Caput 3
Caput 3
Utrum status religiosus perpetua traditione, et sine interruptione, semper in ecclesia duraverit.
CAPUT III. UTRUM STATUS RELIGIOSUS PERPETUA TRADITIONE, ET SINE INTERRUPTIONE, SEMPER IN ECCLESIA DURAVERIT.
1. Agitur de duratione status religuost a tempore Christi Domini. — Omissis haereticis, de quibus satis in superioribus dictum est, ex Catholicis aliqui censent, statum religiosum non solum a tempore Christi et Apostolorum, sed etiam a tempore Eliae et Elisei continua traditione usque ad Joannem Baptistam, et deinceps usque ad nos fuisse derivatum, de qua sententia dicam nonnulla ipfra, originem mendicantium religionum explicando. Nunc eam non improbo, quia falsam esse demonstrare non possum; sed neque eam approbo, sed tanquam incertam relinquo, non solum quia non satis mihi constat qualis fuerit ille status religiosus ante Christi adventum, nec quibus votis fuerit consecratus; sed etiam quia multo magis incerta mihi est continua traditio aut duratio illius status, quia nec de hoc fit mentio in Scriptura ; nec in Josepho alisve antiquis historiographis Judaeorum quidquam invenio; nec etiam apparet quomodo temporibus captivitatum populi Israelitici llle status duraverit, aut quomodo post illas excitatus fuerit. Muitoque minus verisimile est Joannem Daptistam illum specialem statum professum esse, nisi solum imitatione, quatenus in spiritu Eliae solitariam et asperrimam vitam professus est. Nec etiam ipse Joannes successorem reliquit iu suo vitae instituto, nisi solum quatenus exempl!o suo alios potuit ad similem vivendi modum enxcitare. De illa ergo antiquiori continuatione religiosi status nihil in praesenti tractamus, sed de illa, quae fuit ab eo tempore quo Christus veram religionem instituit et condidit.
2. Comnmunis est Patrum sententia, quod hic status ex tunc perpetuo duraverit. — Quod ergo hic status ex tunc perpetuo in Ecclesia duraverit, communis est Patrum consensus et traditio, ut constat ex Dionysio, de Ecclesiast. hierar., c. 6, ubi de monachorum institutione epistolam scribit ad Demophilum monachum. Idem sumitur ex Hieronymo, de Vir. Illustr., in Philipp. et Marco, ubi tempore Marci Evangelistae refert jam fuisse monasteria in /Egypto et Alexandria, quod etiam refert Eusebius, lib. 29 Histor., c. 16. Ex Tertulliano etiam antiquissimo intelligimus, etiam illis priscis temporibus fuisse sacras et religiosas virgines; de his praecipue agit lib. de Veland. Virgin., quem imitatus est Cyprian., lib. de Habitu Virgin., et in sequentibus plures referemus. Est ctiam haec veritas per se probabihs, supposito fundamento prius posito, quod ipsi Apostoli institutione et vocatione ipsius Christi fuerint veri religiosi effecti; sicut enim est naturae appetitus generare sibi simile, ita etiam gratiae, multoque altiori ac perfectiori modo; ergo cum Apostoli erant religiosi, alios etiam religiosos efficere sine dubio desiderabant. Unde etiam Paulus dicebat, 1 Cor. 7: Volo autem omnes esse sicul meipsum. Ergo sine dubio multos religiosos effecerunt, quia verbum eorum efficacissimum erat, et non est credibile solum in hoc negotio fuisse otiosum et vacuum rediisse. Contirmatur primo, quia ipsi Apostoli tales erant religiosi, ut ex proprio instituto essent vocati ad juvandos et perficiendos alios; ergo cum a Christo intellexissent hunc statum esse perfectissimum, ad illum sine dubio homines vocabant, et efficaciter trahebant. Denique ex Actis Apostolorum hoc facile intelligitur ; nam ibi refertur exemplo Apostolorum fideles habuisse omnia tunc communia, et votum etiam paupertatis emittere solitos fuisse, ut ex c. 4et 5 constat ; in superioribus etiam ostensum est ab ipsis Apostolis incepisse votum virginitatis ; ergo, eic.
3. Variis modis eaplicatur lhec dimanatio slatus religiosi ab Apostolis. — Prima opinio tenet Apostolorum tempore totam HEcclesiam fuisse quasi unam religionem, in qua omnes fideles statum veree religionis profitebantur. — Haec vero dimanatio status religiosi ab Apostolis variis modis potest explicari. Primo enim quidam existimant Apostolorum tempore totam Eeclesiam fuisse quasi unam religionem, in qua omnes fideles statum perfectionis ac vere religiosum profitebantur, et ita per aliqua tempora durasse; postea vero, refrigescente charitate, coepisse introduci in Ecclesiam, ut singuli sua propria haberent, et ita vitam communem mandatorum introductam esse, semper tamen aliquos monasticos, seu religiosos vitam retinuisse; ita sumi potest ex Hieronymo, de Scriptor. Eccles., in Philo., ubi sic ait : Ex quo apparet talem Christo credentium fuisse Ecclesia, quales nunc monachi esse uituntur ; et infra : Quales et Lucas refert, primum Hierosolymis fuisse credentes; et in Marco ait : Alecandriee Christum annuntians constituit Ecclesiam tanta doctrina et vitge continentia, ui omnes sectatores Christi ad exemplum sui cogeret ; et postca refert Philon., referentem tales fuisse Alexandria credentes, quales Lucas Hierosolymis fuisse narrat. Eodem fere modo loquitur lsidor., lib. 2 de Eeccles. offic., c. 15, et Abbas Piammonius, apud Cassian.. collat. 18, c. 5: Cenobitarum (iuquit) disciplina a tempore Apostolice predicationis sumpsit exordium ; nam talis erat Hierosolynis omnis illa credentium multitudo, quae in Actibus Apostolorum descrilitur ; e infra : Talis erat tunc omnis Hcclesia, quales nunc perpaucos in cenobis invenire difficile est. Sic etiam Chrysostomus, hom. 11 in Acta, dicit monachos sic vivere, ut olim initio Ecclesiae vivebant fideles omnes in Hierusalem. Idem habet Bernard., Apolog. ad Guliel. Abb., et sumi potest ex August., Psal. 132, ubi exponens illa verba : Quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum, ait primo habitasse in unum illos, qui in primitiva Ecclesia habebant omnia communia, et illos fuisse monachos imitatos. Similia ex Melchiade Papa refert Burchar., lib. 3 Decret., c. 2, et in tom. 1 Conc., lib. de Quadruplici Synod. postol.. in fin., significat in dicto loco Actor., congregatum esse Apostolorum concilium, quo statutum est ut omnia essent communia, etc.; et subditur, ex hoc decreto Apostolorum fundatam esse vitam et conversationem omnium religiosorum, vitam Beatorum in patria, ubi omnia sunt communia, imitantium. D. Thomas etiam 2. 2, quaest. 198, art. 1: À discipulis Christi (ait) omnis religio sumpsit exordium, qui pretia prediorun, etc.
4. Opinio posita expositione indiget. — Verumtamen haec aliqua expositione indigent. Bt ut ab his ultimis verbis incipiam, non est putandum Apostolos fecisse aliquod decretum, quo fideles omnes obligarent ad renuntiandum omnibus rebus, et ut nihil proprium haberent, sed omnia communia. Nunquam enim hoc fuit universae Ecclesiae in praecepto, sed tantum in consilio, ut in superioribus ostensum est. Neque enim Actor. A refertur aliqua congregatio ad doctrinam vel gubernaiionem ordinata, sed ad orandum. Postea vero non per modum praecepti aut decreti, sed per modum historiae refertur : Multitudinis au- tem credentium erat cor unum, etc. Unde c. 5 dixit Petrus ad Ananiam : Nonne manens tibi mancbat, et venundatus in tua erat potestate? significans nullo praecepto obligatum illum fuisse ad paupertatem, priusquam illam voverit, ut Sancti omnes exponunt. Deinde putandum non est fideles omnes, etiam HierosoIymis existentes, eo tempore de quo Lucas loquitur, vere ac proprie fuisse religiosos. Quod prius notavit Dried., lib. 64, de Dogmat., c. 5, p. 5; et Bellar., lib. 2 de Monacb., c. 5, et indicavit etiam Cassian., lib. 2 de Inst. renun., c. 5, ubi de Alexandrina Ecclesia loquens, ait : In primordiis fidei pauci quidem, sed probatissimi monachorum nomine censebantur, qui ab Evangelista Marco, qui primum Alexandrine Hcclesiee prefuit, normam suscepere vivendi. Et subdit : Non solum illa magnifica retinebat, que primitus Ecclesiam, vel credentium turbas in Actibus Apostolorum legimus celebrasse, verum etiam his multo sublimiora cumulaverant. ltaque cum vita religiosa videtur omnibus fidelibus, totique Ecclesiae, quae Apostolorum initio fuit HierosolIymis, tribui, non oportet intelligi de statu religioso quoad omnia illa, quae de essentia hujus status sunt, et quae nunc a monachis servantur. Nam clarum est non omnes fideles professos fuisse castitatem, aut matrimonio vel uxoribus abstinuisse; de voto etiam speciali obedientiae nulla est mentio nec verisimilitudo. Solum ergo quoad ea quae in Actibus expresse narrantur, id intelligendum est, quia in eis cor unum et anima una, et habebant omnia communia, quae dividebantur prout unicuique opus erat; quam vitam monachi imitati fuisse dicuntur, non quia illa tantum amplexi sunt, sed quia omnia illa ad perfectionem pertinentia sunt amplexi, addentes plura alia, quae ad statum religiosum spectant, ut dixit Cassianus. Addo praeterea fortasse non omnes fideles etiam illo tempore modum illum paupertatis amplexos fuisse, quod Bellarm. supra expresse docet, et insinuatur Actor. 5 in verbis citatis: IVonne manens tibi manebat, etc.; et verosimiliter sequitur ex illo principio, quod Apostoli non proponebant illud paupertatis genus, ut necessarium ad salutem, sed exemplo suo illud ostendebant, et tanquam melius consulebant; ergo verisimile est non omnes omnino fideles illam viam amplexos fuisse. Neque obstat quod Lucas generaliter videtur asserere : Multitudinis credentiwm erat cor unum, et anima ung , et infra : Nullus eorum aliquid suum esse dicebat, etc.; et infra : Quotquot habebant agros, etc. Nam consuctum est in Scriptura cum de multitudine aliqua, vel congregatione loquitur, omnibus attribuere quod in pluribus invenitur ; tupnc autem propter fidei fervorem plures id faciebant, et ideo generaliter de omnibus dicitur.
5. Resolulio vera : a principio predicationis Apostolice, semper fuerunt qui Apostolos in statu religionis secuti sunt. — Denique, sive ille modus paupertatis fuerit pro aliquo tempore communis omnibus, sive non, dicendum est a principio Apostolicae praedicationis semper fuisse aliquos, qui Apostolos in statu religionis secuti et imitati sunt; quomodo antem id factum fuerit, non est adeo certum; quidam ergo existimant Apostolos primum secun congregasse religiosos clericos et sacerdotes, qui se totos Evangelicae praedicationi consecrarent, et in hunc finem mundum omnino reliquerunt per castitatem et paupertatem perfectam ac voto firmatam, ac perfectam Christi sequelam, offerendo se ut animas suas ponerent pro ovibus Christi; postea vero, crescente paulatim Ecclesia, religiosum statum etiam ad laicos fuisse derivatum, et ita paulo post monachorum ordinem incepisse. Alii e contrario existimant monachorum vitam statim incepisse, vel quia multi Judaei in verrum Deum antea credentes vitam solitariam ac perfectam profitebantur, qui, postea ad fidem per Apostolos conversi, in eodem statu permanentes, illum perfectius instituebant juxta Apostolicum ritum ; vel quia ex fervore fidei et charitatis multi volebant non solum mandatorum, sed etiam consiliorum viam amplecti, quos Apostoli libenter ad religiosum vivendi modum admittebant, sine certa regula aut modo congregationis, sed prout unicuique Spiritus Sanctus inspirabat. Ego vero utrumque verum censeo, quanquam prior dicendi modus in hoc mihi verus videatur, quod Apostoli, ex primaria cura et intentione, sacerdotum religionem, id est, propriam, in qua ipsi erant, propagare et augere procuraverint, licet simul alios fideles ex communi ordine et gradu ad perfectionem, et statum ejus excitare, et admittere studuerint.
6. Status religiosus ab Apostolis n clericis ac sacerdotibus religiosis continuavit. —Primo ergo continuatio status religiosi ab Apostolis in clericis ac sacerdotibus religiosis, ut a novissimo et gravissimo testimonio incipiamus, colligi potest ex quadam Bula, seu sententia Pii IV, quam refert Navarr., comment. 4, de Regular., n. 7 et 8, quae lata est in favorem clericorum regularium in causa de jure praecedendi, quam cum monachis Benedictinis tractabant, et inter alia dicit Pontifex: Comperto satis per eos (scilicet Cardinales) ex compuribus litleris Apostohcis, diversisque alus d cumentis, rationibus et probationbus, quod ipsi canonici fuerunt, et sunt de illis clericis a S. Augustino, quin imo a Sanctis Apostolis institutis, eosdem canonicos tam sue antique institutionis hujusmodi, quam etiam dignitatis clericalis, qua eos, statim quod professionem regularem emittunt, insignitos esse oportet. Et infra: Unde nos, illorum relatione intellecta, eaque per nos diligenter examinata, quoniam eam in omnibus suis partibus veritati et juri consona;n, etc. Ecce ex Pontificis et Cardinalium testimonio, Apostolos religionem clericorum instituisse, vel potius congregasse, quod testimonium non sola relatione dicentium, sed magnis rationibus et probationibus, ac antiquioribus litteris Apostolicis dicitur fuisse fundatum. Et in eodem insinuasse clericos illos ab Apostolis insututos continua successione usque ad Augustinum, et ab Augustino usque ad Pium IV durasse, sicut a Pio IV usque ad nostram aetatem conservati sunt. Et huic etiam consonat, quod Posid., in Vit. Augustini, c. 5, ait, Augustinum presbyterum factum, servos Dei juxta Apostolorum regulam secum congregasse, quos ipsemet Augustinus nunc sacerdotes, nunc presbyteros, nunc vero clericos appellat, ut videri potest serm. 5 ad Fratres in Erem., et serm. 1 et 2 de Communi inst. cler., qui antea erant 52 et 53, ad Fratr. in Erem., et nunc post illos habentur; referuntur etiam in Concilio Aquisgran., sub Ludov., c. 112 et 113. Praeterea Alexander, in c. Prater, d. 39, monet clericos, ut in religione et in communi vivant: RAKogantes (inquit) monemnus, ut ad Apostolicam, communem, scilicet, vitam, summopere pervenire studennt, quatenus perfectionem cum his consecuti, quà certissimo fructu dicantur, in calesti patria mereantur ascribi. In quibus verbis significat Apostolicum morem fuisse, ut clerici cum illis hujusmodi vitam agerent, non vero omnes clericos ad eam obligatos fuissc, sed eos tantum qui voluntarie profiterentur. Consonat responsio Gregorii ad Augustinum, Anglorum Episcopum: Quia tua fraternitas monasticis regulis erudita seorsum vivere non debet a clericis suis in Hcclesia Anglorum, que wuper ad fidem perducta est, hanc debet instituere conversationem, quae in initio nascentis Ecclesie fuit fra- trilus nostris, etc. : haec in prima responsione; in secunda vero mentionem facit clericorum communiter in paupertate viventium ; habetur in c. Si quis vero, d. 52, c. Quia tua, 12, quaest. 1. Idem colligitur ex Clemente I, Eugenio II, Leone IV, et Nicola I, quos refert Gratianus, 12, q. 1, cap. ZNlectissimis, cap. Necessaria, cap. Nulla, et apertius cap. Scimus, ex Ucbano Papa, in epist. decret., cap. 1, ubi ait Apostolorum morem maxime in clericis permansisse. Haec autem non ita intelligenda sunt, ut credatur omnes clericos hunc modum vitae fuisse secutos, sed eos qui perfectionem sequi volebant ; nam Urbanus supra clare exhortatur ad observandum xotum paupertats, quod faciebant voluntarie; nam si illud non fecissent, ad paupertatem servaudam non tenerentur, ut ibidem ait; et ita etiam sensit Pra positus, in c. 1, d. 43; Guillelm. Dur., in Ration. divin. offic., lib. c. de Septem diebus Paschae, ubi tamen ait majori ex parte clericos olim hoc institutum servasse. Illum vero fuisse verum religiosum ostendit Medin., lib. 2 de Contin. sacerd., c. 8, potestque facile ex dict.s colhgi, quia ex dictis habetur paupertatis votum ; castitatis vero in ipsa ordinatione profitebantur ; sine obedientia autem in congregatione esse non poterant, et verosimile est eam Episcopo specialiter promisisse.
7. Sic ergo valde verosimile fit nunquam a temporibus Apostolorum defuisse clericorum religionem, quamvis fortasse non semper fuerit ejusdem instituti, aut modi particularis, quantum ad peculiarem finem intentum et proprium vivendi modum. Nam de Apostolis sine dubio credendum est congregasse secum religiosos viros, qui eumdem proprium finem intenderent, quem ipsi Christum sequentes amplexi fuerunt, scilicet, praedicationem Evangelii, et animarum conversionem,, et ad hoc consecrarent animas suas, et propter hunc finem omnia relinquerent ; tales fuerunt Paulus et Darnabas de quibus, Actor. 15, alii Apostoli dixeruni : Cum charissimis meis Paulo et Barnaba, hominibus, qui tradiderunt amimas suas pro nomine Domini nostri Jesu Christi. Et ejusdem ordinis existimo fuisse alios peculiares Apostolorum socios, ut Titum appellat Paulus, 2 Cor. 8, et primarios viros in fratribus, ut appellantur Actor. 15, quales verosimile est fuisse divinum illum lerotheum, Dionysium Arcopagitam, et de Luca et Marco id certius est. Postea vero, cuin coepisset fides propagari, et Episcopi suas sedes firmas et proprias habere, cessassetque jam, vel in mul- tis locis nunquam fuerit introducta vita illa communis, in qua omnes fideles nihil proprium habentes vivebant, Episcopi, ab Apostolis in vita religiosa instructi et educati, coeperunt presbyteros et clericos secum congregare, qui in divinis ministeriis et laudibus praecipue occuparentur, et cum eis vitam religiosam agerent!. Ad quam videtur alludere Ignatius, epist. ad Smirnenses, ubi ait: Omnes Episcopum sequimini ut Christum Patrem, et Presbyterorum collegium ut Apostolos. Conscnat sententia Gregorii supra citati.
8. Praedictus ordo clericorum renocatus est ab Augustino , non inceptus. — De prioritate et antiquitate ac duratione religionis clericorum regularium. — Ex qua intelligere licet praedictum morem non ab Augustino incepisse, sed ab ipso cum jam remitti inciperet, instauratum et renovatum fuisse, et ita usque ad Gregorii tempora durasse ; imo Gelasium Papam, qui paulo post Augustini tempora floruit, et Africanus fuit, et discipulus ejus fuisse creditur, in Ecclesia Lateranensi simii'em canonicorum religionem congregasse, quae usque ad Bonifacii VII tempora duravit, teste Onuphrio, et refert etiam Paulus Morisia , de Origine religionum, cap. 37; imo ex sententia Pii IV, supra relata, constat usque ad nostra tempora durasse. In caeteris etiam provinciis haec consuetudo duravit, et in Hispania per Isidorum reformata creditur, cujus reformationis magna vestigia usque hodie extant in Ecclesia Caesaraugustana, Pampilonensi, et Tarraconensi. Postea vero hic modus vivendi Episcoporum et canonicorum cathedralium Ecclesiarum mutatus est, et similia monasteria religiosorum clericorum sunt instituta , qui nomen canonicorum retinuerunt, quia vel canonicis successerunt, vel quia regularem vitam servabant ; canon enim regulam significat. Atque horum vestigia habemus in Hispania, Legioni, et ante paucos annos in Parrhases, et aliis locis ; et Conimbricae extat illustre, et celebre, et antiquissimum monasterium , quod Sanctae Crucis appellatur, in quo hoc institutum summa cum laude et religione servatur. Quanquam de horum canonicorum regularium , qui nunc sunt, origine, variae sint opiniones, quas examinare non est nostri instituti.
rici, sed laici. — Status monachorum ab Apostolorum tempore iuncepit, et nunguam intermissus fuit. — Venio ad alium ordinem religiosorum, qui monachi dicti sunt : hos enim ex institutione sua non fuisse clericos, sed laicos, constat ex Dionys., c. 6, de Eccles. hierarch., et in sequentibus latius ostendetur. Imo hinc sumi potest ratio hujus institutionis. Cum enim a principio nascentis Ecclesia. vel omnes vel plures fideles viam perftectionis segui incepissent. postea vero. crescente mult:tudine fidelium, non posset moraliter ilia vitae communiias et paupertas in tota Ecclesia generaliter observari . coeperunt aliqui a communi fidelium vita segregari . et religiosam profiteri. Unde etiam intelligimus hunc vite modum et statum tempore Apostolorum etiam incepisse, nunquamque in Ecclesia intermissum fuisse. Nam hujusmodi fuisse Alesandriae monasteria illa sub Marco instituta, quorum Philo meminit. ex Hieronymo, Eusebio et Cassiano , locis supra citatis, satis constat. Dionysium etiam, Apostolorum discipulum, de his facere sermonem in d. cap. 6 Eccles. hierarch.. manifestum est, eum hos monachos ponat in ordine initiandorum. Chrys. etiam, lib. 3 contra Vitup. vit. monast.: Apostoli ( inquit ) hujus vite documenta dederunt. Latius id habet Basil., in Constit. monast., c. 19 et 23. Hanc etiam traditionem egregie dednucit Abbas Piamon., apud Cassian., collat. 18, c. 5: Canobitarum ( inquit ) disciplina a tempore pradic-tionis Apostolice sumpsit exordivm, eic.; et infra: Hi autem, quibus adkuc Apostolicus inerat fervor, ea. quge ab Apostelis ob universum corpus Ecclesve generaliter sneminerant institula, peculiariter ac separatim exercere cegerunt. Bernard., in Apolog. ad Guilliel. Abbat, de monastico ordine loquitur, cum ait Apostolos sui ordinis institutores et inchoatores fuisse ; et Concilium Meldense, c. 9. sacrum ( inquit ) monasticum ordinem a Deo inspiratum, et ab Apostolis fundatum. a sanctissimis et nominatissumis Patribus ezculium., eic.
10. Verum est hos Patres non accurate distinguere monasticum ordinem et clericalem, sed religiosum statum in genere ea voce appellare : nihilominus vero satis docent monasticum institutum, quod laicis etiam commune est, abApostolis ipsis duxisse originem. Denique Hierony mus et alii Patres supra citati idem sentiunt, praesertim Augustinus, inillo Ps. 132, tractans ilia verba : Quam bonum, et quum jucundum habitare fratres in unumn, ait hanc vocem primum audisse primos fideles , qui congregati in unum. Spiritus Sancti adventum expectarunt. et alii fideles, quorum erat cor unum, et anima una, non tantum illi soli : Non enim, ait, usgue ad illos tantum ipsa d lectio et unitas fratrum, veast enim et ad posteros ipsa charitatis exuliatio. et votum Deo; et infra: Ez coce hujus Psolmi appelloti suni el monachi, neque cobis de ista voce insultent Catholici.
11. Nunguam defuerunt in Ecclesia monachi. — Pratterea si illorum temporum huistori consulantur, facile intelligetur hane constitutionem nunqnam omnino in Eeclesia cecidisse aut defnuisse. sed coniinuata traditione ad nos manasse, nam per omnes fere aetates leguntur sancti monachi, et patres monachorum. Nam de primo seculo habemus jam institutionem Apostolorum. Marci institutionem et amplificationem. quam verosimile non est pro iilo eodem seculo statim excidisse. In secundo seculo :, anno scilicet 163, Helenus Alexandriae insigne ac coiosum monasterium erexit, cui successit Nicodorus, et huie Eugenius, qui persecutione Gallieni sub Cornelio Pontifice rssus est, circa anpum Domini 255. Et ita habemus etiam in tertio seculo successionem monachorum. In quo etiam tertio seculo scripsit Hippolytus orationem de mundi consummatione, in qua inter alia ait : Pastores fient quasi lugi, monachi expetent qua sunt undi. Atcue in eodem seculo coepit florere Antonius, qui non instituit, sed invenit jam multa monasteria, quae postea perfecit. De illo etiam refert Athanasius, cum obiret, apnd senem quemdam moratum, ab eoqgue suscepium , dum singulorum fratrum apis instar gratias hauriebat, et ab eis uriversis puro diligebatur sffectu, etce. Jam vero de quarto seculo et deinceps res adco nota est, ut neque haeretici illam negare andeant, quamvis obscurare cupiant, ut sequenti capite videbimus. Itaque prope illa tempora innumeri fuerunt in Oriente monachorum Patres; Amon enim in Nitria 1:320am copiam monachorum congregavit, quem postea Athanasius vidit euntem in colum, ut Athanasius refert in vita Antonii; ipse vero Antonius in Alexandria plures etiam sub se monachos instituit. Eutychianus in Pi...., Palamon in Thebaide, Hilarion, Athenagoras, Chariton, et alii innumeri. Quibus postea successit Basilius, qui monasticum institutum ad meliorem formam
reduxit. In Oceidente vero Martinus monasterium octoginta monachorum adificavit, cum quibus sanctissime vixit. Augustinus regulam monachorum instituit et scripsit; postea Benedictus aliam instituit regulam et religionem monasticam, quae usque ad nostra tempora illustrissima in Ecclesia fuit, posteaque aliae successerunt. Constat ergo statum hunc cum Ecclesia coepisse. perpetuoque perseverasse.
12. Mouiales sub monachis comprehenduntur. — Illarum status ab Apostolorum tempore incepit. — Denique sub monachis comnprehendere possumus moniales, qua idem genus contemplativae ac coenobiticae vitae profitentur, quarum institutum antiquissimum etiam ac perpetuum in Ecclesia fuisse, facile ex his intelligi potest, quibus supra ostendimus virgines sacras ac velatas a temporibus Apostolorum in Ecclesia fuisse; nam Matthaeus Iphigeniam, Paulus Teclam, et Petrus Fetronillam virgines consecrarunt. De Marta euam legimus Massiliae collegium virgiuum congregasse. cum quibus usque ad mortem sanctissime vixit. Theophila, prope annum 300, Nicomedia multa virginum regebat monasteria , eodemque fere tempore in Hispania floruisse sanctimonialium virginum statum ex Elibertino Concil., c. 13 et 27, coligimus. Testimonia denique antiquorum Patrum, tam de sacris virginibus quam de monachis frequentissima sunt, ex quibus murta in superioribus adduximus, et afferemus in sequenti capite. Omnes tamen de hoc statu loquuntur ut de re antiqua, etiamsi ipsi antiquissimi sint, et prope Apostolorum tempora. lia ergo satis constat religiosum statum a Christo Domino institutum et creatum fuisse, et per Apostolos propagatum, atque ita per Patrum traditionem, nunquamque intermissam successionem ad nos usque pervenisse.
On this page