Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 1

Caput 1

Utrum votum suscipiendi religiosum statum bonum et validum sit.

CAPUT I. UTRUM VOTUM SUSCIPIENDI RELIGIOSUM STATUM BONUM ET VALIDUM SIT.

1. Error diceatium non oportere homines se voto ligare ad religionis ingressum. —Tractat quaestionem hanc D. Thom. 2. 2, q. 189, artic.9. ad 3, ei Opusc. 17, cap. 11, 12 et 13, ubi refert quosdam suo tempore errasse, dicentes non oportere homines se voto ligare ad religionis ingressum, qui partim fundabantur in generali errore circa convenientiam seu honestatem cujuslibet voti; contra quem errorem satis in superioribus dictum est; partim itebantur in speciali ratione et difticultate talis voti. Nam, cum status religiosus sit res valde ardua, non videtur laudabile illam promittere sine sufficienti fundamento, et probatione talis status; ideo enim in jure cautum est, ut ante professionem hujus status annus probationis praemittatur, ut iufra videbimus. Et confirmatur, quia assumere religiosum statum, ex Christi institutione, non est res necessitatis, sed voluntatis, et fieri non debet absque speciali instinctu Spiritus Sancti, ut sumitur ex Urbanc Papa, in cap. Due suat, 19, quaest. 2: ergo pou licet homini necessitate astringi ad hun« statum assumendum, maxime cum de Spiritus Sancti vocatione certus esse non possit.

2. Resolutio vera: votum religionis emittere est optimum, per se loqueudo. — Nihilominus dicendum est, per se ioquendo, optimum esse votum religionis emittere. Conclusio est certa de fide, ut satis constat ex communi usu et conseusu Ecciesiae. Ratio antem manifesta est, quia materia talis voti non solum est honesta, sed etiam est ex melioribus et optimis bonis ; ergo et votum ejus ex se optimum est. Et confirmatur, nam ingredi religionem est bonum ; ergo ingredi ex voto, per se loquendo, est melius; supra enim ostensum est, opus ex voto factum, caeteris paribus, melius esse quam sine voto; ergo etiam votum ipsum de tal opere faciendo optimum est. Dices: melius est statim ingredi religionem, quam votum ingrediendi facere ; nescit enim tarda molimina Spiritus Sancti gratia ; ergo, pensatis omnibus , nunquam expedit religionem promittere. Respondetur, primum argumentum non probare hoc votum non esse bonum et optimum, sed ad summum probare non esse tam bonum, quam est ipsa actualis professio religionis. Deinde dicitur non posse moraliter fieri ut homo, statim ac deliberat de rehgionis ingressu, propositum illud sine ulla mora exequatur; sunt enim plura humana impedimenta, quae aliquam moram requirunt, ut res adeo gravis convenienti modo executioni mandetur. Et ideo sicut propositum religionis, per se loquendo, tempore praecedit ingressum religicnis, ita etiam, per se loquendo, laudabile est propositum illud per votum firmare, ac Deo specialiter consecrare.

3. Ut tale votum st honestum et validum, nccessaria est etas capax peccati wortalis. — Dico autem, per se loguendo, quia hic solum consideramus opus ipsum ex genere ac specie sua. Ad judicandum autem in particulari an expediat, particulares circumstantias considerare necesse est. Et imprimis necessaia est major aetas, ut Cajetanus advertit in d. art. 2, in quo tamen aliud necessitatis est, aliud congruitatis; ut enim tale votum sit et honestum et validum, solum est necessaria aetas suflciens ad habendum usum rationis, et deliberationem sufticientem ad peccandum mortahter; haec enim necessaria est, et sufficiens ad obligationem voti in genere, ut supra vidimus; ergo in rigore etiam ad hoc votum sufficit, sicut diximus etiam de voto castitatis, et a'iis per; e'nis, quia materiae gravitas non sufheit nt major delib:ratio ex necessitate requiratur. nec ex natura rei potest aliqua major aetas aut aliquis certus excessus ad hoc postulari. Quamvis autem tale votum in omni aetate usns rationis validum sit, si tamen fiat ante annos pnbertatis, non est omnuino firmum, nam irritari potest a parente, dummodo post completam dictam aetatem confirmatum non sit, juxta generalem doctrinam supra iraiitam de irritatione votorum. At vero loquendo de congruitate, ad hoc votum emittendum conveniens est matura aetas, ideoque non est facile pueris consulendum, nam sicut facile persnadentur , ita etiam facile mutantur. Deinde etiam requiritur matura deliberatio, major quam ad alia vota, et alia humana negotia ; quia perfecta vitae mutatio , suaque et rerum omnium perfecta abnegatio res est gravissima, et magna consideratione digna. Quapropter examinanda imprimis est divina vocatio et inspiratio; deinde conditio personae quoad habitum corporis, et alia hujus vitee impedimenta pensanda sunt, ad judicandum an expediat tale votum emittere. Unde generaliter concludit Cajetanus non esse laudabile alios inducere ad hoc votum emittendum; quod ego intelligendum arbitror de inductione aut importuna, aut omnino antecedente ad alterius voluntatem, nam haec solet multum minuere libertatem, cum tamen bujusmodi votum esse debeat omnino spontaneum, ne exponatur quis periculo aut violandi illud, aut ex tristitia et necessitate illud implendi. Si autem alius consilium postulet, et re sutlicienter considerata judiectur, et statum reli- gionis illi expedire, et periculum imminere mutandi propositum, nisi illud votum confirmet, rccte potest ad tale votum emittendum induci, non precibus importunis, sed rationibus non humanis, sed divinis.

4. Dubium est, an haec forma vovendi (Si futurus sim religiosus, ero in tali religione) sit laudabilis et olliget. — Dubitat autem specialiter Paludanus an bhaec forma vovendi: Si futurus sim veligiosus, ero in tali rel/gione, laudabilis sit, et obligationem aliquam inducat, refertque aliguos dixisse tale votum invalidum esse, imo peccare qui illud facit, et qui illud consulit ; quia ex una parte non inducit ad religionis statum, quia non est absoluta promissio ejus ; aliunde vero retrahit hominem a perfectioribus religionibus, si fortasse statum illum assumere velit. Verumtamen haec cpinio improbabilis est, meritoque a Paludano rejicitur, quia illud est votum conditionatum de re licita: quid ergo impedit quominus validum sit? Non quidem quod sit condiuonatum, ut per se notum est, alias omne votum conditionatum nullum esset ; nec etiam quod sit de determinatione ad certam religionem, alias votum absolutum ejusdem religionis in particulari esset illicitum, quia impediret aditum ad perfectiores religiones. Respondet ergo Paludanus illud votum non impedire directe, vovendo, scilicet, non ingredi talem religionem, sed solum indirecte et implicite, et ideo validum esse; sicut juramentum (inquit) non ingrediendi religionem, nullum est, quia directe repugnat majori bono, juramentum autem ducendi aliquam in uxorem validum est, quamvis indirecte et implicite etiam impediat. Sed profecto in re morali non minus incommodum esset, si implicite impediret. Nego igitur ullo modo impedire, nam tale votum determinat obligationem voluntatis, saltem quoad specificationem ad talem religionem, respectu cnjuscumque inferioris, seu laxioris, quod optimum est; non excludit tamen quin determinatio illa in meliorem commutari possit, et ideo nullum majus bonum impedit. Sicut etiam juramentum de contrahendo matrimonium cum aliqua non impedit quominus relgionis status iili praeferri possit, ut in c. 5 dicam. Est ergo bonum et validum illud votum, non tamen est proprie votum religionis, quia proprium religionis votum obhgat, ut sic dicam, ad exercitium actus ingrediendi religionem ; hoc vero, de quo agimus, solum obligat quoad specificationem, et ideo nec reservatum est, nec ad prae- sentem disputationem spectat, neque aliquid habet speciale, sed per communia principia de voto regulatum est.

5. Fotum religionis semel emissum obligat ad sui obsercationem. — Ex his ergo constat votum religionis semel emissum obligare ad sui observationem, id est, ad exequendum id quod voto promissum est. Hoc constat ex generali ratione voti, nam tale votum est sanctum et validum, ut ostensum est; ergo obligat quantum est ex se, est enim hic eflectus inseparabilis et quasi formalis* voti. Statim vero inquirenda occurrunt omnia, quae de tali obligatione generatim disputata sunt, quorum primum ac praecipuum est, pro quo tempore obliget tale votum. In quo nihil fere speciale hic occurrit, sed dicendum est, si vovens intentione ac promissione sua designavit tempus, pro illo obligari; si autem absolute et indefinite promisit, per se obligari ad statim, per se ac moraliter loquendo ; haec enim est natura voti, ut ibi ostendi, quae in hoc voto majori ratione locum habet, quia qui vovit Deo religiosum statum, totam vitam suam totumque vitae tempus illi promisit, et ideo, eo ipso quod indebite differt executionem talis voti, tantum subtrahit ac detrahit de materia promissa. Hoc autem non obstat quominus ex justa causa differri possit executio talis voti, ut statim dicam.

6. Quibus modis cessare cel auferrà possit obligatio coti religionis. — Rursus occurrit inquirendum, quibus modis cessare vel auferri possit haec obligatio. etiamsi non impleatur. Ad quod imprimis dicendum est auferri posse per illos tres communes modos, qui sunt, irritatio, dispensatio et commutatio; de quibus ad finem hujus libri dicemus. Ex quibus primus generalis non est, sed tantum in quibusdam personis locum habet, in quo applicanda est hic generalis doctrina supra tradita, nam in hoc nuliam habet specialitatem. Circa alios autem duos modos solum est observandum, hoc votum esse Summo Pontifici reservaturm, et idec applicanda hic esse omnia, quae de talibus votis in superioribus dicta sunt, sive tale votum absolutum sit, sive conditionatum aut poenale. Deinde dicendum est hane obligationem nunquam auferri propter solam negligentiam aut voluntariam dilationem voventis; non enim debet ex sua culpa commodum reportare, nec potest sua voluntate obligationem dcponere, quam voluntarie sumpsit. Itaque quamvis voverit religionem ingredi intra certum tempus, et illud transactum sit, non ces- sat obligatio, quia ille terminus positus est ad differendam, non ad extinguendam obligationem, nisi aliud constiterit de intentione voventis, quod rarissime, moraliterque vix contingit, quae omnia in superioribus fusius tractata sunt. Ultimo dicendum est, ratione impedimenti posse hominem excusari ab obligatione hujus voti; hoc enim constat ex generali doctrina de voto, ex qua etiam habetur, si hoc impedimentum sit perpetuum, excusare simpliciter; si vero sit temporale, excusare ad tempus, ita ut regula generalis sit, tamdiu excusare, quamdiu durat. Quapropter, si impedimentum perpetuum jam aderat quando votum emissum fuit, fecit ut votum esset nullum, quia fuit de materia moraliter impossibili, et non accepta Deo. Si tamen impedimentum solum fuit temporale, votum quidem validum fuit, habet tamen quasi suspensam obligationem, donec impedimentum auferatur; quando autem tale impedimentum sufficiens sit, prudenti arbitrio relinquendum est.

7. Ad differendam executionem Ingjus voti, sufficit non solum impedimentum positivum, sed etiam negativum, seu causa rationabilis.— Est autem hoc loco observandum , ad differendam executionem hujus voti, non solum sufficere impedimentum, ut sic dicam, posityum, sed etiam negativum, seu rationabilem causam, quae ex ilo solet oriri; hujusmodi censeo esse causam differendi votum, quae ex tenera aetate sumi solet, ut per augmentum corporis et virium ejus homo idoneus credatur ad onus religionis sustinendum. Similis causa est, quae interdum sumitur ex defectu scientiae; nam si quis differat implere hoc votum, ut prius comparare possit doctrinam rel:gioni ntilem, quam intra religionem ipsam posse consequi non sperat, non est reus voti judicandus. In hujusmodi autem causis ac dilationibus imprimis hona fide procedendum est, ut ngn ipsa dilatio, sed vera utilitas religionis, et propria etiam rationabiliter *intendatur. Deinde cavenda sunt pericula, ne vel occasione dilationis ita implicetur homo secularibus rebus, ut postea omnino non possit religionem ingredi ; vel etiam ne illo tempore tot peccata multiplicentur, ut illud detrimentum majoris sit aestimationis , quam omnis alia utilitas, quae ex studiorum profeciu, vel alia simili occasione sperari potest. In qua re arbitrium viri prudentis multum valere potest, et regulariter necessarium est. Videatur Sylvester, verb. Votum, 2, q. 3; Cordub., in Summa Hispan.

PrevBack to TopNext

On this page