Praeambulum
Praeambulum
LIBER TERTIUS DE ALCTURE SEU CAUSA EFFICIENTE RELIGIOSI STATUS, AC PRUESERTIM DE EJUS ORIGINE ET ANTIQUITATE.
Explicata natura status religiosi, priusquam de singulis ejus obligationibus ac votis disseramus, dicendum est de primaria causa et origine ejus, et quid in hoc statu in tota antiquitate observatum est; multum enim hoc confert, ut ea, qua de natura hujus status diximus, amplius declarentur et confirmentur, et ob hanc rationem ab efficiente causa initium sumimus, licet extrinseca videatur. Et praeterea , quia de causa finali hujus status satis in duobus libris pracedentibus dictum est, ubi ostendimus perfectionem christianam, ut acquirendam , esse hujus status finem, eaque occasione, quid haec perfectio sit ostendimus ; infra etiam tractando de ingressu religionis, quo fine status hic assumendus sit, os- tendemus, et de varietate religionum , et im specie de Societate disputando, finem hunc amplius explicabimus; quamobrem de hac causa, licet praecipua sit, hic plura dicere non est necesse. Materialis autem causa hujus status non sunt nisi homines ipsi, qui statum hunc possunt assumere, de quibus tractantes de ingressu et de professione melius dicemus. Tandem formalis causa non est alia quam ipsa professio, et vota quibus homo religiosus efficitur, ut jura dicunt, et ideo inferius explicanda est. Circa causam autem efficientem advertendum est, aliud esse loqui de statu religionis secundum se, aliud de applicatione ejus (ut sic dicam) ad talem personam; potest enim status religiosus institui, etiamsi nullus religiosus efficiatnr, sicut insitutus est status matrimonii antequam contraheretur, et sacramentum instituitur ante usum ejus; institutio enim solum dicit aptitudinem ut in tali vivendi modo possit verus religiosus fieri, qui voluerit; applicatio autem illius vocatur, quando in exercitio aliquis talem statum assumit. Hic ergo non agimus de causa efficiente hujus status, quatenus applicatur ad singulas personas , nam hoc pertinct ad librum de professione religiouis, ex quo constabit non esse ibi alias causas quaerendas, praeter ipsos qui sua voluntate et consensu talem statum assumunt , et eum qui potest et vult oblationem acceptare ; est enim ille quidam contractus, qui mutuo consensu contrahentium perficitur , ut dicemus. Agimus ergo de causa instituente hunc statum, quam inquirimus nunc solum in generali; inde enim facile constabit quid de singulis religionibus dicendum sit, supposita earum varietate, quae postea etiam explicanda est.
On this page