Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 7

Caput 7

Quodnam seu quale religionis votum sit reservatum quoad dispensationem seu commutationem.

CAPUT VII. QUODNAM SEU QUALE RELIGIONIS VOTUM SIT RESERVATUM QUOAD DISPENSATIONEM SEU COMMUTATIONEM.

1. Votum religionis ab Ecclesia non approbatee non est Papae reservatum. — Supponimus ex tomo praecedente, tract. de Voto, lib. 6, c. 21, quinque esse vota Summo Pontifici reservata quoad dispensationem et commutationem , unumque ex illis esse votum religionis. Nunc vero inquirimus quinam relgionis modus sub hac reservatioue comprehendatur; supponendum vero est, ex dictis libr. 2 hujus tractatus, nomen religionis hic proprie accipi pro statu vero et proprio religionis, qui, ut talis sit, debet esse ab Ecclesia approbatus; alioquin non est vera religio, ut supra diximus, ac propterea omnia vota pertinentia ad alios vivendi modos, quantumvis honestos et laudabiles, non sunt vota religionis, et ideo non sunt reservata, sed per Episcopum dispensari possunt.

2. Votum religionis dupliciter accipi potest. —Secundo est observandum, votum religionis dupliciter accipi posse. Primo, pro voto, seu votis quibus status ipse religionis quasi formaliter constituitur, ut sunt vota paupertatis, castitatis et obedientiae. Secundo, pro simplici promissione assumendi talem statum. Et utroque modo verum est votum religionis esse Papae reservatum ; tamen, juxta communem sensum Doctorum, in hoc puncto praecipue accipitur votum religionis posteriori modo; nam de aliis votis, quoniam solemnia regvlariter sunt, non solum certum fuit semper esse reservata Summo Pontifici, sed ctiam adhuc aliqua controversia est, an ipse possit in illis dispensare, quam infra suo loco tractabimus. Ouia vero nunc aliquis status religionis per vota simplicia constituitur, indubitato tenendum est, etiam illa vota esse reservata, et a solo Summo Pontifice, vel ex ejus expressa commissione dispensabilia, quod in votis coadjutorum et scholarium Societatis manifestum est ex Bullis Pontificiis, et ex aliis quae infra suo loco afferemus, ex quibus etiam constabit, hanc fuisse perpetuam Ecclesiae consuetudinem, ut privati Episcopi non possint ex vero et proprio religioso facere non religiosum, quod tamen fit quando in votis illis, quibus religiosus formaliter constituitur, dispensatur.

3. Conclusio votum religionis sive generaliter, sive specialiter factum, est reservatum. — Atque hinc ulterius colligimus, loquendo de voto religionis alio modo magis usitato pro simplici promissione assumendi statum religiosum, illud votum generaliter accipiendum esse pro promissione cujuscumque status religiosi, dummodo proprie et simpliciter religiosum constituat ; duobus enim modis potest tale votum fieri. Primo, generatim de religione nullam in particulari determinando; secundo, determinate de hac vel illa religione, et utroque modo tale votum reservatum est sine ulla restrictione. Et ratio est, quia utrumque absolute est de statu religionis. Nam quaelibet species continet in se genus, unde votum talis religionis votum religionis est. Et e converso, 2enus non est extra species; et ideo votum religionis absolute factum in aliqua determinatione impleri debet. Et ideo omnis religio, quae sufficiens est ad implendum illud generale votum, est etiam sufficiens ut votum de illa in particulari factum sit etiam reservatum.

4. Votum ingrediendi Socictatem in particulari, est reservatum. — Ex quo infero primo, votum ingrediendi Societatem in particulari esse reservatum, non solum quia etiam in ea religione fit solemnis professio, ud quam potest illud votum religionis terminari, verum etiam si definite fiat de statu aliquo hujus religionis, qui sgiis votis simplicibus formatur et consummatur. Ratio est, quia etiam tale votum est simpliciter vere ac proprie votum religionis, sicut status ille vere ac proprie religiosus est. Item quia votum religionis absolute factum sufficienter implctur assumendo illum statum. Imo votum alterius religionis, in qua solemnis professio fit, juxta Pontificum concessiones et declarationes, sufficienter impletur ingrediendo Societatem, et praedicta vota in ea emittendo, ut constat ex compendio privilegii ipsius Societatis, verb. Commutatio, 2. Quod si quis objiciat, ante natam Societatem votum religionis reservatum tantum fuisse illud, quod continebat promissionem in ordine ad professionem solemnem religionis, respondetur, etiamsi hoce demus, nihilominus Ecclesiae usum et institutionem declarasse, id non fuisse ob necessitatem juris, sed facti, id est, non fuisse quia formalis ratio religionis id postularet, sed quia fortasse non erat verus ac proprius religionis status, qui solis votis simplicibus constitueretur. Instituto autem hoc statu, votum religionis ex se illum etiam comprehendit. An vero ante Societatem fuerit in Ecclesia hujusmodi status, infra suo loco disputabimus.

5. Votum religionis clericorum mihtantium est reservatum. — Votum veligionis militaris Sancti-Joannis est reservatum.— Votum religionis militaris in aliis religionibus militaribus non est resercatum. — Secundo intelligitur ex dictis, an votum assumenldi religionem militarem sit reservatum, necne; id enim maxime pendet ex alia quaestione, an ille status sit vere et proprie religiosus, non solum secundum primam institutionem, sed prout nunc est ia usu. llla vero nunc praetermissa (infra enim occurret commodior locus), in praesenti distinguendum censeo ; habent enim hae religiones duas partes, clericorum, scilicet, et militum. Quod ergo attinet ad statum clericorum, non dubito quin votum religionis de illis in particnlari reservatum sit, quia illi sunt veri religiosi, veramque professionem faciunt, et vota etiam solemnia emittunt. Item quia votum religionis absolute factum in qualibet illarum sufficienter impletur, nisi de intentione voventis aliud constiterit, nt recte Cordub., iu Summ., q. 148. De militibus autem subdistinguecndum. Aut enim loquimur de militibus Sancti-Joannis, et si qui sunt alii qui ita profitentur religiouem, ut uxorem valide ducere non possint ; et voturm talis religionis in particulari reservatum esse censeo, quia existimo tale votum esse verae et propriae religionis, et quia absolutum votum religionis etiam posset impleri illa religione militari suscepta, nisi intentio voventis obstet; quamvis oppositum censeat Corduba supra, in quo non loquitur consequenter. Nam infra, q. 178, docet talem esse religiosum statum horum militum, ut non so'um impediat matrimonium contrahendum, sed etiam dirimat contractum, contra Sotum, qui sine ullo fundamento oppositum dxit, in 4, d. 2, q. 1, art. 4, in fin. Ex hoc autem fundamento colligit ipse in priori quaestione, votum religionis impleri sumendo clericalem habitum SanctiJoannis ; ergo idem dicere debuit de habitu militari. Quare non dubito quin votum talis religionis reservatum sit. Quod etiam tenuit Aragon., 9. 9, q. S8, art. 11; Azor, tom. 1, lib. 13, c. 4, q. 4; Emman. Roder., in Expositione Bullae, n. 123. De voto autem sumendi militarem habitum in aliis rehigionibus, verisimilius censeo non esse reservatum, quia nec votum religionis, absolute factum, in illis impleri censetur, nec secundum communem existimationem tale votum censetur esse religionis simplieiter. Nec propterea nego has religiones militares, etiam quoad milites ad matrimonium habiles, esse veras rengiones, quantum ad essentiam religionum; hoc enim infra examinandum est: sed solum assero habere illum qualemcumque statum religionis ita admixtum statui saeculari, et temporalibus curis ac sollicitudinibus, ut talis status, prout est in talibus personis, non possit comprehendi nomine religionis simpliciter diciae quoad observantiam votornm, et quoad exercitium vitae religiosae ; et consequenter per solum illum non satisfieri general voto religionis; quod etiam ostendit communis prasis, et consuetudo; nullus enim timoratus, qui votum religionis emisit, putat se implere illud assumendo hujusmodi habitum militarem.

6. Dubium in hac materia. — Prima assertio : cotum ingrediendi religionem et perseverandi, est reservatum.— Ulterius vero dubitari potest circa alios modos vovendi religionem, an sub hac reservatione comprehendantur. Nec disputo nunc de modo vovendi conditionato vel absoluto ; nam de hoc jam dictum est tractatu praecedenti, d. lib. 6 de Voto, c. 22. Sed intra latitudinem voti absoluti potest esse duplex mcdus vovendi religionem : unus est vovendo tantum ingredi religionem, alter est vovendo perseverare, et mori in religione; hos enim duos modos communiter distinguunt auctores ut diversos ; et de posteriori quidem manifestum est esse reservatum, quia est perfectum in illo ordine, quantum esse potest ex vi modi ac perpetuitatis objecti. Unde si illud non esset reservatum, nullum votum religionis intelligi posset reservatum. De voto autem priori modo facto potest esse nonnullum du- bium, quia illud videtur solum esse votum temporale, quod non est reservatum, sicut de castitate diximus. Antecedens patet, quia votum illnd solum obligat ad ingrediendum religionem, non vero ad perseverandum in illa; vel si ad hoc aliquo modo obligat, solum est sub conditione, si non displicuerit, vel non sit nimis onerosa religio, aut aliquid hujusmodi. Unde etiam ex hac parte reservatum non est. saltem ante impletam conditionem.

7. Secunda assertio : votum ingrediendi tantun religionem, etiam et reservatum.— Nihilominus pro certo habendum est, etiam votum illud esse reservatum ; ita sentiunt omnes Doctores. Nam, licet hoc in particulari non disputent, tamen hoc ipso supponitur, quoad reservationem nullam esse differentiam inter illa duo vota, quod est manifestius, juxta sententiam eorum qui putant, illa duo vota non habere effectus distinctos quoad obligationem, quod sentit Sot., lib. 7 de Just., q. 2, art. 2, ad 3. Idem vero dicendum est, etiamsi teneamus hoc votum minus obligare quam votum perseverandi. Quod magis videtur scnire D. Thomas 2. 2, q. 189, art. 4. Et sequuntur Cajet. 1bi, et communius Doctores. Ratio est, quia etiam tale votum est votum relig:onis simpliciter et absolute, quia in objecto illo nulla conditio a vovente apponitur ; simpliciter enim vovet religionem, quod est vovere esse religiosum ; ho^ autem ex se perpetuum est. Si autem in illo voto subintelligatur aliqua conditio, solum est illa quam jus ipsum apponit, scilicet, esse religiosum praemissa probatione, et ex illa, vel post illam prudenter judlicando sibi rehgionem congruere. Conditio autem jure ipso imposita non sufficit, quominus votum absolute et simpliciter tale sii, nam quod secundum jus faciendum promittitur , simpliciter et absolute promittitur. Et hoc probat etiam consuetudo, in aua haec reservatio fundatur; ordinarie enim votum religionis fit tantum hoc modo, et nihilominus semper censetur reservatum.

8. Tertia assertio- votum religionis, empresse factum sub intentione ingrediendi , et probandi relig ionem, et emeundi, si non placuerit, est adhuc reservatum. — Ex quo infero quod , licet tale votum expresse fiat sub intentione ingrediendi et probandi religionem, et exeundi, si non placuerit, nihilominus votum esse reservatum, quia totum hoc non excedit conditionem a jure ipso positam. Unde D. Thomas supra significat hoc votum non esse diversum a voto religionis absolute facto, sed solum ex- plicite continere quod in alio erat implicite. Sed quid si aliquis voveret religionem ingredi snmendo habitum novitiorum cum expressa iptentione, ut post susceptum illum babitum non sit magis obligatus ad professionem faciendam, quam «si absque voto eumdem habitum suscepisset ? Quidam putant tale votum esse vanum et nullum, quia ingredi religionem sine animo perseverandi non est laudabile. sed potius est nonnullum peccatum, quia tale propesitum est contra finem illius ingressus. Sed in hoc distinctione opus est; fateor enim ingredi religionem cum proposito absoluto exeundi ante professionem, quicquid de religione judicet post experimentum ejus, esse actum inordinatum , et conira rationem, et aliquo modo injuriosum ipsi religioni. Unde si quis voveret ingredi illo modo, conjungendo, scilicet, illa duo in objecto voti, votum esset illicitum et nullum , saltem quoad alteram partem, scilicet, habendi in ipso iugressu propositum exeundi. Nam quoad aliam, scilicet, quoad obligationem ingrediendi, vidcetur esse validum tale votum, quia illae sunt duae partes, vel duo actus, qui per accidens conjunguntnr, in quibus locum habet illa regula: Utile per inutile non vitiatur, sicut communiter dicitur de voto eundi Hierosolymam modo aliquo iudecente, aut impossibili. Nam tunc, secluso modo, videtur obligare ad substantiam actus; de quo in superioribus dictum est. In praesenti autem probabile est tale votum esse nullum, quia irtentio voventis esse videtur obligare se a illum modum ingrediendi , et non alias. Et quoad rem praesentem spectat, si validum esset, profecto non esset reservatum, quia revera pon est votum religionis, sed solum induendi pro aliquo tempore habitum religionis. Longe tamen diversum est votum supra positum, scilice:, ingrediendi religionem absque ulla obligatione perseverandi in illa ; nam hoc sine dubio est bonum et validum votum; non enim excludit prcpositum perseverandi, sed obligationem, quod longe diversum est. Imo non videtur multum diversum hoc votum, ab illo quod est de religione absclute , vel ab illo quod est cum expressa conditione probandi et esperiendi an religio expediat. Solum in hoc ultimo modo declaratur, quod haec probatio et experientia futura sit tam libera, tamque sine obligatione vel scrupulo, ac solet esse in his qui ingrediuntur sine voto, quae conditio non est illicita, nec imprudens, quia ille modus ingrediendi religionem licitus est; ergo obligare se ad illum praecise non est malum; est crgoobligatorium, ut non impediat majus bonum, sed poiius ex se possit ad illud conferre. Quare etiam censeo hoc votum esse religionis simpliciter, atque adeo reservatum, quia est absolute de ingressu religionis, retento integre privilegio juris, quod non minuit veram rationem voti religionis. Nec potest dici tale votum esse temporale, quia, licet positive non includat perpetuitatem, non tamen excludit illam, imo, quantum ex se est, tendit ad illam; et hanc doctrinam tenet Paludanus, in 4, dis. 38, quaestione quarta, articulo quarto ; nam, licet saepe ibi appellet hoc votum religionis temporale, tandem concl. 5, in fin., concludit esse reservatum Papae, et fatetur inter perpetua computari, quia potest esse perpetuum, et ad hoc tendit. hefertque praxim Romanam esse, ut nec summus Poenitentiarius in eo possit dispensare ordinaria potestate , qui tamen non minorem potestatem habet quam Episcopi. Quod sequitur Antonin., 2 p., tit. 11, c. 23, 8, Fotuv, 4, vers. 6.

PrevBack to TopNext

On this page