Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 6

Caput 6

Utrum hoc votum assumendi statum religiosum, per propriam irritationem cessare seu extingui possit.

CAPUT VI. UTRUM HOC VOTUM ASSUMENDI STATUM RELIGIOSUM, PER PROPRIAM IRRITATIONEM CESSARE SEU EXTINGUI POSSIT.

1. Votum potest cessare tribus modis.— tribus modis posse aliquod votum, ac ejus obligationem cessare, per irritationem, scilicet, dispensationem et commutationem, diximus tomo praecedenti, tractatu de Voto. Àn vero hoc votum religionis totidem modis cessare possit, hic specialiter est exsaminandum, propter illius specialem rationem et reservationem. Qnod attinet ad irritationem, solum oc- currit inquirendum an parentes illud irritare valeant. Notandum vero, quaestionem tantum csse de filiisfamilias, qui et usum rationis jam habent, et adhuc permanent sub parentum regimine et cura ; nam de emancipatis, qui patriam potestatem Jam sunt egressi, certum est eorum vota non possc a parentibus irritari, praesertim si post pubertatem vel emancipationem ab ipsis sunt emissa vel confirmata.

2. Fili puberes et ampuberes quando dicantur, et sint. —Filios vero familias in duos ordines distinguere possumus. Sunt enim quidam impuberes, alii majores. Impuberes dicuntur usque ad certam aetatem a jure praescriptam ; nam, juxta antiquum jus, dicitur annus pubertatis decimus quartus completus in masculis ; duodecimus vero item completus in feminis, c. Ez litteris, et c. Puberes, de dispensatione impuberum, quae jura loquuntur de anno pubertatis in ordine ad matrimonium; in ordine vero ad religionem et professionem, loquitur c. Ad nostram, et c. 1et2, eodem tit., in 6. Ibi tamen sermo est de viris, de feminis enim nihil dicitur ; Glossa vero, in Clementina Zos, de Regularibus, 12 annos dicit in femina sufficere; et idem sumitur ex c. Virum de Regularibus. Nunc vero anni pubertatis quoad effectum profitendi in religione, tam in viris quam in feminis, in 16 aetatis anno jam completo, detiniti sunt per Concilium Tridentinum, sessione 25, c. 15, de Regularibus. Quoad praesentem vero quaestionem de voto simplici assumendi statum religiosum, annus pubertatis hodie computandus est juxta jus antiquum ; nam circa vota simplicia nihil quoad hoc innovavit Concilium Tridentinum, vel aliud jus novum , ut recte annotavit Palac., in 4, dist. 38, dis. 3, proindeque praedictus annus pubertatis est decimus quartus in viris, et duodecimus in feminis. Qui autem aetatem illam jam transegerunt, puberes seu majores dicuntur. His positis, ad quaestionem accedamus , quae inquirit quid possint parentes in filios circa irritationem voti assumendi statum religiosum, quae ex dictis lib. 6 de Voto est definienda.

3. Prima conclusio : parentes possunt directe irritare omnia vota filiorun impuberum. —bDico ergo primo, parentes posse etiam directe irritare omnia vota filiorum impuberum, nullo excepto, sive sint realia, sive personalia ; sive temporalia, sive perpetua ; castitatis, vel religionis; sive sint vota de consiliis, sive etiam praeceptorum observatione. Haec est communis Theologorum sententia, quam bene probat Sot., lib. 7 de Just., q. 3, art. 2; Navarrus, c. 12, n. 64. Consentit Sylvest., et Summistae omnes. Haec assertio satis probata manet ex lib. 6 de Voto, c. 6, a n. 2, ubi generatim ostendimus, esse in patre hanc potestatiem. Et ratio nunc brewiter est, quia, licet pater prohibere alias non possit observautiam praecepti, semper tamen potest tollere ob' igationem additam ex vcto. Nam filus jure naturae ita est sub patris potestate, ut ante usum rationis voluntate patris regi debeat; unde voluntas patris voluntas filii censetur. Posiquam antem filius incipit uti ratione, quamvis jam possit libere operari, quia tamen pro aliquo tempore habet usum rationis nimis imbecillem ac tenuem , ratio naturalis dictat ut pro eodem a voluntate patris pendeat, saltem quoad firmitatem obligationis, ita ut non sit omnino firma, donec pater illam approbet, quae ratio maxime militat in obiigatione votorum , quorum in conclusione meminimus. Unde recte Sylv., verb. Votum, 5, n. 3, ditferentiam in hoc constituit inter uxorem et filium impuberem, quod illa potest aliqua vovere, quando materia nullo modo praejudicat marito, quia alioquin est sui juris, et habet potestatem deliberatam; filius autem impubes ita est sub parentibus, ut voluntas eorum quodammodo illius censeatur saltem quoad hoc, ut sine illa non possit complere, et firmiter se obligare.

4. Parentes non possunt irritare votum solemne castitatis anneyum sacris ordinibus, si filius impubes ordinetur voluntarie. — Major adhuc dubitatio est de filiis post annos pubertatis, utrum possit pater votum religionis eorum irritare ante pubertatem emissum; quae tractari solet de voto solemni et simplici religionis; sed in solemni jam nullam habet quaestionem. Aut enim est votum sclemne ordinis aut professionis in religione. De primo, certum est apud omnes non posse irritari a parentibus, si contingat impuberes voluntarie in sacris ordinari ; quanquam enim illud grave peccatum sit, tam ex parte ordinantis, quam ordinati, tamen ordinatio tenet, et consequenter votum castitatis illi annpexum ratum omnino est et firmum, saltem ex statuto et consuetudine Ecclesiae, ut infra suo loco latius dicemus. Votum autem solemne professionis irritatione non indiget, quia irritum per se est, si ante annos pubertatis fiat; imo nunc necessaria est aetas 16 annorum, juxta Concilium Tridentinum, sess. 25, c. 15. Unde licet olim, transacto auno et die, pater non posset irritare tale votum filii, c. Puella, 20, q. 2, nunc necessarium est ut praedicta aetas sit ecmpleta ad hoc, ut tale votum ratum sit; non posset tamen nunc pater tilium, vel filiam, qua annum 14 jam explevit, extrahere e monasterio contra voluntatem ejus; nam, licet religiosus nondum sit. potest tamen velle ibi esse ut probetur. ac tandem suo tempore profiteatur; et in hoc sui juris jam est; de quo etiam ipfra latius in proprio loco.

5. Omisso ergo voto solemni, de simplici aliqui censent, licet factum sit ante pubertatem, solo tractu temporis ita firmari, ut post illam aetatem completam irritari a patre non possit, sive pater consenserit , vel sciverit votum, sive non; et sive puer denuo illud confirmaverit in adulta aetate, sive de illo nihil amplius cogitaverit; ita tenet Sot., lib. 7 de Justitia, q. 3, art. ultim., in fin., quem sequitur Aragon, 2.2, q.$88, art. 9. Ratio est, quia jus non dat potestatem patri irritandi tale votum, nisi pro tempore pueritiae, et ante pubertatem. Ergo, transacto iio tempore, patris etiam potestas ces:avit. Secundo, quia dominus potest irritare votum servi, dum est servus; si autem jam factus est liber, non poterit irritare illud, etiamsi in servitute fuerit emissum; ergo similiter, etc. Tertio, quia persona jam non subest potestati patris; ergo nec vota. Pro hac sententia citari solet Augel., sed immerito, quia verb. Votum, 2, n. 6, sententiam habet singularem ; nam de voto religionis facto ante pubertatem censet omnino non obligare etiam post pubertatem; et ideo de hoc voto sentire non potuit cum dictis auctoribus, ut per se constat. De aliis autem yotis impuberum, fere idem sentit quod de votis puberum : et de votis quidem realibus, ait posse irritari usque ad 25 annum; de aliis vero tantum dicit posse irritari. Nec aliud explicat. In eo autem quod posuit terminum illum 25 annorum, etiam pro puberibus, favet praedictae sententiae, ut mox explicabo.

6. Secunda conclusio : parentes possunt irritare post annos pubertatis vota filii inpuberis. — Nibilominus dico secundo : probabilius est talia vota posse irritari a parentibus, quam sententiam tenet Cajet. 2. 2, q. 8, art. 5. Eamdem secutus est Navar., c. 19, n. 71; et Wald., 3 p. Candelabri, c. 14, n. 100; Ludov. Lopez, 1 p., c. 48. Ut vero melius intelligatur et confirmetur haec sententia , distinguamus varios status talium votorum, et certa ab incertis separemus. Primo ergo fieri potest ut filius perveniens ad aetatem puberem confirmaverit tale votum; et tunc certum est jam non posse irritari sicut antca, sed computandum esse sicut alia vota post pubertatem emissa, de quibus statim. Ratio est. quia per illam contirmationem , est tanquam de novo cmissum. Solum in hoc quaeri potest an hoc habeat locum, solum quando confirmatio fuit expressa per distinctam voti recogitationem ac voluntatem , vel sufficiat tacita, sicut solet sufficere in professione, etiam ad validandam illam; videtur enim inde sumi argumentum a fortiori, ut hic etiam tacitus consensus sufficiat. Dico tamen hic non habere locum tacitam confirmationem, sed necessariam esse expressam. Ratio est, quia votum illud non fuit nullum, sed validum, licet infirmum ; unde quamdiu non accedit voluntas expressa contirmandi, vel denuo emittendi illul, solum potest intercedere voluntas implendi illud; per hanc autem voluntatem nunquam firmatur tacite id quod erat infirmum, sed solum ejus obligatio expletur, quae vere inerat.

7. Confirmatur. — Explicatur et confirmatur exemplo professionis tacitae, de qua dicunt Doctores omnes. si professio prior fuit nulla, nunquam tacite iterum fieri, quamdiu prior professio servatur sub existimatione valoris et obligationis illius, ut patet ex Cajet 2. 9,q. 189, art. 5; Navarr., c. 19 n. 74, et in consiliis, tit. de Regularib., saepius; et Sylv., verb. Matrimonium , q. 10; et Doctores communiter, e. 1 de hegular., in 6. Cujus ratio est, quia illa existimatio et ignorantia impedit novam voluntatem vovendi, et facit ut solum habeatur voluntas implendi votum existimatum, quae non satis est ad denuo vovendum. At vero in praesenti semper adest non falsa, sed vera existimatio obligationis voti, et ex illa servatur. Ergo si nulla alia adest voluntas, illa non satis est ad firmandum votum ; ideo hic nihil oberit, sive intercedat ignorantia existimando illud votum esse inde omnino firmum, et non posse irritari, sive semper agnoscatur ut votum infirmum et irritabile, quia utroque modo pon confirmatur per solam continuam observationem sine expressa voluntate confirmandi illud. Quia si ignorantia praedicta intercedat, res est per se clara ; imo tunc etiam expressa voluntas non sufficeret, ut sentiunt Cajetanus et Navar., quia si puer post 14 annum vult perpetuo servare illud votum, quia putat jam non esse irritabile a parente, illa ignorantia tollit perfectum voluntarium, et ex hac parte impedit ne votum confirmetur. Nam qui sic operatur, potius supponit votum esse firmum, et ideo vult sersare illud, quam velit illud confirmare. Si vero adsit vera existimatio, etiam tunc illa observantia non procedit ex eo quod tale votum cognoscatur esse infirmum, ut ea ratione praesumatur voluntas firmandi illud; sed procedit solum ex eo quod cognoscitur esse obligatorium. Et ideo nihil inde colligi potest, nisi voluntas servandi votum, quae non sufficit ad illam firmitatem addendam. Est ergo necessaria expressa voluntas.

8. Tertia conclusio : si pater cofirmacit colum filii post annos pulertatis, jam non potest amplius irrtare. — Secundo , fieri potest ut ex parte voventis nulla facta fuerit confirmatio, fuerit autem ex parte patris. Et tunc quod ad praesentem quaestionem attinet, cerum existimo non posse patrem amplius tale votum irritare. Tamen ut generalius rem definiamus, distinctione opus e:t. Aut enim postquam pater habuit ratum illud votum, jam filius excessit annos pubertatis, vel infra illos adhuc permanet. In priori casu, certum existimo jam non posse patrem tale votum irritare; hoc saltem convineunt rationes prioris sententiae. Item quia votum illud jam fuit omnino firmatum per eum qui habebat potestatem, et totum tempus, pro quo illi data est potestas, jam est elapsum ; ergo non potest amplius irritare. Alias talia vota semper pro toto tempore vitae manerent infirma, quantumvis pater illa rata habuisset ; quod plane est absurdum, nuloque fundamento affirmari potest. Et idem judicium est, si pater intra pubertatem votum ignoravit, et quamprimum illud rescivit post pubertatem, illud confirmavit; jam enim amplius irritare illud non potest. Et hoc solum est quod ad praesens dubium pertinere poterat.

9. Quarta conclusio: si pater ratum habuit tale votum intra annos pubertatis, adhuc intra illos potest irritare. — Addo vero in alio casu rem esse duhiam; ut, verbi gratia, si filius 13 anno aetatis votum religionis fecit, et pater statim iliud ratum habuit, an possit nililominus illud irritare toto anno sequenti, quamdiu eetas 14 anporum impleta non est. Nam ex dictis de praelatis religionum videtur sequi pars aflirmans. Nam praelatus potest valide irritare votum a se confirmatum, etiamsi irritando peccet; ergo idem dicendum est de patre, saltem pro eo tempore pro quo durat potestas ejus in filium, sicut lurat potestas praelati in reiigiosum. In contrarium vero facit, quia jam ille actus vovendi fuit omnino traditus Deo per consensum utriusque voluntatis, a quibus pendere poterat; ergo non potest amplius irritari, quia jam non manet sub dominio patris. Nec videtur esse simile de religioso, quia ille manet semper subditus quoad materiam, et ideo saltem ex parte materiae poterit semper votum illius valide irritari a superiore, quod in religioso fere pro eodem repuiatur, quia ejus subjectio perpetua est. Hic autem materia non est subdita patri, nisi forte pro tempore quo durat minor aetas ; unde quoad hoc verum est posse patrem nolle, ut ante inchoatam pubertatem tale votum impleatur ; non tamen videtur posse illud auferre quoad vinculum ipsum, propter rationem factam. Atque haec pars est satis probabiIis; et in eam superiori tomo, tract. de Voto, lib. 6, c. 6, n. 16, et c. 8, n. 7, inagis inclinavi. Nihilominus oppositam, re nunc maturius considerata, probabiliorem censeo. Moveor primo ex potestate praelaterum religionis ad irritanda vota subditorum, quae propter similem licentiam seu confirmationem non amittitur, ut eodem lib. 6, c. 8, ostendi. Secundo, quod voluntas pueri pro toto illo tempore semper est infirma, et patri subjecta. Et ideo confirmatio patris semper habet tractum successivum durante illa aetate, ut non intelligatur plene et absolute facta, donec illa aetas consummata sit; nec pater confirmando votum abdicavit se potestate patria in filium euam quoad illum effectum. Et ideo si illa utatur, validum efficit actum, licet ex alio capite male sua potestate utatur, si sine causa illud irritet.

10. Quinta conclusio : si pater munguawm confirmavit tale cotum fii impuberis, potest illud irritare post annos pubertatis. — Vertio, potest fieri ut pater nunquam confirmaverit tale votum. Quod duobus modis potest accidere. Primo, quia illud omnino ignoravit ; secundo, quia licet sciverit , suspendit voluntatem ab actu, et nec approbare voluit, nec irritare. In utroque casu censeo veram secundam opinionem supra positam, sed in priori magis certam, quia votum illud a principio fuit infirmum, et nunquam firmatum fuit, neque a vovente, neque a patre; ergo semper est infirmum ; ergo, quantum est ex se, semper est irritabile; sed in patre non deest potestas, quia illam a principio habebat, et illam non exercuit tacite vel expresse votum confirmando, et per solam temporis successionem illam non amisit, quia nulla lege limitata est illa potestas, ut solum ac necessario debeat exerceri antequam filius annos pnbertatis attingat, sed solum ut circa vota pueritiae exerceri debeat. Itaque objective (ut sic dicam) respicit illa potestas filium impuberem, et actus talis aetatis ; non tamen secundnum coexistentiam tantum durat, aut operari potest, quamdiu durat aetas impuberis ; sed semper, dummodo respiciat actus pueritiae ut sic.

11. Instantia solvitur. — Confirmatur. — Confirmatur, quia votum illud a principio inclusit hanc conditionem , Nisi pater contradixerit, ut D. Thomas hic, et omnes fatentur; ergo semper manet pendens ab illa; ergo quotiescumque illa ablata fuerit, cessabit votum. Dices, conditionem intelligi, Si non contradixerit intra depitum tempus, scilicet, aetatis puerilis. Sicut etiam limitanda est illa conditio. Si non contradixerit, antequam confirmetur. Respondeo hanc posteriorem non esse limitationem, nec esse necessariam additionem, quia licet votum sub ea conditione simplieiter sumpta fiat, quando in majori aetate postea confirmatur , tollitur conditio, quia veluti de novo fit absolute votum. Prior vero limitatio petit principium, nam de hoc disputamus ; filius enim ex speciali sua intentione non apponit talem limitationem, imo saeepe ipsam conditionem excludit, sed jure ipso intelligitur posita; in jure autem nulla talis limitatio habetur , nec certa aliqua ratione colligitur, cum votum illud non confirmatum semper habeat eadem imperfectionem, et potestas haec data sit parentibus, ut subveniant imperfectionibus et imprudentiis filiorum. Quae ratio semper habet locum respectu actus praeteriti, ut factum fuit ex imperfecta prudentia, et immatura aetate , etiamsi alias tempus aetatis elapsum sit, quod videtur valde materiale. Confirmatur a simili argumento textus in cap. ult. de Sent. excomm., ubi conceditur Episcopis facultas absolvendi ab excommunicatione canonis, S$ quis suadente, pueros qui ante annos pubertatis in eam inciderunt. Et additur absolutionem posse eis dari, sive ante, sive post annos pubertatis postulent se absolvi; subjungiturque optima ratio, quae ad rem praesentem facit , cum propter defectum aetatis, in qua fuit commissus excessus, rigor sit mansuetudine temperandus. Quia ergo ratio illius indulgentiae non est defectus aetatis, in qua absolutio datur. sed in qua delictum commitittur, ideoilla extensio merito fit; sed in praesenti ratio hujus irritationis non est defectus aetatis, in qua irritatio datur, sed in qua votum fit; ergo similis extensio hic est admittenda. Unde optime ibi Panorm., n. 2,et Felin., n. etiam 2, ex eo textu colligunt, beneficium semel indultum minori, ex qno incepit habere locum , non extingui per supervenientiam majoris aetatis. Quod autem votum in minori aetate factum possit irritari a patre, est beneficium minori concessum; non ergo tollitur per solam aetatem sine nova voluntate; cenique favores ampliandi sunt.

12. Atque hae rationes ostendunt idem esse dicendum, etiamsi pater sciverit votum filii ante annos pubertatis, si illud non confirmavit positwve. Nam, licet tuuc illud non irritaverit, potest postea irritare. Sicut si mihi data esset potestas ad dispensandum vota omnia facta ante 30 annum aetatis, possem illa dispensare etiam in senibus, seu grandioribus, quamvis antea illa sciverim, et illa non dispensaverim, quia illa potestas non respicit etatem quam habet vovens cum dispensatur, sed quam habuit cum vovit. Et prior scientia ejus qui potestatem habuit dispensandi, non impedit, nec minuit potestatem ejus, quia liberum ei est uti sua potestate cum voluerit, dummodo circa suum objectum et materiam operetur ; ita ergo est in praesenti. Solum potest difficultatem facere, quod Num. 30 dicitur : Si pater audierit et tacuerit, rea erit, etc., ubi solum silentium paternum post cognitionem voti censetur sufficiens voti confirmatio, ut amplius irritari non possit. Expendit autem Cajetanus ibi, in Hebraeo, pronomen ei, scilicet, si tacuerit ei; quo significatur non sufficere quod pater quomodocumque sciat et taceat, sed oportere ut requisitus a filio petente facultatem implendi votum suum, taceat ; tunc enim tacendo consentire videtur, et ita interpretatur legem illam. Addo vero etiam hoc modo interpretatam legem illam habuisse tunc vim obligandi in conscientia, nunc autem non habere, sed inspiciendam esse veritatem. Si enim pater etiam requisitus tacendo non habnuit voluntatem confirmandi votum, sed solum suspendendi, et permittendi pro tunc, non manet votum firmum, sed potest illud irritare postea, et licite, et valide, in quocumque tempore; dum tamen non irritat, filia tenetur obligatione voti, et ad illud implendum, prout in dicto cap. dicitur, et ex dictis constat. Si vero habuit animum confirmandi et approbandi votum, confirmatum manet ; et ita de illo servanda sunt, quae in secundo puncto diximus.

13. Fundamentum contrar?e opinionis dis- solvitur. — Fundamentum Soti ex dictis solutum est; jam enim ostendimus quomodo per solum lapsum actatis puerilis non fuerit transactum tempus, in quo pater potest uti sua potestate circa vota illi subjecta, unde quoad illa semper manet persona subjecta respective, id est, secundum opera illius aetatis, licet secundum praesentis aetatis actum non sit ita subjecta. Exemplum autem quod de servo afferebatur, non est simile, quia votum servi non est directe irritabile in seipso, sed solum ratione materiae ; et ideo mutata materia, aufertur omnis imperfectio ejus, propter quam solam erat irritabile, ut alibi diximus.

14. Sexta conclusio : votum religionis aut castitatis a filio pubere factum nullo modo polest a patre irritari. — Dico tandem tertio, votum religionis aut castitatis esse validum, nec irritabile a patre directe vel indirecte, tam simplex quam solemne, a filio pubere factum, etiam invitis parentibus. cst sententia communis Doctorum omnium, S. Thoma, 2. 2, q. S8, art. 8 et 9; et infra, q. 189, art. 2; Cajet., Aragon., eisdem locis, aliorumque Theologorum in 4, d. 88; praesertim Dur., q. 1; Richar., et Supplem. Gabr., Summistae, verb. Votum, et verb. Religio, ubi Sylv., Beligio, 2, q. 13, et Votum, 3, q. 6; |Navar., c. 12, n. 64; Summa Confessorum, lib. 1, tit. 8, q. 30, ubi refert Innocentium, Hostiens. et alios. Idem hatent expositores in c. 30 Numer., Nicol. de Lira, Abulens., Carthus. et alii, et habetur expresse in c. Si in qualibet, et c. Puella, 90, q. 2, ubi Turrecrem. et alii. Sumitur etiam ex c. Ad nostram, ubi Doctores, de Regularib., et ex l. Deo nobis, S Hoc etiam, C. de Episc. et cler.; et in Auth. de Sanctiss. E pisc., c. 41. Ratio vero satis constat ex dictis, quia tale votum ex parte voventis perfectum est, et ex parte materiae non praejudicat parenti, quia in his quae spectant ad statum propriae personae , et praesertim in ordine ad divinum obsequium, filius habet plenum dominium sui ipsius. Hic vero duplex occurrebat cum haereticis disputatio. Prior, an hceat vel expediat hominibus in juvenili aetate perpetuam castitatem vovere, aut religionem profiteri etiam ex voluntate parentum. Posterior est, an filiis in quacumque aetate liceat ingredi religionem invitis parentibus. Haeretici enim hujus temporis utrumque negant; vera autem et sana doctrina utrumque affirmat et approbat, per se loquendo, et remotis extrinsecis et accidentalibus impedimentis. Sed de hac re intra in proprio loco disputandum est; legatur Waldens., libro tertio de Sacramentalib., tit. 9 c.; et Bellarm., libro secundo de Monach., c. 35 et 36.

15. Ultima conclusio : Prelatus non potest irritare cotum religionis arctioris a subdito factum. — Ultimo, inquiri posset hoc loco de potestate quam bhabent praelati religionum erga subditos ad irritandum votum religionis, si forte illud emittant. Circa quod, dubium tantum esse potest circa votum transeundi ad arctiorem religionem, an illud irritare valeant. Sed de hoc jam tractavimus superiori tomo, tract. de Voto, variis in locis, videlicet lib. 3, c. 6, n.23, et lib. 6, c. 7, n. 9, etc. 10, n. 16, ibique cum communi Doctorum sententia diximus, non habere potestatem praelatos ad hoc votum irritandum. Videri etiam potest Sanch., in Decal., lib. 4 de Voto, c. 33, n. 2.

PrevBack to TopNext

On this page