Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 4

Caput 4

Ad quid obliget votum profitendi, seu perseverandi in religione.

CAPUT IV. AD QUID OBLIGET VOTUM PROFITENDI, SEU PERSEVERANDI IN RELIGIONE.

1. Prima opinio asserit obligare ad persecerantiam. — Probatur primo. — Secundo.— Tertio. — Quarto. — Superest dicendum de alio vovendi modo, quo quis expresse et directe vovet prefiteri in religione, seu perpetuo in ea manere. De quo certum est obligare ad omnia, ad quae obligat votum simplex religionis. Difficultas vero est an amplius obliget, scilicet, ad perseverandum absolute et sine conditione ; hoc enim affirmare videtur D. Thomas, dict. quaest. 189, art. 4, et sequuntur Cajetanus, Cov. et Navar., citati in praecedenti puncto ; Abul., numero 30, quaest. 95, ad primum, et q. 93; Anton., 3 part., 1it.16,c. 9.Palac in 4 disu 38 disp. 1, post quartam concl.; Philiarch., tom. 1, parte secunda, libro tertio, c. 20; et hoc tempore videtur hac sententia communiter recipia viris doctis; et probatur, quia votum obligat ad id de quo fit; sed hoc votum non est tantum de ingressu, vel probatione rebhgionis, sed expresse fit de perseverando, ut supponitur; ergo ad hoc obligat. Confirmatur, nam si novitius intra religionem jam existens faciat votum profitendi in illa, ad hoc obligatur, nam iillud votum sanctum est et validum ; ergo aliquem effectum habet; ergo maxime obligationem ad perseverandum ; ergo votum perseverandi, emissum ante ingressum, enmdem habet. Tertio, argumentatur Navar. a posteriori, quia difficilius dispensatur votum perseverandi in religione, quam absolutum votum religionis ; unde, si quis habens votum perseverandi peteret dispensationem , explicato solum voto absoluto religionis, censeretur subreptitia dispensatio. Imo aliqui existimant solum votum perseverandi esse reservatum, votum autem ingrediendi non esse reservatum, quia non est absolute perpetuum; ergo signum est multo majorem esse obligationem voti perseverandi, quae solum potest in hoc consistere, quod absclute obligat ad perseverandum. Quarto, quia unusquisque potest juri suo renuntiare, seu favori sibi a jure concesso; quod in particulari de hoc favore annuae probationis asseritur in cap. Statuimus, et cap. Consulti, de Regular.; sed qui vovet profiteri, et perpetuo perseverare in religione, satis declarat se renuntiare juri suo; ergo obligatur absolute, et sine dependentia ab anno probationis, ad profitendum et perseverandum.

2. Secunda opinio negat obligare ad. perseverandum. — Secunda sententia est extreme contraria, quam tenet Soto, lib. 7 de Just., q. 2, art. 1, ad 3, ubi nihil interesse putat inter votum perseverandi in religione, et votum religionis, seu ingrediendi religionem, absolute factum , nec plus obligare unum quam aliud. Eam sequitur Aragon., 2. 2, q. SS, art. 3, ad secundam solutionem ; Ledesma, tom. 2, tract. 10, c. 3, dub. 7, casu 4. Ratio ejus est, quia qni absolute vovet religionem, etiam vovit perseverantiam in religione; sed quia non vovet illam nisi secundum formam juris, ideo non censetur illam absolute vovere, sed sub conditione a jure concessa; ergo, pari ratione, quantumcumque expresse voveat profiteri, semper subintelligitur illa conditio, quia semper intelligitur quisque vovere secundum formam juris. Eademque ratio est de voto perseverandi, quia non aliter perseveratur in religione quam profitendo, et ideo sub qua conditione intelligitur promissa professio, intelligitur etiam perseveranta promissa. Idem optime explicatur in casu in quo quis vovet esse religiosus, cum proprietate accipiendo religiosum, quem non habitus, sed professio constituit, ut dicunt jura; nam illi etiam voto optime accommodatur supradicta conditio, et tamen religiosus ut sic includit perfectionem et perpetuitatem status; ergo quod perpetuitas vel professio formaliter pro- ferantur, non mutat naturam voti, nec excludit praedictam conditionem.

3. Confirmatur respondendo ad argumenta contrarie sententie. — Accedit in confirmationem hujus sententiae, quia ex hoc fundamento (quod sine dubio valde probabile et juridicum apparet ) facillime dissolvuntur, vel potius per se cadunt fundamenta conirariae sententiae ; ergo in materia onerosa haec pars, utpote benignior, praeferenda est; non est enim gravis obligatio imponenda sine aperto jure, vel conveniente ratione. Antecedens patet discurrendo per rationes singulas. Ad primam enim dicitur hoc votum, licet in cortice verborum (ut sic dicam) videatur continere promissionem perseverandi, re tamen vera tacite et intime includere conditionem, si judicetur expediens post juridicam probationem, quae conditio non est gratis asserta, sed in jure fundata, et in cominuni etiam sensu, et intentione voventium. Unde ad secundam , seu ad confirmationem, idem cum proportione dicimus de novitio, qui post ingressum vovit profiteri ; nam semper intelligitur vovisse sub eadem conditione, si in eo tempore probationis, quod superest, nulla rationabilis causa ad dimittendam religionem de novo innotescat. Itaque per illud votum solum intelligitur novitius se privare illa libertate quam antea habebat ad non perseverandum, etiam sine causa. Unde sumi potest confirmatio, nam votum illud sufficienter in hoc sensu explicatur, sufficientemque habet effectum ; ergo non oportet majorem rigorera et obligationem imponere. Ad tertiam negatur assumptum , unde supra, agentes de votis reservatis, ostendimus aeque reservatum esse votum religionis, si absolute fiat, sive ingrediendi, sive perseverandi in religione. .

4. Dubium. — An possit quis lnic juri venuntiare, et dicendum posse. — Tota dulitatio est post Concilium Tridentinum. — Ad quartum vero argumentum, consequenter negaret Soto sic voventem renuntiare juri suo. Hoc tamen majori indiget declaratione et examinatione, nam, ut opinor, hinc pendet punctum et resolutio quaestionis. Et primo, videndum est an possit homo huic juri renuntiare; et quidem ex natura rei, secluso impedimento juris positivi, non est dubium quin possit religionem ingrediturus huic juri renuntiare, quantum ad ipsum spectat, quia est dominus suae libertatis. Dico autem, guantum ad ipsum spectat, quia etiam hoc jus est introductum in favorem religionis, et ideo quautumcumquce quis voto renuntiet juri suo, et se obliget ad profitendum, independenter, ut sic dicam, a probatione. nihilominus religio potest illum dimittere, nisi etiam ipsa renuntiasset juri suo, et se obligasset , quod etiam facere posset ex natura rei, secluso jure positivo impediente. Deinde etiam est certum jure antiquo potuisse unumquemque huic juri renuntiare, ut manifeste probant d. c. Statuimus , et c. Consulti, de Regular., ubi pro ratione redditur : Cum quilibel renuntiare valeat ei, quod pro se noscitur introductum. Idem habetur in c. Ad Apostolicam, eod. tit., ubi admonentur praelati religionis, ne facile hujusmodi renuntiationem admittant, quod est observandum, nam deserviet praesenti intentioni. Nunc autem dubitari potest an post jus novum ConciIi1 Tridentini, possit valide quispiam renuntiare huic favori; nam Concilium Tridentinum, sess. 25, c. 15, de Regul., absolute irritat professionem factam ante espletum annum probationis, nulla facta exceptione voluntariae renuntiationis; unde post illud decretum admittenda non est, ut latius infra dicemus. ergo quoad hanc partem derogata sunt illa jura antiqua; ergo ratione hujus novi juris non potest quis renuntiare huic favori a jure sibi concesso, quautumcumque voveat perseverare in religione. Nihilominus haec ultima illatio solida non est; aliud est enim prohibitam esse hanc renuntiationem quoad hunc effectum, ut professio ante expletum annpum facta valeat; aliud vero est esse prohibitam quoad alium effectum, scilicet , ut possit quis se absolute obligare ad faciendam professionem post annum expletum. Quoad primum, veuta est illa renuntiatio in Corciio Tridentino, non vero quoad secundum; nullam enim de hac re mentionem facit, solumque irritat professionem factam ante annum expletum, non vero irritat aliquod votum simplex intra illum annum factum ; ergo, sicut antea poterat quis se obligare ad professionem post annum faciendam, etiamsi nollet ante expletum aunum professionem facere, ita et nunc.

5. Instantia exm fine et ratione Concilii deducitur. — Dices: licet hoc Concilium non exprimat, ex fine et ratione ejus intelligi potest hanc esse mentem ejus, et totum hoc comprehendisse , quia finis Concilii fuit, ut professio cum perfecta hbertate , et sufficienti experimento religionis fieret, ad vitanda pericula, vel inconstantiae et apostasiae, vel vitae perpetuo injucundae, vel etam infructuosae ; ad hunc autem finem, necessarium est non so- lum ut professio intra anpum non fiat, verum etiam neque absoluta obligatio ad professionem; nam si postea religio displiceai, vel frangenda est fides obligationis factae, vel eadem incommoda sequentur. Confirmatur: idem Concilium statim, in c. 16, annullat omnem renuntiationem aut obligationem, nisi cum certis conditionibus ibi assignatis, et non permittit hunc favorem renuntiari a novitio, et in discursu illius capitis et sequentium alia plura statuit in favorem libertatis in emittenda professione ; constat autem hanc liberiatem magis diminui pcr hujusmodi votum, quam aliis mediis, quantum spectat ad forum conscientiae.

6. Solvitur insiantia allata. — Objectio iu contrarium. — Fateor conjecturam esse apparentem , esseque satis consentaneum menti Concilii, ut haec vota non consulantur, nec facile fiant ; nihilominus affirmare non possumus tale votum simplex irritatum esse a Concilio, quia irritatio voti est res gravissima, ect expresse facienda esset, si fuisset intenta. Si autem votum hoc irritatum non est a Concilio, factum tenet, ac proiude obligat. Neque enim probabiliter dici potest nunc votum illud non esse de bono objecto, sed prohibito, et ideo non esse validum ; falsum enim hoc est, nam objectum ejus est professio post annum probationis facienda; hoc autem objectum bonum est, et juri Concilii consentaneum. Dices: eo ipso quod fit tale votum, destruitur veritas anni probationis, et ideo tale votum destruit quodammodo objectum suum, et eo ipso facit ut sit de ohjecto illicito, vel potius impossibili, quia professio sine vero anno probationis post jus Concilit Tridentini impossibilis est. Antecedlens declaratur ex quadam doctrina Cajetani supra tacta, nam vera probatio non est nisi ubi experimentum sumitur hoc animo et intentione, ut sires post experimentum grata judicetur, assumatur ; si vero ingrata, relinquatur ; hanc vero intentionem licite habere non potest, qui absoluto voto perseverandi ligatus est ; crgotale votum facit hominem moraliter incapacem probationis ; ergo est repugnans Concilio, atque adeo de re illicita ac moraliter impossibili. Minor probatur, nam si tale votum est validum, qui habet illud tenetur habere intentionem profitendi post annum, sive experiatur religionem sibi gratam, sive ingratam ; haec ergo non est vera probatio, sed ficta. Sie enim supra dicebamus cum D. Thoma 2. 2, q. 189, art. 4, ad 3, eum, qui cum habeat votum ingrediendi religionem, il- lam ingreditur cum absolnta intentione non perseverandi, quantumvis sibi gratam illam experiatur, non implere votum, quia revera non intrat ad probandum, sed quasi per modum enjusdam caeremoniae ; ergo, commutata proportione, qui ingreditur et animo et obhgatione profitendi, quantumvis ingratam experiatur , religionem vere non intrat ad probandum.

7. Non est improbabile dicere saltein indirecte ex mutatione materie per Concilium essc invalidum tale cotum. — Non est quidem improbabilis ratio ob quam posset aliquis apparenter dicere, quamvis Concilium directe hoc votum non irritaverit, tamen ex mutatione ab ipso facta in tali materia, id est, ex absoluta necessitate anni probationis ab eo specialiter instituta consequenter factum etiam esse, ut tale votum in sensu omnino absoluto validum esse non possit. Et hinc profecto multum probabilitatis accrescit opinioni Soti. Nihilominus tamen ratio facta, licet acuta videatur, non satis convincit. Tum quia Concilium solum intendit ut professio sit omnino libera ab omni extrinseca necessitate, et in foro, ut sic dicam, ecclesiastieo; de necessitate autem seu obligatione mere interna apud Deum ex sola propria voluntate manante, nihil disponit. Unde egofacile concederem omne pactum inter novitium etreligionem, de facienda vel admittenda professione post annum sub absoluta obligatione, id est, quidquid ex probationis ex perimento resultet, nullum esse virtute illius decreti dicto modo ponderati, et adjunctis etiam aliis superius citatis. De voto autem soli Deo facto non est eadem ratio, quia illud pertinet ad iorum mere internum de quo, ut dixi, Concilium nihil disposuit. Tum etiam quia votum illud non omnino excludit intentionem sufficientem ad veram probationem, nam ad hanc sufficit intentio profitendi, etiam si post probationem religio judicetar maxime difficilis et ingrata, nisi hoc sit in tali gradu, ut homo non possit tuta conscientia in illa manere, vel ut evidentissime constet melius et utilius fore ad salutem animae in illa non perseverare; hoc enim sufficit ut experimentum fiat vere ad utramque partem, scilicet, vel retinendi, vel relinquendi statum, et ideo ad veram probationem sufficit, ut statim explicabo. Accedit etiam differentia inter professionem et votum simplex,quod professio per vota solemnia semel emissa habet moralem quamdam indissolubilitatem, tantamque firmitatem, nt propter privata incommoda, vel difficultates dissolvi non possit; votum au- tem simplex, etiamsi sit de professione facienda, si post aut indiscrete factum, aut nim:s observata difficile inveniatur, habet plura remedia, nam et per Pontificem dispensari potest, et seepe etiam religio debet illum dimittere liberum, non obstante talis voti obligatione; neque ipse peccabit contra votum, etiamsi praelatis religionis suas causas et dispositionem repraesentet, ut melius et prudentius possit de sua admissione deliberare ; nam hoc non est contra votum perseverandi, nam illud ad minimum habet hanc conditionem subintellectam, si a religione acceptetur, utique cum perfecta notitia omnium, quae necessaria sunt ut prudenter id fiat. Ob hanc ergo differentiam, licet Concilium irritaverit professsionem ante expletum annum probationis factam, non sequitur irritasse votum emittendi professionem, vel ahquid circa hoc votum disposuisse, quod etiam declaravit congregatio Cardinalium, super decreta Concilii; declaratio autem apud Marzillam et Farinacium ita habet: An cero qui covit ingredi religionem, et in ea perseverare, si ingressus, intra annum probationis recedens, sit liber octo, em mente hujus decreti Concilii, etc. Congregatio declaravit hoc decretum Concihi nihil disposuisse de coto ; idem declaravit, si tempore novitiatus emisissent tale volun novitii. Non deest ergo potestas etiam post Concilium Tridentinum, qua unusquisque posset renuntiare juri suo quoad hanc obligationem profitendi post annum probationis.

8. Ponuntur dwe resolutiones. — Prima resolutio: per votum perseverandi, nisi aliud inLtendat vovens, solumn obligatur ad ncn dimittendum religionem sine justa causa.—Ulhterius vero explicandum superest, an per votum perseverandi in reiigione censcatur quis eo ipso huic juri renuntiare. In qua re duo mihi dicenda videntur. Primum est, pcr votum illud absolute factum, nisi specialis et expressa inteutio voventis interveniat, non esse interpretandum aut intelligendum voventem renunciare huic juri suo, sed tantum se oblizare ad non dimittendam religionem sine justa et rationabili causa. Atque in hoc sensu approbo Soti sententiam, qam mihi sufficienter probant, quae in illius persuasionem et defensionem adduxi, atque illa etiam quae circa intelligentiam Concilii Tridentini inquisita sunt. Nam ex eis attente perspectis intelligere licet propensionem, ut sic dicam, totius juris communis, etiam ut professio religionis fiat cum perfecta cognitione et experimento talis sta- tus, et cum omnimoda libertate ad dimittendum, vel assumendum; ergo quoties votum commode explicari potest factum esse secundum hoc jus, et hoc non repugnat espressae intentioni voventis, id explicandum est; maxime cum tale jus favorabile sit non solum religioni, sed etiam personae voventi, et sit eiam valde consentaneum rectae rationi, et naturali etiam inclinationi. Potest autem tale votum optime illo modo intelligi, ut satis inter argumentandum declaratum est, et sufticienter persuadetur ex illo principio a Theologis et jurisperitis supra citatis recepto, votum quantumvis absolutum appareat, intelligendum esse juxta formam juris, nisi aliud fuerit expressum.

9. Instantia allata solvitur.—bices: alquando is, qui religionem vovet, iterum vovet perseverare in religione, intendens se amplius obligare, et tamen per ipsius votum jam erat obligatus ad non dimittendam religionem sine rationabili causa, ut supra dictum est; ergo posterius votum magis apsolute obligat ad perseverandum. Respondeo saepe multilicari haec vota ab hominibus, praesertim intelligentibus, ut per promissionis repetitionem se magis ac magis confirment in proposito religionis promisso, quam distinctis verbis explicant, ut clarius et distinctius sibi proponant totum id ad quod obtigati sunt, et novo proposito in illo confirmentur. Ab aliis vero ignorantibus, aut minus doctis, aliquando fit haec repetitio, non quia intendant obligari ad rem diversam, sed quia putant votum saepius repetitum magis obligare. Multi etiam facile cogitare possunt, per votum religionis solum obligari ad suscipiendum habitum ejus, et posse postea libere cxire absque alia causa, et ileo addunt votum perseverandi. Multi etiam hoc voventes, et putantes addere obligationem priori voto, si interrogentur, nesciunt distincte explicare quid intendunt, et ideo ecrum intentio merito secundum jura explicatur, et quidquid de tali multiplicatione votorum cogitabt, eorum ignorantiae attribuitur, nisi ubi constiterit eos ex certa scientia aliud intendere.

10. Secunda resolulio: si votens expressa intentione voluit se absolute olligare ad persererandum, ad, hoc manet obligatus.— Dico ergo ultimo : si de expressa intentione voventis satis constiterit, voluisse absolute se obligare ad perseverandum, ad hoc manet obligatus, ita ut votum illud distinctum sit a votoondefinite religionis, longeque aliam obligationem quoad hanc partem inducat. Hoc sensu interpretor sententiam D. Thomae. Oportet tamen cum Cajetano advertere, aliud esse vovere religionem cum proposito perseverandi ; aliud vero vovere ipsam perseverantiam, quia propositum et votum longe diversa sunt. Hic ergo non agimus de illo priori modo, ille enim non obligat ad perseverantiam, quia propositum non iauducit obligationem ; sermo ergo est de posteriori modo; et ita assertio probata manet ex dictis; nam in homine est potestas ad se obligandum hoc modo, quae nullo jure ablata vel impedita est; ergo si accedat voluntas et actus promittendi cum intentione se obligandi, ut in casu supponitur, promittens obligatus manebit. Et confirmatur, nam tale votum habet distinctam materiam a voto religionis ut sic, ut ex praedicta intentione vcventis constat, et illa materia, quantum in se est, capax est voti, quia ex suo genere est de bonis melioribus, et nullo jure prohihita est; ergo ex parte illius validum est votum. Aliae autem conditiones requisitae non desunt; ergo tale votum et simpliciter est validum, et distinctum a voto indifferente religionis, et consequenter novam obligationem inducens, quae non est alia nisi absolute perseverandi, ut per se satis constat.

11. Confirmatur. — Atque hac doctrina confirmari potest ex verbis Innocentii Uf, in c. Consuti, et clarius ex Gregorio IX, in c. Statuimus, de Regularibus. Quaerurt enim an ingrediens religionem possit libere exire ante annum probationis expletum, et respondent posse, nisi evidenter appareat quod tales voluerint absolute vitam multare, et in religione perpetuo Domino deservire. Verum est textus illos optime intelligi de voto solemni et tacita professione, quod evidentius est d. c. Consulti, et ita communiter exponuntur. Panormitanus autem cum Cardin. illa verba intelligit de voto simplici, et cst satis probabile, quia Pontifex distinguit tole votum a professione expressa et tacita ; sed hoc intra post sequentem librum examinabimus. Nunc solum expendimus illud verbum, misi evidenter appareat, nam inde saltem a simili sumimus argumentum, hanc obligationem non esse imponendam, nisi ubi evidenter constiterit de intentione voventis, neque esse negandam, ubi de illa constiterit.

12. Limitatur resolutio posita, et ponuntur casus in quilus non obligat tale votum. — Quantumvis autem hoc votum in eo casu sit absolute de perseverando , non potest nihilo- minus excludere eas conditiones quae in omni promissione includuntur. Prima est, si in discursu anni probationis constiterit professionem talis personae in tali religione non esse licitam, nec tutam in conscientia, nam votum solum obligare potest ad rem honestam. Non repugnat autem hujusmodi casus, potest enim per experientiam probationis intelligi talem personam esse inutilem tali rel:gioni, et teneri ad declarandum aliquem defectum, quo intellecto indubitanter a religione expelletur. Item potest accidere ut, post experientiam, prudenter judicetur se non posse moraliter servare talem statum, quin saepius graviter delinquat; ergo tunc tenebitur illum non profiteri. Addo praeterea, etiamsi non judicet statum illum futurum sibi esse occasionem ruinae, si moraliter et prudenter intelligat sibi non esse futurum medium ad majorem perfectionem acquirendam, sed potius obstaculum, id satis esse ut jam non obligetur tali voto, quia votum quodlibet est de meliori bono, et hoc praecipue est de via, et statu conducente ad majorem perfectionem ; ergo si status non invenitur esse talis, non intelligitur promissa perseverantia in illo. Et confirmatur, nam cessante fine adaequato legis, cessat ejus obligatio ; neque enim illius observantia jam Deo grata existeret. Praeterea hic etiam applicandum est illud principium ex D. Thoma, eta nobis in superioribus explicatum, quoties post votum emissum aliqua difficultas vel occasio emergit, aut denuo cognoscitur, quae jure merito impediret emissionem voti, si a principio existeret et cognosceretur , etiam impedire obligationem voti jam emissi; id est, si talis est conditio exorta, ut praeexistens redderet votum vel vitiosum, vel inutile, vel minus gratum Deo; sic ergo, in praesenti casu, si post tale votum emissum similis conditio exorta sit circa perseverantiam in tali religione, sive denuo sit cognita, votum tactum non obligabit. At vero si alia minor mutatio facta sit, quamvis observationem talis voti difficiliorem reddat , non poterit quis tuta conscientia propria auctoritate religionem dimittere, sed dispensatione indiget, ut docuit Navarr., cap. duodecimo, n. 46, qui in hoc sensu intelligendus videtur.

13. Dubia in hac materia. — Assertio prima. — Assertio secunda. — Hinc tamen statim insurgunt dubia, qua in similibus casibus supra relata sunt, ad quid, scilicet, teneatur qui, habens tale votum, in religione non perseverat voluntarie, vel ab ea involuntarie eji- citur ante professionem factam. Respondetur tamen primo , si voluntarie egreditur sine causa rationabili, quae excuset a transgressione voti, semper manere cum obligatione redeundi ad profitendum ; hoc manifestum est, quia nec impletum fuit votum, neque alia via sublatum est. Secundo, si absque transgressione voti ex aliqua legiti.na causa ex supra numeratis egressus est , et causa est perpetua, non tenetur amplius talem religionem ingredi. Hoc etiam est clarum, quia causa illa extinxit obligationem voti, quia materiam reddidit incapacem talis obligationis. Quod quidem maxime procedit, quando vel votum factum est principaliter de perseverando in tali monasterio, vel certe, si sit factum de religione sub communiori ratione, causa etiam est adaequata toti religioni, prout est objectuni seu materia talis voti. At vero si causa non sit adaequata, sed propria hujus loci, vel hujus religionis, votum autem persevcrandi in religione universalius sit, tunc doctis Theologis visum est, non esse plene satisfactum tali voto, sed ad hoc manere obligationem ingrediendi alibi , ubi cesset illa causa, et ibi perseverandi. Quod sane videtur probabile, quia ille non vovit semel ingredi et probari, sed absolute, et in omni eventu possibili moraliter, perseverare in religione; ergo cum hoc adhuc sit moraliter possibile, semper manet obligatio, et illa inadaequata causa non excusat, nec etiam prior ingressus, quia non fuit illi principalis materia talis voti, sed professio ipsa. Quam vero hoc certum sit, statim dicam.

14. Tertia assertio. —Tertio, si exitus sit legitimus, non tamen ex causa perpetua, sed temporali. licet excusct a transgressione voti, valde tamen dubium est an extinguat ejus obligationem, etiam respectu ejusdem loci, seu religionis, prout fuit adaquata materia talis voti. Exemplum est, si durante novitiatu parentes incidant in gravem necessitatem, propter quam obligetur novitius ad egrediendum, ut subveniat parentibus; vel ipsemet novitius incidat in gravem morbum, a quo nec perfecte sanari possit, nisi egrediatur, nec ad professionem admitti, nisi sanetur. In his enim et similibus casibus, justus est egressus; facile tamen possunt illae causae postea cessare, vel mortuis parentibus, vel recuperata sanitate; tenebitur ergo tunc talis persona ad religionem redire? Plane videtur teneri, quia causa illa, cum non fuerit perpetua, potuit quidem obligationem voti suspendere, non ta- men vi sna extinguere, si non intervenit dispensatio. Item, quia si ante ingressum illa causa occurrisset, sine dubio tantum posset operari dilationem voti, non vero extinctionem ; ergo idem est quamvis superveniat post ingressum ad habitum ante professionem, quia etiam tunc supervenit ante expletum votum. Ratio denique facta de causa inadaequata respectu loci habet locum in hac, quae dici potest inadaequata respectu temporis, et ita idem videtur in utroque casu aeque receptum.

15. Oppositum tamen probabiliter sequi potest in prami. — Posset vero quispiam tentare ad asserendum oppositum, et excusandum voventem ab hac onerosa obligatione, propterea qnod, licet professionem principaliter voverit, non tamen ut obtinendam omnibus viis et modis, sed ordinaria via Ecclesiae. scilicet, per unum ingressum, et unum annum probationis; et ideo cum jam illam viam inchoaverit, et per illum nonssteterit quominus illam compleverit, videtur jam satisfecisse voto, peque ex vi illius cogi posse ad ingrediendum iterum, annumque novitiatus iterum inchoandum, quia hoc est extraordinarium onus, ad quod non videtur se obligasse. In quo est satis magna differentia inter eum, qui ante vel post susceptio nem habitus impeditus est per supervenientem causam temporalem ab observatione voti. Nec repnto considerationem hanc improbabilem. In praxi vero examinandam censeo intentionem voventis ; quod si satis constiterit intentionem ejus talem fuisse, qualem in proxima ratione declaravi, sine dubio potest haec sententia in praxi servari. Si autem de tali inteutione voventis constare non potest, prior potius sententia sequenda est, quia cum in casu supponatur votum esse factum animo se obligandi ad perseverantiam, non obstantibus, sed superatis omnibus difficultatibus, quae non reddant votum illicitum, vel inutile, aut moraliter impossibile, et haec, de qua nunc agimus. tantum sit una ex praedictis difficultatibus, censenda est comprehensa sub illa intentione voventis, quamdiu oppositum non constierit.

16. Quarta assertio. — Quarto, jam constat quid dicendum sit quando non ipse novitius voluntarie egreditur, sed involuntarie ejicitur; nam si propter causam perpetuam et adaequatam repellitur, extinguitur votum; sin autem, cessante causa, redibit obhgatio cum limitatione proxime posita in superiori puncto. Unde si causa pendet ex voluntate ipsiusmet voventis, tenetur illam auferre si potest, et illam ablatam esse religioni ostendere, ut iterum recipiatur et perpetuo retineatur; hoe cnim semper tenetur procurare vovens quantum in ipso est, ad hoc enim tenetur vovens quamdiu obligatio voti non fuit extincta. Atque idem proportionaliter dicendum est, si causa perpetua sit, non tamen adaequata religioni promissae ; tune enim procuranda erit religio, ubi talis causa impedimentum non sit. Et ita videntur sentire Doctores in priori sententia adducti.

PrevBack to TopNext

On this page