Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 9

Caput 9

Quomodo commutatio hujus voti religionis seu assumendi statum religiosum sit facienda.

CAPUT IX. QUOMODO COMMUTATIO HUJUS VOTI RELIGIONIS SEU ASSUMENDI STATUM RELIGIOSUM SIT FACIENDA.

1. Non tractamus hic de potestate faciendi talem commutationem ; jam enim supra ostendimus hoc votum reservatum esse, tam quoad dispensationem quam quoad commntationem ejus. Nunc ergo supponimus dari hanc facultatem sive ex privilegio, sive alio modo, et inquirimus quomodo sit executioni mandanda. In hoc ergo voto, de se perpetuo, regulariter loquendo, existimo necessariam esse potestatem miscendi dispensationem, ut commode fieri possit commutatio, quia aliter difficile est attingere aequalitatem, non est tamen simpliciter impossibile, et ideo ad illud etiam extendi potest potestas pure commutandt. Deinde, generatim loquendo, si votum sit perpetuum, et possit commode in aliud ejusdem ordinis seu perpetuum commutari, consulendum est, ita enim facilius attingi poterit aequalitas.

2. In quas res commode possit commutari. — Dico ergo, ut votum religionis commode commutetur, debere imprimis commutari in votum sacerdotis, vel continentia perpetuse, additis aliquibus operibus religionis et misericordia, quibus suppleatur, si quid deerat eequalitati. Debent autem illa opera aut imponi ut perpetuo etiam durent ; aut talia esse, ut corum magnitudine duratio compensetur. Aliqui etiam putant, hoc modo votum ingrediendi arctiorem religionem posse commutari in votum ingrediendi et perseverandi in religione laxiori. Nam quod illud prius videtur excedere in perfectione religionis, compensatur in altero ratione majoris perpetunitatis in objecto ut cadente in tale votum; sed hoc non sufficit ad aequalitatem, unde nisi aliunde suppleatur, vel dispensetur, non existimo esse licitam talem commutationem, ut commodius inferius ostencam.

3. Per potestatem generalem commutandi vota, potest commutari votum religionis particularis, si concurrant alie conditiones necessarid. — Potest autem in praesenti dubitari, an per generalem potestatem commutandi vota possit votum particularis religionis commutari, vel in aqualem, vel in laxiorem, suvpplendo aliunde inaqualitatem. Hoc autem dubium ex dictis resolutum est. Dicendum est enim talem commutationem fieri posse ex vi illius ceneralis facultatis, si aliae conditiones necessariae concurrant. Ratio est, quia ibi non commutatur votum religionis ut sic, sed ut est talis vel talis religio, quod reservatum non est. E: ideo potestas ad illam commutationem sub generali concessione comprehenditur. Qua ratione diximus supra, Episcopum sua potestate ordinaria posse facere hanc commutationem etiam admista aliqua dispensatione, quae substantiae religionis non repugnet. Generalis autem potestas commutandi comprehendit omnia vota, quae Episcopus potest commutare, excepto quod per illam non potest misceri dispensatio, si solum ad commutandum detur.

4. Votum paenale potest commutari in maLe: iam minus gravem. — Praeter haec vero in omnibus votis, et maxime in hoc et aliis perpetuis, observandum est an fuerint a principio poenalia, quamvis jam obligent propter crimen jam commissum ( nam de statu ante conditionem impletam jam dictum est); tunc ergo imprimis cousiderandum est an talia vota comprehendantur sub potestate commutandi, juxta principia posita in tractatu de Voto, lib. 6, c. 23 ; nam quoad hoc eadem ratio est de commutandi potestate ac dispensandi, servata proportione. Deinde, supposita potestate, non immerito dubitari potest an tale votum, ex eo solum quod non obligat ad illam materiam nisi ut poenam, possit in aliquid minus commutari; de quo nihil invenio ab auctoribus dictum. Mihi tamen probabiliter videtur posse id fieri, si materia illa, in quam fit commutatio, non multum distet a priori; et alioqui est gratior, et libentius fiet a poenitente. Ut, verbi gratia, si poena imposita fuit intrandi strictam religionem, et commutatio fiat in aliam aliquantulum minus strictam, ad quam poenitens libentius inclinatur. Et quidem si commutans habeat potestatem miscendi dispensationem , res est clara, quia illa est sufficiens causa. Si vero potestas sit ad puram commutationem , consideratione dignum est, obsequia coacta non esse ita grata Deo, sicut voluntaria. Et ideo, licet una illarum religionum sit perfectior alia, nihilominus ingressum in inferiori magis voluntarie susceptum, et cum majori spe fructus, mora- liter reputari posse vel majus vel aequale Dei obsequium ; ideoque commutationem illam fieri posse non tantum titulo admistae dispensationis, sed etiam purae commutationis.

5. Dices: hac ratione-posset quodlibet votum in minus commutari, si vovens proponat rem illam promissam jam esse sibi valde coactam, et aliam futuram esse magis spontaneam, atque ex hac parte suppleri, quod deficit ex parte materiae. Hoc autem admittendum non est; nam est fraudulentum et repugnans fidelitati promissionis factae, maxime si illud involuntarium omnino liberum sit, seu potius non voluntarium, utividetur supponim ratione praedicta. Nam si tale involuntarium sit aliquo modo naturale ex passione aliqua, vel difficultate rei, illud non minuit meritum, si per contrariam voluntatem vincatur ; et ideo illud conferre non potest ad supplendam inaequalitatem commutationis , licet ex eo possit aliquando sumi ipsa ratio miscendi dispensationem.

6. Instantia allata solvitur. — Respondeo, non esse parem rationem de aliis votis, quorum materia a principio fuit per se intenta et volita ; nam involuntarium postea superveniens est ex sola mutatione voluntatis, quae non confert ad minuendam obligationem vel honestatem actionis promissae, ut promissa fuit. At vero in voto poenali res imposita in poenam a principio non fuit per se intenta, nec per se volita ; et ideo ex vi talis modi promittendi non videtur exigi, ut res illa ita spontanee et propter se fiat, sed potius ut sustineatur per modum pcoenae, quae vitari non potest. Et ideo quando fit commutatio in aliam materiam per se volitam et intentam, non videtur fieri commutatio in sola materia, sed etiam in modo vovendi, et offerendi illam Deo, qui sine dubio melior est, et gratior Deo, ut facile patebit, duo vota similia secundum se comparando, scilicet, votum poenale strictae religionis cum voto absoluto minus strictae. Videtur ergo haec sententia probabilis, quamvis, quia incerta est , securius semper erit aequalitatem inter materias servare, quoad fieri possit.

7. In commutatione voti religionis equalitas quomodo consideranda et facienda. — Ultimo ergo in modo computandi hanc aequalitatem in voto religionis, non satis constat quid considerandum sit in materia talis voti, ut per illam compensari debeat. Tria enim in materia talis voti considerari possunt , scilicet , professio ipsa, quae tria vota substantialia includit ; et onera per se ac necessario conjuncta cum tali statu praeter materias trium votorum, ut esse potest pensum recitandi Horas canonicas, et si quid aliud est hujusmodi ; ac denique asperitates aliquae religionis. Deinde votum esse potest vel religionis in genere, vel alicujus in particulari. Quando ergo votum commutandunm est de religione in genere. satis fere est bonitatem trium votorum et professionis considerare, ut aliquid ei aequale imponatur, quale erit perpetua castitas, si fieri possit, vel saltem conjugalis cum aliquibus perpetuis vel magnis eleemosynis juxta personae potestatem, et cum aliquibus etiam orationibus, et maxime cum aliquo frequenti usu sacramentorum confessionis et communioris, juxta determinationem adhibendam prudenti arbiirio confessoris.

8. In hoc voto commutando ut aequalitas servetur , debet addi aliquid ratione Horarum canonicarum.—Aliquid etiam videtur addendum ratione Horarum caunonicarum, quarum orationi perpetuae quodammodo se obligaverat ex vi talis voti. Sunt autem qui putent posse hoc onus excusari, quia votum illud impleri posset suscipiendo statum fratrum non sacerdotum, qui ad illud onus non tenentur. Sed hoc non caret scrupulo, quando persona et a principio talem intentionem non habuit, et moraliter certo scit, si ingrederetur religionem, non esse assumpturum illum statum, consideratis conditionibus personae. Deinde qui hoc titulo vellet illo onere liberari, deberet considerare humilitatem et laborem illius status religiosi, et aliquid proportionale ratione illius in commutationem suscipere.

9. Verisimilius posset excusari hoc onus, advertendo illud non esse universale omnium religionum. Nam religiosi milites Sancti- Joannis illud non habent ; et votum illud religionis in genere posset in tali religione sufficienter impleri. [n Societate etiam Jesu religiosi non habent hanc obligationem, donec in sacris ordinentur. Ergo in illo genere non includitur sufficienter talis obligatio. Quia vero regulariter comitatur statum religiosum, et si in una vel altera invenitur exceptio, est propter particulares causas, ideo non omnino videtur excludendum hoc onus a tali computatione, nisi considerando et aestimando alias particulares obligationes , quas loco illius habent illae particulares religiones, quae tali onere carent, sicut dicebamus in priori consideratione.

10. In voto religionis commulando, jejunium et alia austeritatis opera computanda sunt, prout in alique religione minus austera exercentur. — Quod vero spectat ad jejunium et alia austeritatis opera , cum haec non sint eequalia in omnibus religionibus, et in aliquibus pauca sint, satis erit ea expendere in una religione, qua: in his operibus minus excellat quam reliquae, quia in ea sufficienter posset impleri tale votum. Semper tamen addo, wunc simul consideranda esse alia opera talis religionis, quae licet non videantur ad austeritatem pertinere, sunt tamen valde laboriosa, vel meliora secundum charitatem Dei et proximi. Non enim fideliter fieret talis commutatio, si in unaquaque religione solum consideretur id quod non habet austeritatis, orationis, operum misericordiae, aut defensionis Ecclesiae, etc., ut ita haec omnia simul excindantur a commntatione, quia sine singulis illorum posset votum impleri, atque ita commutatio in solis ac nudis tribus votis relinquatur. Hac, inquam, computatio fraudulenta est, nulla est enim in Ecclesia talis religio, quae his omnibus operihbus simul careat ex vi suae institutionis. Votum autem licet in communi fiat, in aliqua tamen religione particulari, et prout in re existit, implendum est. Ergo, ut commutatio practice et moraliter fiat , determinanda est proportio ad aliquam religionem particularem , quod arbitrio voventis fieri poterit, etiam ad minimarn, in qua posset votum implere. In illa vero computanda sunt omnia, scilicet, austeritas magna, aut parva cum aliis laboribus et operibus pietatis, ut ita servetur aequalitas.

11. Iden proportionaliter dicendum in comautatione voti religionis particularis. — Ex quo videtur inferri , quando votum religionis est ad certam religionem definitam , verbi gratia. D. Dominici, ut recte commniatio fiat, consideranda esse jejunia, et alia exercitia propria talis religionis. Et ita docuit Medina, iu sua Instructione, c. 14, S 7. Duo tamen addenda occurrunt. Primum est, quoniam tale votum , juxta decreta vel privilegia Pontificum, impleri posset in alia religione, praesertim Mendicantium, ideo liberum esse voventi quamcumque ex illis eligere, ut secundum illam fiat commutatio, quia libere posset in eam ingredi, ibique suum implere votum. Ergo in rigore ad aliquid amplius non tenetur; ergo in illud sufficienter fit commutatio. Secundum est, ex vi talis voti non teneri voventem absolute ad profitendum in illa religione, sed juxta formam juris, si post probationem rationabiliter non displicuerit ; et ideo ex vi talis voti non statim sequuntur illa omnia onera ut perpetuo duratura, sed quasi sub conditione praedicta, seu dependenter a probatione; et ideo non oportet materiam commutationis esse aequalem illis omnibus oneribus religionis absolute consideratis, ac si certo futura esset, sed ut futura sub conditione incerta ; et ideo licet illorum gravitas consideranda sit ( hoc enim negari non potest ), tamen etiam est consideranda incertitudo eventus, quantumque miuuatur rei aestimatio ex eo quod nondum in se, neque in causa necessaria, sed tantum in spe et causa contingente existit, sicut alibi de votis conditionatis dicebamus; et ibi dicta possunt in praesenti quoad hanc partem cum proportione applicari. Reliqua, quae de hujus voti commutatione dici poterant, facile ex his et aliis, quae lib. 6 generatim diximus de votorum commutatione, ex pediri possunt.

PrevBack to TopNext

On this page