Caput 2
Caput 2
Utrum religiosus status a christo ipso fuerit institutus.
1. Mirum est quanto odio ab initio Eeclesiae religionis status oppugnatus sit ; duplices autem fuere religiosorum hostes, alii enim personas, alii statum ipsum insectati sunt; utrumque autem modum homines impi , et praesertim haeretici exercuerunt, ut eleganter prosequitur noster Platus, in prooemio, lib. 1 de Statu Relig. Ut autem Julianum Aposta- tam , et alios principes haereticos omittam, qui potentia et vi religiosos vexarunt, quos late refert Jodoc. Coccius, tom. 2 thes., libro quarto de Vita Monastica, art. 2, in principio, Ariani summo odio religiosos prosecuti sunt, ut ex Athanasio colligi potest in Apologetico, prosime ante secundam ejus epistolam; et in epist. ad Solit. vit. agent., sub finem; et ex Rufino , lib. 1 Hist., c. 3. Similia de Donatistis refert Augustipus , Enarrat. in Psalm. 132; lib. autem 3 contra Petilian., c. 40. signif:cat non solum contra personas, sed etiam contra statum invectos fuisse. Tempore etiam Chrysostomi multi fuerunt non solum haeretici, sed etiam mali fideles vituperatores vitae monasticae, contra quos ille tres libros scripsit. Helvidius et Jovinianus etiam hunc statum oppugnarunt, nec enim potuerunt hostes castitatis et virginitatis esse, quin etiam contra religiosum statum se armaverint. Postea Wiclephus statum hunc a daemone inventum ausus est dicere, quem errorem damnavit Concilium Constant., sess. 8, et late impugnatur ab Waldensi, tom. 2, a c. 83. Ac tandem novi haeretici illum vehementer insectantur, asserentes rem novam esse, et ab hominibus otiosis inventam calumniantur. Et qui majorem ei anctoritatem tribuunt, post 300 annos Christi dicunt incepisse, ejusque inventorem fuisse Macarium, Antonium, et similes. Et ne hanc etiam antiquitatem nostris religiosis tribuere videantur, dicunt illos nihil habere commune cum illis antiquis monachis, ut Bellar. refert, 2 l. de Monach.. c. 5. Tria ergovidenda sunt, Primum, hoc non esse inventum pure humanum, sed ab ipso divino jure ducere originem. Secundum, statum hunc continua et non interrupta traditione in Ecclesia servatum fuisse. Tertium, substantia et essentia eumdem semper fuisse statum, licet accidentibus et caeremoniis varietatem obtineat.
2. Primum punctum , et ratio dubitandi an status religiosus sit inventio humana. — Primo. — Secundo. — Tertio. — Circa primum punctum, ratio dubitandi esse potest, primo, quia nullibi legimus talem institutionem. Secundo , quia nulla ex religionibus , quae in Ecclesia sunt, vel fuerunt unquam, est a Christo instituta ; ergo nec status religiosus secundum se, quia institutio divina debet esse in particularia, sicut statum Episcoporum, vel sacerdotum instituit. Tertio, vel hic status ex natura sua bonus est, et sic non indiguit positiva institutione ; vel est indifferens, et sic non potuit a Christo institui, maxime cum ex vitalis institutionis nihil speciale a Christo collatum sit.
3. Vera resolutio : status religionis quoad substantiam suam a Christo Domino immed' ate trad tus et institutus fuit, ac proinde est de jure divino non precipiente, sed consulente. — Pro explicatione advertendum est, aliud esse loqui de statu religioso puro ac nudo, quoad ea quae illi substantialia sunt, aliud vero esse loqui de illo ut determinato ad certam regulam , seu certum vivendi modum, vel, quod perinde est, ut talibus cireumstanuis vestitum. Dico ergo primo: status religionis secundum se, et quoad substantiam suam ab ipso Christo Domino immediate traditus et institutus fuit ; atque ita dici potest esse de jure divino non praecipiente, sed consulente; haec est sententia omnium catholicorum recte sentientium, D. Thomae 2. 2, q. 88, art. 4, ad 3; Palud., in 4, d. 38, q. 1, de fin. 5, circa 3; Wald., tom. 1 de Sacramental, tit. 9. c. 83et 84, et tom. 3 Doctr. Fid., c. 31 et 32; Clitov., lib. 3 de Votis Monast., cap. 5; Soto, lib. 7de Justit., q. 5, art. 1, praesertim corol. 6 et 7; Castro, contra haeres., ver. Votum ; Navarr., comment. 4 de Regular , n. 3, et de Redit. Eccles., monit. 3; Alvar. Pelag., libr. 2 de Planct. Eccles., c. 56, alias 53; Catharin. , l. 2 contra Cajet. ; Turrian., lib. 5, pro Epist. Pont., c. 2; Bellarm., lib. 2 de Monac., c. 5; Piatus, lib. 2 de Bono stat. Relig., c. 20; Valen. 9 9 disp. 1, q. 4. punct. 1, 86; et in Controv., tit. de Votis monast., c. 2; Henriquez, lib. 10 de Sacramento Ordin., cap. 1; Alhert. Pius, lib. 5 de Monach.; Salmeron, tom. 8, tract. 52, in solutione octavae objectionis ; Vasquez 1. 2. disp. 165, c. 5.
4. Probatur ex Patribus. — Eadem veritas sumnitur ex antiquis Patribus, qui communiter docent Christianorum vitam et statum in duos ordines Christum distribuisse, unum profitentium communem viam mandatorum, ut sunt conjugati, alium qni profitentur altiorem et Angelicam vitam, id est, religiosam. Notavit hoc Simon Logothetes, antiquus auctor, in Chronic., refertque varios Patres. Potissimum id docuit Basil., serm. 1 Ascetico, de Abdicat.«rerum et perfect. spirit., ubi inter alia dixit, per illa verba Matt. 11: Veaite ad me, onnes qui laboratis, vocare nos Christum ad monachorum vitam. Idem in Regul. fus. disp., Regula 6, duplicem illam vitam expresse distinguit, et de perfecta exponit illud : Qui vult venire post me, abneget semetipsum ; et in Constit. monast., cap. 9, dicit religiosam vitam esse imitationem illius, quam Christus cum suis Apostolis instituit; et cap. 23, loquens de obedientia religiosa : Hanc (inquit) is, qui secunduin Deum cere est monachus, antistiti suo praestet oportet, si quidein, ut jam d'aimus, Christus discipulos in hoc elegit, qui hoc cite institutum ewularentur, ut per eos formauam relingueret eamdem secuturae posteritati. Idem habet, epist. 79 ad Eustath. ; Chrysostomus etiam homil. 17 ad Popul., religiosam vitam vocat philosophiam a Christo introductam, qui tres etiam libros scripsit contra vituperatores vitae monasterii. Idem Athanasius, epist. ad Ammon. monachum, tom. 5, qui etiam tom. 4 exhortationem habet ad monachos, ubi inter alia ait: /Ilud legis indultum est terminis, hoc gratie servatum est incrementis. Eusebius, lib. 1 de Demonst., c. 8: In Fcclesia Dei duo modi vivendi instituti sunt, etc., ubi licet non dicat expresse esse institutos a Christo, tamen ex contextu praecedentium capitum constat hanc esse illius mentem : optime autem in hunc modum definuit statum religiosum, dicens: Alter qudem (scilicet vivendi modus) naturam nostram, et communem hominum wvitee rationem ezcedens, non nuptias, non sobolem, non substanLium, non opum facuttaten requirens, totus autem prorsus a communi et consueta cunctorum hominm vita abhorrens, et solum divino cultui, ei inamenso rerum calestium amori addictus. Copiose etiam de eadem rescribit Augustinus, epist. 89 ad Hilar., q. 4, ubi ait se Apostolorum exemplo hanc viain secutum fuisse, et alios ad hoc propositum, quantum poterat, fuisse hortatum. Hieronymus, epist. ad Rusüc. monach., et saepe alias, idem sentit; et aperte Origenes, hom. 9 in Josue.
5. Protatur precipue es Hvangelio. — Instantia solvitur. — Fundatur autem praecipue haec veritas in Evangelio, in quo Christus homines ad tria illa consilia, paupertatis, castitatis et obedientiae exhortatur, et ad vota perpetua de illis facienda, quae duo in superioribus a nobis ostensa sunt, de illis votis simplicibus in particulari disputando. At vero substantia status religioa in his tribus votis consistit ; ergo hic status ab ipso Christo traditus est. Dices: esto Christus haec vota consuluerit, non tamen inde fit consuluisse statum religiosum, tum quia potuerunt singula laudari et commendari per sese, non tamen ut componentia unum statum ; tum maxime quia status religiosus pwus includit quam illa tria vota, nam supra diximus, licet quisilla tria vota simplieiter emittat, non statim esse vere ac proprie religiosum. Respondeo ad priorem partem, si singula per se laudata et commendata sunt, multo magis necesse est ut omnia tradita sub consilio fuerint, quia iila non se impediunt, sed potius jusant. Addo Christum Dominum saepius hoc significasse ; cum enim ait, Matth. 19: Fade, et vende omnia quaee habes, et da pauperibus, ac sequere me, expresse conjungit paupertatem cum obedientia, et necessario supponit eastitatem, quia non posset quis sequi libere Christum obligatus uxori, nec etiam paupertas cum filiorum procreatione, et obligatione, quae inde nascitur, bene conjungitur, ut supra ostendimus. Et ideo alio loco omnia Christus conjunxit, relinquere patrem, matrem, uaorem, filios, agros, adhuc autem et animam sttam ; et Matt. 16: Qui cult venire post me, abneget semctpsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Quae omnia et similia, licet in aliquo sensu possint ad omnes fideles pertinere, et de obligatione praecepti exponi, in praeparatione animi pro casu necessitatis, etc., tamen proprie et in rigore intelliguntur de actuali renuntiatione omnium ad Christum perfecte sequendum, ut supra ex sanctis Patribus, et ex ipso textu evangelico ostensum est; ergo satis aperte invitavit nos Christus ad quamdam vivendi rationem et statum, omnem illam abnegationem cum immobilitate et stabilitate includentem.
6. Secunda assertio: status religionis non est institutus a Christo quoad particularem ejus determinationem ad talem regulam cel circunstantins. — Unde ad alteram partem respondeo, et dico secundo, Christum Dominum instituisse religiosum statum, quantum ad omnia quae sunt de substantia talis status, etiamsi non instituerit particularem determinationem ejus ad talem regulam vel circumstantias. Illud vero sufficit ut simpliciter dicatur talem statum instituisse. Haec ultima pars per se nota est, quia res simpliciter dicitur talis ratione suae substantiae et essentiae, et idec qui rei substantiam productt, absolute illam producit, etiamsi non conferat accidentaria. Sic eiiam dicitur Christus instituisse sacramenta, quia docuit ea quae sunt de corum substantia, etsi accidentalia Eeclesiee commiserit. Prima vero pars declaratur, quia si quid est de substantia hujus status praeter tria vota, solum est traditio sui, quam in manibus praelati facit, qui religionem profitetur; at vero hanc etiam Christus consuluit, ut non obscure ex verbis cjus colligitur: Abneget semetipsum. Abnegat enim se maxime homo (ut Patres om- nes exponunt), quando se privat sua propria voluntate et libertate propter Christum, quia hoc est maxime proprium hominis ut sic, et ita hoc significat illud relativum, semetipsum ; maxime autem se privat homo hac voluntate propria et libertate per illam traditionem ; nam, licet per obedientiam etiam id fiat, status autem hujus obedientiae tunc est perfectus, quapdo homo non solum promittit, sed etiam donat se, ita ut nec dominium suae libertatis quodammodo retineat. Verbum etiam illud quoc Christus saepe repetit : Veni, sequere me, hoc ipsum consilium continet; non enim solum significat, me sequere, id est, me imitare, sed reipsa me sequere, quocumque ego iero, et voluero, teipsum mihi dando, ut in omnibus ad nutum meum movearis. Deinde usus ipse (qui sicut est optimus legum interpres, ita et consiliorum) ostendit hoc sensu fuisse intellecta Christi verba ab Apostolis, et ad praxim reducta, et ita etiam fuisse in morem Ecclesiae perpetua traditione introductum, ut sequenti capite constabit. Et ex responsionibus ad rationes dubitandi propositas, magis etiam declarabitur haec prima pars simul cum secunda, quae etiam ex se satis clara est, et ex secunda ratione in principio facta, quam jam ex pendemus.
7. Respondetur ad rationcs in contrarium allatas. — Ad primam. — Ad primam ergo rationem negatur assumptum, satis enim in Evangelio significata est institutio hujus status. Addi etiam potest ex Dasil., in Reg. moral., resul, 19. c. 1, et regul. TO, c. S, et in reg. 1, ex brevioribus, quamvis hoc in particulari Christus non consuluisset, eo ipso quod ubique nobis consuiuit id, quod est perfectum et melius, et sufficienti ratione constat hunc statum esse meliorem, et perfectiorem, id satis esse ut censeatur a Christo consultum.
8. Ad secundam. — In secunda ratione petitur quam religionem Christus instituerit. Cui brcviter responderi posset, instituisse omnem quatenus religio est, nullam vero in particulari, nullam, id est, neque hane, neque illam in particulari, sed religionis statum secundum se, ac immobiliter, ut aiunt dialectici, sicut instituit sacramentum Baptismi, non in particulari hoc vel illud, sed simpliciter Baptismum. Unde aliud est instituere, aliud facere, vel conferre ; Christus enim omnia sacramentia instituit, non tamen omnia fecit aut contulit. Unde si neminem ipse suis manibus baptizasset, licet Baptismum instituisset, nullum tamen in particulari fecisset; et de facto prius forte instituit, postea vero suis manibus sanctissimam matrem , et aliquos ex praecipuis Apostolis baptizavit, ut alibi docui ex Euthymio, et aliis. Instituere ergo solum est designare talis rei substantiam, seu velle ut talis res moralis (sive sit status, sive sacramentum) tali vel tali modo fiat, abstrahendo a particularibus, et ab omnibus etiam accidentbus, si necesse sit; facere vero est exercere, aut a parte rei ponere talem rem, quae institui dicitur in hoc vel illo individuo. Christus ergo Dominus instituit religionis statum secundum se, praedicando tria consilia, et docenao homines perfectam abnegationem, et saeculi renuntiationem, ut statim in solutione tertiae rationis magis explicabitur. Atque hoc satis esset ad veritatem propositae doctrinae, et solutionem argumenti.
9. Christus etiam instituit religionem in particulari, ad eam Apostolos congregando. — A postoli vere religiosi fuerunt, et vola emiserunt. — Addo vero insuper etiam fecisse Christum quamdam religionem in partieulari, ad eamdem quosdam homines congregando, eisque proprium et particularem modum vitae religiosae tribuendo. Declaratur, nam Christus Apostolos vocavit ad verum ac proprium relgiosum statum assumendum. Hoc ex parte supra ostendimus, quando agentes de tribus votis castitatis, paupertatis et obediertiae, Apostolos vere ac proprie illa emisisse probavimus. Non enim utcumque illa emiserunt, sed ut pertinentia ad statum perfectionis, ut ait D. 'Thomas 2. 2, q. 88, art. 4, ad 3, id est, ut illum statum continentia, quod etiam sensit q. 186, art. 6, ad 1, dum ait Apostolos secutos fuisse Christum , tanquam immobiliter ei aühaerentes, et nunquam recessuri, ex Augustino, de Conson. Evang., lib. 2, c. 17, et hoc etiam sensit idem Augustinus, 17 de Civit., c. 4, cum dixit Apostolos hoc magnum votum emisisse, et epist. 89, q. 4, dicens se Apostolorum exemplo hanc perfectionis viam secutum fuisse. Unde in vita ejus, c. 5, refertur Augustinum factum presbyterum monasterium intra Ecclesiam instituisse, et cum Dei servis vivere coepisse , secundum modum et regulam a sanctis Apostolis institutam ; et Chrysost. homil. 17 ad Populum, nou solum dicit hanc philosophiam fuisse a Chiisto praedicatam aut institutam, sed introductam, id est, exercitam in aliqua congregatione ab ipso coacta ; et homil. 17 in Matth., ad hunc statum exhortans : Jis, inquit, o monache, esse discipulus meus? Fac tu quod fcit Petrus, quod fecit Jacobus et Joannes ; et homil. 69 in Matt, dicit monachos imitari Apostolos etiam in habitu; et lib. 4, contra Vituper. vit. monast., circa finem, dicit Apostolos implevisse quae nunc monachi faciunt. Hinc etiam Bernar., ad Fratres de Monte Dei, de antiquitate status religiosi loquens, ait : Res a Deo familiarissime celebrata , et ab ejus discipulis ipso praesente concupita. Quae verba plane indicant Christum usu ipso e exercitio statum hunc cum suis in discipulis coluisse, quod non potuit esse nisi in aliqua particulari religione. Item sentit idem Bernardus, in Apolog. ad Guilliel. Abb., et tract. de Amore Dei, post me«lium ; et plures alios supra retuli. Estquc haec veritas per se maxime credibilis, nam cum vocaret Christus Apostolos, ut eis primitias spiritus communicaret, et ut semen omnis virtutis et perfectionis per eos in universum mundum spargeret, et alioquin Christus ipse omnes ad perfectionem vocaret, dubitari non potest quin suos Aposto!os primum vocaverit, et in eo statu, in quo omnibus exemplum ad perfectionem esse possint, constituerit.
10. Status religiosus ad diversos fines particulares ordinari potest. — Deiude cum status religiosus ad diversos fines particulares ordinari possit, qui sub illis tribus comprehenduntur, qui sunt aut vita contemplativa, aut activa, aut mixta, Christus specialiter vocavit Apostolos ad hoc tertium genus vitae in particulari, et non tantum indefinite ad perfectionem ; ergo etiam ex fine specialem religionem in eis condidit. Antecedens constat ex modo quo a Christo vocabantur, Matth. 4: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. Sic etiam Luc. 9, cum vocasset quemdam, dicens : Sequere me, et ille petiisset: Permitt2 mhi primum ire, et sepelire palrem meum, ipse respondit : Sine mortui sepeliant ortuos suos, tu autem vade, et aunuacia regnum Doei ; et infra subdit : Nemo miltens mauum ad aratrum, et respiciens vetro, aptus est regno Dei, utique, praedicando; et ideo aliis locis, Marc. 10, et Luc. 18, specialiter promittit singulare praemium dimtitteutibus omnia, propter mce (ait) et propter Frangelium, seu propter reguum Dei. Vocabat ergo Christus omnes quidem ad perfectionem et statum religiosum, aliquos vero specialiter ad illum statum vitae religiosae, quo ad Evangelii praedicationem homines destinarentur et perficerentur; et ita constat finem specialem Apostolicae religionis fuisse cooperari Christo in salute animarum. Clarum est autem cum illo conjunctam fuisse praecipnam partem vitae contemplativae, sine qua non poterat esse status ille undequaque perfectus, prout esse debuit. Et ideo ipsi Apostoli Actor. 6, dicebant: Non est equum nos derelinguere verbum Dei, et ministrare mensis ; et infra : Nos vero orationi et ministerii verbo instantes erimus. Ecce praestantissimum finem illius religionis, in qua ex plenitudine contemplationis ad annuntiandum Evangelium Apostoli procedebant. Unde etiam verisimile mihi est, ita suscepisse Apostolos statum illum, ut non solum ex charitate, vel obedientia Dei quasi extrinseca, sed intrinsece ex vi sui status obligati manserint ad munus illud praestandnm. Et ideo de Juda dicitur, Act. 1. praevaricatum esse de apostolatu; praevaricari enim proprie est a fide data vel proprio officio deficere, etc. Sic etiam aiebat Paulus, 1 Cor. 9: S non evangelizavero, ve mihi est, necessitas enim mihi incumbit. Sic ergo constat religionem a Christo congregatam fuisse particularem, tum ex fine, tum ex modo obligationis et obedientiae sub uno pastore Christo, cui omnes se peculiariter dicabant et tradebant ad illud munus. Non fuit autem necesse in illa religione aliquam specialem regulam describi aut statui, quoad alia, quae sunt secundaria vel ceeremonialia in religionibus, quia Christum habebat praesentem, qui erat regula viva sufficiens; post illum autem non poterant esse hujusmodi caeremoniis, aut speciali regulae adstricti, qui per universum mundum spargendi eranut ; nec etiam illa indigebant, quia erant perfectissimi, et Spiritu Sancto potissimum regendi erant, et ex parte hominum vivus etium Petri influxus satis illis futurus erat.
11. An institutio religionis fuerit a Christo per doctrinam tantum, vel etiam per potestaltem. — Opinio aliquorum est, statwm religiosum a Christo institutum per solam doctrinam fuisse. — Probnatur opinio posita. — In tertia ratione, petitur an institutio religionis fuerit a Christo Domino per doctrinam tantum, vel etiam per potestatem. Per doctrinam tantum esse appello, quando per solam manifestationem absconditae veritatis, aut per exhortationem ad id quod ex se bonum vel melius erat, ob ignorantiam vero vel negligentiam omittebatur, introduci incipit ; sic votum simplex castitatis, verbi gratia, dici potest institutum esse a Christo, non quia ex speciali concessione Christi aliquid de novo acceperit, propter quod amplectendum sit ; sed quia specialiter circa perfectionem illius homines illuminavit, et publice ad illum amplectendum omnes invitavit. Per potestatem autem institui dicitur, cum ex efficacitate et concessionc instituentis aliquid habet, quod ex se non habebat, et ratione illius incipit esse utile aut honestum. Sic sacramentorum usus est a Christo institutus, quia illis ceremonlis externis aliquid a Christo collatum est, sinc quo nec ex se utiles, nec rcligiosae essent. Quaerimus ergo quo ex his duobus modis status religiosus a Christo institutus dicatur. Videtur enim sola doctrina et praedicatione potuisse a Christo institui, quia nihil est in hoc statu, quod ex se non pertineat ad majorem animi perfectioném, ita ut licet fingamus in Christo nullam fuisse potentiam, sed solum sapientiam et doctrinam, per illam solam posset invitare et provocare homines ad statum religiosum. Atque hanc partem videtur insinuasse Soto, lib. 7 de Justitia, q. 1, art. 1, c. 7, cum inquit abrenuntiationem saeculi, quae per statum religiosum fit, non modo jure divino existere per Christum constituto, verum ex visceribus naturalis juris depromi. Unde clare sentit Christum in hoc nihil fecisse, sed solum naturale jus declarasse; sic enim concludit: A/gue adeo Christi preedicatao legis naturalis declaratio fuit. Rationes autem ibi aliquas accumulat non admodum congruentes; ut quod Christus sua praedicatione non mutavit naturam, sed perfecit, et suo exemplo ac vivendi modo id servavit, quod est secundum naturam ; hae (inquam) raiiones non concludunt, quia Christus non contra naturam, sed supra naturam nos vivere docuit, atque ita ipse vixit; unde non dubito quin pura naturalis ratio, lumine gratiae destituta, aut vix, aut nullo modo possit tale vitae institutum assequi vel probare. Ratio ergo propria est, quia bona consiliorum non ideo talia sunt, quia Christus illa tradidit, sed potius e converso, ideo Christus illa tradidit, quia talia sunt, id est, optima, et aptissima ad perfectionem charitatis obtinendam. Unde quidquid sit de pura natura, tamen de natura illuminata per fidem, non videtur dubium quin potuerit consiliorum honestatem et utilitatem spiritualem cognoscere ; inter haec autem consilia unum est consilium religionis; ergo idem de illo sentiendum est; ergo non fuit necessarium aliter institui a Christo, quam per doctrinam, et approbationem naturalis juris. Atque hoc etiam sentiunt, qui putant statum hunc fuisse in usu ante Christi adventum, licet paucioribus esset cognitum.
12. Resolutio vera est, hunc statum non so- lum doctrina, sed etiam potestate a Christo fvisse institutum. — Moc vero non obstante, absolute dicendum esse censeo, licet Christus Dominus multa de hoc statu docuerit, quae ex se talia sunt, nihilominus non sola doctrina, sed potestate aliqua, et facultate Ecclesiae suae concessa hunc statum instituisse. Priorem partem probat bene ratio facta, et potest etiam collisi ex ipsa praedicatione Christi et Apostolorum; cum enim persuadent paupertatem aut castitatem, rationibus naturalibus utuntur, quibus ostendant ad spiritualem profectum ilam esse utilem; et ideo aiebat Christus, Matt. 19: Si vis perfectus esse, cade et vende omnia qu«e habes, etc.Sic enim aiebat Paulus, 1 Cor. 1: Mulier nupta cogitat quo modo p! aceat viro, virgo autem cogitat que Dominà sunt. Posterior pars probatur primo gencrali ratione, quia alias Christus vere ac proprie non instituisset religiosum statum, ad hoc enim non sufficit sola doctrina. Non enim dicetur Christum instituisse, ut vinculum matrimonii esset indissolubile, eo quod specialiter hoc praedicaverit, et fortasse mundum de hac veritate illuminaverit, quae Judaeis et a fortiori Gentibus antea erat ignota. Nec etiam dicetur instituisse usurarum prohibitionem, quia illam docuit, et sic de aliis. Dicitur autem a Patribus instituisse hunc statum; ergo aliquid ei addidit sua potestate. Secundo. declaratur ratione ; nam, licet vota castitatis et paupertatis fortasse ex natura rei fieri possent, ideoque non indigerent nisi promulgatione, votum autem obedientiae religiosae cum traditione speciali, quae ad religiosum statum necessaria est, non potest ex sola rei natura subsistere, sed postulat specialem Dei institutionem, et facultatem aliquam ab ipso datam, et hanc dicimus dedisse Christum. Probatur assumptum, quia, ut supra visum est, hic status non solum promissionem, sed etiam traditionem requirit, quae fiat homini, ut vicem Dei tenenti, et acceptanti traditionem nomine Dei; hoc autem ieri non potest ex sola rei natura, sed oportet ut Deus ostenderit se velle hunc modum contractus inire cum homine, et quod alicui dederit facultatem, ut suo nomine illum perficere valeat.
13. Quod autem Christus Dominus hoc fecerit, primo colligitur ex verbis quibus ad hunc statum homines vocavit: Seguere me, et: Abneget semetipsum, et sequatur me. Nam per haec vocabat homines, ut sese omnino illi traderent in perpetuum obsequium et servitutem, seipsis (ut sic dicam) et suo dominio se spo- liantes, et in illum transferentes. Quia vero non solum praesentes vocabat, sed omnes, ideo, cum ait, Seguatur me, non de se tantum in propria persona loquitur, sed etiam de illis qui ilam in terris seraper repraesentaturi erant, per potestatem ab ipso datam ; ergo per haec et similia verba significavit Christus, et se cupere ab hominibus hoc genus traditionis, et semper fore paratum ad acceptandum illam per se, vel ministros suos. Tertio denique ob hanc causam, ut statim ostendam, quod in Apostolis incepit, in caeteris imitatoribus perpetua traditione servatum est; et ob eamdem rationem ad Ecclesiae pastores semper pertinuit, religiosam traditionem acceptare vel repellere, quod profecto in sola rerum natura fundari non potest. Confirmatur ac declaratur, nam per religionis professionem fit quaedam spiritualis desponsatio inter Deum et hominem, ut Sancti loquuntur ; ergo ad illam necessarius est utriusque partis consensus; ergo necesse est ut ex parte Dei illum praebeat ahquis, qui ab eo potestatem habeat.
14. Instantia allata solvitur. — Dices: etiam voti simphrcis obligatio requirit acceptationem Dei, quia nulla promissio obligat, nisi acceptata, et tamen non oportet ut Deus alicui contulerit potestatem acceptandi promsssionem sibi factam nom:ine suo, sed ex eo ipso quod ex se honesta est, intelligitur illi grata et accepta; ergo idem dici poterit de traditione religionis. Respondeo non esse similem rationem, nam per votum simplex, seu privatum et purum, fit obligatio Deo ipsi immediate, et (ut ita dicam) in seipso, quare per se sol'um intercedit inter Deum et hominem; ideoque non requiritur alius modus acceptationis quam generalis, quo Deus jam declaravit vota sancta sihi esse accepia, et sub obligatione implendi, sive hoc constiterit per Scripturam, seu divinam revelationem, quod est certum, sive etiam constare sufficienter potuerit per solam rationem naturalem, quod est probabile. At vero in religiosa professione obligatur et traditur homo Deo, non immediate in seipso, sed medio aliquo homine per externam traditionem, et donationem irrevocabilem, quam oportet exterius etiam acceptari per Ecclesiam, ut D. Thomas dixit, q. 184, art. 4; hic status est publicus, et in foro Ecclesiae. Ob hanc ergo causam necessarium fuit publice acceptari per specialem potestatem a Christo datam. Quantum ad hoc igitur institutus est hic status a Christo Domino, non per solam doctrinam, sed per institutionem specialem, et collatio- nem dictae potestatis, quam Petro dedisse credendum est. Et per illam communicari aliis, quia ad pastoralem potestatem pertinet, et ad cum, quai Vicarius Christi est, et dispensator bonorum ejus; atque adeo ad potestatem ligandi et solvendi optime revocari potest.
On this page