Praeambulum
Praeambulum
1. Duplex potest ingressus religionis distingui: unus, per susceptionem habitus, alius per professionem, et hic posterior est per quem verus religiosus quoad proprium statum, de quo hic agimus, constituitur ; tamen, quia ad hunc posteriorem ingressum juxta sacros canones non pervenitur nisi per priorem, et inter eos probationis annus seu novitiatus intercedit , et saepe valor professionis ex illis duobus pendet, ideo in praesenti libro de primo ingressu ac de novitiatu, in aliis vero sequentibus de professione, et omnibus quae ad illam pertinent vel consequuntur, dicemus. Prior autem ingressus subdistingui solet : nam quidam est ad educationem, alius ad novitiatum ; nos autem de hoc posteriori hic tantum agimus, nam ille tantum proprie est ingressus ad religionem ; prior enim potius est praeambulum quoddam ; quanquam si ingressus ad educationem fiat sub habitu religionis, per modum unius sub alio comprehendi potest, quamvis novitiatus non statim incipiat , ut infra dicam.
2. De hoc ergo ingressu suppono per se actum esse religionis , quatenus via est, seu inchoatio quaedam ad illam traditionem , per quam homo se totum divino cultui dedicat, unde non est dubium quin talis actus ex objecto suo honestus sit, et optimus; oportet autem (quod secundo supponendum est) hunc ingressum esse in religione approbata juxta superius dicta de approbatione religionis, quia alias non erit via ad verum statum religionis; hic enim secundum ecclesiasticam traditionem extra religionem approbatam esse non potest. Tertio suppono , ut hic ingressus recte et valide fiat, necessarium esse ut cum debitis circumstantiis, vel ex natura rei, vel ex jure canonico requisitis , fiat; hoc enim in omni actu studioso cum proportione necessarium est ; hae autem conditiones requiri possunt vel ex parte personse ingredientis, vel ex parte recipientis, vel ex parte modi, quae tria in discursu hujus libri praecipue declaranda sunt.
On this page