Caput 3
Caput 3
An et quomodo religionis votum obliget ad perseverandum in religione, professionem in ea emittendo.
CAPUT III. AN ET QUOMODO RELIGIONIS VOTUM OBLIGET AD PERSEVERANDUM IN RELIGIONE, PROFESSIONEM IN EA EMITTENDO.
1. Hoc votun potest fieri dupliciter.— Assertio prima.—bDupliciter fieri potest hoc religionis votum. Primo absolute et simpliciter, per haec aut similia verba: Voveo ingredi religionem, vel talem religionem, vel esse religiosus, vel indefinite, ut bic, vel ibi. Secundo, potest fieri hoc votum cum esxpressione perseverantiae, seilicet: Voveo ingredi et perseverare in religione, vel in tali religione, seu in ea profiteri. Distinctio est D. Thom. 2. 2, q. 189, art. 4, ubi tertium membrum addit, scilicet, quando quis vovet ingredi religionem, expresse intendens se obligare ad ingrediendum cum libertate perseverandi, vel retrocedendi. Sed, ut constat ex doctrina ejus, eadem est ratio de hoc et de illo priori et absoluto modo vovendi religionem, et ideo illos non distinguimus, quia quod in uno formaliter exprimitur, in alio virtute continetur. Quocirca, quando votum fit priori modo, certum imprimis est post susceptum religionis habitum nonteneri quempiam ratione talis voti absolute et simpliciter ad perseverandum vel profitendum ; nam si intra probationis annum, rationabiliter et ex sufficienti causa judicet sibi pon expedire illum statum, libere et absque violatione voti potest illum relinquere; ita docent omnes Doctores. Ratio autem est quia jure communi concessus est hic annus probationis in favorem, non solum religionis, sed etiam ingredientis religionem, ut post suflficiens experimentum possit libere eligere, quod sibi magis expedire judicaverit. Per illud autem votum non censetur quis renuntiare huic favori (sive alias possit, sive non, quod infra videbimus), sed potins censetur quis ingredi religionem juxta comune et ordinarium jus, ut docet D. Thomas supra ; Dec., in c. In prasentia, de Probationibus, num. 55; Henriq., in c. Statuimus, de Regular., col. 5; Archid., in cap. Scimus, 12, quaest. 1; Anton., 3 p., tit. 16, cap. 4, 84, et alii Doctores infra referendi; ergo per tale votum non se obligat quis simpliciter ad perseverandum, sed ad summum sub ea conditione, nisi post sufficientem experientiam aliud sihi julicaverit expedire; ergo non impleta conditione non tenetur perseverare.
2. Assertio secunda. — Atque hinc secundo certum est, si post sufficientem probationem judicet illum statum sibi esse convenientem, teneri ex vi voti ad perseverandum et profitendum, ac proinde si religionem deserat, transgressorem esse voti, et teneri iterum ingredi ac profiteri. Quae assertio communis etiam est, et probatur primo, quia votum religionis per se non fit propter solum habitum novitiorum suscipiendum, sed primario fit propter ipsum statum religionis; ergo per se obligat ad illum statum profitendum et retinendum ; ergo cum non obligat omnino absolute, ut dictum est, obligat saltem sub ea conditione, si post suflicientem probationem talis status conveniens judicetur; ergo, impleta hac conditione, votum violat qui religionem deserit. Secundo, quia alias sufficienter impleret votum, qui susciperet religionis habitum animo non profitendi, quidquid in religione experiretur. Consequens est contra omnes, et plane absuróum, quia ille modus ingrediendi religionem imprudentissimus est, et contra finem et institutionem talis ingressus; unde fere inutile esset votum, quod tantum ad illum modum ingrediendi religionem obligaret. Imo Paludanus, 4, d. 38, quaestione quarta , et Sot., lib. 7, quaestione secunda, art. 1, ad 3, tale votum esse vanum, scilicet, ingrediendi religionem animo exeundi. Nihilominus non nego posse excogitari casum, in quo aliquis non habens voluntatem nec propositum profitendi religionem, velit se obli- gare ad profitendum habitum illius, etiam ex honesto et religioso motivo, videlicet, si forte Deus eo tempore, et aliorum conversatione et exemplis, eum excitet et inducat ad professionem. Quocasu votum sic factura obligaret ad ingressum , et non ad professionem ullo modo. Nisi Deus effticaciter illum moveat, et immutet propositum ejus; et in hoc casu, et non alias, intelligo verum esse, quod Sylv., Aeligio, 2, q. 19, ex Richar. dicit, satisfacere aliquen voto suo, si intret sine proposito permauendi, cum desiderio autem faciendi quod potuerit, ut Deus immutet propositum suum. Ioc enim subit locum quando intentio votia principio talis fuit.
3. Votum, animo non profitendi factum, non est proprie religionis. — Votum religionis obligat ad professionem , absolute loguendo. — Dico autem hoc non esse proprie votum rehgionis, de quo agimus, et quod regulariter ab omnibus fit, neque ita esse interpretandum, nisi de tali intentione voventis expressa ac formah constet; ideoque de voto religionis, absolute loquendo, certum est obligare ad professionem, saltem cum supra dicta conditione. Onod ex Cajetano ita declaratur ; nam qui vovet ingredi religionem, per se loquendo, intendit ingredi ut probet an sibi expediat profiteri, necne ; ergo intendit obligari ad probationem ut sic; sed de ratione probationis consideratae secundum rectain rationem est, ut res assumatur si inveniatur expediens, et relinquatur si minus congrua reperiatur; ergo qui se obligat ad religionis probationem, plane intendit se obligare ad probandum bona fide, id est, animo perseverandi, si rem gratam invenerit, alioquin non est probatio, sed fictio ; ergo qui sic vovet, sine dubio intendit se obligare ad perseverandum, illa conditione impleta ; hanc ergo conditionem ad minimum continet religionis votum absolute et simpliciter factum. Atque haec doctrina sumitur ex D. Thoma, dict. q. 189, art. 4, et in ea conveniunt Cajet. ibi, et Opusc. 17 Responsionum, respons. 7; Sot., 1 de Justit., q. 2, art. 1, ad 3; Sylvest., Belig., 2. quaest. 19, Votum, 4, quaestione tertia, punct. 6; Navarr., c. Docet, n. i ; Covar., in c. Quamcis pacium, 1p. S93, numn. 12; Tolet., lib 4Summ.. c. 11, numero duodecimo.
4. Primum dubium in hac materia. — Cà rca banc vero partem nonnulla supersunt declaranda. Primum est, quale debeat esse judium, quot expediat vel uon expediat permanere in religione post suiliciens experimentum ejus, ut, non obstante voto, liceat vel non hceat illam deserere. Et est ratio dubitandi; nam vel illud verbum eapedire significat esse melius vel utilius tali personae in ordine ad bonum animae cjus; vel significat non esse nimis onerosum vel difficile pondus talis religionis sustinere. Si primum dicatur, vix poterit deseri unquam religio sine violatione voti, quia raro contingit personam adeo esse ineptam ad religionem, aut religionis mores ita esse improportionatos conditioni personae, ut prudenter judicetur melius esse tali personae et utilius ad bonum animae ejus religionem deserere, quam in ea perseverare. Hic autem agimus de judicio practice vero et prudentiali ; nam si sufliceret quodlibet judicium temere, et sine sufficienti fundamento formatum, nullius momenti esset obligatio voti. Si autem altera pars eligatur, videtur repugnare intentioni voti, nam finis illius est necessitatem homini imponere, ut in via perfectionis perseveret , viucendo difficuliates ejus; ergo non satis est religionem vere judicari onerosam ac difficilem, ut absque voti violatione possit derelinqui. Confirmatur , quia alias aequaliter possent descrere religionis habitum novitius habens votum religionis, ac non habens, quia in utroque requiritur saltem illud judicium.
5. Resolutio dubii positi. Wespondeo non esse facile certam aliquam regulam in hoc describere, et ideo fortasse auctores nihil in particulari de hoc dicunt. Verisimilius autem est nun esse necessarium definitum iudicium, quod ad bopum animae expediat, vel melius ant aeque bonum sit non perseverare in tah religione , quia nimis rigorosum et scrupulosum est tantam obligationem imponere, maxime cum non possit sufficienti ratione vel auctoritate convinci. Deinde, quia tale votum intelligitur factum integre , retento favore juris circa probationem religionis; juxta commune autem jus potest novitius nolle cum lcgitima causa profiteri non solum eo casu, sed etiam propter alias causas, ut statim explicabimus; ergo etiamsi votum habeat, non est ad illum casum coarctandus. Satis ergo erit si timeat periculum alicujus gravioris mali, et detrimenti spiritualis, vel de illo probabiliter dubitet, propter graves tentationes quas experitur, vel quia non sperat se posse cum gaudio et tranquillitate animi in eo statu Deo deservire. Imo, licet ad hoc dubium non perveniat, si credat onera religionis ita superare suas vires, ut vel non possit illa sine multis dispensationibus sustiuere ; vel certe, si omnibus il- lis se velit exponere, non sine tristitia et perturbatione animi se esse victurum ; vel denique si expertns sit labores et difficultates esse longe majores quam cogrtarat, sibique proposuerat. Nam in his casibus, vel similibus (si aequivalentes cogitentur ), non credo obligari ex tali voto ad perseverandum. Ratio autem omnium est. tum quia les ecclesiastica concedens libertatem intra annum probationis omnes hos casus merito comprehendit ; tum etiam quia intentio voventis non videtur esse obligare se ad religionem, nisi possit cum alacritate animi, et cum sufficientibus viribus illius pondus integre sustinere, et ideo si probabiliter judicat hanc conditionem non impleri, non obiigabitur ex tali voto ad perseverandum ; quae doctrina consentanea est auctoribus supra citatis.
6. Satisfil rationibus in contrarium adductis. — Nec contra illam urgent rationes dubitandi posteriori loco factae ; nam, licet votum religionis ad hunc finem ordinetur, ut homo in proposito religionis confirmetur, et aliquo modo ad perseverandum cogatur vel obligetur, non tamen absolute, neque sub illa conditione adeo stricta et rigorosa , sed sub alia magis accommodata humanae fragilitati. qualis a jure intenditur et a nobis explicata est, et illa sufficit ad constituendam aliquam differentiam inter novitium habentem votum, et non habentem. Nam qui votum non habet, neque illam conditionem expectare tenetur, sed pro libertate sua potest intra probationis annum religionem relinquere, etiamsi optimam, sibique accommodatam et facilem illam invenerit, quia nondum est aliquo vinculo astrictus. Non desunt tamen qui dicant, etlam in eo casu peccare venialiter novitium non habentem votum, si religionem relinquat sine rationabili causa ; ita Philarchius, tom. 1, parte secunda, lib. 3, c. 20, ad finem ; Angles, diffic. 7, de Voto; Sanchez, l. 4 de Voto, c. 16. n. 92, sequentes in hac parte Cajetanum, ubi supra, qui idem aperte affirmat ; addit tamen (et in hoc cifferentiam constituit) eum , qui non habet votum, si exeat sine rationabili causa, peccare tantum venialhter, alium vero peccare mortaliter. Rationem vero illius peccati in hoc ponit, quia, eo ipso quod quis suscipit habitum religionis, quoddam pactum tacitum inter ipsum et religionem intercedit, ut si aptus inventus fuerit post probationem, ad professionem admittatur, ideoque non posset a religione non admitti aut expelli gratis, et sine rationabili causa ; ergo ut pactum eequale sit ex utraque parte, etiam novitius non potest relinquere habitum religionis sine causa rationabili. Quae ratio apparens quidem est, tamen si est efficax, non videtur tantum concludere culpam venialem, sed etiam mortalem, quia non erit tantum violatio fidelitatis, sed etiam justitiae, nam pactum cum mutua obligatione et onere ex justitia obligat. Item, quia ex parte religionis seu religiosorum expellere novitium idoneum sine causa rationabil. et contra voluntatem ejus, videtur esse peccatum mortale ; ergo etiam ex parte novitii simile peccatum interveniet, si sine causa religionem deserat. Quod si hoe concedatur , differentia alia constituenda erit, nam tunc novitius, qui habet votum, praeter hoc peccatum, committit etiam sacrilegium contra votum.
7. Nocitius, non habens votum religionis, potest illam deserere absque rationabili causa sine ullo peccato. — Non ita dicendum de ministris religionis empellentitus. — Non videtur tamen mihi necessarium hoc pactum admittere, quod neque ex expressa partium voluntate ac conditione satis ostendi potest, neque etiam ex jure habetur. Quapropter, per se loquendo, nullum invenio peccatum in hoc exitu mere voluntario, secluso voto, quia nullam invenio virtutem aut legem, quae per illum directe ac per se violetur. Nec est simile ex parte religionis; existimo enim ministros ejus graviter peccare expellendo novitium idoneum sine causa rationabili, vel quia abutuntur potestate jurisdictionis sibi concessa, ratione eujus ex officio tenentur, et bonum religionis procurare, et quasi justum judicium ferre in ea causa, vel quasi justam dispensationem exercere. Videntur etiam mihi peccare contra charitatem respectu novitii. quia privant ilIum magno bono , et grandi periculo exponunt. Quae rationes non habent locum in ipso novitio, quia disponere potest ce seipso, non ut minister ant dispensator, sed ut dominus potest cedere juri suo. Bespectu vero religionis non peccat contra charitatem, quia inde non resultat nocumentum alicujus moment ipsi religioni, nec etiam contra justitiam aut fidelitatem, quia nihil promisit. Neque oportet obligationem esse mutuam, quando solum est ex charitate, vel justitia legali, aut alia simili. Dixi autem per se, quia ex intentione operantis poterit facile voluntas illa deserend inchoatum statum esse peccaminosa, si fiat propter malum finem, in quo et venialis et mortalis culpa esse potest pro ratiene finis, et forte regulariter non deest aliqua culpa, saltem venialis ; quod tamen non sit simpliciter necessaria, patet. quia ille egressus non est ex objecto ita pravus, quin possit fieri cum intentione honeste vivendi, quamvis sine obligationc ad tantam perfectionem.
8. Limitant aliqui traditam doctrinam. — Aliqui vero existimant hoc esse limitandum, ut non procedat, quando aliquis ingressus est religionem cum proposito perpetuo perseverandi in illa, quod sentiunt Panorm., inc. Statuimus, de Regular., et tunc aiunt, si egrediatur, teneri ad ingrediendum iterum religionem , saltem laxiorem, ut patet ex Panorm., in c. Consuluisti, de Reg., n. 3. Et sequitur Palud., d. 38, q. 4, art. 1, et favent leges Hispania, partita 1, tit. 7, l. 7 et 8. Sed haec sententia, si proprie intelligatur de nudo proposito, falsa est, et destruens generalem doctrinam moralem, quia fere nullus ingreditur religionem, nisi cum illo proposito ; unde etiam repugnat praedictis decretis. Videntur autem dicti auctores per propositum intellexisse intentionem faciendi tacitam professionem, ut in 1 disp. de Voto adnotavimus, de qua professione plura in sequentibus.
9. Instantia solvitur. — Dices idem forc dicendum de illo qui habet votum, si consequenter loquamur. Diximus enim favorem a jure concessum circa libertatem professionis infra annum probationis, integrum manere, non obstante dicto voto; ergo si, absque voto, haec libertas tanta est ut possit quis licite habitum religionis exuere sine rationabili causa, tam ex parte religionis quam ex parte sui, licet non sine honesto fine (haec enim duo valde diversa sunt),eadem libertas manebit etiam post votum emissum. hespondetur negando consequentiam, quia illa libertas deserendi religionem sine rationabili causa, non pertinet ad favorem juris communis, sed quid consequens, potius permissum quam intentum. Unde tria sunt in hoc jure distinguenda. Primum est id quod immediate statuit ac concedit, et hoc solum est ut professio fieri non possit ante annum probationis ex pletum. Secundum est finis per se intentus, qui est ut vel professio fiat cum sufficienti cognitione et libertate, vel ut non fiat, si ex causa rationabili ita oportuerit, et hoc per se pertinet ad favorem intentum et concessum per hanc legem. Tertium est (quod inde consequitur), hunc novitium pro sua libertate posse toto illo anno religionem dimittere, sinc alia causa rationabili ; et hoc non est per se intentum per illam legem, sed per- missum, quia vitari non potuit supposita suspensione seu prohibitione professionis pro illo anno. Unde quoad hanc partem nihil concedit, sed relinquit hominem in ea dispositione et libertate, in qua ante erat; et ideo si homo aliunde nullam habebat obligationem, liber manet ; si autem homo jam voto se obligaverat ad perseverandum in religione, non interveniente causa rationabili ad deserendam illam, lex non abstulit talem obligationem, seu facultatem ita se obligaudi, cum per se non intendat concedere aut tueri illam libertatem, quatenus detrimentum potius quam fructum afferre potest, sed permittit illam, quia non potuit ab altera separari:
10. Difficultas superest, an voto religionis obligatus, qui ex rationabili causa intra annum probationis illam deserit, liber omnino maneat ab obligatione voti. — Tandem inquiri potest circa hoc punctum, an is, qui ex rationabili causa dimittit religionis habitum intra aunum probationis, liber omnino maneat ab obligatione voti. Respondeo, juxta distinctionem datam capite praecedenti, si votum fuit de uno monasterio, seu loco determinato, omnino extinctam manere obligationem voti, quia jam fuit sutficienter impletum, cum pro illo loco sufficiens experimentum factura sit. Idemque in voto de aliqua religione in specie, si causa rationabilis ad non perseverandum oritur ex his conditionibus vel oneribus, quae toti religioni communia sunt, quia tunc probatio illius loci est virtualis probatio totius religionis. At vero si illa causa solum nascatur ex propriis ac particularibus conditionibus talis loci, ut si respectu talis personae sit incommodus saluti ejus, vel quid simile, tunc res videtur magis dubia, nam tunc illa non videtur sufticiens probatio pro tota religione, et consequenter nec causa rationabilis ad totam illam deserendam, sed solum in tali loco. Tenebitur ergo, vel procurare prius loci mutationem, quam habitum deserat; vel, si hoc non permittit consuetudo religionis, aut ex rationabili causa non conceditur, tenetur iterum ingredi ad probandum in alio loco ubi cessent illa particularia incommoda. Atque haec ratio cum proportione applicari potest ad votum religionis in genere; nam, licet quis habeat justam causam non perseverandi in tali religione propter specialem rigorem, vel modum procedendi ejus, non ideo habet rationabilem causam dimittendi absolute religiosum statum, nam in alio fortasse posset facile perseverare ; ergo cum se obligaverit ad reli- gionem in genere, adhue tenetur amplus probare in alia religione, nisi rationabilis causa oriatur ex generali difficultate status religiosi ut sic.
11. Hesolutio difficultatis. — Nihilominus non censeo hoc onus esse imponendum voventibus, nisi ubi alias constiterit hanc fuisse satis claram et expressam intentionem voventis; clarum est enim posse illum se obligare, si velit, ad probandum saepius in pluribus locis vel re'igionibus. At vero, quoties votum simpliciter et ordinario modo fit, non videtur ita explicanda intentio voventis, quia solum vovet ingredi religionem; ergo tantum vovet semel ingredi; nam qui indefinite promittit aliquid facere, ut jejunare, aut eleemosynam dare, ex vi voti solum obligatur ad id scmel faciendum, quia ad veritatem indetinitam sufflicit una particularis ; ergo qui semel ingressus est religionem, et bena conscientia non perseveravit, sufficienter implevit votum illud; ergo extincta manet ejus obligatio. Accedit, quod esset gravissimum onus, iterum ac saepius loca vel religiones probare, et in eis semper de novo novitiatum in-hoarc, ac proinde cogi ad probandam religionem plusquam per annum, quae omnia videntur esse aliena ab intentione voventium. Et hoc idem dicendum est si non ipse voluntarie cgrediatur, sed a religione ejiciatur ; nam est eadem proportionalis ratio, dummodo bona fide processerit, et directe aut indirecte non procuraverit ejectionem, aliquid iu eum finem faciendo ut ejiciatur, nam tunc non tam ejicitur, quam ipse sua voluntate egreditur sine rationabili cauaa; at vero si, absque tali intentione sua, ex fragilitate aut prava consuetudine ita se gerat ut ejiei mereatur, nihilominus voto suo satisfecisse judicandus est, quia jam fecit quod promisit, probanlo religionem. Et ita facile respondetur ad priores rationes, nam illa probatio est sufficiens, justa voventis intentionem, et ideo causa rationabilis, quae ex ilia resultat ad non perseverardum in tali loco vel religione, est etiam sufficiens ad cxtinguendam omnino voti obligationem.
12. Item dicendum de voto, quo quis promitlit esse religiosum. — Dices: quamvis ratio facta recte procedat in voto ingrediendi religionem, non tamen in voto quo quis promittit esse religiosum, quia religiosus proprie non constituitur per ingressum, sed per professionem : et ideo qui vovet esse religiosus, plus videtur promittere quam ingressum religionis ; ergo si per unum ingressum nec po- tuit assequi ut esset religiosus, nec satis expertus est illum statum sibi non expedire, tenetur adhuc illum procurare. Unde Cajetanus 2. 2. q. 189, art. 4, dub. 1, differentiam invenit inter illa duo vota, et putat amplius obligare votum essendi religiosum ; ille autem fundatur in perpetuitate, de qua statim. In praesenti autem mihi videntur illa vota aequivalentia, quia etiam votum ingrediendi rcligionem per se tendit ad statum, et aliquo modo ad illum obligat, ut dixi; et e contrario votum essendi, licet magis explicet ipsum statum, tamen etiam intelligitur secundum formam juris communis, ut D. Thomas dixit; et ideo non excludit conditionem dictam, videlicet, si post sufficientem probationem talem statum sibi judicet convenientem. Quare, licet verba sint diversa, res est eadem, et iico non magis obligat unum votum quam aliud. Atque haec videtur etiam esse communis intenUo voventium.
On this page