Praeambulum
Praeambulum
Quamvis hoc votum simplex sit, est enim mera promissio de futuro, qua» statum religiosum non constituit, sed ad illum ordinatur, nihilominus illius tractationem in hunc locum reservavimus, quia cum tale votum pro objecto habeat ipsum religiosum statum, oportuit prius de ipso statu notitiam aliquam pramittere, ac deinceps de illius promissione sermonem facere. Dicemus ergo prius deobligatione hujus voti, quatenus ex tali materia specialem aliquam proprietatem vel conditionem habet; postea de modis quibus cessare possit haec obligatio; nam caetera, quae communia sunt, ex generali doctrina de voto sunt potius supponenda.
On this page