Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 2

Caput 2

Quomodo votum hoc obliget ad religionis ingressum.

CAPUT II. QUOMODO VOTUM HOC OBLIGET AD RELIGIONIS INGRESSUM.

1. Conclusio : votum hoc obligat ad procurandum religionis ingressum, et antequam hoino recipiatur, nullam aliam inducit obligationem. — hatio dubitandi est, quia nemo obligatur ad id quod non est in sua potestate; sed ingredi religionem non est in potestate hominis, pendet enim a voluntate eorum a quibus admitti debet; ergo. Dicendum imprimis est obligare hoc votum ad procurandum religionis habitum seu ingressum , et antequam homo recipiatur, nullam aliam inducere obligationem. Prior pars manifesta est, quia hoc votum inducit obligationem ad id quod per illud promittitur, ut supcriori capite ostensum est; promittitur autem assumptio religicsi status, quae a petitione ejus, qui futurus est religiosus, inchoanda est; ergo ad hanc primo ac per se obligat hoc votum. Confirmatur ex secunda ratione dubitandi proposita; nam hoc votum obligat saltem ad id quod fieri potest ex parte voventis, ut talem statum assumat ; sed petere et procurare illum, maxime est in potestate ejus; ergo ad hoc obhgat.

2. Probatur secunda pars. — Addidi vero secundam partem assertionis propter quosdam asserentes, qui religionem vovet, eo ipso obligari ad eastitatem servandam , quia religio castitatem includit, et ideo qui religionem vovit, castitatem vovere censetur. Imo addunt aliqui etiam obligari ad alia onera religionis, si cum mora culpabili per illum stet, quominus religionem ingrediatur. Sed utrumque faisum est; nam, licet professio ipsa religionis includat castitatis votum, tamen qui solum vovit religionem ingredi aut profiteri, nondum castitatem vovit, neque ad hoc se intendit obligare in seculo manens ; et ideo, licet ante ingressum conira castitatem peccet, sacrilegium contra votum non committit, quae est communis sententia, ut statim referemus. Et eadem ratione a fortiori non obligatur ad paupertatem, neque ad alia onera religionis, quamdiu in seculo manet, sive licite in eo statu duret propter legitimam excusaticnem, vel dilationem, quod certissimum est; sive etiam illicite, et transgrediendo votum, propter rationem factam, quia ille non vovit paupertatem , vel alia onera, sed statum cui illa annexa sunt postquam assumitur, non vero antea. Circa hanc vero pariem, per quam excludimus omnem aliam obligationem, observare possumus regulam illam, quod exclusiva non excludit comitantia ; nam hic etiam non excludimus quin hoc votum obliget ad cavenda impedimenta religiosi status, quale maxime est status matrimonii, de quo infra plura dicemus.

3. Vovens religionem, tenetur ingredi, si admittatur. — Atque ex hac assertione sequitur, eum, qui hujusmodi votum habet, tenueri ad suscipiendum religiosum habitum, seu ingrediendum religionem, si ab ipsa admitti valeat. Patet, quia propter hanc causam obligatur ad petendam religionem, et quia ad ingrediendum cum effectu se obligavit, quantum in ipso est. Et ob contrariam rationem, si non admittatur , viietur manere liber ab obligatione voti, si supponamus fecisse sufficientem diligentiam ut admitteretur, et nihilominus repulsam pas-us est; tunc enim jam fecit quod in ipso erat. Qnod autem pendet ex alterius voluntate, quatenus taie est, non cadit sub obligationem voti, et hoc sensit D. Thomas, q. 88, art. 3. ad 2, ubi recte ait, in eo casu reddi impossibilem homini ingressum religionis, et ideo cessare talis voti obligationem, quod etiam sensit q. 189, art. 3, ad 2.

4. Dubium resolvitur. — Difficultas vero superest, quando censeatur aliquis sufficienter fecisse quod in ipso est, ut propter repnlsam liber maneat ab obligatione voti. Ad quod explicandum advertendum est ex D. Thoma supra, tripliciter posse fieri hoc votum: primo, de religione in genere ; secundo, de tali religione in specie, vel substantia, ut est, verbi gratia, religio Mendicantium, vel in specie atoma, ut est religio Praedicatorum; tertio, de tali religione seu monasterio in individuo, ita ut principalis intentio voventis feratur in hunc locum propter specialem devotionem, vel cbservantiam ejus, aut aliam similem cansam. Quando ergo religionis votum factum est hoc tertio modo, sufhiciens diligentia est petere habitum in illo loco; quod si non admittatur, non tenetur vovens alibi petere, neque alibi ingredi, etiamsi invitetur vel rogetur : ita D. Thomas, loc. citat., et ibi Cajet., Sot., et alii Doctores, in 4, d. 38; hRichar., art. 5, q. 1; Supplem. Gabrielis, q. 1, art. 3; Palac., disput. 1, concl. 4, Palud., d. 27, q. 3, art. 1, c. 3; Angel., Votum, 3, a num. 10; Sylvest., verb. Votum, 2, q. 11, et commu- niter Summistae. Ratio vero est, quia obligatio non excedit intentionem promittentis, nec materiam promissionis ; sed hic vovens solum intendit se obligare ad hunc locum, et illum sumit ut materiam adaequatam snae promissionis; ergo si illa sit impossibilis propter repulsam, liber manet.

5. Instantia facta solvitur.— Dices: quamvis materia voti facta sit impossibilis, ita ut tota impleri non possit, si saltem ex parte impleri possit, quoad illam votum obligat ; sed in praesenti votum ingrediendi hoc monasterium includit promissionem religionis, et licet per repulsam ingressus in hoe monasterium redditus sit impossibilis , adhuc manet possibilis illa materia quoad ingressum religionis, ut sic; ergo ad hoc obligabit tale votum. Maxime, quia in illa materia hoc est praecipuum, et quasi per se, nam determinatio ad particularem locum videtur esse valde materialis, et per accidens. Respondetur nihilominus mensuram hujus obligationis non esse sumendam ex ipsa rei natura, sed ex intentione voventis ; et ideo licet religio ut sic, quatenus plura virtute complectitur, principahor videatur, liberum nihilominus est voventi non illam sic intendere, sed quatenus contrarta est ad hanc speciem, et ad hoc individuum , et ideo extra illud ad nihil obligatur; nam status religonis, ut possibilis alibi, non est pars materiae hujus voti in particulari, et ideo nihil eorum, quae sub tale votum cadunt, relinquitur possibile.

6. Notandum circa traditam conclusionem. —Sed attente observare oportet sermonem esse, quando primaria ac praecisa intentio voventis fiit de ingressu in hoc monasterio ; nam si fuisset de ipsa religione in communi, licet postea ex peculiari devotione animum ad hoc monasterium applicuisset, non esset in hoc regula servanda, sed qua in sequenti puncto tradetur, ut omnes auctores citati advertunt; quia voluntaria applicatio postea subsecuta non coarctat generalem obligationem voti prius contractam. Quid vero sit agendum, quando dubium est quae fuerit principalis intentio voventis, definuiendum ex doctrina supra data de voto dubio. Nam, licet Sylvest., Angel. et alii dicant inclinandum esse in partem rigorosiorem, quam ipsi tutiorem vocant, ego nihilominus existimo magis esse interpretandum dubium in favorem voventis, qui possidet suam libertatem, et quatenus est certus se vovisse aliquam religionem, jam implet votum petendo in hac; quatenus vero du- bitat an principaliter voverit religionem in cenere aut specie, vel potius in tali particulari loco, non est certus de aliquo majori vinculo aut debito, quam sit circa talem locum, et ideo amplius obligandus non est.

7. Dulitatur an vovens teneatur sepius petere, et an post prinam repulsam, si invitetur, teneatur ingredi religionem. — Ad neutrum tenetur regulariter loguendo, nisi aliud constet de sua intentione. — Sed quaeret aliquis an sufficiat semel petere religionem in tali loco, vel teneatur quis iterum ac saepius hoc procurare; praesertim, si, mutatis circumstantiis, vel praelatorum, vel aliarum personarum, aut occasionum seu impedimmentorum, concipiatur nova spes obtinendi religionem. Item quaeri potest an teneatur quis acceptare religionem, si post primam repulsam, ipso etiam non petente, ab ipso monasterio vocetur et invitetur ad habitum religionis. Respondeo, in his et similibus interrogationibus non posse certam et generalem regulam tradi, nam pendet ex intentione voventis. et ultra illam ad executionem ejus moraliter necessarium est prudentis viri arbitrium. lItaque, regnlariter loquendo, qui hoc votum emittit, solum intendit se obligare al procurandum seme: ingressum talis monasterii, ea diligentia et sollicitudine, quae ad negotium grave peragendum juxta prudens arbitrium sit sufficiens; non intendit autem se obligare ad importunas preces, et consequenter neque ad multiplicandas petitiones ; et quia non est major ratio de uno numero quam de alio, ideo si semel fecit sufficientem diligeutiam, non tenetur amplius receptionem postulare. Mexime si, cum prirum petiit religionem, manfestavit obligationem suam, et nihilominus admissus non est, sed liber relictus. Quod advertit Cajetanus, d. q. 88, ari. 3, in quodam brevi dub. 2. circa ad 2, addens necessarium esse ut repulsa sit totalis, quia si non repellitur simpliciter, sed pro tunc, expectare tenetur. Et hoc secundum censeo verum, dummodo dilatio non sit nimia, et ita molesta, ut prudenti arbitrio judicari possit voventem non se obligasse ad expectandum cum tanto onere. Iliud vero prius de marifestatione voti est quidem securius consilium, non videtur tamen absolute necessarium, quia nullo jure ad hoc obiigatur ; neque illud est necessarium, vel ut voti obhigatio cesset, cum non auferatur per dispensationem, sed per defectum materiae ; vel ut diligentia in procuranda religione censeatur sufficiens, quia obligatio petentis non est conditio necessaria, imo nvuc per se movens, ut quis recipiatur in religione; quod si aliquando movere possit, accidentarium est, et ideo non obligatur is qui petit ad manifestandum suum votum. Tandem non videtur esse intentio voventis semper manere suspensum, et quasi pendere a voluntate religiosorum; et ideo si post sufficientem postulationem semel ac definite ei denegata est religio, votum omnino cessare et extingui videtur, ita ut ex vi illius cogi non possit ad eam acceptandam, etiamsi inv taretur. Haec autem semper habent illam conditionem subintellectam, nisi constet aliam fuisse intentionem voventis, nam illi semper standum est; hic autem solum tradimus ea quae regulariter aecidunt, et quae ex communi forma vovendi intelligenda sunt, quamdiu de alia intentione voventis non constiterit.

8. Secunda assertio : vovens religionem in specie, tenetur in multis locis id procurare. — - Circa secandum modum vovendi religionem in specie, praeter superius dicta, quae proportione servata applicari possunt, addendum est non satisfacere hominem voventein suae obligationi, petendo in uno vel alio loco, sed teneri in muitis id procurare, si forte recipiatur ; ita docet Thomas, quem alii sequuntur. Ratio est, quia illud votum, ex forma et modo quo fi , ob'igat universalius. quia generalius seu magis indefinitum habet objectum; ergo respectu illius non est sufficiens diligentia, quae fit per particularem petitionem in uno vel alio loco, sed oportet eam facere in pluribus. Patet consequentia, quia per solam unam vel alteram particularem repulsam non fit moraliter impossibilis materia talis voti, prout cecidit sub intentionem voventis votum autem obligat, quamiu illud implere non est moraliter impossibile. Confirmatur ac declaratur, nam si quis voveat aliquid facere sub hac conditione disjunctiva, Si Petrus, vel Paulus, vel Joannes, etc., mecum consenserint, non satisfaciet unius tantum vel alterius consensum requirendo, sed teneretur omnes consulere, quia alias non posset esse certus an conditio impleretur necne; sed qui vovet absolute aliquam religionem in specie, virtute involvit conditionem, si in aliquo illius monasterio recipiatur, quae aequivalet huic disjunctivae, si in hoc, vel illo, aut illo loco recipiatur; ergo si in uno vel alio non admittatur, tenetur in aliis postulare, alioquin non censebitur sufficientem diligentiam fe cisse.

9. An talis teneatur discurrere per omnia monasteria. — BEt resolvitur teneri, sed cum quibusdam limitationibus. — Prima limitatio. — Dices : ergo qui habet hujusmodi votum, tenetur discurrere per omnia monasteria talis religionis, donec vel in aliquo recipiatur, vel ab omnibus repellatur, alioquin non satisfacit obligationi suae. Consequens autem videtur durissimum, et praeter communem usum, quia est res difficillima, et moraliter impossibilis, atque adeo praeter cogitationem voventium. hespondeo nihilominus concedi posse sequelam adhibitis limitationibus, quae admirationem et difficultatem auferent ; nam si formaliter sistamus in casu de quo loquimur, rationes factae revera aeque procedent de omnibus locis talis religionis, et ideo sufficienter probant sequelam. Prima vero limitatio est, nisi ex intentione voventis coarctetur aliquo modo amplitudo talis voti, seu materiae ejus; jam enim dictum est obligationem voti nunquam extendi ultra intentionem voventis; tunc autem jam illud votum non est absolute de religione in specie, sed cum aliqua determinatione, et ita non omnino persistitur in casu proposito. Atque in hac morali praesumptione fundatur, quod Cajetanus dixit d. q. 88, art. 3, non teneri, qui sic vovit, discurrere extra regnum, quia non est verosimile voluisse ad hoc obligari, cum sit valde difticile et extraordinarium. Quod etiam tuentur Navar., c. 12, n. 49. Sot., lib. 7 de Just., q. 2. artic 1; Angles, Florib., 2 p., q. unic., de Voto, q. 2, diffie. 5: Tolet., lib. 4 Sum., c. 17, n. 12;et alii moderni secuti sunt; et revera ita est praesumendum, quamdiu oppositum non constiterit de intentione voventis. Et eadem ratione, si Vovens non intendit se obligare ad loca multum distantia, sed intra patriam suam, vel prope illam, solum tenebitur per propinqua loca discurrere, ut iidem auctores docent; oportebit iamen ut in tali casu clarius constet de tali intentione voventis; nam generalis praesumptio non sufficiet, nisi plures et particulares conjectura intercedant ; hae autem conjecturae frequentius habebunt locum in feminis quam in viris, ut per se constat, quia magis inusitatum est feminis, magisque difficile extra patriam longius peregrinari.

10. Secunda limitatio. — Altera limitatio, valde necessaria ad tollendam moralem difficultatem, est, non esse necessarium ut omnia monasteria formaliter requirantur, sed vel formaliter, vel virtualiter. Est enim haec quasi dialectica quaedam inductio, in qua ex nume- ratione plurium particularium infertur universalis, et quia impossibile est omnia individua formaliter recensere, sufticit illa numerare, ex quibus probabilter intelligi possit eamdem esse rationem de caeteris, nam illa est quaedam virtualis omnium enumeratio. Ad hunc ergo modum in praesenti censeo sufficere , et talia adire monasteria , ex quibus probabilis conjectura fiat, eum, qui in illis non admittitur, neque in alis ejusdem religionis monasteriis esse recipiendum ; quae conjectura moraliter fiet considerata causa non admittendi talem personam, si generalis sit, et ejusdem rationis respectu aliorum locorum ejusdem religionis; quod facile constabit, tum ex unifcrmi modo vivendi talis religionis in omnibus locis, tum etiam ex sufficienti informatione, quae ex tribus vel quatuor monasteriis regulariter accipi potest. Atque hanc limitationem insinuant dicti auctores, cum dicunt teneri quempiam adire alia monasteria, etiam remotiora, si sit spes quod in eis recipiatur. Haec enim spes moraliter adimitur, facta praedicta diligentia et probabili inductione.

11. Resolutio vera : aliquando sufficiet tria vel quatuor monasteria, aliquando duo vel unum etiam, aliquando vero plura. —Ex ideo censeo regulariter sufficere adire tria vel quatuor loca praecipua; et aliquando talis esse posset causa denegationis, talisque informatio ex parte religiosorum, ut suffciat duo vel aliquando etiam unum tantum monasterium adire, si ex illo poseit satis probabilter fieri universalis induct:o. Sicut etiam e contrario causae non admittendi voventem in pluribus monasteriis possunt esse adeo particulares et dissimiles, et similiter mores et consuetudines diversorum monasteriorum adeo variae, ut ex quatuor vel quinque saepe non fiat sufficiens inductio, et ideo semper durabit obligatio amplius procurandi in aliis locis, donec arbitrio viri prudentis (quod in his rebus semper necessarium est) per probabilem inductionem censeatur probabiliter facta universalis petiiio ac denegatio. Hae autem conjecturae fere cessant in illis religionibus, in quibus receptio per Provincialem fit, vel solum cum capitulo, seu concilio Provinciali ; tunc enim Provincialis ipse consulendus est ; quod si ab eo quis non admittitur, consequenter censetur a tota provincia repulsus, et ideo moraliter aestimari potest ipsa repulsa virtualiter universalis, maxime si cum consilio gravium virorum ejusdem religionis censeatur facta. Quamvis au- tem haec praesumptio moralis sit, nihilominus semper in particulari considerare oportet an relinquatur moralis spes, conveniendo praelatum alterius provincia, vel Generalem ipsum, pensata etiam intentione voventis, si ad omnia illa loca se extendit.

12. An teneatur petere arctiora monasteria, quando in laxioribus non recipitur. Sed quid si intra eamdem religionem sint monasteria valde diversa in austeritate vitae, et observatione disciplinae religiosae, et aliquis non recipiatur in laxioribus? tenebiturne arctiora petere, si in eis sit spes; vel e contrario, si ab arctioribus repellatur, et in aliis relinquatur spes, an illa procurare teneatur ? Respondeo in hoc fere idem judicium dandum esse quod in voto religionis in genere, de quo statim dicam. Addo etiam considerandam esse intentionem voventis, nam si de illa sufhicienter constet, non multum refert illa locorum varietas ac dissimilitudo. Nam si quis vovens religionem Sancti Francisci, verbi gratia, solum sibi proposuit eam rationem vivendi in ea religione, quam de Observantia vocant, et in ea non recipiatur, non tenebitur alium arctiorem vivendi modum, qui in pluribus provinciis illius religionis observatur, procurare aut acceptare; aut e converso, si primario intendit austeriorem vivendi modum, et illum obtinere non possit, non tenebitur, etiamsi possit ingredi monasteria, ubi alia vivendi ratio, quamvis religiosa, observatur. At vero si intentio voventis fuit omnino indifferens de religione D. Francisci, et non habet aliquam probabilem conjecturam, ex qua colligat determinationem voluntatis suae ad hunc modum vivendi, potius quam ad illum, intra eamdem religionem, tenebitur illam suscipere ubicumque recipiatur, juxta doctrinam paulo antea traditam, et in sequenti puncto amplius explicabitur.

13. Tertia assertio. — Superest dicendum de tertio modo vovendi religionem in genere, ad quod votum multa ex dictis in superioribus cum proportione applicari possunt. Est autem ulterius considerandum, hoc votum in hoc differre ab aliis duobus, quod per illud praecise intenditur substantia religionis sine determinatione ad certum vivendi modum, quae determinatio in aliis votis adjungitur, vel major, vel minor, pro illorum diversitate. Quia vero substantia religionis in re ipsa non invenitur, nisi cum aliqua determinatione ad certam regulam, vel certum aliquem vivendi modum, ideo tale votum obligat ad suscipiendum illum statum, cum aliquo determinato vivendi modo, iudifierenter autem in quolibet, quia votum ipsum omnino indifferens fuisse supponitur.

14. Primum dubium. — Qui absolute vovit, non implet votum ingrediendo aliquam ex militaribus. — Implet vero votum ingrediendo ordinem clericorum ordiuum militarium. — Duo vero hinc nascuntur dubia: primum est, an votum hoc sufficienter impleatur in quacumque religione, quod specialiter quaeri solet de religionibus militaribus, in quibus substantialia votareligionis diminuta quodammodo fiunt, quia non vovetur castitas simpliciter, sed conjugalis, et sic de aliis. Sed haec quaestio attingit aliamn, an hae militares religiones sint religiones simpliciter, saltem quoad eum gradum personarum, quae et uxorem ducere, et proprium suo modo habere possunt. Sed omissa nunc hac quaestione, quam infra tomo sequenti tractabimus, ego existimo eum, qui absolute religionem vovit, non satisfacere tali voto assumendo illum statum, quia obligatio voti mensuranda est juxta intentionem voventis; nullus autem qui religionem vovet, per religionem intelligit hujusmodi statum, sed alium perfectiorem ; ergo non satisfacit obligationi intentae assumendo talem statum. Minor patet ex communi modo concipiendi, juxta quem interpretari debemus voti obligationem, sicut etiam interpretanda sunt verba cujuscumque contractus, seu promissionis, argumento textus in c. Ez litteris, 1, de Sponsalibus. Constat autem, cumaliquis dicit se velle ingredireligionem, communiter non intelligi de hoc statu conjugatorum militum.Imo hinc ulterius infert Corduba, in Summa, q. 143, non impleri hoc votum sufhcicnter inreligione militari, etiamsi quis eam profiteatur in gradu clericorum; imo neque in religione canonicorum regularium, quia, licet ab his fiant tria vota substantialia religionis perfecta et integra, imo et solemnia, et ideo veri religiosi sint, nihilominus juxta communem significationem verborum non solent comprehendi sub intentione voventium absolute religionem, sed tantum illi ordines in quibus striétius vivitur. Sed hoc mihi non probatur, nam, ut omittam, aliqua esse monasteria canonicorum regularium, in quibus religiosa disciplina satis stricte observatur, et inter militares aliquos esse vere monachos, de quibus dubitari non potest quin eorum status sufficiat ad hujus voti observationem, adhuc generalius loquendo, existimo hoc votum sufficienter impleri in hujusmodi statu clericorum ordinum militarium, quam- diu aliquid non constiterit de expressa inteniione voventis. Ratio est, quia is, qui absolute et indefinite vovet religionem, non dirigit intentionem suam nisi ad substantiam religionis, neque eam determinat ad particularem modum, ut dixi; in his autem statibus nitegre ac perfecte salvatur substantia religionis, quae in tribus votis consistit. Praeterea hujusmodi clerici in communi vivunt, et disciplinam religiosam observant. Unde falsum est, sub nomine rehgionis, vel religiosi absolute dicti, hunc statum non comprehendi, etiam secundum communem loquendi modum.

15. An impleatur tale vcotum, si fiat ea militibus Sancti-Joannis. — Major dubitatio esse potest de militibus Sancti-Joannis, qui vota solemnia emittunt, et matrimonio copulari no possunt. Tamen, quia in modo viveni, et exterioribus actionibus, seu exercitiis, magram habent affinitatem cum statu seculari, non videntur in vulgari sermone religiosorum nomine comprehendi; et ideo magis dubitari potest ie intentione voventis rehgionem, an hunc statum comprehendere voluerit Nihilominus tamen, si vovens non sit moraliter certus quod intentione sua excluserit hunc religiosae vitae modum, magis quam alios, non damnarem illum qui in eo statu velit tale votum implere, nam revera est simpliciter status perfectionis ac religionis ; et si debite servetur prout potest, non minus difficilis est quam multi alii, in quibus sine controversia sufficienter impletur tale votum; et ideo hanc partem tuentur Arag. 2. 2, q. S8, art. 11; Azor, tom. 1, lib. 13 Inst. Moral., cap. 4, q. 4; et Sayro. tom. 1 Thesaur., lib. 6, cap. 7, n. 10. Quia tamen hoc pendet ex intentione voventis, haec est praecipue consulenda, et omnibus modis ex verbis, fine et circumstantis, quoad fieri possit, conjectandum ; et quando probabiliter constiterit intentionem voventis positam fuisse in perfectiori gradu religionis, iunc certum est in inferiori non sufficienter impleri, per se loquendo, et seclusa legitima commutatione, de qua supra in generali docirina de commutatione votorum diximus. Ubi etiam declaravimus qua ratione cesset obligatio voti de strictiori religione per professionem in laxiori, etiamsi haec non fiant sine transgressione prioris voti.

16. Secundum dubium . ad quid teneatur qui hoc votum habet, si post factam diligentiam in nulla religione recipiatur. — Secundum dubium erat, ad quid teneatur qui hoc votum babet, si in nulla religione recipiatur. Quod dubium solum habet locum post factam sufficientem diligentiam; haec autem diligentia cum proportione ad ea quae in superiori puncto diximus, facienda est ; nam quod ibi de diversis monasteriis quasi numero distinctis dictum est, hic applicandum est ad religiones specie diversas, in quibus propter earum dissimilitudinem non tam facile fieri potest conjectura supra tradita, quod qui in una non admittitur, etiam repelletur in alia, et ideo regulariter necessarium erit plures tentare religiones, ut tandem repulsa judicetur universalis. De quo plura dicere non est necesse, quia res est magis pertinens ad prudentiam quam ad doctrinam. Supposita ergo universali re»ulsa , dixerunt aliqui teneri nihilominus eum, qui tale votum religionis emisit , ad assumendum religiosum statum eo modo quo possit, scilicet vovendo paupertatem, et castitatem, et obedientiam in manu sui Episcopi; ita tenuit Hostien., in c. Porrectum, num. 14, de Regul. ; et Innoc. ibidem, et ali Juristae, quia qui non potest in totum implere votum, debet servare in quantum potest. Ttem quia ille status religiosus est, cum in eo emittantur tria vota sub:tantialia religionis.

17. Rejicitur praedicta opinio. — Haec vero opinio fortasse haberet locum praeteritis temporibus, quando ad statum relgiosum non requirebatur specialis approbatio Pontificis, quia tunc professio facta in manibus Episcopi, et ab eo recepta et probata, revera constituebat verum religiosum; et ideo comprehendi poterat ille status sub absoluto voto rehgionis. Quamvis in hoc etiam observare tunc oportebat intentionem voventis ; nam si haec fuit de assumendo statu religioso in vita communi sub aliqua communi reguia, non tenetur quis ex vi talis voti assumere quasi privatum illum statum religiosum, quia non fuit comprehensus sub intentione voventis; sicut enim qui vovet unam domum, vel unam religionem in particulari, si ib: non recipitur, non obligatur ad alias, ita qui vovet statum religiosum in communi vita, non tenetur illum assumere in privata domo; vel sicut etiam vovens vitam coenobiticam, si ad eam non admittitur, non tenetur vitam solitariam profiteri.

18. Ex quo evidentius concluditur secundum praesentem Ecclesiae statum ex voto religionis non oriri illam obfigationem , quam Hostiensis et Innocentius existimavit, ut recte docuit Cajetanus 2. 2, q. 184, art. 3, et surmitur ex Panorm., d. cap. Purrectum, num. 12, quatenus dicit, per tria vcta emissa in mani- bus Episcopi non constitui aliquem vere ac simpliciter religiosum, et in mareria stricta religiosorum nomine non comprehendi sic voventem in manu Episcopi, quae quidem vera esse consiat ex supra aietis de statu religioso, et ex his concluditur intentum. Nam per votum religionis solum promittitur verus staius religiosus ; quod patet tum ex vi verborum, tum ex intentione voventium. Sed illa emissio trium votorum in manu Episcopi non constitnit verum religiosum ; ergo ex vi talis voti non relinquitur obligatio ad illum actum ; et ita patet responsio ad secundum fundamentum contrariae sententiae. Primum auterm ja supra m simili solutum est : illud enim axioma : Qci non potest tetum votum servare, debet implere quod potest. solum habet locum, quando 1d. quod a vovente fieri potest, per se comprehensum fuit sub materia voti; quod in praesenti verum non est, ut supra explicuimus.

19. Fetum religionis impletur in Societate, in qv cumque gradu ejus. — Hinc autem obiter noari potest, si contingat habentem tale votum in nulla religione recipi, nec etiam in Societate admitti ad gradum professorum, admitti vero in hac religione ad gradum coadjatorum, vel in ordine ad illum, teneri ad mmplendum ibi votum suum; quia, licet vota, quae in eo gradu emittuntur, tantum simplicia sint, sunt tamen per Ecclesiam approbata, ut substantialia religionis, verumque ac proprium religiosum constituunt; et ideo ingressus in talem religionem in ordine ad illum gradum sub materia illius voti comprehenditur. Et confirmatur, nam ob hanc rationem sufficienter impletur hoc votum religionis in Sccietate in quocumque gradu ejus, ut a Pontificibus etiam in suis Bullis declaratum est, et infra videbimus; ergo et e contrario quando alibi, vel in alio gradu, locus non conceditur, tenetur quis in hoc gradu implere votum suum, si ille conced:tur, quia votum semper obligat, dum moraliter impleri potest.

20. Si in nulla religione recipiatur, manet omnino liber a voto. — Ultimo infertur ex dictis, quoties aliquis in casu proposito (et idem est cum proportione in superiori) redditur impotens ad implendum votum, quia omnino non admittitur, tunc liberum manere, ut de suo statu disponere possit, perinde ac si votum non emisisset; ita docet Cajetanus, d. quaest. 189, art. 3, et quaest. 88, art. 3, dub. 1, circa solutionem ad 2; Sot., ibidem, lib. 7 de ust., quaest. 1, art. 3; Sylvest., Religio, 2, quaest. 17 ; Navar., c. 12, num. 48; Cordub., in Summa, quaest. 136; Angles, difficul. 9, de Voto; Azor, lib. 11 Inst. Moral., cap. 22,.3; Sanchez, in Decal., lib. 4 de Voto, cap. 16, num. 111; et alii communiter , et sequitur manifeste ex dictis in superiori, quia in eo casu ille non teuetur ad castitatem servandam, nec etiam tenetur ad paupertatem, vel alia onera religionis, quia illa non vovit extra religionem ; nec etiam tenetur manere suspensus et expectans, si forte recipiatur, quae omnia in superioribus ostensa sunt; ergo nihil cogitari potest ad quod maneat obligatus.

21. Dubium in hac materia solvitur. — Solum potest inquiri. si forte repulsus sit propter causam vel defectum qui, adhibita diligentia et industria, ab ipso vovente tolli possit, an ad hoc maneat obligatus. Ut, verbi gratia, si non admittatur propter defectum grammaticae, an tencatur illam discere, et sic de abis. Ad quod breviter dicendum est, quando impedimentum tale est, ut sine gravi onere ac difficultate removeri possit, tunc sine dubio obligari voventem ad se reddendum habilem, ut sic dicam, ut in religione recipi possit; nam is, qui ad aliquid obli:atur, consequenter obligatur ad media moraliter necessaria, praesertim quando extraordinaria non sunt, nec nimium ardua aut ditficilia ; sed in praesenti hoc medium est hujusmodi in ordine ad votum implendum, et per illud observatio voti est moraliter et facile possibilis ; ergo obligatur ad illud exhibendum ex vi voti. At vero si ses sit extraordinaria, aut nimis gravis, vel simpliciter, vel respectu voventis ( qualis reputari solet in homine grandioris eetatis grammaticae disciplina ), tunc consulenda est dispositio et intentio voventis. Nam si constet illum non intendisse se obligare cum tanto onere, non erit cogendus se illo modo ad religionem praeparare. Ac proinde si quando vovit, ignorabat illud esse impedimentum, cogitabatque se posse recipi sine tali scientia vel arte, est signum suthiciens noluisse se obligare cum illo onere ; at vero si sciebat dispositionem illam esse necessariam, et nihilominus, dum illa careret, religionem vovit, tenebitur vel illo modo se disponere ut recipiatur, vel esse contentus inferiori gradu religionis, si in eo absque tali dispositione recipiatur, quod docuit Soto, lib. 7 de Justitia, q. 2, art. 1, arg. 3. Ratio autem est, quia qui, non obstante illa cognitione, absoiute vovit religionem, virtualiter intendit se obligare ad media quae novit esse necessaria ad illum finem asse- quendum. Dixi autem, nisi velis inferiori gradu religionis esse contentus. Quia si absque cognitione linguae latinae recipiatur in gradu laicorum, qui etiam veri religiosi sunt, satisfaciet suo voto illum gradum acceptando, quia, licet a principio illud non intenderit nec promiserit, coram Deo aequivalet, et propter majorem humilitatem majoremque mundi contemptum in accidentalibus excedit, cum alioquin in substantia religionis aequahs sit.

22. Vovens religionem indefinite , si non vecipiatur ad gradum sacerdotum , tenetur ingredi pro gradu laicorum, dummodo illius inLentio non fuerit vovere, et ingredi in gradu sacerdotum. — Ex quo etiam facile expeditur interrogatio alia, quam Soto dicto loco proponit, an is, qui vovit rcligionem, et in ea non recipitur ad gradum sacerdotum propter defectum scientiae, vel aliam ineptitudinem ad illum gradum, teneatur ingredi gro gradu laicorum , ut ad illum admittatur. Respondendum est enim hoc pendere ex intentione voventis ; nam si indefinite vovit religionem, et nec formaliter nec virtualiter applicuit intentionem suam ad gradum sacerdotum, tenetur acceptare alium gradum, quia tenetur implere votum prout potest ; potest autem illo modo qui comprehensus fuit sub tali voto, veluti sub disjunctione, ut in superioribus in simili explicatum est. Si autem intentio voventis solum fuit assumere religiosum statum in gradu sacerdotum , seu in ordine ad illum, et ad eum non admittatur, non tenetur absolute ingredi pro inferiori gradu, quia, ut saepe dixi, non amplius obligatur quam intenderit. Et ideo dixi absolute non obligari, quia ex suppositione et per modum voluntariae commutationis, obligari poterit ad excusandam aliam obligationem, vel diligentiam faciendam pro alio gradu obtinendo, ut in casu proxime praecedenti dictum est, nunc enim non jam ex vi solius voti praecedentis, sed ex vi novae voluntatis obhgatur. Quocirca, si quis sponte sua nolit facere talem commutationem, et moralem ac sufficientem diligentiam adhibeat, ut pro gradu sacerdotum aptus reddatur, addiscendo grammaticam, vel quid simile, et id assequi non possit, non propterea obligandus est ad acceptandum gradum laicorum , quia jam per illum non stat quominus adimpleat votum, prout a principio emissum fuit, et ideo non cogitur in alio gradu non intento votum implere. Sicut si vovisset ingredi in particulari aliquam religionem, in qua vel certa conditio origiuis, vel major eruditio, aut saltem major aptitudo ad illam postulatur, et ob illius defectum in tali religione non admittitur, non tenetur aliam ingredi, etiamsai admittatur, quia illam non vovit, nec se obligavit ; secundum moralem autem aestimationem, non minus diversum ac difficile est intra eamdem religionem, vel gradum laicorum aut sacerdotum acceptare, quam unam religionem in aliam commutare.

23. Quidam vero hoc limitant, ut solum procedat, quando vovens a principio ignorabat suam impotentiam vel incapacitatem ad talem gradum; quia si illam sciebat, et nihilominns vovit, obligandus est ad iugrediendum in gradu laicorum in favorem voti, ne sciens et prudens frustra illud emisisse videatur. Item, quia cum jam sciret illum gradum sibi esse moraliter impossibilem, virtualiter voluit se obligare ad gradum possibilem. Verumtamen cum hic tractemus de obligatione in conscientia, non est praesumptionibus utendum, et ideo, nisi alias sufficienter constet de intentione voventis, non est obligandus; fieri enim potest (quod magis praesumendum est) ut, licet suam incapacitatem agnoverit, speraverit illam vinccre, vel magnis laboribus, vel importunis precibus, vel aliis mediis. Merito ergo tunc poterit obligari ad majorem diligentiam adhibendam, non tamen ad gradum laicorum acceptandum, si illum omnino non intendit. Haec autem intentio cognosci poterit vel ex voluntate expressa et formali, velex qualitate et statu personae voventis, considerato simul communi usu personarum talis conditionis circa religiosum statum assumendum; nam ex his circumstantiis sufficienter determinatur intentio voventis, et sensus verborum, etiamsi in promissione ipsa non addatur expres:a determinatio.

24. Vocens religionem in gradu laicorum, si non recipiatur. nisi prius addiscat hoc vel illud officium, tenetur addiscere quando alias esset inutilis sine illo, non ita si tale officium non est simpliciter necessarium. — Ex quibus tandem constat quid dicendum sit de eo qui vovit religionem ingredi in gradu laicorum, et non admittitur, nisi addiscat hoc vel illud officium, in quo possit religioni deservire. Ad quod Soto cum limitatione respondet, si officium sit difficile ad addiscendum, vel laboriosum, non teneri; quod sine dubio verum est, quando vovens de tali medio seu officio non cogitavit, quia nullo modo intendit se ad id obligare. Nam si prius intellexisset ac praevidisset religionem postulaturam ab ipso talem conditionem. et nihilominus vovisset, obligandus esset, quia saltem virtualiter id vovisse et intendisse videtur. Unde in pradicta hmitatione continuat Soto, si offivcium sit facile, obligari voventem ad eam diligentiam praestandam justa religionis placitum. Quod ego verum existimarem, quando talis persona, ienorans tale officium, inutilis esset religioni in muneribus laicorum, quia tunc rationabiliter ab eo postulatur illa dispositio, et vovens per se tenetur adhibere media facilia, et moraliter necessaria ad votum suum implendum. At vero si ipse alias absque tali officio est satis idoneus, ut in aliis muneribus laicorum possit sufficienter religioni inservire, et si aliquid ultra necessarium est, facile potest intra religionem addiscere, non potest cogi aut obligari, ut priusquam in religione recipiatur, vacet tali officio addiscendo, etiamsi id facile praestare possit, quia illa non est dispositio necessaria, nec medium per se ordinatum, nec simpliciter, nec in tali persona, et ideo ex vi voti non obligatur ad illud praestandum.

PrevBack to TopNext

On this page