Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 18

Caput 18

Utrum potestas jurisdictionis ad statum religiosum, vel in illo simpliciter necessaria sit.

CAPUT XVIII. UTRUM POTESTAS JURISDICTIONIS AD STATUM RELIGIOSUM, VEL IN ILLO SIMPLICITER NECESSARIA SIT.

1. Tribus modis potest jurisdictio requiri ad statum religiosum. — In hoc capite non intendimus novam aliquam conditionem ad statum religiosum necessariam adjungere vel invenire, sed tractatam in capitibus proxime praecedentibus amplius explicare; quod ne- cessarium judicavimus propter novum modum loquendi aliquorum Theologorum, quem statim expendemus. Ut autem punctum breviter attingamus , supponimus tribus modis posse in hoc negotio jurisdictionem requiri. Primo, ad instituendam ipsam religionem. Secundo, ad constituendos ipsos religiosos in tali statu. Tertio, ad regimen ipsius religionis. De primo modo, seu usu jurisdictionis, non dubitamus, quia resolutio ex praecedentibus capitibus constat ; tune enim instituitur religio, cum approbatur et confirmatur; nam, licet praecedere debeat inventio et quasi ordinatio instituti, in quod cadere debet approbatio , illa prior est quasi praeparatio et dispositio materiae,ad quam non est necessaria jurisdictio, quia per illam actionem nec jus dicitur, nec lex fertur, vel aliqua actio superioris exercetur. Solum ergo ad tam excellens opus imprimis necessaria est divina vocatio, inspiratio et illummatio, et deinde experientia, prudentia, et non modica sapientia, et ante omnia maxima vitae sanctitas. At vero approbatio est veluti formae inductio, ac subinde est veluti religionis seu communis status cujusdam religiosi effectio, scu creatio. Et ad illum actum sine dubio requiritur potestas jurisdictionis spiritualis, quia illa est veluti quaedam sententia declaratoria, secum afferens executionem, dando illi instituto statum verae religionis, et illius corpori ac personis ejus potestatem , vel facultates necessarias ad illum statum inchoandum, propagandum et conservandum, ut in superioribus tactum est, ubi hac ratione diximus, potestatem approbandi religionem tantum esse in Pastoribus Ecclesie , ac subinde ad potestatem Pontificiam pertinere ; unde cum non pertineat ad potestatem ordinis, ad potestatem jurisdictionis pertinere necessarium est. Denique inde fit, ut haec potestas, ut est in Episcopis, a Summo Pontifice pendeat, ideoque ab ipso per reservationem actus ejus auferri possit.

2. In secundo puncto, eiiam supponimus jurisdictionem esse necessariam in acceptante vota seu professionem. Certum est enim professionem religiosam non esse validam, nisi ab habente potestatem acceptetur. Ut sumunt omnes Doctores ex cap. ad Apostolicam, de Regul., ibi: Abbate per se, vel per alium professionem recipiente monasticam ; et infra: Ideoque obligatur per professionem emissam pariter, et acceptam. Idem sumitur ex c. Porreclum, eod. titul., ibi: Ex quo a convertendo votum emittitur et recipitur ab abbate ; unde col- ligunt specialem potestatem esse necessariam ad acceptandum aliquem in religiosum. Dubitant vero apud quem sit haec potestas, et quomodo sit exercenda, quod infra suo loco tractabitur, nunc enim necessarium non est. Potestas antem illa specialis est, et potestati conferendi beneficia comparatur a Panorm. ibi, quem imitatur Sylvester, verb. Heligio, 3. q. 13 et 11; Gemin. autem in c. Constitutione, de Regul., in 6, vocat illam potestatem incorporandi aliquem in religionem, sine qua, vel ordinaria, vel delegata, seu commissaria, non potest aliquis verus religiosus constitui; at illa merito dici potest potestas jurisdictionis, late saltem loquendo, quatenus omnis potestas gubernativa vel administrationis, jurisdictionis dicipotest, quomodo potestas jurisdictionis spiriualis adaequate condistinguitur a potestate ordinis. In hoc ergo sensu recte dicitur necessaria jurisdictio ad constituendum aliquem religiosum. Et ita infra ostendemus, nunquam fuisse in Ecclesia factos religiosos, nisi admissos per Episcopos, vel per aliquos ab illis vel a Summo Pontifice potestatem habentes. Nec de hoc puncto plura hoc loco dicere necesse es*.

3. Quaestio excitatur in tertio sensu, an sit necessaria peculiaris jurisdiclio Pralati insubditos. — Affirmant aliqui. — Quaestio ergo principaliter proponitur in tertio sensu, an, scilicet, in statu religioso necessaria sit peculiaris jurisdictio Praelati in subditos, qui veri religiosi censendi sint. In quo puncto, P. Vasq. 1. 2, disp. 165, c. 4, pro comperto habet, neminem posse esse vere religiosum, nisi constitutus sit sub alterius jurisdictione et potestate, eamdemque sententiam asserit Basil. Ponce, d. q. 3, ex Variis, c. 5, in diverso tamen sensu, et ex contrario fundamento. Hic enim auctor per jurisdictionem intelligit potestatem gubernativam necessariam in Praelato religionis, ex vi professionis per se ac praecise spectatae. Unde sic in virtute colligit : nemo constituitur religiosus nisi se donet religioni, et ex vi talis donationis ipse transeat in jus religionis; ergo ex tali donatione oritur propria et peculiaris jurisdictio Praelati religionis in religiosum. Haec ergo jurisdictio necessaria omnino est in religioso statu. Confirmat, quia Praelatus religionis habet specialem potestatem , per quam vota subditorum irritare valet. Haec autem non est nisi potestas jurisdictionis, quam per donationem religiosi a se acceptatam acquirit. Loquendo autem de propria jurisdictione Ecclesiastica , qua a Pontifice vel Episcopo manet, sitque propria potestas ligandi et solvendi in foro exteriori per proprias leges et censuras, vel alias poenas, fatetur ille auctor non esse talem jurisdictionem de necessitate intrinseca status religiosi, sed esse extrinsecam, et superadditam illi statui, vel a Pontifice, vel immediate a Deo.

4. Vasquez requrit potestatem a Pontifice manantem. — At vero alius auctor e contrario putat de intrinseca ratione religiosi status esse, ut in eo Praelatus habeat jurisdictionem in subditos, quae non ab ipsis subditis, sed a Pontifice manet. Fundamentum ejus est, quia sola vota facta in manibus Praelati cum promissione obedientia non sufficiunt aliquem religiosum constituere , nisi fiant juxta aliquod institutum, per quod aliqua jurisdictio in subditos Praelato data sit, ita ut possit illos punire, et ad vota institutumque servandum cogere. Haec autem jurisdictio non potest competere Praelato religionis, nisi a Pontifice vel Episcopis manet; ergo. Majorem supponit ut manifestam , ex communi sensu omnium; et fortasse quia sine tali jurisdictione non posset nervus disciplinae in tali statui subsistere, quod est contra finem illius siatus, ac subinde contra substantiam illius. Minor autem probatur ab inconvenienti, quia alias posset aliquis constitui religiosus per tria vota privatim facta, quod est absurdum , et contra omnium sententiam. Deinde probat a priori, quia, sicut Respublica civilis, postquam omnem suam potestatem in regem transtulit , non potest alteri principi jurisdictionem conferre, nec etiam pars reipublicae , vel civitas, vel collegium aliquod, quod sit pars illius rcipublicae , potest aliquem superiorem sibi praeponere cum vera potestate jurisdictionis, quam in ipsos exercere valeat , quia jam tota est in principem translata; ita iu Christi Ecclesia , cum tota jurisdictio spiritualis Vicario Christi ab ipso data sit, ut inde in altos Pastores descendat , non potest ulla congregatio privata Praelatum cum vera jurisdictione sua auctoritate et voluntate sibi praeponere; neque ulla persona particularis per quamvis promissionem, votum aut traditionerm sui, alicui personae aut communitati factam, et ab ea acceptatam, potest illi in seipsum veram jurisdictionem spiritualem praebere; ergo necessaria est jurisdictio quae a Pontifice dependeat, vel in ipso sit, et peculiari modo religiosum statum sibi habeat subjectum. Quam rationem late dictus auctor prosequitur, et addit confirmationem sumptam ex potestate irritandi vota, quae in religiosis praelatis existit. Nam illa non est a potestate dominativa, ut quidam dicunt ; nam haec nulla est in hujusmodi Praelatis ; ergo est ex speciali jurisdictione in ipsis. Antecedens probatur, quia Praelatus non habet aliquod genus dominii in rel:giosum, nisi quatenus potest illi praecipere, et ad observationem regula cogere , qui sunt actus jurisdictionis, non dominii. TJ B. Quid intellgatur nomine jurisdictionis et potestatis dominative. — Ne fortasse sit de modo loquendi contentio, supponere oportct quid nomine jurisdictionis et potestatis dominativae significetur. Ut enim haec duo distinguantur , oportet animadvertere nomine jurisdictionis in praesenti significari potestatem spiritualem ad claves Ecclesiae pertinentem, et consequenter a Christo Domino datam vel derivatam, medio Vicario suo, vel aliis Episcopis. Per potestatcm autem dominativam intelligi oportet jus acquisitum religioni et Praelatis ejus, ad imperandum religiosis, et utendum operibus eorum prout conveniens judicaverint. Quae potestas, si in religione reperitur, non pertinet ad claves, nec a Christo descendit per specialem donationem Eecclesiae factam, sed orta est radicaliter a voluntate profitentium talem regulam, et se donantium religioni cum promissione et obligatione obediendi secundum illam. Unde manifestum est talem potestatem, si est, distinctam esse a potestate clavium, et consequehter a jurisdictione proprie dicta et explicata , quamvis, improprie et abus:ve loquendo, vocari possit jurisdictio, extendendo banc vocem ad omnem potestatem imperandi et cogendi, quam habet pater in filium, et dominus in servum; qui abusus vocis cavendus est, tum quia inducit ambiguitatem, et confusionem ac dissensionem in verbis, tum etiam quia neque in jure canonico nec in civili dicitur jurisdictio, nisi potestas publica et politica, quae a principe vel republica manavit. Deinde, quoniam haec quaestio maxime locum habet in religione proprie sumpta, secundum communem usum, pro communitate religiosa, adverto posse talem religionem considerari dupliciter : primo, ut constat ex solis religiosis cum proprio Praelato ejusdem religionis, ut Abbate. Priori, vel alio simili ; secundo , ut includit superiorem Pralatum quasi extrinsecum, ut est nunc Papa respectu omnium religionum exemptarum, et olim erant Episcopi respectu monasteriorum suae dioecesis, et nunc sunt in aliquibus monasteriis monialium sibi subjectis.

6. Prima assertio- in statu religioso reguiritur in Prelato potestas gubernativa, a jurisdictione distincta et separabilis. — Dico ergo primo: in statu religioso, necessaria est in Praelato potestas gubernativa monasterii, et suo modo dominativa singulorum religiosorum, distincta a potestate jurisdictionis, et ab ea separabilis. Haec assertio videtur clara ex fundamento prioris sententiae, et ex omnibus supra dictis de traditione, quam professio religiosa includit, quamque omnes admittunt, ut supra dixi, qu:a per illam traditionem aliquod jus transfertur in religionem ; ergo illud jus distinctum est a jurisdictione quam Christus dedit, vel ejus vicarii conferre possunt. Usus autem illius juris est gubernatio personae religiosi, seu applicatio illius ad haec vel illa opera, cum efficacia moraliter requisita ad bonum religionis et religiosi. Ergo iilud jus est quaedam potestas gubernativa religiosi distincta a propria jurisdictione. Secundo, status religionis est status servitutis distinctus a statu subjectionis, quem ex vi ecclesiasticae jurisdictionis omnes habent fideles. Ergo illi servituti respondet potestas peculiaris dominativa a propria jurisdictione distincta, imo et separabilis ab illa, nt ex sequenti assertione patebit. Nunc argumentor tertio, ex potestate Praelati religionis ad irritanda vota religiosorum ; nam illa irritatio non fit ex jurisdictione; crgo est ex potestate dominativa. Consequentia evidens est , quia non potest aliud genus potestatis cogitari, nec hactenus inventum est. Antecedens vero communiter receptum est. Duplex enim modus irritandi vota distinguitur a Doctoribus: unus est indirectus ex parte materiae voti, quae subest voluntati Praelati ; alius modus est directus, tollendo simpliciter vinculum voti ex parte voluntatis ipsius voventis, quae est impotens ad se firmiter obligandum. Et prior quicem modus evidenter nascitur non ex jurisdictione, sed ex particulari jure circa materiam voti a religioso emissi, quod jus est vel ex traditione, vel ex voto obedientiae, ut patet a simili in servo, cujus vota irritat dominus ex parte materiae, non ob jurisdictionem, sed ob dominium; idemque est de patre in filium, quoad vota realia, vel repugnantia obedientiae sibi debitae.

7. Idem dicendum de directa, si datur in Pralato. — De alio vero modo directae irritationis est controversia, an cadat sub Praelati potestatem. Qui tamen illum admittunt non in jurisdictione, sed in potestate dominativa ilIum fundant, id est, in pacto inter religionem et religiosum, et in modo tradendi se suamque voluntatem religioni, et Praelatis ejus, ut dixi supra, explicando solemnitatem voti obedientiae, in 2 tom. de Relig., lib. 6 de Voto, c. 7T. Et ex ibi dictis confirmatur, quia haec potestas non potest esse ex jurisdictione manante a Praelatis Ecclesiae, quia nemo dat quod non habet. At vero Episcopus, vel etiam Pontifex, ex vi solius jurisdictionis, non potest hoc modo irritare vota fidelium; ergo nec pralato religionis jurisdictionem ad illa irritanda dare potuit. Respondent, quamvis Pontifex non habeat potestatem ad irritauda vota fidelium, qui ei specialem obedientiam non voverunt, nihilominus in eos, quod hanc obedientiam ipsi Pontifici voverunt, et ipse acceptavit, eosque iu suam peculiarem protectionem suscepit, ut sunt omnes religiosi, specialem jurisdictionem exercere posse, ideoque posse eorum vota irritare, et ita potuisse illam praelatis religionum communicare. Sed contra hoc est, quia etiam in ipso Pontifice irritatio votorum religiosorum non est actus jurisdictionis, sed ejusdem dominii religiosi , quod altiori modo est in Pontifice, tanquam in supremo Praelato. Nam si esset actus jurisdictionis, requireret causam, et non distingueretur a dispensatione, ut in d. lib. 6 de Vot., cap. 1 et sequentibus, usque ad 7, late dixi. Unde non sufhcit specialis jurisdictio Pontifici in aliquem, ut possit illius vota irritare. Nam, licet specialiorem jurisdictionem in clericos vel Episcopos habeat, nihilominus non potest vota illorum irritare, nisi quando eorum vota ex parte materiae pendent ex libera Pontificis voluntate (ut ibidem dixi), atque hoc magis ex sequenti assertione confirmabitur.

8. Secunda assertio : predicta potestas sola sufficit ad constituendum verum statum religiosum.—Dbico secundo: haec potestas quasi dominativa et domestica, ut sic dicam, seu oeconomica, sine alia propria spirituali jurisdictione, quae sit in Abbate, Priori, vel alio simili praelato proprio et immediato religiosi conventus, sufficiens est ad verum statum religiosum constituendum. Hanc assertionem mihi probat sufficienter argumentum sumptum ex monasteriis monacharum ; in eis enim abbatissa non habet jurisdictionem spiritualem (ut est communis sententia et doctrina), et multo minus habet civilem sen temporalem, ut est per se notum, quia a nullo principe saeculari illam acceperunt , et nihilominus moniales illi subjiciuntur, ut matri, tenenturque illi parere secundum regulam quam sunt professae. Et haec potestas ex parte abbatissae, et subjectio ex parte aliarum , sufficit ad veram religionem in tali statu constituendam. Ergo propria jurisdictio extrinseca (ut ita dicam), existens intra congregationem religiosam in proprio ejus praelato, ad substantiam religionis non pertinet. Idem argumentum sumi potest ex antiquis monasteriis monachorum. Nam verisimile est instituta fuisse sine speciali jurisdictione, quae praefectis talium monasteriorum communicata fuisset. Tum quia communiter tunc monachi, etiam Abbates, non erant clerici, ut etiam de S. Benedicto affirmat Bonaventura, in expositione suae regulae, cap. 7, et ita verisimile est non fuisse illis aliquam spiritualem jurisdictionem communicatam. Tum quia de hac re nulla mentio est in historiis, nec talis jurisdictionis effectus peculiares legimus ; quia nec voluntariam jurisdictionem exercuisse legimus, dispensando in praeceptis Ecclesiae vel in votis, nec etiam involuntariam, ferendo censuras. Nam excommunicationes quaedam, quae in regula Benedicti leguntur, non erant censura propria, sed corporales poena, et quasi exilia quaedam, aut separationes, vel domesticae incarcerationes.

9. Responsio Vasquez.—Hespondet P. Vasquez , quamvis in his praelatis non sit necessaria integra jurisdictio, quae ad censuras se extendat, nihilominus sine aliqua jurisdictione coactiva esse non posse, quia sine illa non potest hominum congregatio sufficienter gubernari. Et ita videmus etiam abbatissas posse punire subditas propter regulae transgressionem , et eas cogere ad regulae observationem, quod sine aliqua jurisdictione facere non possent. Sed contra hoc est, quia non omnis coactio et punitio est actus propriae jurisdictionis ; nam dominus potest punire servum, et illum cogere ad servanda mandata ab ipso praescripta, nec ad hoc indiget jurisdictione, sed dominio. Et pater castigat filium, et mater filiam ; ac denique in domestico, seu oeconomico regimine etiam est suo modo potestas directiva et coactiva, quae, per se spectata, non est potestas jurisdictionis, sed paterna vel dominativa appellari potest. Haec ergo in ordine spiritualium potestatum etiam invenitur, et per se sufficit in religiosa familia ad directionem et coactionem, quasi paternam, ut convenienter gubernari valeat. Nam si major sit necessaria coactio vel punitio, poterit per aliam majorem, et quasi extrinsecam (ut sic dicam) potestatem provideri, ut mox dicam.

10. Declaratur magis haec doctrina.—Et declaratur amplius haec doctrina ; nam, licet in Ecclesia, vel in Republica, vel regno, postquam suprema potestas jurisdictionis uni principi, vel supremo gubernatori data est, non possint subditi per voluntaria pacta, vel societates voluntarie initas aliquem sibi superiorem cum propria jurisdictione praeficere, nihilominus mediante matrimonio vxor subjicitur viro, et vir specialem in uxorem potestatem habet , et pater in filum, et dominus in scervos et famulos, sine diminutione vel praejudicio jurisdictionis principis. Et tandem, ratione mediante, alio pacto possunt plures cives seu particulares personae in collegium aliquod sociari, et proprium seu quasi domesticum gubernatorem sibi deligere, cui ex proinissione et pacto parere teneantur, sive praecipiat, sive mulctam aliquam imponat, vel coactiouem moderatam, et privatae familie proportionatam faciat. Nain totum est consentaneum rationi naturali, et non derogat supremae jurisdictioni principis, et ideo per se licitum est, nisi prohibeatur. Sicut jure civili pia collegia licita erant, etiamsi non essent specialiter approbata ; sic ergo status religiosus potest sufficienter constitui in simili congregatione, in qua proprius religiosus praelatus habeat potestatem praecipiendi subditis absque propria jurisdictione, ex potestate paterna spirituali, accepta ex voluntario pacto, et traditione acceptata, et per votum obedientiae confirmata. Et inde ctiam consequenter habebit potestatem coercendi subditos, et puniendi poena regulari et moderata, quae ad ordinarium regimen unius familiae sufficiat. Igitur potestas propria jurisdictionis non est simpliciter necessaria ex sola rei natura, ut verus status religiosus constitui possit.

11. Tertia assertio : ad perfectum regamen status seu monasterii religiosi necessaria est propria potestas jurisdictionis in aliquo Prelato talis religionis. — Dico tertio : ad perfecium regimen status seu monasterii religiosi, necessaria est propria potestas jurisdictionis in aliquo Praelato talis religionis, saltem extrinseco, et communi aliis fidelibus. Haec autem jurisdictio non est conditio praerequisita specialiter ad illum statum ; sed cum spiritualis jurisdictio ad regendam universam Ecclesiam, et omnes status ejus, praesertim ecclesiasticos . generaliter supponatur, facta in- stitutione alicujus religiosi status, statim specialis subjectio ad spiritualem Ecclesiae jurisdictionem quasi naturaliter ad illum consequitur. Priorem partem hujus assertionis admittit ex parte Vasquez; et si potestatem paternam seu privatae familiae a regia et ecclesiastica jurisdictione distinguere voluisset , totam assertionem facile concederet. Prima ergo pars imprimis constat inductione : nam monasteria monialium, licet intra se, ut sic dicam, non habeant Praelatum cum potestate jurisdictionis , nihilominus semper habent Praelatum , qui propriam jurisdictionem in omnes illas, etiam in abbatissam, habeat, ut est Episcopus in monasteriis illi subjectis, vel provincialis, aut alius praelatus illius religionis virorum , cujus membrum tale monasterium existit. Olim etiam ante exemptionem religiosorum, monastcria monachorum subjiciebantur Episcopo, tanquam habenti jurisdictionem in ipsos, ut probant jura in praecedentibus capitibus allegata. Post exemptionem vero omnes subduntur Summo Pontifici, vel praelatis propriae religionis, quibus Pontifex suam jgpnurisdictionem communicavit. Nunquam ergo status religiosus sine subjectione ad Praelatum aliquem habentem jurisdictionem propriam in omnes ejus professores inventus est. Signum ergo est aliter institui non posse. Et declaratur a simili, quia in republica, vel regno civili, nulla familia, vel collegium privatnum esse potest, aut aliquis civilis status inveniri, quin subdatur principi, seu magistratui saeculari, tanquam habenti propriam jurisdictionem in ipsum, ut est per se evidens, et optime probat ratio inducta pro secunda sententia. Ac denique ratione generali ostenditur, quia privata seu paterna potestas non suffticit al bonum regimen monasterii, aut personarum ejus, ut patet. Nam aliquando necessarium est uti censuris ut compellantur, et aliquando uti oportet poenis corporalibus, gravioribus quam per paternam potestatem solam inferri possint. Magisque declarabitur haec ratio, alteram assertionis partem explicando ac demonstrando.

12. Jurisdictio est quasi proprietas consequens statum religiosum. — Declaratur ergo pars illa, quia religiosus status , eo ipso quod per Ecclesiam approbatur et instituitur, est status sacer et ecclesiasticus , et personae ejus sunt sub peculiari dominio Dei, ut supra declaratum est; et ideo eo ipso sunt personae sacrae et ecclesiasticae, quia et divino obsequio specialiter sunt deputatae, et ad ipsum specia- liter pertinent. Hinc ergo est ut tales personae, ex vi sui status, et ex divino et canonico jure, a jurisdictione temporalium principum exemptae sint, ut ostendimus in defensione fidei, hibro quarto, cap. decimo, in fine, et toto cap. undecimo et duodecimo, et juvant quae diximus in decimo octavo, et in tom. quinto de Censuris, disp. vigesima secunda, sect. prima, numero decimo nono et sequentibus, circa censuram canonis S.quis, suadente, 11, q. 4, ubi id notant Doctores; et in rubr. de Regul., et in cap. 2, de Foro compet. Hinc ergo fit ut, eo ipso quod aliquis religiosus constituitur, sub spirituali jurisdictione pastorum Ecclesiae constituatur. Illa ergo subjectio non est conditio necessaria ad statum religiosum constituendum, sed est quasi proprietas consequens ad illum statum; et eadem ratio est de jurisdictione , quae illi subjectioni responcet. Sunt enim illa quasi correlativa, quae, ut talia sunt, simul incipiunt, et ex eadem quasi ratione fundandi consequuntur. Sicut ex ordinatione clerici sequitur subjeciio illius personae ad praelatum jurisdictionem spiritualem babentem; non vero est illa subjectio vel jurisdictio conditio necessaria ad clericatum , sed est proprietas consequens. Unde consequenter fit, ut haec jurisdictio sit accommodata tali statui, in quo sensu illam vocamus specialem , quae non ex jure aliquo positivo, vel pacto, aut voto, sed ex parte materiae, seu conditione personae, ex natura rei determinatur. Declaratur, quia jurisdictio Papae vel Episcopi est de se quasi virtus causae universalis, quae ad particulares effectus ex dispositione materiae determinatur. Sic enim Pontifex universalem habet potestatem in laicos, et clericos saeculares et regulares, et in monachos, non tamen cosdem actus jurisdictionis in singulos exercere potes, sed in unoquoque juxta capacitatem suam, id est, juxta uniuscujusque status exigentiam. Et sic specialiter cadit in monachos, quibus multa potest praecipere, quae ciericis aliis praecipere haud valet; imo inter religiosos ipsos, juxta varia eorum instituta diversimode potest illam jurisdictionem exercere.

13. Potestas dominativa oritur ex professione religiosa , et ordinarie conjungitur cum potestate jurisdictionis. —In quo est ultimo observandum, in Pontifice, Episcopo, vel alio praelato talem jurisdictionem habente, conjungi simul propriam potestatem jurisdictionis cum potestate dominativa, seu paterna, orta ex religiosa professione. Quia (ut dictum est) qui acceptat professionem, est vel aliquis ordinarius Episcopus in monasteriis non exemptis, sed Episcopo subjectis, vel est ipse Papa, per se, vel per alium cui potestatem acceptandi vota, et traditionem concedit ; unde fit ut pactum ipsum professionis cum Praelato ecclesiastico principaliter perficiatur, et inde consequenter sequitur ut ipse etiam sit praecipuus talis monasterii vel totius religionis praelatus, etiam quoad potestatem dominativam, seu particularem ex traditione seu professione ortam. Unde statim subsequitur subjectio ad eumdem Praetatum , prout jurisdictionem ordinariam et ecclesiasticam habet in oves suas, et in unamquamque juxta statum suum. Atque ita illae duae potestates mutuo se juvant. Nam, cum Episcopus, verbi gratia, possit in virtute obedientiae monialibus sibi subditis, ut praelatus superior talis religionis, praecipere, ut Episcopus est, potest censuram adjungere. Et sic etiam Praelati religionum exemptarum, cum a Papa habeant jurisdictionem episcopalem in suos religiosos , in quos etiam habent particularem potestatem ratione professionis et obedientiae , utraque potestate utuntur, quando in virtute obedientiae, et sub poena excommunicationis praecipiunt ; et in poenis et coactionibus nunc una, nunc altera potestate utuntur, vel regulari tantum disciplina et coactione utendo, vel per jurisdictionem gravius puniendo.

14. Corollarium. — Unde tandem concludimus , aliquod genus potestatis gubernativae et quasi paternae in spirituali ordinatione esse per se necessarium in statu religioso, et quasi ab intrinseco, ratione obedientiae et traditionis spiritualis quam ille status includit ; propriam autem jurisdictionem non ita esse ab intrinseca ratione status, quamvis semper sit conjuncta cum priori potestate in aliquo superiori Praelato intrinseco, ut sic dicam, vel extrinseeo religionis, et ideo specialis subjectio ad talem jurisdictionem, in quocumque profitente religiosum statum necessario inveniatur. Et ita responsum est ad fundamenta aliarum opinionum, quatenus contra ea quae diximus procedere possent. Ad illud vero, quod specialiter inferebatur , quia sequeretur per tria vota privatim Deo facta constitui aliquem religiosum, facile respondetur, jam ostensum esse, oportere ut talia vota et traditio nomine Dei acceptentur per Ecclesiam, quia sine hac acceptatione, nec status ecclesiasticus ac religiosus potest consurgere ; nec potestas dominativa seu paterna esse posset in Praelato ecclesiastico. Si autem intercedat traditio et acceptatio ejus, ac trium votorum, verum est statim constitui statum religiosum, etiamsi per impossibile in nullo Praelatorum esset alia propria jurisdictio : nunc autem nunquam potest omnino deesse, ut satis explicatum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 18