Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 5

Caput 5

Utrum simplex votum religionis dirimat sponsalia, et impediat matrimonium vel usum ejus.

CAPUT V. UTRUM SIMPLEX VOTUM RELIGIONIS DIRIMAT SPONSALIA, ET IMPEDIAT MATRIMONIUM VEL USUM EJUS.

1. De aliis effectibus et obligationibus qua ex hoc voto resultare possunt, satis ex praecedentibus sectionibus constare potest, adjunctis his quae de voto in genere dicta sunt. De causis item necessariis ad valorem et perpetuitatem hujus voti, vel de modis quibus cessare aut auferri potest, vel de ejus reservatione, nihii etiam novi dicendum occurrit, scd omnia petenda sunt ex generali doctrina. Quia vero status religionis cum matrimonii statu quamdam repugnantiam habet, ideo de bac re nonnulla dicenda sunt , quamvis si considerentur ea, quae de voto simplici castitatis in simili quaesuone diximus, multa possint hic cum proportione applicari. Potest ergo hoc votum fieri vel post matrimonium contractum et consummatum, vel post matrimonium ratum nondum consummatum, vel ante matrimonium ratum post spon:alia de futuro, vel ante utraque sponsalia ab homine omnino libero.

2. Prima conclusio : votun religionis post matrimonium consummatum, olligat ad ingressum illus vel mortuo, vel consentiente conjuge. — Dico ergo primo: votum religionis factum in statu matrimonii consummati solum obligat ad ingressum religionis post mortem conjugis, vel illo vivente de cousensu ejus, jure ecclesiastico in alis servato. Pars affirmans manifesta est, quia hoc votum obligat , quantum licite et sancte potest ; ad hoc autem obligare potest, quia ille actus optimus est, er nullum per se habet juridicum impedimen:um ; ergo. Quod si aliquis quaerat an tale votum semper obliget ad illa duo simul, vel ad alterum, et ad quod determinatum, dicendum est hoc pendere ex intentione voventis; potuit enim solum religionem promittere pro tempore Yls dituatis, si sibi eveniat, et si hoc tantum intenait cum vovit, non tenetur ingredi, vivente uxore, etiamsi ipsa maxime consentiat, quia nemo tenetur solvere debitum ante tempus in promissione assignatum, quia limitata causa limitatum parit effectum. At vero si intentio voventis fuit obligari etiam in praesenti statu ad mutandum illum per religionis ingressum, si juxta formam juris conjux consentiat, tunc ad hoc statim tenebituz. Et nihilominus licet conjux neget consensum, obligatio ad religionem durabit usque ad mortem conjugis, ut si contingat, tunc executioni mandetur; quia per negationem consensus conjugis non est obligatio talis voti extincta, sed executio dilata; eo quod conditio illa solum fuerit apposita ut votum possit statim impleri, votum autem quod de se obligat ad statim, si tunc impleri non possit propter impedimentum, ablato impedimento, multo magis obligat. Hoc autem intelligendum est per se, et quantum est ex forma talis voti ; nam ex voluntaria intentione voventis, etiam fieri potest ut solum velit obligari ad religionem, si statim conjux consenserit, ita ut si conditio non impleatur, votum extinguatur, neque ipse maneat semper obnoxius illi oneri et obligationi; hoc enim repvgnantiam non habet, nec irrationabile est, et ideo ita discerni et distingui potest ex voluntate voventis; oportet autem intentionem illam esse satis expressam ; nam si votum simpliciter fiat ingrediendi religionem, si conjux consenserit, et nulla limitatio adhibeatur, de se perpetuo obligat, et conditio illa impleta censetur, si conjux de medio sublatus fuerit, quia ejus consensus solum postulabatur quatenus necessarius erat, jam vero necessarius non est.

3. Votum religionis etiam sine consensu conjugis. si vovens liber est a reddendo debito in perpetuum, obligat statim. —Sed quid si tale votum fiat de sumenda statim relig:one etiam sine consensu conjugis? Respondeo: aut conjux ob adulterium alterius conjugis, et perpetuum divortium, liber est perpetuo ab obligatione reddendi debitum, et tunc votum obligat, quia est de re licita, et nullum habet impedimenturm: ; vel obligatio matrimonii perdurat in sua vi, et tunc quoad hanc partem votum esset de re injusta, et ideo nullam induceret obligationem ; et nihilominus, per se loquendo, tale votum inducit obligationem ad religionem, si conjux consentiat, quia utile per inutile non vitiatur, et votum factum de re honesta cum accidentario modo impossibile, ablata conditione, obligat ad substantiam actus, ut in simili dixit Navar., c. 12, n. 43. Unde si conjux non consenserit , pro tunc quidem non obligabit tale votum, post mortem autem ejus obligabit; quia votum obligans, si conjux consentiat, obligat etiam illo mortuo, per se loquenco, ut dictum est. Item, quia qui vovit ingredi religionem repugnante copnjuge, multo magis voluit ingredi, illo nor impediente vel resistente; post mortem autem nec resistit, nec impedit. Semper tamen hapet locum limitatio illa: Nisi alia fuerit intentio voventis, quam hic etiam oportet esse satis claram et expressam, quia est multum alienum a forma et natura talis voti.

4. Votum religionis etiam illicite non impletun non obligat ad servandam castitatem. — Secunda pars negativa exclusive proposita clara est, tum quia materia illius voti tantum est religio futura, tempore, scilicet, habili, et in ipso voto, aut designato, aut comprehenso; ergo tale votum solum obligat in futurum modo declarato ; in praesenti vero solum obligat ad praepazationem animae per propositum ingrediendi religionem suo tempore, vel saltem non habendo contrarium propositum. Tum etiam quia votum religionis etiam illicite non impletum non obligat ad servandam castitatem, neque ad actiones proprias vitae religiosae ; ergo multo minus obligabit hoc votum; ergo nihil aliud superest »d quod possit obligare. Undefit ut habens tale votum possit licite non solum reddere, sed etiam petere debitum, quia non tenetur ad cast:tatem servandam. Sequitur etiam tale votum non posse ab alio conjuge auferri aut irritari, quia nullo modo est ia praejudicium ejus, de quo latius in superioribus dictum est !, et infra iterum dicemus.

5. Secunda conclusio: totum religionis factum post matrimonium ratum, non consummatum, obligat absolute ad religionis ingressum. — Dico secundo: votum religionis tactum post matrimonium ratum non consummatum obligat absolute ad religionis ingressum, et consequenter ad abstineudum a prima copula, tam reddendo quam petendo debitum ; nobiscum sentiunt Sanch., lib. 9 de Matr., disp. 35, n. 10; et Lessius, lib. 2, cap. A1, dub. 5, n. 47. Prima pars manifesta est, quia illud votum est validum, et non habet impedimentum ; et ideo addidi particulam absolute, quia tunc non est necessarium expectare consensum alterius conjugis, quia intra tempus a jure praescrip-

tum, uterque conjugum habet jus ingrediendi religionem, antequam matrimonium consummet, non expecetato alterius consensu ; sed illud votum obligat ad ingressum moraliter possibilem et licitum; ergo. Secunda vero pars probatur, quia, licet hoc votum per se non obliget ad castitatem , obligat tamen ad non contrahendum, vel non consummandum vinculum impediens observationem talis voti; consummando autem matrimonium, redditur persona impotens ad implendum votum; ergo agit contra talis voti obligationem. Et hinc facile probatur non solum esse illicitum petere (quod per se clarum est), sed etiam reddere corsensum et cooperationem ad talem copulam, quia tunc non tenetur reddere, cum habeat jus abstinendi a copula, si velit, ut possit ingredi religionem ; ergo tenetur non reddere cum habeat votum. Patet consequentia, quia tunc reddendo non excusatur propter jus alterius, unde proprie non est redditio debiti, sed cooperatio mere voluntaria; non ergo excusat a transgressione voti.

6. Dubium in hac materia. —Sed quid si alius petat debitum ex tunc dando facultatem, ut, non obstante consummatione matrimonii, possit ingredi religionem? Respondeo etiam sic non licere, quia evidenti periculo morali exponitur non implendi votum, quia poterit is, qui facultatem dedit, illam revocare, vel saltem nolle ad perpetuam continentiam obligari. et tunc alius non permittetur ab Ecclesia ingredi religionem. Addidi vero limitationem, ut hoc solum intelligatur quoad primum actum consummandi matrimonium, quia si semel consummetur, etiamsi in eo actu peccetur, postea non obligabit votum ullo modo ad continentiam, sed licebit non solum reddere, sed etiam petere. Ratio est, quia hoc votum per se non obligat ad continentiam, ut dixi, et alias postquam semel matrimonium consummatum est, per subsequentes actus conjugales non additur novum impedimentum ad votum implendum, et ideo jam ex nullo capite voto contrarii sunt. Manebit ergo tunc votum illud obligans solum ad ingressum religionis post mortem conjugis, vel ex consensu ipsius, eodem modo quo de voto postea facto dictum est.

7. Difficulias duples. —Solum potest hic dubitari, cum tempus, concessum conjugi post matrimonium ratum ad ingrediendam religionem, sit himitatum in jure, scilicet, duorum mensium, si illud tempus jam transactum sit sive per impotentiam, sive per negligen- tiam, an postea ctiam peccet quis consummando matrimonium. In quo imprimis certum est petendo peccare, quia semper tenetur, quantum est ex se, conservare se aptum ad ingressum religionis, et ron ponere novum impedimentum. Quapropter si, non obstante lapsu temporis, alter conjux non petat jus suum, tenetur alius, qui votum habet, ingredi religionem cum primum possit, neque oporteret positivum, ut sic dicam, ab altero conjuge petere consensum, sed satis erit ipsum non contradicere, quia cum reipsa nondum facti sint una caro, si de facto alter profiteatur, solvetur sine dubio vinculum matrimonii, juxta c. 2, cum similibus, de Convers. conjugat. Alioqui vero dum alter non exigit jus suum, alter non peccat continentiam servando, nec ingrediendo religionem, etiamsi votum non habeat; ergo si habeat, jam non solum licebit, sed tenebitur, quamdiu alter non repugnat.

8. Si post transactos duos menses , slatim alter conjua petiit debitum, tenetur reddere. — Difficultas vero est, an, si statim post transactos duos menses, alter petat jus suum, ita ut nolit ullam amplius expectare dilationem, possit alter, vel etiam teneatur reddere debitum, aut potius statim ingredi religionem. Sane videtur debere reddere debitum, nec jam peccare consummando matrimonium, sive peccando, sive ex justa causa votum suum implere distulerit, quia jam alter exigit jus suum pro eo tempore pro quo illi debitum est; ergo alter non potest juste negare occasione voti, quod non obligat cum injuria proximi. Et quidem si is, qui votum habet, non potest, statim ac alter petit debitum, habitum religionis suscipere, quacumque occasione impediatur, existimo teneri ad reddendum debitum propter rationem factam, et quia non sine causa tempus illud jure praescriptum est. Item si post expletum tempus duorum mensium non semel tantum, sed iterum ac saepius alter petiit debitum suum, alius vero procrastinando differat, sine dubio graviter peccat, et consummare matrimonium tenetur, etiamsi jam non habeat aliud impedimentum religionis, quia hoc sufficit, et excusat illum a novo peccato, etiamsi forte peccaverit constituendo se in eo statu, in quo jam non potest libere religionem ingredi.

9. Si post transactos duos menses conjua non petiit debitum per multum tempus, licet postea petat, tenetur ingredi religwnem, et non consummare matrimonium. — At vero si post transactum tempus a jure definitum alter nun- quam petiit debitum, atque ita multo tempore iu eo statu permaneat, quamvis postea incipiat debitum exigere, non videtur alter oblicandus, ut primae petitiont statim consentiat, et consummet matrimonium, sed, si potest, debet potius statim ad religionem advolare, et votum suum implere ; quia alter tacendo, et non petendo debitum, videtur facile consensisse, et cessisse juri suo, et ideo alius nondum coepit esse in mora, et ideo adhuc potest implere votum suum. Verum est tamen considerandas esse morales circumstantias, ratione quarum intelligi posset eum, qui expectat, tacite petere jus suum, et involuntarie pati moras illas, licet fortasse, propter verecundiam, aut reverentialem timorem, vel alios similes respectus, non audeat explicite postulare ; quapropter in hujusmodi casu saepe est necessarium prudentis viri judicium ad discernendum in particulari, quando ille, qui habet tale votum, ita incipiat esse in mora respectu alterius conjugis, ut jam nou liceat ilii religionem ingredi altero invito, et cogendo illum ad integrum probationis annum denuo expectandum.

10. Dices: ergo in eo casu, quando ad eum statum jam perventum est, poterit is, qui habet votum, aggredi consummationem matrimonii, petendo illud. Patet consequentia ex dictis, quia per se non tenetur ad continentiam ex vi talis voti, nec etiam in eo casu jam tenetur propter vitandum impedimentum religiosi status, quia jam ipse est impeditus ne possit ingredi in vita uxoris ; de consensu autem ejus etiam post copulam ingredi poterat. Respondetur , negando consequentiam, quia etiam in eo casu copula est novum impedimentum, quod proinde ipse vitare tenetur, quantum in ipso est. Patet, tum quia quamdiu matrimonium non est consummatum, semper est dissolubile per professionem religionis, quacumque ratione valide fiat ; si autem consummetur, vinculum dissolvi non poterit, quantumvis uterque in professione consentiat; tum etiam quia ex hoc sequitur, ut si matrimonium consummetur, alter multo difficilius daturus sit consensum suum, cum oporteat ipsum etiam perpetuam castitatem profiteri. Semper ergo augetur plurimum ex prima copula impedimentum religiosi status, et ideo non licet habenti votum illam petere, etiam in eo casu ; licebit tamen reddere, quando ad illas temporis angustias deventum fueriv; et ita est assertio posita quoad hanc partem limitanda.

11. Tertia conclusio : votum religionis fac- tum post sponsalia de fuluro etiam jurata , obligat, et dissolvit sponsalia. — Dico tertio: si votum religionis fiat post sponsalia de futuro, etiam jurata, obligat ad ingressum religionis, et consequenter ipsa sponsalia dissolvit. ita Navar., in cum..c. 99. n. 97. casu 10; Ludov. Lopez, 2 p., Inst. de Matr., cap. 38; Henriquez, nb. 11 de Mair., c. 14, n. 4; Sanchez, lib. 1 de Matr., disp. 46, n. 2; Lessius, lib. 2, c. 41, dubit. 6, n. 54, et alii communiter. Haec assertio eodem modo explicanda, quo similem de voto simplici castitatis infra ostendemus ; est enim eadem utriusque voti ratio, et major quodammodo de hoc voto religionis , quia directe tendit ad altiorem perfectionis statum, quem impedire non debent sponsalia de futuro. Unde confirmatur, nam matrimonium etiam de praesenti, nondum consummatum, non impedit vim et obligationem hujus voti, etiamsi post ipsum matrimonium fiat, ut ex praecedenti assertione patet ; ergo multo minus impedient sponsalia de futuro, etiamsi jurata sint.

12. Insiantia allata solvitur. — Dices, juramentum ] osse impleri simul cum voto, contrahendo nimirum prius matrimonium , et postea ante consummationem ingrediendo religionem. Respondetur imprimis hoc non esse contra assertionem, quia inde non probatur hoc votum non esse validum, aut non obligare ad ingressum religionis, sed ad summum non obligare ad non contrahendum matrimonium cum intentione non consummandi. Quod per se loquendo verum est, secluso omni periculo morali consummandi , sicut infra etiam dicemus de voto simplict castitatis, ubi id latius explicabimus. Dico vero ulterius id non esse necessarium ratione juramenti, imo nec regulariter consulendum. Ratio prioris partis est, quia juramentum illud promissorium conditionem includit melioris frugis, et ideo si solum religionis causa non impletur promissio, non violatur juramentum, in quo excepta fuit illa conditio. Sie enim dicunt jura, non esse transgressorem juramenti, qui in melius illud commutat, c. Pervenit, de Jurejurand., c. Scripture , de Voto. Ratio vero posterioris partis est, quia aut regulariter vix potest vitari periculum, ant saltem consultius est, tam propter proprium bonum spirituale, quam propter aliquem honorem aiterius conjugis, statim ad religionem transire sine interventu vinculi matrimonii.

13. Huic vero posteriori parti repugnare videtur e. Commissum, de Sponsal., ubi in si- mili casu dicitur, tufius esse religione juramnenti servata prius contrahere , et postea si elegerit ad relgionem migrare. Respondetur tamen prino cum glossa ibi, eum , qui sponsalia juraverat, in casu illius textus non habuisse votum religionis, sed mera et spontanea voluntate ad illam aspirassc, quod non obscure indicat verbum illud si elegerit; et ideo non est similis ille casus, quia ibi in contrahendo nullum erat periculum peccati, sicut esse potest in eo qui habet votum ; et quamvis in priori esse possit tale periculum. ne illa occasione impediretur status majoris perfectionis, tamen propter reverentiam juramenti voluit Pontifex non esse habendam rationem hujus periculi. Secundo respondetur, illud dici tutius non per se, et in couscientia, nam revera etiam secluso voto est in conscientia tutissimum, et ab omni culpa liberum immediate transire ad religionem, ut etiam glossa ei interpretes ibi fatentur, et ratio proxime facta convincit. Sed respectu hominum, et fortasse ad vitandum aliquod scandalum, illud dicitur esse tutius, et tunc etiam ego addendam putarem illam limitationem , scilicet, si absque periculo impedimenti perfectioris status fieri possit. Sed de expositione hujus capitis late egimus lib. 2 de Juramento, cap. tertio, numero secundo.

14. Notandum in hoc guncto. — Ex dictis constat ultima assertionis pars, scilicet, sponsalia de futuro per subsequens votum religionis dirimi, quia comparatione illius non obligant. Est autem advertendum , si contingat eum, qui tale votum emisit, implere illud ingrediendo et probando religionem, non tamen profitendo, adhuc teneri ad implendam promissionem sponsaliorum, si alter sponsus veIit, quia jam tunc potest sine tra:gressione voti, qua sublata, non est unde prior promissio vim suam amniseri*. Item, quia conditio subintellecta in tali promissione non fuit ita consummata, ut sufficeret impedire vim sponsaliorum, in quo tantum sensu subintelligenda fuit, quia ad bonum et perfectionem animae non est in alio sensu necessaria. Quocirca, quamdiu votum hoc non consummatur, ut sic dicam, per solemuem professionem, suspendit potius quam extinguit sponsaliorum oblizationem ; vel etiam dici potest votum hoc simul quidem mancre cum vinculo sponsaliorum ; tamen quamdiu durat et impleri potest, cjus oblicationem majorem esse ; si tamen iliud iterum extinguatur vel impleatur, persona adhuc raanente apta ad matrimonium, spon- salia incipiunt sine impedimento suam obligationem exercere. Et hinc etiam est, ut persona, quae post sponsalia religionis votum emisit, si sit in mora, possit ad petitionem alterius partis per judicem compelli, ut vel religionem intret, vel, si juste impeditus est, promissionem sponsaliorura impleat ; nam cum sponsalia non sint omnino extincta, sed solum vincantur a voto religionis, si hoc non prodit in actum, ilia retinet suam vim.

15. Quarta conclusio : votum religionis factum ante omnia sponsalia obligat ad non contrahendum, negue etiam promittendum matrimonium. — Limitatur. — Dico quarto : si votum hoc fiat ante omnia sponsalia, tam de praesenti quam de futuro, obligat per se ad non contrahendum mairimonium, neque etiam promittendum. Hoc constat, quia omnis contractus, vel promissio contraria tali voto illicita est; hujusmodi autem est matrimonium, et promissio ejus; et ideo in c. Rursus, Qui cler. vel vovent., juramentum ducendi uxorem post votum castitatis temerarium dicitur, et non obligare; idem autem est de voto religionis; hoc autem procedit, ut ratio facta ostendit, quando sponsalia fiunt modo repugnante tali voto, nam si fierent sub hac ratione: Si non potuero professionem emittere, aut si alia via licita obligatio hujus voti ablata fuerit, ac denique si fiat sub conditione non consummandi matrimonium, et absque periculo, in his casibus nulla erit violatio voti, ut ex dictis patet, et promissio facta obligabit sub conditione posita, quia honesta est. Atque tota haec doctrina in hoc capite data communis est apud auctores citatos capite praecedenti, et alios in materia de sponsalibus et matrimonio, et adeo clara, ut in eis referendis immorari necesse non fuerit.

PrevBack to TopNext

On this page