluntatem religionis, vel saltem utriusque partis dissolvi possit, non potest Episcopus sua ordinaria potestate illi addere indissolubilitatem, sed ad summum hoc tribui potest Pontifiel ob supremam potestatem. Ergo ex hac etiam parte non poterat Episcopus solemnizare vota, cum illa conditio ad solemnitatem votorum neeessaria sit, ut supra vidimns. Quod si vera est haec pars, optime juxta illam probatur, ac verisimile fit, antiquas religiones, antequam a Pontificibus specialiter approbarentur, non habuisse vota solemnia, nec irritasse matrimonia, vel alios contractus, nec vinculum absolute perpetuum induxisse, ut supra tetigimus, et in sequentibus ex professo tractandum est.

28. An Hpiscopus in sua diecesi possit inducere impedimentia irritantia matrimonium, si non prohbeatur.— Verumtamen haec Cifferentia ex hac posteriori parte incerta est, licet sit probabilis. Pendet enim ex illa quaestione, an Episcopi in suis dicecesibus possint inducere impedimenta irritantia matrimonium sine Pontificis auctoritate, nisi prohibeantur. Nam, si id possunt, consequenter etiam poterunt solemnizare vota, quoad vim illam moralem inhabilitandi personam, seu, quod idem est, irritandi actus vel contractus voto contrarios; est enim eadem ratio, ut per se patet. Quod autem id possint Episcopi ex vi sui muneris, affirmat Sancius, lib. 7 de Matrim., disp. 1, in fin. Fundatur vero in solo ulo grincipio, quod Episcopus potest in suo episcopatu quidquid Pontifex potest in universa Vcclesia, nisi prohibitus sit. Unde, quamvis fateatur cum communi Doctorum, quos citat, Episcopos de facto non habere hanc potestatem, dicit hoc inde provenire, quod Papa sibi reservavit. St vero instes, de tali reservatione nullo jure canonico constare, respondet universali consuetudine fuisse introductum , sicut de dispensatione in votis reservatis dici solet. Juxta hanc ergo doctrinam ruit prior ratio in contrarium indueta.

29. Et ad posteriorem consequenter dici poterit, etiam posse Episcopum instituere in sua dioecesi, ut vinculum religionis sit absolute perpetnum, et irrevocabile ex utraque parte, quia quando Episcopus approbat religionem, consequenter dat illi potestatem admittendi vota et traditionem nomine Dei; ergo potest dare illi hanc potestatem cum tali modo et conditione, ut ipse etiam Praelatus obligetur subdito ad non revocandum contractum, quod satis est ut saltem, non cgnsentiente religioso, non possit religio vinculum illud dissolvere. Ulterius vero etiam facere poterit Episcopus, uti nec per mutuum consensum possint vinculum tollere, nam sicut illa traditio non acceptatur, nisi per specialem personam datam ad id faciendum vice Dei, ita non poterit revocari, nisi per similem seu proportionalem potestatem. l'otest autem Episcopus concedere potestatem religionis ad acceptandum, non tamen ad dimittendum, sicut nunc facit Papa; ergo esset tunc vinculum perpetuum, sicut est nunc. Denique etiam tunc posset Episcopus non tantum religionem non approbare, sed etiam ita illam prohibere, ut non posset valide fieri, neuando utique potestatem acceptandi traditionem religiosam, sine qua non subsistit religio ecclesiastica, ut supra dictum est. Ergo etiam posset e contrario ita acceptare traditionem, ut vinculum esset indissolubile, saltem seclusa dispensatione. Itaque hoc modo facile defendi potest, posse Episcopum solemnizare vota et professionem religiosam in sua dicecesi, nisi sit reservatum, sicut nunc est. An vero semper fuerit, incertum est; et ideo etiam ex hoc capite certo sciri non potest qualis fuerit in hac parte usus antiquus. Nunc ergo nihil in hoc absolute definio, quia pendet ex illo principio de potestate, quam habet Episcopus ad inducenda impedimenta irritantia matrimonium, quam in alium proprium locum ex professo tractandam differo.

30. Ultimum discrimen : Papa approbare potest simpticiter, Episcopus secundumn quid.— Sexta et ultima differentia, conducens ad in- telligentiam juris, est, solum Papam posse simpliciter approbare religionem , Episcopos vero tantum secundum quid. Exclusiva quoad partem affirmantem per se clara est de Pontifice, ut ex dictis constat. Probatur ergo quoad alteram partem de Episcopis, quia eorum approbatio plures habet limitationes, ob quas merito dicitur secundum quid. Prima est, quia non sufficit pro tota Ecclesia, sed pro una tantum diaecesi. Secunda est, quia prout est approbatio judicativa et declarativa veritatis, seu verae sanctitatis , non est infallibilis, sed per humanam conjecturam vel prudentiam fit. Tertia, quia etiam prout est practica, et quasi effectiva talis status, non est omnino firma, sed a superiori potestate revocari potest. Et hinc colligere possumus, quoties in jure canonico ad veritatem religionis postulatur approbatio, absolute sic appellata, et sine ullo addito, sermonem esse de approbatione Pontificia. Eemplum optimum est in illo cap. ult. de Relig. domib., ubi solum praecipitur ne quis inducat religionem praeter approbatas; vel, ut qui religiosus fieri voluerit, unam de approbatis assumat. Et nihilominus certum est, ibi requiri approbationem Pontificiam. Nam ejus necessitas per illum textum induecta primum est. Et similiter in cap. unic., eod. tit., in 6, prius mmprobantur religiones novae quae approbationem non meruerunt, et postea revocantur quae contirmationem Sedis Apostolicae non meruerunt. Unde constat per approbationem prius absolute dictam, confirmationem Sedis Apostolicae postea explicari. Et ratio etiam hoc suadet , tum quia, cum in jure leges sint universales, et Pontificiae, vel Conciliares, a Pontificibus confirmatae. non soleut vocare approbationem simpliciter, nisi quae eadem Pontificia auctoritate facta est; tum etiam quia approbatio non omnino certa, nec universalis, nomen approbationis simpliciter non meretur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 17