Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 4

Caput 4

Utaum religiosus status in ecclesiae exordio ejusdem rationis fuerit cum illo qui nunc est.

CAPUT IV. UTAUM RELIGIOSUS STATUS IN ECCLESIAE EXORDIO EJUSDEM RATIONIS FUERIT CUM ILLO QUI NUNC EST.

1. Status religiosus dupliciter considerari potest. — Religiosus status considerari potest, vel secundum se, vel prout applicatus ad talem regulam, vel institutum, cum his vel illis circumstantiis; illud prius vocare possumus

substantiam hujus status ; totum hoc posterius etiamsi videatur comprehendere varias differentias religionum, qua veluti specie diversae reputantur, accidentale est respectu status religiosi. De his ergo quae accidentaria sunt, si in particulari sumantur, nulla est quaestio, quia manifestum est pro teraporum varietate esse muiata, et non omnes religionis modos esse aeque antiquos; cum enim illi ab hominibus inventi sint, mutationem accipiunt, et ob hanc pracipue causam, ut supza dicebamus, Ecclesiae approbatio in religionibus constituendis necessaria est, quia in eis non nuda substantia religiosi status sumitur, sed cum variis circumstantiis et accidentibus, de quorum convenientia vel probitate oporitet per publicam approbationem constare. Igitur de duobus potest moveri quaestio: unum est circa substantiam religiosi status; aliud est circa caeremonias vel circumstantias generatim sumptas. ut sunt singularis habitus, distinctus ab habitu aliorum fidelium, diversitas in victu, separatio in habitatione, modus proprius conversationis, haec vel illa exercitia, et similia. In ntroque autem est controversia cum haereticis hujus temporis, qui non solum necant monachos aut religiosos fuisse in Ecclesia primitiva , verum etiani aiunt eos, qui olim fuerunt, saltem a temporibus Antonii, Basuii, etc., nihil habuisse commune cum his religiosis et monachis, qui nunc sunt ; ita refert Bellarm.. lib. 2 de Monach., c. 5, ex Philippe Melanct., in Apoleg. pro Confess. August., a. 7, et Calvin , l. 4 Instit., c. 13, S 10. Contra hos ergo duo a nobis ostendenda sunt, scilicet, substantiam. et generales monachorum riius in antiquissimis monachis fuisse.

2. Prima conclusio : status religiosus, guoad substantiam et essentiam, ejusdem rationis fuit semper in Ecclesia. — Dico ergo primo. statum religiosum quoad substantiam et essentiam ejusdem rationis fuisse semper in Ecclesia. Haec assertio certa est apud omnes Catholicos. Et probatur primo ratione generali, quae ex dictis concluditur. Nam religiosus status quoad suam substantiam et essentiam ex jure divino ducit originem . nam ab ipsomet Christo institutus est; sed illa quae sunt juris divini immutabilia sunt, et eadem apud omnes ; ergo. Secundo confirmatur ac declaratur; nam si status religiosus, qui nunc est, quique antea fuit, est substanualiter diversus, vel uterque est a Christo institutus, vel alter tantum : primum dici non potest, quia ex divina Scriptura non habemus a Christo Domi- no, nisi unum modum quaerendi perfectionis viam, scilicet per sui abnegationem, seculi et temporalium bonorum abrenuntiationem, et castitatis observationem ; neque etiam ex traditione Patrum aliam Christi doctrinam vel institutionem elicere possumus; ergo dici non potest Christum ipsum instituisse varios religionis inodos , quoad substantiam. Praeterquam quod neque explicari potest quales ili sint, vel in quo differant ex vi institutionis Christi, nec cur unus il'orum magis inceperit ac fuerit in antiquis fidelibus. quam alius. Si autem dicatur alterum tantum statum religionis fuisse a Christo institutum, ei ilium excidisse, posteaque alium inventum esse ab hominibus in substantia diversum, duo plane absurda in tali assertione continentur: unum est, aliquam Christi institutionem ad Ecclesiae perfectionem maxime pertinentem, et prorsus excidisse et periisse, quod est contra Ecclesiae institutionem, et integritatem ac puritatem doctrinae ejus. Aliud est rehgiosum institutum. quod nunc est iu Ecclesia, esse pure humanum inventum, et non a Christo Domino; oppositum enim hujus demonstratum est in superioribus. Nam, considerando Christi doctrinam de hoc statu, et couferendo illam cum hoc statu religioso, qui nunc est in Ecclesia, invenimus quod Christus Dominus docuit, hic observari ; ergo.

3. Probatur tertio a priori. — Tria observanda, et distinguenda in hoc statu. — Atque hine sumitur tertia ratio a priori, quia status religiosus substantialiter est in hoc, quod sit quaedam vivendi ratio, in qua homo se totum divino servitio consecrat, profitendo illa tria magna consilia paupertatis, castitatis et obedientiae; sed talis fuit status religiosus primitivae Ecclesiae, et qui nunc est; ergo sunt ejusdem rationis quoad substantiam et essentiam. Major demonstrata est in superioribus. Minor quoad posteriorem partem usu ipso et experientia constabit, et late illam tractabimus in sequentibus, explicando rehgiosam professionem, et singula voia quae in illa fiunt. Quoad alteram vero partem, magna ex parte probata est a nobis, in his quae de votis paupertatis, castitatis et obedientiae in genere diximus ; multta etiam afferemus intra, lib. 6, c. 1, ubi ostendemus professionem religiosam antiquissimam esse in Ecclesia. Ut autem hic breviter confirmetur , adverto tria posse in hoc statu distingui, scilicet, observantia illorum trium consiliorum, cum omnibus quae illis annexa sunt, obligatio et dedicatio ad illa, modus obligationis, quod, scilicet, sit per vota solemnia vel simplicia.

4. Primum et secundum invenitur in antiquis Patribus commendatum, tertium non item. — Ex his ergo tribus primum et secundum facile in Patribus antiquis inveniurtur, tertium vero non item ; ubicumque enim apud antiquos Patres sermo est de monachatu vel monachis, illa tria maxime commendantur, tanquam necessaria ut convenienter in suo statu vivant. Hoc videre licet in Basilio, in Regul. fus. disp.. in 5 de Constit , in 8 et 9 de Paupertate, in 41 de Obedientia, et in Praefatione ad Constit. monast. , recte de omnibus tribus, et passim in suis Apothecis. August. in sua Regula eadem servanda docet, et servari solita a coenohitis refert lib. 14 de Morib. Ecclesiae, c. 31. Benedictus etiam in suis Regulis ealem commendat. Cassianus, lib. 4 de Instit. renun., late de obedientia et paupertate, lib. 6 te castitate. Ac denque omnes qui de monachali vita scripserunt, in observantia horum trium coosiliorum illam masime constituunt. Obligatio ad haee tria servanda in antiquis etiam monachis non defuit, quod latius ostendemus infra disputantes de religiosa professione, quam semper fuisse in usu ibi probabimus ; de ratione antem verae professionis est, ut obligationem inducat. Et ideo hic unum tantum vel alium locum commemorabo. Optima sunt verba Augustini in Psal. 75: Vota mea Domino reddam Nemo ( inquit ) positus in monasterio frater dicat Riecedo de monasterio, ueque enim soli, qui sunt ad monasteriwn . perventuri sunt ad regnum celorum, et illi, qui ibi non sunt, ad Deum non pertinent ; respondetur enim ci: Sed illi non vocerunt , iu vovisti, tu retro respezisti. Basil., in Constit. Monast., c. 22, ait religionem facere pactum cum Spiritu Sancto, quod non potest rescindi sine magno crimine, dolore et scandalo ; et cap. 34, sgnificat, qui hoc pactum violat, et in ea transgressione perseverat obstinate, vitandum esse ut excommunicatum et pertinacem in malo. Benedictus, in Regula, c. 58, damnandum fore ait religiosum apostatam ab eo quem contemptui habuit. Hieronymus, epist. 1, ad Heblodor.: Non tili licet de tuis quidquam habere, ctc.; et eodem modo loquuntur reliqui omnes.

5. Traditio in manibus prelati etiam fuit in antiquis religiosis. — Atque haec duo nobis sufliciunt ad confirmationem assertionis positae.nam in superioribus ostendimus, in his consistere substantiam religionis. Quia vero etiam diximus de ratione religiosi status esse traditionem, quam de seipso religiosus facit Deo in manibus praelati, hauc etiam olim non defuisse in antiquis religiosis ex verbis Basilii intelligi potest, in Regula 14, ex fus. disp., ubi sic ait: Etenim qui seipsum Deo semel donavit, hic si ad aliud vite genus transierit, sacrilegii scelere obstringitur ; mult. que alia referemus infra disputando de professione religiosa. Et ex modo quo olim consecrabantur virgines Deo, constat eamdem traditionem intervenisse, quae nunc fit; et ideo consecrari dicebantur, et Christo desponsari, ut in superioribus tractando de voto virgiuitatis late diximus. Unde est illud Hieronymi ad Demetriad. epist.: Ex eo tempore quo virginitati perpeivae consecrata es, tua, non tua sunt, etc. eligiosus ergo status quoad substantiam idem sem per fuit iu Ecclesia ab exordio ejus usque nunc. Ncqne contra veritatem hanc affrunt haeretici objectionem alicujus momenti , cui satisfacere necessarium sit.

6. Se unda couc usio : in ceremonüis seu ritibus religiosis, salteu: in geuere sumptis, magna est cunvenieut a inter religiosos pruntee et praesentis Ecclesiee. — Secundo dicendum est : etiam in caeremoniis, seu ritibus religiosis saltem in genere, seu in communi sumptis, magna invenitur convenientia inter religiosos primitivae et praesentis Ecclesiae , quae sunt habitus, communis habitatio , exercitia et actiones , modusque sanctae conversationis eorum. De habitu, quod spectat ad femiuas, constat sacratas virgines olim speciali habitu ab aliis distincto usas fuisse, ex Concilio Carthaginensi IV, capite ultimo, et ex his qua de velatis virginibus in superioribus diximus ; quantum ad viros spectat, cum dixerimus a temporibus Apostolorum fuisse et clericos religiosos et monachos, de clericis non constat nobis habuisse habitum specialem, sed verosimile est usos fuisse honesto habitu clerieorum, quod fere etiam nunc observare conspicimus. De monachis vero constat ex Dionys., d. c. 6, de Eecles. hierarch., mutationem habitus fieri solitam in professione religionis: Ubi vero ( inquit) ille ita omnia promiserit, consignans eum crucis signo sacerdos , tondet, emutumque veste omni , aliam induit, etc. Idem constat ex HRegul. 22, ex fus. disput., ubi inter alia ait: Ejusmodi a nobis cestumenti excogitandum est genus, quo ad omnia uti commode possimus, ut, scilicet, eo amicti, et diuturnag pariter honestati et nocturne eliam necessitati faciumus satis. Ea quo qui- dem illud continget , ut communem omnium nosirum inter nos in vestimento ornatun e.se, et celuti insignem quamdam ac peculiarem es ipso amictu homini Christ ano impressam notam. Et rationem illam affert, ob quam deceat monachos speciali habitu uti, et in fine eamdem dicit esse rationem in calceamentis. Benedictus etiam, in hegul. 56, nominat cucullas, scapularium, etc.; et cap. 58, statuit ut post professionem factam exuatur conversus propriis vestibus, et habitu monasterii induatur. Hunc vero habitum et cucullam, ac caeteras partes ejus, late describit Cassianus, toto lib. 1 de Instit. reuunt. ; Nilus in Ascetico, et attingit Epiphan , in Compendiaria doctrina ; Chrysost., homil. 69 in 21 Matth ; Nicephor., lib. 9 Histor., capit. 19; Hierouym., epist. 8 ad Demetriad. , de Custodia Virgin., ubi etiam plura de vestibus sacrarum Virginum, et epist. 4, cap. 22, et sape alias Et ex Concilio Carthag. VI, cap. ultim., constat sacras virgines diverso habitu ab aliis uti fuisse solitas ; de quo plura supra adduximus in lib. de Voto ca-titatis.

7. In habitu monachorum considerande conditiones morales et mystice, seu significativee. — Possunt autem, qod notandum est, in hoc monachorum habitu considerari quaedam conditiones veluti substantiales seu morales, aliae mysticae seu significativae ; in prioribus, quae maxime ad rem pertinent, semper fuit inter religiosos quaedam convenientia, licet in posterioribus fuerit diversitas. Morales conditiones appello, quae ad decentiam et honestatem spectant, et religionem redoleant. Hujusmodi sunt vestis simplicitas et honestas, quae totum hominem modestissime tegat, quod etiam Christiani omnes in principio Ecclesiae servabant, pallio, seu togata veste simpliciter utentes, ut sumitur ex Tertulliano, lib. de Pallio, ubi Parael. aliqua notat. Deinde vestis utilitas, quae paupertatem redoleat, quam omnes monachi semper observarunt, unde est illud Hieronymi, epist. 23 ad Marcellam : JVos quia serica veste non utimur, monachi judicamur. Et quamvis non defuerint qui hoc in monachis reprehenderint, ut videre licet in D. Thom. 2. 9, q. 187, art ult., et Opusc. 19, c. 8, tamen sine fundamento locuti sunt, ut ipse ibi convincit, et antiquissima decreta declararunt: A primis enim temporibus ( dicitur in septima Synodo, cap. 16, et refertur c. 4, 2, q. 4) omnis sacratus cir cum mediocri et cili vestitu versabatur ; unde ibidem statuitur: 626 incenti fuerint deridentes eos, qui vilibus et religiosis vestibus amicti sunt, per epitimium corrigantur, id est, per suspensionem quamdam. Unde in Concilio Gangr., cap. ult., dicitur, cestium utilitatem propter corporis tantum curam laudamus. In hac tamen utilitate moderatio quaedam adhibita semper fuit, ut ex citatis verhis septimae Synodi intelligere licet, quia pertinet ad decentiam ecclesiasticarum personarum, praesertim earum quae aut ministeria sacra tractare, aut cum aliis proximis propter eorum salutem conversari dcbent. Et hac ratione, in Conciiio Aquisgran., cap. 124, canonicis regularibus praecipitur, ut in vestitu mediocritatem teneant. Et ob eamdem causam statuunt Concilia, ut clerici non sint pannosi, nec laceri, ne apud laicos contemptibiles fiant. Unde Concilium Gangren., capit. ultim. : Parsimoniam cum veste lnmili non reprobamus ; dissolutos autem et fractos in vestibus incessus non recipinus , et domum Dei honoramus, cap. Parsimocniam , d. 41, ut patet in Concilio Senonensi, 2 part., cap. 24, et Colon., p. 5, c. 26. Et hinc etiam ortum est, ut Martinus V, in Constit. Minorum, cap. 2, eos admonuerit, ut vestes non sint adeo viles et grossae , ut videntes eas ad terrorem, horrorem et derisum inducant. Denique ad has conditiones habitus spectat ejus munditia ; nam, ut Bernardus dicere solitus erat, tunica sordibus obsoleta, testis est desidiae atque socordiae ; unde Hieronymus, epist. 29 : Ornatus et sordes pari anodo fugienda sunt, quia, ut Plutarch. dixit, vestis sordida odiosum hominem reddit.

8. Mystice conditiones sunt, que ad aliquid significandum usurpantur, ut sunt color, aut figura habitus. — Haec ergo in omnibus religionibus semper commendata sunt, ut videre licet in Basilio, regula 22, ex fus. disput.; August., Bened., insuis Regulis. Mysticas vero conditiones appello, quae ad aliquid significandum usurpatae sunt, ad quod maxime spectat color aut figura habitus monastici, de qua re aliquid Dionys., d. cap. 6; Cassian., lib. 1 de Instit. renun. De habitu vero monialium attinguntur a Hieron. , epist. 23, et in his fuit aliqua diversitas , et nunc etiam est, sed haec cum sit valde accidentaria , non multum refert. Per eam tamen inter alia, ut Basilius supra dicit, praecipue intentum est ut unius congregationis et instituti homines ex ipso habitu statim cognoscantur, eamque ob rem seculares, qui habitu monachali induuntur, graviter reprehenduntur in Authent. de Sanctissimis Bpiscop., S ult., collat. 9; et e contra monachi, qui sine suo, in alieno habitu incedunt, ut patet d. 41, per totam, et inuniversum de clericis, cap. Clerici, de Vita et honest. cler.: Clein. 9, eod. tit.; Triden., sess. 14, cap. 6, de Reform. Ex his etiam constat consuetum esse antiquissimum monachis uti capitis tonsura, ut patet ex Dionysio, supra ; Epiphan., haeres. 80; et Augustino, de opere Monach., cap. ult., de qua re tota erudite disputat Bellar., d. lib. 2 de Monach., cap. 40, ubi refellit haereticos contra monasticum habitum et tonsnram disputantes; sed eos omitto, quod nihil difficultatis afferunt.

9. De communi monachorum habitatione et monasteriis frequens est sermo apud Patres. — Monachi olim dupliciter occupabantur, vel in divino officio canendo, vel in labore et operibus muanwum, ezm quilnts magna ex parte vivebant.— Alia tria quae proposuimus, notissima etiam sunt in Sanctis Patribus; nam de communi eorum habitatione et monasteriis frequens est mentio. Nam, licet fuerint varia monachorum genera, ut infra proprio libro videbimus, et attingit Hieronymus, epist. 22, ad fin.; Basil., Reg. 7, ex fus. disput.; Bened., in sua Regul., cap. 4; semper tamen fuerunt monachorum monasteria a caeteris separata, in quibus sub obedientia unius praelati degebant. Horum a tempore Marci in Alexandria meminit Philo, libro de Vita Contempl., ut supra ostensum est. Maxime vero ad formam redacti sunt a tempore Basilii, qui eorum usum vivendi maxime commendat, serm. 1 de Instit. mon., et Reg. 6, ex fus. disput., de hac habitatione, et cur separata esse debeat, late disserens. De eisdem late etiam Cassian., lib. 4 deInst. renun., a princ. ; Hieron., Epiphan. et alii Patres. Est autem notanda differentia inter clericorum et monachorum monasteria, nam monachi extra urbem et separatim habitare solebant; clerici in urbibus et in domibus Episcoporum, ut constat ex Augustino, duobus sermonibus de Communi vit. Cler., et aliis supra citatis. Quae diversitas erat accommodata finibus talium institutionum, nam monachi ad vitam solitariam et contemplativam congregabantur ; clerici vero ad ministeria sacra publice peragenda, et ad juvandos Episcopos in talibus ministeriis. Illa autem monachorum ex parte nunc durat, in his pracipue qui proprie monachalium ordinum dicuntur. Alii vero, quia plus jam de vita activa participant, quamvis in suis etiam monasteriis communiter vivant, non tamen extra urbes, sed in oppidis et urbibus commorantur, ut proximis melius inser- vire possint. Eadem fere conven:entia et diversitas in exercitiis et actionibus perspiei potest. Olim enim monachis duplex praecipua erat occupatio, una in divino officio canendo, ut constat ex Basilio, Augustino, Benedicto, et omnibus; alia in operibus manuum, ex quibus magna ex parte vivebant, ut videre licet in Basilio, Regul. 37, ex fus. disp. cum sequentibus ; Cassian., lib. 10, praesertim a cap. 8; Benedict., in Reg., cap. 48. Unde constat plurimum errasse haereticos dicentes non licere monachis ex operibus manuum suarum vivere, et ad hoc laborare. Hoc enim nec per se malum est, nec prohibitum ; nam potius id aliquando consulit Paul., ad Ephes., cap. 1, ad Thessal. 4, et Actor. 20, se ita fecisse affirmat: de qua re plura apud Augustinum, toto lib. 6, de Opere monach., et lib. 2 Hetr., cap22; Epiphan., haeres. 80; Bellarm., lib. 2 de Monach., cap. 41.

10. Prius exercitium adhuc perseverat, non ita secundum, praecipue in monasterus virorum. —lHodus salutandi dicendo - Deo gratias, est antiquissimus.— Prius ergo exercitium psalmodiae, generatim loquendo, ab omnibus monachis retentum est ; cur autem Societas se hoc munere excusaverit, infra suo loco dicemus, ubi de hoc exercitio plura dicemus, praeter ea quae de horis canonicis supra suo loco generatim tradita sunt. Alia vero parsde opere manuum fere est mutata in religionibus, praecipue virorum ; olim enim non erant clerici, nec litteris vacabant ordinarie ; nunc vero majori ex parte clerici sunt de facto, etiam si eorum institutum per se id non postulat; vacant etiam litteris, et aliquibus actionibus erga proximos, et ideo operibus manuum vacare non possunt, aliundeque aluntur, ut infra videbimus de paupertate disputantes. Haec autem diversitas etiam est accidentaria, et non mutat honestatem et sanctitatem talis status, nam omnia haec exercitia sancta sunt, et bona, et pro diversitate temporum vel finium possunt mutari. Quanquam Augpwstinus, lib. de Mor. Eccles., cap. 31, etiam de antiquis monachis ait : 7n communem vilum castissimam sanctissimamque congregati, simul atatem agunt, civentes n orationibus. lectionibus, et disputationibus infra vero addit : Operantur manibus, quibus et corpus pasci possit, et a Deo mens impediri non possit. Atque ibidem refert similia de monasteriis feminarum, et operibus manuum, quibus alebantur. De quibus etiam meminit Ambrosius ad Virgin. ; Cass., cap. 7; et latius Hicron., locis citatis. Denique quoad modum conversationis, praeter ea quae ex iisdem Patribus sumi possunt, solum adnotabo ex Augustino, initio Enarrationis in Psalm. 132, etiam modum salutandi, dicendo : D:o gratias, fuisse antiquissimum, et ab haereticis quibusdam etiam illo tempore reprehensum: Hi (inquit) insultare nobis audent, quia fralres cum vident homines, dicunt : Deo gratias; quibus ipse respondet : Qui dicit - Deo gratias, gratias agit Deo ; vide si non debet frater gratias Deo agere, quando videt frutrem suwmn? Non enim non est locus gratulationis, quando se invicem vident, qui habitant in Christo. Ex quibus verbis plane quisque colligere potest, quanta fuerit similitudo antiquarum religionum cum pnostris in effectu, in charitate, in nomine, in salutatione. An vero in aliis effectibus fuerit, dicemus in sequentibus, agentes de singulis votis, et aliis rebus partücularibus religionum. Quomodo autem in antiquis religionibus fuerit sutliciens Ecclesiae approbatio, ex dictis in libro pracedenti, cap. uit., sufficienter intelligi potest, et infra declarabimus sub quorum praelatorum obedientia tunc viverent religiosi, et quando inceperit eorum exemptio, et ideo de origine hujus status haec sufficiunt.

PrevBack to TopNext

On this page