Caput 8
Caput 8
Utrum hoc votum quoad gradum arctioris religionis sit ita reservatum, ut nec ab episcopo, nec ab alio summo pontifice inferiori dispensari seu commutari valeat.
CAPUT VIII. UTRUM HOC VOTUM QUOAD GRADUM ARCTIORIS RELIGIONIS SIT ITA RESERVATUM, UT NEC AB EPISCOPO, NEC AB ALIO SUMMO PONTIFICE INFERIORI DISPENSARI SEU COMMUTARI VALEAT.
1. Ratio dubitandi proponitur.—Nunc dubitatur an votum de aliqua religione stricta sit secundum se totum reservatum, vel possit quoad gradum per Episcopum dispensari, scilicet, ut in religione laxiori impleatur. Ratio dubitandi esse potest, quia haec vota non tantum sunt reservata quoad dispensationem, sed etiam quoad commutationem , ut suppono ex communi sententia et communi consuetudine. Sed illa est commutatio quaedam adjuncta dispensatione; ergo non potest fieri auctoritate inferioris circa votum reservatum. Unde Navarr., Comment. 4 de Regular., n. 10, ait tale votum de aliqua religione determinata non posse commutari in relieionem etiam aequalem, nisi a Summo Pontifice, vel de ejus auctoritate. Quod ipse probat, quia superior religionis non potest talem commutationem facere, quia nondum habet jurisdictionem in eum qui tale votum emisit. Quae ratio quoad dispensationem ad laxiorem efhicaciter probat, tam de superiore illius religionis, de qua factum fuerat votum, quam alterius, in quam desideratur commutatio , nisi fortasse ad hoc habeat speciale privilegium, ut multi babent, qui jam tunc auctoritate Papae dispensant. Non probat autem ratio illa de Episcopo, cujus nullam mentionem Navarrus fecit. De illo autem solo potest esse dubium, quia ille adhuc est jure communi proprius praelatus ejus, qui tale votum emisit, sub Pontifice Summo ; et quoad commutationem in religioncm aequalem de nentro forte sufficienter constabit.
2. Communior sententia docet votum strictee veligionis non esse reservatum. — Est iguur communior sententia, votum strictae religionis quoad gradum ejus non esse reservatum , sed per Episcopum posse dispensari , ut in laxiori impleatur. Ita tenet Palud., in 4, d. 38, q. 4j et Antonin., 2 p., tit. 11, c. 2, 89; Sylvest., verb. V.tum, 4, q. 3, S6; et expresse id consulit Navarr., cons. 41, de Voto; et sumitur ex eodem, d. comm. de Regular., n. 22; et idem tenuit Sot. et refert Emmanuel Roder. supra; Henriq., lib. 7 de Indulgent., c. 30, 86, littera E. Plures statim referam. Fundamentum est, quia talis dispensatio non est in voto religionis; solum dicitur disperffari cum aliquo in vo'o religionis, quando ei conceditur ut libere possi in saeculo remanere: nam si manet ligatus, vel ad religionem in communi, vel ad uliquam in particulari, non potest dici simpliciter dispensatus in voto religionis. Ergo talis dispensatio reservata non est, quia tantum votum religionis est absolute reservatum. Et confirmatur ex primario fine hujus reservationis, qui est favor status religiosi quatenus talis est, non asperitatis aut rigoris religionis. Unde reservatio voti religionis per se solum est, ne homines facile cadant aut desistant a statu religionis. Confirmatur denique, quia haec sententia usu recepta est; unde non est dubium quin sit probabilior, et practice secura. Longc autem certius est, commutationem hanc non esse reservatam, quando fit in equalem religionem ; imo tunc non solum auctoritate Episcopi, sed etiam minori fieri posse existimo, quod patebit ex dicendis.
3. Instantia allata solvitur. — Sed contra dictam resolutionem fieri potest objectio; nam sequitur posse Episcopum dispensare etiam cum persona jam facta religiosa et professa, ut ad laxiorem religionem transeat, quod videtur falsum. Sequela probatur, quia etiam illa non esset dispensatio in voto rehgionis, sed in asperitate et rigore talis religionis. Minor autem patet, quia alias posset Ep: scopus dispensare cum religioso, ut retento stat, vel etiam habitu extra claustrum viveret, etc., quia per hoc non dispensaret in voto religionis, sed iu quibusdam obscrvantiis ejus. Ut haec difficultas alienjus sit momenti. procedere debet de religiosis non exceptis a jurisdictione Episcoporum ; nam in exemptos non habet jurisdictionem, et ita facile negatur sequela argumenti. Et ratio differentiae est, quia ante professionem persona est subdita Episcopo, et ideo potest cum illa dispensare; post professionem vero jam non est subdita, et ideo jam non potest dispensare cum illa, non propter reservationem voti, sed propter mutationem fori. Recte autem probat argumentum de religioso novitio ante professionem ; nam, licet habeat votum iliius religionis, cujus habitum gestat, etiam directe factum ad perpetuo permanendum in illa, potest Episcopus cum illo dispensare, ut ad laxiorem transeat, quia novitius adhuc est sub jurisdictione Episcopi, quae Iicet, durante novitiatu, videatur esse suspensa, tamen quoad ea quae sunt jurisdictionis voluntariae, et pendent ex libera voluntate ipsius novitii, potest habere suum usum; nihil enim est quod impediat, supposita rationabili causa ; haec enim conditio semper in hac materia intelligitur, ut jam dixi.
4. Juxta multorum opinionem Episcopus potest in hoc voto dispensare cum religiosis sibi subditis. — Et similiter Preelati respectu suorum subditorum. — Difficultas ergo posita procedit de religiosis subditis Episcopo; et cum eadem proportione locum habet in exemptis respectu suorum praelatorum, quos loco Episcoporum habent. Multi ergo Doctores concedunt id quod in argumento infertur, scilicet, Episcopum posse dispensare cum religioso, verbi gratia, cum moniali sibi subdita; citatur Innocentius, in c. ult. de Renuntiat., et in c. Dilectus, de Tcmp. ord. Et idem sentit Panorm., iuc. Significatum, de Regular., n. 11, ubi Abbas etiam antiquus idem dicit ; restringit tamen hoc ad eos qui ante majorem aetatem, scilicet 25 annorum, professionem fecerunt. Et in eodem seneu citat sententiam Innocentii. Ilem tenuit Hostiens., in c. Non est, de Regular. , qui expressius idem dicit de praelato religionis habente jurisdictionem Episcopalem, ubi Panormitanus etiam, num. 6, simpliciter et sine restrictione approbat sententiam Iunocentii, quam tenet etiam Archid., c. Monachum, 20, q. 1, n. 5. Et camdem sequuntur Palud., Anton., et Sylv. supra, qui solum aiunt, necessarium esse consensum capituli, ut praelatus possit talem dispensationem concedere, quod non probat. Ratio an- tem esse videtur propter jus quod religio habet aeqnisitum in ta'em personam. Fundamentum autem hujus sententiae est, quia Episeopus in dispensatione votorum potest quidquid ei non prohibetur, ut supra diximus ; sed haec dispensatio ei non prohibetur ; nullo enim jure id cautum est. Quin potius, in d. c. Significatum , de Regular., hoc ei concedi videtur. Ergo. Et ita ad ohjectionem factam juxta hanc sententiam responsio erit concedere sequelam, quae argumento etiam ibi facto suaderi videtur, quia non apparet major ratio ante professionem quam post illam.
5. Contrarium opinantur alii. — Contrariam nihilominus sententiam tenent aliqui, et tribuunt Navar., d. c. Statuimus, seu comment. 4, de Regular., n. 10, in princip., citanti glossam, quam dicit esse receptam in c. Cum singula , S Prohibemus, verb. Canonicus, de Praeben., in 6. Sed illa giossa, si attente legatur, hoc non dicit; verba enim cjus sunt: Si transiret ad laxiorem sine causa, solus Papa dispensat, cum sit contra jura; in quo non est recepta, quia et Panorm. supra, et in c. IVon est, de Voto, et ipse Navar. ibidem, contrarium docent. Et merito, quia neque ipse Papa in hoc potest dispensare sine causa, quia dispensatio in voto neque ex toto, neque ex parte fieri potest sine causa. Dum vero glossa illa addit illi exclusivae restrictionem illam sine causa, significat cum causa non solum Papam , sed etiam Episcopos posse dispensare in transitu ad laxiorem religionem, de quo nihil aliud expresse dicit. De transitu vero ad aequalem dicit, abbatem seu praelatum religionis posse ex causa ad illam dispensare. Praeterea, idem Navar. ibid., S5, expresse refert priorem sententiam , quam amplectitur, et dicit esse communem, explicatque, quod prius dixerat, intelligendum esse de potentia dispensandi sine causa quoad forum exterius. Et ita etiam videtur interpretari praedictam glossam, in quo non immoror, dummodo pro certo supponatur, talem dispensationem, sine causa datam, iniquam esse et fortasse nullam, ut sequenti capite dicam. Cujuscumque vero fuerit illa sententia, potest suaderi primo ex usu Ecclesiae , qui esse videtur, ut in hujusmodi casibus fiat recursus ad Summum Pontificem. Quod etiam juvari potest ex illa regula c. Majores, de Baptismo, quod graviores Ecclesiae causae ad Summum Pontificem reservantur. Inter quas non immerito numeratur transitus ab una religione ad aliam laxiorem. Secundo saltem quoad Mendicantes hoc videtur statutum a Martino IV, Extravag. 1, de Regularib., inter communes; ubi prohibentur regulares transire al quamcumque religionem monachorum sine facultate Summi Pontificis. Generalius vero et expressius Concilium Tridentinum, sess. 25, c. 19, de Regularib., sic statuit : IVemo etiam regularis cujuscumque facultatis vigore transferatur ad laxiorem religionem ; quae verba habent vim reservandi et tollendi quamcumque similem facultatem, etiam si antea esset ; alias non essent efficacia ad id quod disponere intendunt.
6. Resolutio vera est , priorem sententiam esse ceram , attendendo jus antiquum , et commune. — Circa has sententias mihi quidem videtur priorem recte procedere jure antiquo et communi, quia nihil invenio in eo dispositum, quod illi obstet. Quod autem de consuetudine afferebatur, incertum est, et non videtur verisimile, cum tot graves auctores, quos nec consuetudo, nec virtus ejus latere poterat, illam sententiam docuerint. Neque unius vel alterius translatio ag laxiorem religionem videtur csse res tanti momenti, ut propter solam rei gravitatem debeat censeri reservata, si aliunde non constet. In praesenti autem non constat de tali reservatione. Solum potest urgere ratio supra indicata, quia per professionem rcligio acquirit jus in religiosum, et ideo non videtur sine suo consensu posse illo privari. Quae ratio non solum de laxiori, sed etiam de aequali probaret ; imo et contra potestatem Summi Pontificis fieri posset. Respondetur ergo imprimis, hanc dispensationem non posse dari sine justa causa, qua existente praelatus dispensare potest circa personam religiosi , sicut potest circa alia bona religionis, praesertim quia hoc vinculum religiosi cum religione totum ordinatur ad majus obsequium Dei, majusque bonum spirituale ipsius religiosi. Causa autem justa in praesenti casu semper debet respicere hujusmodi fines, et ideo in eo casu praesumitur religio consentire; et si non consentiret, censeretur irrationabiliter invita. Quod quidem procedit non solum in Pontifice, sed etiam in Episcopo respectu suorum subditorum, quia habet ordinariam potestatem in omnes non exemptos. At vero in praelatis religionum exemptarum, quia potestatem habent juxta peculiare jus uniuscujusque religionis, ex illo judicandum est, an possint uti hac potestate sine consensu capituli, vel solum cum illo. Haec dicta sunt de religiosis ante Concilium Tridentinum.
1. Serundum jus novum , neque Fpiscopus, negue praelatus religionis potest dispensare in hc voto cum religiosis professis. — At vero, secundum novum jus ejusdem Concilii, dicendum censeo neque Episcopum , neque praelatum religionis posse in hoc dispensare. Omitto statutum Martini IV, in dicta Extravag , quia nec generale est , nec proprie tractat de hoc puncto, sed de transitu Mendicantium ad monachales ordines , quem prohibet, et in hoc suam vim retinet. Concilium autem Tridentinum generaliter prohibet transitum ad laxiorem ordinem praetextu cujscumque facultatis, quae verba omnem licentiam et dispensationem a Concilio irritabilem comprehendunt. Nam omnis dispensatio et licentia facultas quaedam est ; et dum Concilium vetat vigore illius transitum fieri, manifeste tollit ei hujusmodi vigorem, quod est illam irritare, et potestatem conferendam auferre. Hinc Gregorius XIIT, in quadam Bulla , quae incipit Cum alias, anno 1582, 22 Septembris, Societati concessa, specialem facultatem concedit ejus Generali, ut possit eam dare religiosis ejusdem ordinis, etiam professis , ut ad quemvis alium vel mendicantium, vel non mendicantium paris, laxioris aut arctioris observantiae ordinem per ipsum praepositum illis praescribendum transire valeant. Quam potestatem Generali concessam aperte sentit Pontifex esse extra jus ordinarium, et adeo singularem, ut etiam noluerit participari ab aliis religionibus ex vi generalis communicationis, quam plures habent in privilegiis aliarum , prout in eadem Bulla expresse declaravit. Ergo signum est, sine facultate Pontificis non habere Generales religionum hanc potestatem, et consequenter neque Episcopum circa religiosos sibi subditos ; est enim eadem ratio. Unde ad difficultatem positam negatur sequela. Ad probationem autem respondetur , hoc non provenire ex generali reservatione voti simplicis religionis, sed ex peculiari reservatione voti solemnis, seu professionis , ant actualis vinculi status religiosi jam sascepti ; quod vinculum voluit Ecclesia esse magis reservatum non solum quoad substantiam, seu genus status, sed etiam quoad speciem, seu perfectionem ejus. Solum superest advertenlum, Concilium soIum loqui de laxiori religione ; unde quoad transitum ad aequalem manet haec res in dispositione antiqui juris, et in eo casu habet locum prior opinio stando in jure communi, quia si aliud statutum fuerit jure particulari glicujus religionis, illud servandum est.
8. Pralati religionis quando possint cum subd tis dispensare in voto transeundi ad arcriorem religionem. — Atque hinc etiam fit, ut possint praelati religionis cum suis subditis dispensare in voto transeundi ad arctiorem religionem, priusquam transeant. Si vero jam sunt translati, et in ea sunt professi, non poterunt cum eis dispensare, ut ad priorem redeant. Prior pars sequitur ex praecedenti assertione, quia illud votum est simplex, et non reservatum ; et alias hi praelati, respectu suorum subditorum, quoad hanc partem aequiparantur Episcopis ; et ita consequenter docuerunt Palud., Antonin. et Sylvest. supra, et Sot., lib. 7 de Just., q. 3, art. 1. et q. 4, a. 3, et Navarr., d. comment. 4, dce Regularib., n. 22 , in fin., et lib. 3 Consil, tit. de Voto, cons. 21. Et utroque loco refert pro hac sententia Cajet. 2. 2, q. 189, art. 8, vel q. 88, art. S. Sed in priori loco nihil dicit, in alio vero solum ait, tale votum religiosi esse firmum, nec posse a praelato irritari. De dispensatione autem nihil dicit in particulari, sed generatim ait, praelatum religionis habere omnem potestatem dispensandi cum subditis, quam habet Episcopus erga suos, quod est fundamentum hujus illationis, ut diximus.
9. Votum religiouis arctioris factum a seculari, non potest dispensari jure ord uario a pralato religionis laaioris, in quam postulat recipi. — Potest vero dispensari propter prvilegium concessum multis veligionibus. — Ultimum dubium in hac materia esse potest de hoc voto ingrediendi arctiorem religionem, prout fieri potest ab aliquo saeculari, antequam religiosus fiat, utrum possit dispensari a praelato religionis laxioris, in quam postulat recipi. Cui respondeo, certum esse jure ordinario non posse. quia persona, quae illud habet, nondum est illi subdita. Dico jure ordinario propter aliquas religiones, quae habent a Summo Pontifice privilegia ut illas ingrediens satisfaciat suae obligationi, etiamsi votum habeat ingrediendi strictiorem religionem. Quod dupliciter potest Papa concedere, uno modo concedendo superioribus talis religionis facultatem dispensandi quoad hanc partem, cum eo qui recipiendus est. Et hoc modo concessit hoc privilegium praelatis Sancti-Benedicti Eugenius IV, ut refertur in compendio Mendicantium, tit. de Dispensat., S 28. Et refert etiam Emmanuel Roderic., tom. 1 Quaest. Regular., quaest. 25, art. 6. Simili privilegio uti possurt praelati Societatis Jesu, juxta formam tamen praescriptam in Compendio suorum privilegio- rum, verbo Commuw atio, 3, ubi additur: Si quis a Societate ante professionem recesserit, dispensationem cessare, ac iterum obligationen talis coti reviviscere. Juxta vero haec et similia privilegia, necessarium est ut volens irritare religionem suum votum declaret superioribus ejus, ut ab eis possit dispensari : quia quando dispensatio committitur praelatis , requiritur eorum actus et voluntas, quae sine cognitione voti esse non potest. Addit etiam Rodericus supra, necessariam esse justam causam, quia nec Papa potest sine causa dispensare cum aliquo, ut ex arctiori religione transeat ad laxiorem, ut Sylvest. et Antonin. docuerunt. Et expresse Panorm., in c. Non est, de Voto, et Navarr., comment. 4, de Reg.. n. 10. Sed quo modo hoc verum sit statim dicam. Alio ergo modo potest Papa concedere hoc privilegium immediate ipsi religioni, ita ut non committat dispensationem praelatis talis religionis, sed ipse immediate et veluti ipso jure dispenset cum eo qui vult talem religionem intrare, etiamsi votum alterius religionis strictioris habeat. Et tunc necessarium non erit ut qui petit hahitum talis religionis, suum votum explicet ; satis enim est ut sciat religionem illam habere tale privilegium, et ideo oportet verba privilegit diligenter expendere, ut intelligantur an committant dispensationem, vel ipso facto dispensent.
10. Habens votum religionis strictioris non peccat ingrediendo luaorem, si religio ad id habeat privilegium. — Sed quaeres an tunc peccet, qui ingreditur religionem laxiorem cum tali voto. Distinguendum videtur juxta praecedentem sententiam ; nam, si absque causa rationabili id faciat, non excusabitur a peecato propter privilegium, quia Papa ipse non potest in hoc dispensare sine causa ; si vero ex causa fiat, tunc ratione dispensationis quam secum affert privilegium, nulla erit culpa. Ego tamen indistincte assero, licitum esse tunc ingredi talem religionem absque alia causa praeter voluntatem ingredientis, maxime si id faciat intuitu majoris boni spiritualis, quia nimirun ita est affectus, ut speret magis se in ea religione profecturum , quamvis alioqui laxior sit; nam in hoc jam continetur moralis quaede m causa sufficiens. Verumtamen etiainsi motivum non sit adeo spirituale, sed solum ex quadam humana fragilitate velit aliquid de rigore vitae remittere , supposito privilegio Pontificis, non existimo in eo facto peccare. Nam illud privilegium absolute concessum validum est, et credendum est esse radonabile et sanctum , et ron postulat specialem vausam ex parte personae particularis, sed ipsum favorem religionis supponit, ut sufficientem cansam ; ergo licite potest quis uti illo privilegio, ut sonat; neque est cur illi imponamus hoc onus quaerendi aliam causam. ltaque censco quod, licet Papa non possit absque ulla causa talem compensationem facere, sufficere tamen causam publicam pertinentem ad commune bonum, et favorem hujus religionis, etiamsi in singulis individuis non intercedant novae rationes seu causae.
11. Ftiam in eo casu potest prallatus cum eo licite dispensare, si sit utilis religioni. — Propter quod idem censeo, quando privilegium committit dispensationem superiori religionis ; nam ut ille juste dispenset, non tam debet quaerere causam quae cedat in favorem petentis, quam in favorem suae religionis. Unde, si judicet personam illam esse convenientem et aptam suae religioni, potest cum illa licite dispensare absque alia speciali causa, quia haec est sufficiens, et juxta intentionem concedentis privilegium. In quo differentia notanda occnurrit, inter eum qui jam est professus religionem arctiorem, et eum qui solum babet votum illius; nam cum priorti non potest sine causa dispensari, ut ad laxiorem transeat; nec Papa posset concedere privilegium, ut hoc facere liceat sine causa, quia tale privilegium nec cederet in bonum particularis personae, nec totius religionis, sed potius esset in destructionem ejus; ergo relaxatio voti ex vi illius facta non posset esse valida. At vero quando nondum praecessit professio in religione strictiori, quamvis praecesserit volum simples, facilius potest alteri religioni privilegium concedi, ut in ea censeatur impleri votum de arctiori religione, quia tunc uni religioni fit 'avor, et alteri non fit praejudicium, tum quia nondum est illi proprium jus acquisitum; tum etiam quia regulariter non expedit invitum aliquem recipere, seu illum qui ad laxiorem vitam propensus est. Panormitanus ergo et alii loquuntur de illo qui jam est professus in arctiori religione, et de illo negant posse per Pontificem mutari ad laxiorem sine causa. Quibus addo, quod ipsi, ut credo, non negarunt, non esse semper necessarium ut haec causa sit ex parte religionis ipsius, scilicet, in bonum vel commodum ejus, sed posse sufficere ex parte alterius religionis, scilicet, vel illius a qua fit mutatio, si illi expediat talem personam a se removere ; vel illius ad quam fit inutatio, quod majorem quidem can sam requirit, propter jus quod jam habet acquisitum altera religio; aliquando tamen potest esse sufficiens, ut si talis sit persona, quae communi bono alterius religionis multum profutura sit.
On this page