Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 1

Caput 1

Utrum religiosus status sit proprius legis gratiae vel etiam ante illam fuerit.

CAPUT I. UTRUM RELIGIOSUS STATUS SIT PROPRIUS LEGIS GRATIAE VEL ETIAM ANTE ILLAM FUERIT.

l. Status religiosus antiquior est statu legis gratie. — Multorum sententia est statum religiosorum antiquiorem esse statu legis gratiae, coepisseque vel a tempore legis naturae in Enos, de quo dicitur, Genes. 4, coepisse invocare nomen Domini, aliquo, scilicet, specialis religionis cultu, nam communisa principio in primis parentibus, Abel, et aliis fidelibus fuit; vel saltem in tempore legis veteris, vel in Nazarais, de quorum votis , Numer. 6, mentio fit, vel praecipue in Elia et Eliseo, ac filiis Prophetarum, qui in collegiis habitabant; eorum vero auctorem et fundatorem Hebraei Samuelem faciunt, ut docet Geneb., in Chrono. ; et Comestor, in Histor., lib. 1 Reg., cap. 10. Nota, inquit Comest., quod Samwuel primo instituit conentus religiosorum jugiter psallentium Domino. Idem confirmatur ex D. Hieronymo, epist. 4 ad hustic. : Fla Prophetarum, quos monachos in veteri Testamento legimus , eedificabant sibi casulas prope fluenta Jordanis, etc. , et turbis urbium derelictis, polenta, et herbis agrestibus victitabant ; et epistol. 13 ad Paulin. : Nos autem habeamus propositi nostri (1d est, monachatus) principes Paulos, Antonios, Hilariones, Macharios; et ut ad Scripturarum auctoritatem redeum , noster princeps Elias, noster E liseus, nostri filii Prophetarum, etc. Deinde Joannem Baptistam ante tempus legis gratiae statum hunc professum fuisse, illumque vel instituisse, vel instaurasse, significat Chrysostomus, hom. 1 in Marcum, dicens : Sicut sacerdotum principes sunt Apostuli, sic monachorum princeps Joannes Baptista. est. Et Hieronymus, epistol. 22 ad Eustoch., de Custod. Virgin.: Hujus cite (scilicet anachoritarum) auctor Paulus, illustrator Antonius, et ut ad superiora conscendam, princeps Joannes DBaptista est. In Vita denique Pauli primi Eremitae, idem fere repetit. Hinc etiam scripsit Bernar. , epist. ad Fratr. de Monte Dei, prope initium: Sed hec novitas (loquitur de illorum instituto non est novella vanitas, res enim est antique religionis perfecte fundatee in Christo, pietatis, antiqua hareditas Ecclesie Dei a tempore Prophetarum demonstrata, jamque novc gratig sole creata, iun Joanne Baptista instaurata et innovata, ab ipso Domino fumiliarissime celebrata, et ab ejus discipulis ipso presente concupita. Ad eumdem modum de hujus status origine sensit Macar., serm. ad Monachos, ubi Eliae in veteri lege, Joanni Bapstae in lege gratiae, tribuit initium hujus status. Item Cassianus, lib. 1 de Instit. coenob., c. 2, de Elia et Eliseo ait: Qau in veteri Testamento proyessionis hujus fundavere primordia. Principes vero auctoresque Testamenti novi Joannem Baptistam nominat, Petrum, et Paulum. Idem sentit Isidor., libr. 2 de Officiis, cap. 9; Dorotheus, in synopsi Prophetarum .

2. Verisimile videtur ante legem gratie fuisse in usu tria vota substantialia religionis. — Praeterea ante legem novam in usu fuisse tria illa vota, in quibus substantia religiosi status consistit, verisimile videtur. Nam etsi ante legem scrijtam nihil certi de hac re affirmare possimus, considerata ratione naturali, intelligi potest illum modum vivendi, et Deo serviendi, tunc non defuisse, quia imprimis ritus vivendi, seu consecrandi aliquid per votum Deo, de jure naturae est, maxime supposita fidei illustratione, ut supra tractatum cst. Deinde eodem jure, seu ratione naturali , manifestum est esse optimum viam perfectionis sequi, eamque per mundi abnegationem comparari ; cur ergo valde credibile non est, in lege naturae fuisse plures sanctos viros, qui hanc viam secuti sunt ? Etenim si inter Gentiles multi castitatem perpetuam servabant , cur multi fideles non eam Deo devovissent? De Crate illo Thebano Hieronymus refert, cpist. 13. propter amorem sapientiae ingentem auri thesaurum reliquisse; cur ergo propter coelestem contemplationem non multi sancti terrena omnia illis etiam priscis temporibus despexisse credendum est?

3. Probatur in lege scripta fuisse castitatis volum. — Jam vero de tempore legis scriptae habemus, ad id asserendum, magnum in Scripturis fundamentum, nam per Isaiam 56, Dominus eunuchos consolatur , eisque promittit nomen sempyternum, quod non peribit. Eunuchi autem ibi non corporaliter, sed spiritualiter intelligendi sunt, de quibus Matt. 19 dicitur: Bunuchi sunt qui se castraverunt propter regnum coloru ; castraverunt ( inquam) se per castitatis votum, ut supra cum Patribus exposuimus, et ita locum etiam illum Isaiae antiqui Patres intellexerunt, ut fuse Bellar , 1. 2 de Monach., cap. 9, cui etiam consonat illud Saplent. 3: Feliz spado , qui non operatus est per manus suas iniqutatem, nec cogitavit conra Dewn negquissima , dabitur enim illi fidei douum, electum , et sors in templo Dei acceptaLissima. Ác propterea Damas., lib. 4, cap. 25, virginitatem a multis antiquis Patribus servatam esse dicit.

4. Probatur fuisse votun obedientiee et paupertatis. — De voto etiam obedientiae in usu fuisse inter Essencs indicat Josephus, lib. 2 de Bello Judaico, cap. 7, et cum constet eos et filios Prophetarum communem vivendi rationem tenuisse in uno corpore seu congregatione , per se statim fit credibile, obedientiam fuisse professos, quia aliter non ordinate nec politice vivere potuissent. Denique de paupertate , quod multi etiam veteres Patres eam coluerint, praesertim Elias, Eliseus, et qui eos imitati sunt, sancti citati seepe significant, et ad eos alludere videtur Paulus, cum ad Hebr. 11 dicit : Circumierunt in melotis, in pellibus caprinis egentes, angustiati , afflicti, quibus dignus non erat mundus, in solitudinibus errantes , in montibus et speluncis, et in cacernis terre ; ubi D. Thomas notat his verbis describi a Paulo mala voluntarie assumpta ab antiquis Patribus ex fide, unde in illo verbo egentes, intelligit indicari paupertatem voluntarie assumptam, in quo prefigurabant, ait, statum perfectionis novi Testamenti, quod etiam dicit generaliier notari in Elia, qui pastus fuit a corvo, et a muliere vidua, etc. Fuit ergo ante legem Evangelicam vera pro- fessio omnium ad statum religiosum sunt necessaria ; ergo et ipse status.

5. Vera sententin asserit statum religiosum simpliciter , et prout includit omnia, quee de illius substantia sunt, esse proprium legis gratie, anten vero fuisse adumbratum et inchoatum, non vero perfecium. — Nihilominus existimo perfectionis ac religionis statum absolute et simpliciter, ac prout includit omnia quae de illius substantiali perfectione sunt, esse proprium legis gratiae, anteaque fuisse adumbratum, et ex parte inchoatum, non vero perfectum. Hanc sententiam significasse mihi videntur D. Bernardus et D. Thomas locis citatis; ille enim dicit a tempore Prophetarum fuisse hanc vitam praemonstratam , in Joanne Baptista innovatam, ab ipso vero Domino familiarissime celebratam ; significans perfectionem ipsam ab illis quidem antiquis Patribus fuisse exercitam, etiam quoad opera consiliorum, statum vero ipsum a Christo Domino fuisse profectum. Clarius vero D. Thomas, ad Hebr. 11, lec. S, exponens verba illa, egentes, angustiuti, afflicti , dicit in priorl verbo significari statum voluntariae paupertatis aliquorum veterum Prophetarum, in quo, iuquit, prefigurabant statum perfectionis novi Testamenti. De quo Matth. 19: Si vis perfectus esse, cade , et vende omnia que habes. Sentit ergo D. Thomas hunc statum esse proprium novi Testamenti, olim vero solum fuisse adumbratum. Unde D. Hieronymus , epist. 22 de Custod. Virg., ad Eustoch. : Alia, inquit, fuit in ceteri lege felicitas ; iba dicitur - Beatus qui habet semen in Sion, et domesticos in Jerusalem, etc.; et infra: Paulatim vero increscente segete, messor immissus est, virgo Hlias, Elseus virgo, virgines multi filii Prophetarum, etc.; et infra: Invenielur ergo in viris tantum hoc continentie donum, et in doloribus jugiter Hva parturiebat. Postquam vero virgo concepit in utero, et peperit nolis puerum, soluta malediclio est, ideoque et ditius virginitatis donum fluait in feminas, quia capit a femina. Statim ut filius Dei ingressus est super terram, novam sibi funiliam instituit , ut qui ab Angelis adorabatur in celis, haberet Angelos et in terris. Et infra, quod ad rem maxime spectabat : Tunc primun auditum est: Qui vwlt venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatür me ; quae verba de vocatione ad statum religiosum Patres intelligunt, praesertim Basilius, in reg. 6, ex fusius disputatis. Ex dictia ergo colligitur religiosum statum, etsi ante Christum fuerit a Patribus an- tiquis et Prophetis adumbratum, et ex parte inchaotum , illius tamen perfectionem , seu perfectam institutionem , esse propriam legis gratiae Quod late etiam ostendunt Hieronymu: Plaius, lib. 2 de Bono stat. relig., c. 19 et 20; Bellarminus, l. 2 de Monach., cap. 5; Matth. Galenius, de Orig. Monast. ; Henriq., tom. 2, lib 12, capit. 5; Basil. Ponce, q. 3 Scholast., capite secundo.

6. Declaratur autem assertio primo generali ratione, quia tanta perfectio, quanta secum affert religiosus status, debuit in tempus gratiae reservari. Primo, quia nihil ad perfectum adduat ler, ut Paulus ait, ad Hebr. ; ideo ad Galat. 4, tempus legis veteris appellat tempus infantiae, seu pueritiae, dicens: 7ta et nos cum essemus parvuli, sub elementis mundi hujus eramus servientes, etc. Secundo, quia decebat nt, sicut Christus de caelo venieus pro universo mundo, novam legem et abundantiae gratiam attulit, ita etiam intra suam Ecclesiam novam vivendi rationem excellentiori modo ad perfectionem tendentem institueret ac demonstraret. Tertio, quia status perfectionis maxime consistit in sequendo et imitando Christum, propter quod ubicumque ad hunc statum vocat, addit illam vocem. et seguatur me ; ubi Hierony mus: Quod proprium (mquit) Apostoloruns est, atque credentium ; et de l'etro dicente: Zcce nos reliquimus omnia, inquit, jungit qued perfectum est, scilicet, et secuti sunus te; ergo expediebat ut dux hujus viae et status esset ipsum Dei Verbum jam incarnatum. Nam, licet etiam veteres per fidem in eum aspicerent, et ita eum imitari potuerint, juxta illud quod de Moyse scribit Paulus, ad Hebr. 11: Majoras divitias estimans thesauro gyptiorum improperium Christi , nihilominus non habebant tam expressam cognitionem vitae, et morum futurorum in Christo, nec experimentalem earum rerum cognitionem. Et praeterea, licet cognitio illa in uno vel altero tuerit sufliciens, et ideo ipsa imitatio et perfectio etiam in aliquibus esse potuerit, tamen communiter ac regulariter non erat generalis illa tam distincta cognitio, et ideo nec perfectio ipsa quoad statum publicum, ei omnibus propositum , potuit aut debuit esse illo tempore in eo gradu et modo quo nunc est.

7. Secunda pars vere sententie propositee ostenditur , et satisfit argwmnentis contrarig opinionis. — Haplicatur locus Isaie et Sapientig. — Tandem ex duabus partibus quas nostra habet assertio, prior affirmans, quae ad tempus legis gratiae pertinet, in sequentibus demonstranda est, quamvis ex dictis in libris praecedentibus et ex usu ipso satis per se sit evidens. Altera vero pars, quae partim affirmans etiam est, partim negans, quoad aftirmantem partlem sufhicienter probatur rationibus in principio propositis ; quoad partem vero negantem explicanda a nobis est, atque ita rationibus alterius sententiae, quatenus nostrae repugnare possunt, satisfaciendum. Primum igitur negare non possumus quin aliqui ex veteribus Sanctis fuerint virgines, ut de Elia, Eliseo, ac filiis Prophetarum affirmat expresse Hierony mus supra, et de illis et aliis Ignatius, Ambrosius et Damas., quos cum alis retuli in 2 tom. tertiae partis, disp. 6, sect. 3, ubi etiam dixi, licet hi virginitatem servaverint, incertum tamen esse an per votum iilam Deo consecraverint ; nam de hac re nulla mentio vel ignificatio in Scriptura fit. Nec ex eo solum quod voti sanctitatem et perfectionem agnoscebant, sufficiens conjectura sumitur, ut dicamus il'os virginitatem seu castitatem vovisse; tum quia virginitas non crat in communi observantia illius temporis, nec in lege consulebatur, sed potius videbatur commendari faecunditas ; et ideo fortasse licet illam servarent, quamdiu aliud Deo placere eis non constabat, non tamen in perpetuum promittere auderent sine speciali Dei revelatione. Sic enim et am de Beatissima Virgine et Josepho multi Patres sentiunt non vovisse virginitatem sine speciali Dei revelatione, vel Spiritus Sancti instinctu el aequivalente. Tum etiam quia, licet vota de singularibus actionibus, et praesertim de sacrificiis et oblationibus, essent tunc in usu, tamen vota de rebus perpetuis, et quae varios ac difficiles poterant habere eventus, non fiebant eo tempore, quia superabant perfectionem illius status, et ideo fieri potuit ut etiam viri sancti talia vota non emitterent. Nec ex locis illis Isaiae aut Sapientia aliquid sufficienter probatur ; nam, licet admittamus ibi esse sermonem de Eunuchis spiritualibus per votum castitatis, non est tamen necesse ut illa verba ad mores vel homines illius temporis referantur. Sed I[saias prophetice loquitur de his, quae in adventu Messia futura erant in Eeclesia, et ita verba ejus continent vaticinium in nova lege impletum, ut signiticavit Bellarm., lib. 2 de Monach., c. 9, ubi cum Hieronymo eodem modo intelligit testimonium Sapientiae. Videtur utem in illo loco generalem sermonem esse de omnibus justis castitatlem custodientibus, seque ab omni toro maculato ser- vantibus, sive ex voto, sive sine voto, sive in hoc, sive in illo tempore.

8. Votum paupertatis non fuit in usu tempore legis veteris. — Hinc constat multo minus ostendi posse votum paupertatis fuisse in usu tempore legis veteris, nullum enim talis voti ibi vestigium invenitur. Imo et de usu paupertatis voluntariae rarissima sunt indicia in una vel alia persona, de quibus etiam incertum est quem modum vel gradum paupertatis servaverint. Esto enim Elias paupertatem amaverit quoad usum paucarum rerum, quis affirmare poterit nullius habuisse dominium, vel, quod difficilius est, nec licite habere potuisse? Imo, si illius historiam attente legamus, 3 Reg. 17 inveniemus ipsum non coepisse voluntariam paupertatem profiteri, donec illi praecepit Deus: Becede hinc, et vade coutra Orientem, etc., ubi de torrente lihes, corvisque praecep ut pascant te 4; et infra: Surge, et cade in Sarephtha Sidoniorum, et manebis iba, praecepi enim ibi mulieri vidue ut pascat te. Ex quibus verbis potius possumus conjectare, prius habuisse Evam bona ex quibus aleretur, ideo enim videtur a Deo praeventus et admonitus, unde esset sustentandus, ne de ea re esset sollicitus, nec de ejus paupertate plura in Scriptura leguntur. Nec etiam de paupertate Elisei, praeter id quod 4 Reg. 4 legimus, cum frequenter transiret per Sunam, solitum fuisse divertere ad quamdam feminam, ut hospitio reciperetur et aleretur, quod est indicium paupertatis ejus, licet non suffticiens, nam ibidem de muliere dicitur: Que tenuit eum ut comederet panem ; ei inferius, eod. cap., dieitur tempore famis filios Prophetarum habitasse coram eo in Galgala, ipsumque praecepisse uni de pueris suis: Pone ollam grandem, et coque pulmentum pro filiis Prophetawm. Unde colligi potest ipsum habuisse aliqua bona, cum tempore famis abundanter posset alere filios Prophetarum , quamvis etiam pulmentum illud potuerit esse vile, et eleemosynis comparatum. Itaque nihil certi de modo paupertatis ejus, vel sociorum, seu eorum qui filii Prophetarum appellantur, affirmare possumus.

9. Similiter obedientie votum non fuit àn usu tempore legis veteris, ut patet in Hliseo.— Praeterea de usu, multoque minus de voto obedientiae vestigium sufticiens non invenimus in Elia; de Eliseo solum legimus ministrasse Eliae, fuisseque discipulum ejus, unde fit consequens ut illi obsequens fuerit; quod autem vel eam obedientiam voto consecraverit, vel intuitu status religiosi id fecerit, affirmare non possumus, quia in Sceriptura nullum invenimus hujus rei indicium. Solum enim 3 Reg. 19 dixit Dominus Elie: Fliseum, filium Saphat, unges Prophetam pro te. In fine vero illius capitis signiticatur Eliseum, relictis patre et matre, et rebus quas habebat, secutum fuisse Eliam. Ex quo optime colligimus praecessisse tunc quamdam figuram et adumbrationem status religiosi; quod autem Eliseus fuerit secutus Eliam cum voto obedientise, et cum tali renunciatione rerum omnium, ut nihil proprium habere liceret, nec usum rei alicujus sine facultate Eliae. neque in Sceriptura habet fundamentum, neque id, nisi mere voluntarie, affirmare possumus; potiusque ex auctoritate negativa possumus contrarium conjectare, quia rem tanti momenti Scriptura non tacuisset, vel saltem indicasset.

10. Filii Prophetarum obedientiam sub Eliseo haueruut, sed non coverunt. — De filiis autem Prophetarum, quidam colligunt professionem quamdam obedientiae, ex eo quod 4 Reg. 2 legitur, postquam raptus est Elias, et Eliseus , recepto ejus p llio, reversus est, et diviso Jordane transivit , cognovisse filios Prophetarum, requievisse spiritum Eliae super E iseum ; unde ait Scriptura : Et cenientes in. occursum ejus, adoraverunt eum proni in terTG ;acsitacite dicerent se ei obedientiam praestare , quam antea Eliae tribuere soliti erant. At hoc non habet sufticiens fundamentum in textu , nec consonat verbis sequentibus : Digmeruntque ei : Ecce cum sercis tuis sunt quinguaginta viri, etc. Igitur ex prioribus verbis nihil aliud colligi potest, nisi recognovisse illum ut sanctum virum, et specialiter afflatum spiritu Dei, et ideo desiderasse illum consolari, et juvare in eo quod possent, ut indicant posteriora verba.

11. Vivebant sub Eliseo veluti in quadam congregatione. — Magis colligi potest modus congregationis et subordinationis religiosae inter Eliseum et illos filios Prophetarum, ex verbis 4 Reg. 6: Dimerunt flii Prophetarum ad Hliseum - Ecce locus, in quo habitamus coram te , angustus est nobis . eamus usque ad Jordanem, et tollant singuli de sya materias singulas, ut edificemus nobis ibi locum ad habitandum - qui disit- Ite, etc. Et quidem haec verba manifeste indicant habitasse filios illos Prophetarum cum Eliseo in una societate. seu collegio , cumque ut dominum et superiorem solitos esse recognoscere. Quis autem fuerit ille modus congregationis, non satis constat, quia Scriptura solum veluti casu et per occasionem eam indicat. Incertum ergo est an illi Prophetarum filii ita Eliae vel Eliseo adhaererent, ut perpetuam cum illo societatem inirent, vel solum ad tempus cum eo degerent, ut ab eo instituerentur in divinis rebus, et postea de se libere disponerent. Unde, licet Hierony mus absolute dicat hos filios Prophetarum fnisse virgines, in Scriptura id non reperio, et verisimile est, dum ibi erant, castitatem coluisse, nec in congregatione illa solitos fuisse admitti, nisi ab onere matrimonii liberos ; quod autem in eo statu perseverarent semper, aut quod voto ad hoc obligarentur, affirmari non potest. Ac similiter de obedientia credendum sine dubio est, dum ibi erant, Eliseo fuisse obsequentes, tum quia illum agnoscebant ut sanctum, et donis Dei superiorem, et ita semper eum dominum appellabant ; tum etiam quia sine aliquo obedientiae genere impossibile est in congregatione ordinate vivere. An vero ila obedientia esset ex voto, vel ex promissione humana, vel ex pacto tantum conditionato, si ibi perseverare vellent, vel solum ex interna spiritus motione , et operatione mere voluntaria , incertum est.

12. Probatur tradita doctrina discurrendo per omnes vivendi modos, qui ante Christi adventum inler Judeeos extiterunt. — Quid de Essenis dicendum. — VPossumus praeterea similem discursum facere per omnes congregationes, seu vivendi modos, qui ante Christi adventum dicuntur fuisse inter Judaeos per modum religionis, seu religiosi status, et in singulis explicare quomodo perfectam hujus status rationem non attgerint. Inter quos famosiores videntur esse Esseni, de quibus illustris narratio est apud Philonem, lib. de Vita contemplat. ; et Joseph., lib. 18 Antiquit., cap. 2, et lib. 2 de Bello Jud., c. 7, ex quibus etiam intelligere licet illos fuisse religiosos, et paupertatem ac caetera consilia observasse. At vero de his Essenis varia est opinio; multi enim Patres existimarunt illos , de quibus Philo loquitur, non fuisse Judaeos, sed Christianos, et D. Marci discipulos. Ita docet Hieronymus, de Script. Eccles., in Marc., de quo sic ait: Assumpto Ecangelio, quod ipse confecerat , perrecit in zgyptum , et primum Alexandriee Christum aununtians constituit Ecclesiam tanta doctrina, et vitee continentia, ut omanes sectatores Christi ad exemplum suum cogeret. Denique Philo, disertissimus Judeorum, videns Alezandrie primum Eclesiam adhuc judai- zantem, quasi in laudem gentis suee librum super eorum conversatione scripsit ; et quomodo Lucas narrat, Hierosolymae credentes omnia habuisse communia, sic et ille quod sub Marco, Alevandrie doctore, fieri cernebat, memorice tradidit. Dicit autem Hieronymus vidisse Philonem Alexandrinam Ecclesiam judaizantem, quia, licet Christiana esset, adhuc legalia servabat; Philonem autem propter judaismum illam laudasse, quamvis revera de Christianis loqueretur. Idem repetit paulo inferius in Philone, quem dicit habitacula Christianorum vocasse monasteria, ea in multis provinciis esse memorans: Ex quo (ait Hieronymus) apparct talem primum Christo credentium fuisse Ecclesiam, quaies nunc monachà esse nituntur et cupiunt, etc. Hanc sententiam secutus est Beda, praefatione in Marcum; et Cassian., lib. 2 de Instit. renunc., cap. 5, et eam prius docuit Eusebius, lib. 2 Histor., cap. 15; Sozom., lib. 1, cap. 12, in fin. Denique Epiphan., haeres. 29, ut nominis rationem reddat, ait illos, de quibus loquitur Philo, non Essenos, sed Esseos vocari, vel potius Jessos, a Jesu nomine. Potestque hoc confirmari, quia si Esseni fuissent ante Christi adventum, essetque aliqua Judaecrum religio, utique fieret aliqua mentio illorum in Evangelio, sicut fit Pharisaeorum et Sadducaeorum ; at nulla fit; signum ergo est inter Judaeos non fuisse.

13. Josephus loguitur de Essenis Judas, et a Phariseis et Sadduceis illos distinguit. — At vero quanquam de Philone probabile sit loqui de Essenis Christianis, quia tractat de illis, qui novam perfectionis viam eo tempore profiteri coeperant, Josephus autem de Judaeis videtur loqui, nam antiquiores inter Judaeos illos esse significat, et a Pharisaeis et Sadducaeis illos distinguit, et quaedam eorum dogmata refert, quae cum Christiana religione non consonant. Unde Epiph., haeres. 19, ponit Essenos Judaeos, qui ante ( hristum fuerunt, et haeres. 9 et sequentibus, alios Essenos Samaritanos fuisse affirmat. Cyrillus etiam, lib. 5 contra Julian., ex Porphyr., eorum mentionem facit, dicitque in perserutandis Prophetis fuisse diligentes, et ideo multi existimant non fuisse Christum persecutos, et ob eam causam non fieri eorum menticnem in Evangelio. Eorum etiam meminit Plinius, lib. 5 Histor., c. 17, et antiquissimos illos esse significat, et castitatem ac paupertatem dicit coluisse. sine ulla femina, sine pecunia. B. Nilus, in princ. Asceticorum suorum, ait, illos habuisse mores similes nostris religiosis, non tamen credidisse in Christum. Philast. etiam contra haereses, ait multos eorum in judaismo permansisse. Verisimile ergo est et ante et post Christum fuisse, et multos ex illis ad fidem conversos per Marci praedicationem Alexandria, moralem vivendi modum de se bonum in Christianismo retinuisse et perfecisse, et ideo verum quidem esse Philonem de Christianis loqui, non tamen excludere antiquiores Essenos ; imo forte etiam Josephus, ut Hieronymus significat, de eisdem loquitur, illos cum Judaeis confundens. De quibus videri possunt plura in Matthaeo Gal., lib. de Origine Monast., c.5; Baron., tom. 1, an. 654, num. 6 et seq.; Bellar., lib. 2 de Monach., c. 5.

14. Hsseni licet modum religiosce vitae tenuerint, non fuerunt vere religiosi. — De his ergo Essenis, qui inter Judaeos fuerunt, licet constet modum religiosae vitae tenuisse, tamen quod non veri religiosi fuerint osteudi potest. Primo, quia etiam illo tempore non creduntur habuisse veram et sanam fidem, ut ex Josepho colligitur, et ex Epiphan.; sine vera autem fide, nec vera religio esse potest. Secundo, ex Josepho, lib.18 Antiquit., cap. 2; et Philone, lib. Quod liber sit probus, eos non servasse veram paupertatem, sed habuisse divitias, unde viverent. Tertio, de observatione castitatis et obedientiae ninil certo affirmare possumus, multoque magis incertum est an vota emiserint, praesertim perpetua ; nam de his omnibus, qui castitatem servabant in lege veteri, certius creditur, regulariter solum pro aliquo iempore illam servasse.

15. Idein dicendum de Nazarais.—Nazaraei etiam videntur habuisse inter Judaeos similitudinem quamdam religionis ; nam de illis dicitur, Num. 6, quod se sanctificabant, et per votum Domino consecrabant ; sed (ut omittam illos etiam non habuisse integram et sanam fidem, ut videre licet in Epiph., haeres. 18) ex eodem loco Scripturae constat illam consecrationem vel sanctificationem non fuisse perpetuam. sed ad tempus, nec alia opera perfectionis comprehendisse, praeter abstinentiam a vino et uvis, cum aliis caeremoniis quae ibi narrantur, de quibus videri potest Abul., ad locum citatum ; et Mendoca, in Quodl., q. 5, n. 1. Unde probabile aliqui existimant ab horum Nazaraeorum ritu duxisse originem Rechabites, adeo in Scriptura celebres, propter laudes quas de illis refert Jerem., c. 35. llli enim a Jonadab patre suo hoc praeceptum habuerunt: Non bibet:s vinum vos, et filii vestri usque in sempiternum, et domum non cdificabi- tis, et semen non seretis, et vineam non plantaDitis, sed in tabernaculis habitabitis cunctis diehus vestris; quod paternum praeceptum ipsi inviolabiliter observarunt, pro quo laudem et praemium a Deo meruerunt. Illorum ergo vivendi modus ab institutione paterna duxit originem ; tamen Jonadab occasionem id praecipiendi videtur sumpsisse a ritu Nazaraeorum, cui ipse aliquid addidit. Quod tamen etiam illi religiosi non fuerint, constat, quia in reliquis rebus extra illas caeremonias, laicorum more vivebant, et filios generabant, etc. Monstrat autem Baron., supra, hos Rechabites diversos fuisse ab Essenis, licct verisimile censeat hos ab illis originem duxisse. Non omittam autem advertere Hieronymum, epistol. 13, interantiquos religiosorum duces cum Elia, Eliseo, et filiis Prophetarum hos etiam Rechabites numerare, ut intelligatur ipsum non appellasse eos duces, eo quod perfectum religiosum statum ad amussim tenerent, sed quia extra urbem vivebant, et vitam quamdam solitariam et pauperem profitebantur. Omitto sectas alias, quae inter Judaeos fuerunt, Pharisaeorum, Sadducaeorum, Dosithaeorum, et similium; constat enim eos et in fide, et in moribus multum a vera religione defecisse, ut videri potest apud Josephum, d. lib. 18 Antiquit., capite secundo, et lib. 2de Bello Jud., c. 2; Epiph., haeres. 13 et seq., quae in summam redigit Baron., in Apparatu ad Annales, initio tomi primi.

16. Eaxplicatur magis tradita assertio quoad vota substantialia status veligiosi. — Tandem explicari potest in hunc modum assertio posita. Nam imprimis, si consideremus statum nostrum religiosum, ut constantem ex solemnibus votis, nullo fundamento affirmare possumus tale genus voti fuisse in usu in lege naturae aut veteri, quo, scilicet, personae fierent inhabiles ad matrimonium contrahendum, et matrimonium rite contractum ante consummationem dirimeretur ; sunt enim haec propria Ecclesiae Christi, nec potest afferri ullum exemplum aut vestigium antiquitatum, quo ostendatur ante illos fuisse. Quod satis confirmant Pontifices , qui declarant hanc solemnitatem ab Ecclesia fuisse introductam, utique per specialem potestatem a Christo datam ; antea ergo quam Christus daret hominibus hanc potestatem , non fuit nec esse potuit inter eos usus talium votorum. Idem argumentum fieri potest de voto paupertatis, quatenus hominem reddit inhabilem ad temporalium rerum dominium ; imo etiam quatenus obligat ad illud non habendum , neque acceptandum circa ullam rem, vel nunquam, vel raro existimo esse cognitum a veteribus, licet actualem usum paupertatis multi coluerint. Unde si abstrahamus a votis solemnibus hac speciali et legitima solemnitate , fortasse fieri potuit ut aliquis tria vota emiserit priscis illis temporibus ; dico tamen de nullo posse cum sufficienti fundamento affirmari, multoque minus de aliqua communitate , et ritu aliquo vivendi pro omnibus hominibus communiter proposito. Unde hic accommodari potest distinctio insinuata a D. Thoma 2. 2, q. 184, art. 4, de statu hominis vel interno vel occulto, et apud Deum, vel de externo, publico, et apud Ecclesiam. Prior potest suo modo consurgere ex votis soli Deo factis, de quibus nos judicare non possumus , et ita neque affirmare simpliciter ab aliquo ante Evangelium fuisse omnia simul facta ut perpetua, et ut per illa se totum Deo consecraret immobiliter, quia hoc scriptum aut traditum non est ; nec etiam id possumus constanter negare, quia neque hoc etiam est scriptum, et non fuit impossibile fieri, quanquam praesumptio sit in contrarium, tum propter auctoritatem negativam , tum quia non erant talia vota illis temporibus accommodata, vel propter non usum, vel propter minorem lucem Evangelicae perfectionis, vel propter temporales promissiones, quae tunc fiebant, et propter alias similes causas. Posterior autem status praeter tria vota apud Deum requirit specialem potestatem in hominibus acceptandi illa vomine Dei, et traditionem quamdam , quae in statu religioso cum illis conjuncta est, quae potestas supernaturalis est, et propria legis novae, nec cum probabili fandamento potest antiquioribus tribui, magis quam potestas ligandi et solvendi, quae in Evangelio data est. Et per haec satis responsum est rationibus dubitandi in principio positis.

PrevBack to TopNext

On this page