Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 2

Caput 2

Quanta sit potestas parentum ad effectum offerendi seu tradendi religioni filium jam rationis usum habentem.

CAPUT I. QUANTA SIT POTESTAS PARENTUM AD EFFECTUM OFFERENDI SEU TRADENDI RELIGIONI FILIUM JAM RATIONIS USUM HABENTEM.

1. Filius post annos pubertatis non potest cogi a parentibus ad ingressum religionis sine prepria voluntate. — Haec quaestio non habet difficultatem, si filius ipse consentiat in sui oblatione, quia tunc non tantum offertura patre, sed etiam ipse se offert ; unde non est cur haec oblatio non sit licita. Dubium ergo est an boc liceat non expectata, vel ctiam repugnante ejusdem filii voluntate. In quo distinguendum est de filio ante vel post annos pubertatis, nam ante expletam pubertatem potest, postea non potest. De hac posteriori parte nulla dubitatio est, nam filius postquam pervenit ad pubertatis annos, est omnino sui juris, iu his quae pertinent ad salutem animae suae ; et ideo sine sua voluntate cogi non potest ad religionis habitum assumendum. Atque hoc plane supponit Concilium Tridentinum, d. cap. 17, sess. 25, quando statuit ut feminae post duodecimum annum in monasteriis non recipiantur, donec prius ab Episcopo examinentur, an voluntarie id faciant, ut supra vidimus. Censet ergo necessariam esse illarum voluntatem, et consequenter non posse licite cogi etiam a parentibus ad talem ingressum.

2. Aliqui negant posse licite parentes offerre flium relig oni ante annos puberiatis, non egpectata, cel etiam repugnante filii voluntate.— De altera vero parte est major difficultas. Nam Panorm , in d. cap. 2, de Regul., num. 9. negat esse licitum. Probat primo, quia sacrificium iunvoluntarium Deo non est placitum, hilarem enim datorem diligit Deus. Unde Ambrosius, lib. 4 de Jacob. et vit. beat., cap. tertio : Voluntarium sibi militem legt Christus, et refertur cap IVen est, 15, quaest. prima. Secundo, quia filius impubes sic inviius oblatus a patre potest licite exire, cum primum potuerit et voluerit; ergo non potest licite cogi ad illum ingressum, quia non potest dari bellum justum ex utraque parte. Prima vero consequentia clara est, quia si filius non tenetur permanere, neque ingredi tenetur ; ergo habet jus resistendi, ne ingredi cogatur. Antecedens autem probatur ex Innocentio, in d. cap. 2, et gloss. 20, quaest. 1, in principio, hoc expresse dicentibus; et in- sinuatur in cap. Preesens, 20, q. 3. et per argumentum a contrario sensu, cap. Puelle, 20, q. 1. Tertio, quia parentes non possunt cogere filium impuberem ratione utentem ad contrahendum sponsaia de futuro, cap. 1 de Respons. impub., in 6; ergo neque ad ingressum religionis. Patet consequentia, quia ita comparatur ingressus religionis ad professionem, sicut sponsalia ad matrimonium. Hanc etiam partem tuetur Sanc., lib. 4, Decal., c. 18, n. 26.

3. Resolutio vera. parentes licite offerre possunt religioni filium ratione utentem ante annos pubertatis sine illius consensu, imo repagnante voluntate. — Nihilominus responsio data mihi vera videtur, eamque sententiam tenet Palud.,in 4, d. 38, q. 4, n. 98; et D.Ant. secunda parte, tit. undecimo, cap. secundo, S 8, notab. 4. Et rationes praedictae non probant actum illum esse per se malum, neque esse jure humano prohibitum. Nec existimo excogitari posse rationes alas, aut afferri jura quibus id probetur; non est ergo cur ille actus absolute damnetur. Assumptum declaro discurrendo per singulas rationes. Nam prima suadet fortasse id regulariter non expedire, quia morale est ut ea quae involuntarie inchoantur, fructuosa non sint, et desideratum exitum non habeant; non probat tamen illum actum esse malum, aut displicere Deo, quantum est ex parte parentis, qui voluntarie illum facit, neque ex parte filii, quia licet, ut est involuntarius ingressus, non placeat Deo, ut est obedientia paterna, placebit. Et quamvis, ut dixi, ex tali ingressu non magnus fructus regulariter sperari possit, non est etiam cur timeatur magnum detrimentum, quia ille ingressus non est perpetuus, sed postea legitimo tempore per voluntatem fili deseri potest ; quod licet ita contingat, non erit majus nocumentum filii, quam si perpetuo in seculo mansisset ; ergo, per se loquendo, ille ingressus non cedit in detrimentum filii, sed potius duplex fructus ex illo spectari potest. Unus est, quod, licet in principio involuntarie ingrediatur religionem, postea bono exemplo et conversatione poterit facilius mutare voluntatem, et sponte manere. Alius est, quia licet postea ad seculum revertatur, secum fortasse deferat aliqua semina virtutum, quibus instructus melius in seculo vivat, quam si in religione nutritus non fuisset. Qui discursus probat hunc actum uon solum per se illicitum non esse, verum etiam nec semper non expedire, praesertim si non sit nimia violentia, sed considerandas esse circumstantias personarum, ut inde conjectari possit spes fructus.

4. Secunda vero ratio atque etiam tertia probant optime, non posse hujusmodi filium ita cogi ad hunc ingressum, ut inde maneat obligatus ad profitendum, vel perpetuo manendum in religione, quia ad hoc nullus adultus potest sine sua voluntate obligari (nisi fortasse in poenam, de quo alias). Non probant autem illae rationes iniquum esse offerre hujusmodi filium religioni, ut ibi vivat, donec perfectius habens judicium, eligere possit an velit in eo statu permanere, necne. Cum ergo in secunda ratione assumitur hujusmodi filium posse egredi monasterio cum voluerit, si sensus sit, cum legitime voluerit, id est, cum pervenerit ad pubertatis annos; et sui juris quoad hoc negotium esse coeperit, sic verum est quod assumitur; et hoc probant bene jura ibi citata, et ratio insinuata, quia, sicut in ea aetate non potest cogi ut intret, ita neque ut permaneat, cum nulla obligatio ex priori ingressu illi aecreverit. Hoc autem nihil obstat quominus pro etate impubere cogi possit ut ibi permaneat. Unde si sensus anitecedentis sit, etiam intra illam aetatem impuberem posse egredi cum primum voluerit, negatur assumptum; et glossa revera loquitur in priori sensu, nam ex cap. Praesens, quod citat, aliud colligi non potest; nam ibi solum narratur factum de quodam parente nobili, qui filium coegerat ad suscipiendum habitum religionis, cujus factum ibi non reprehenditur; filius autem (quantum ex ipsa ratione collgitur ) non reclamavit intra annos pueritiae et impubertatis; nam inter octavum et decimum annum (ut ibi dicitur), id est, nono, ut notat glossa, cucullam involuntarius induit, et post quoddan ipsius temporis spatium monachalem habitum invitus etiam induit ; postea vero pro sua libertate litem movit; ergo non est verisimile voluisse relinquere habitum intra annos pubertatis. Eo vel maxime quod, ut patet ex dicta narratione, ille non solum ad ingressum, sed etiam ad professionem coactus est; quod fuit iniquum, et quantum ad hoc posterius, etiam citra voluntatem parentis ; et de hoc praecipue puncto ihi tractatur, et ad hoc directe respondit Pontifex, illum non fuisse cogendum ut monachus fieret, neque regulari observantia perpetuo subjiciendum , aut ea occasione haereditate paterna privandum, quod fratres praecipue intendebant. De totali autem ingressu nihil ibi expresse dicitur, sed potius addit Pontifex haec verba notanda: Usque dum divina inspiratione compunctus, propria voluntate regule se subdat, liceat eum, a mundanis et laicalibus remotum vagationibus cel negotiis, inter religiosos et ecclesiasticos viros canonicam degere vitam ; quae verba potius favent nostra sententiae.

5. Cap. autem Puellae nibil ad rem facit, nam loquitur de puella, quae sine coactione parentum voto se Deo consecravit, de qua dicitur non posse sine culpa retrocedere. Ex quo etiam a contrario sensu ad summum colligitur per voluntatem parentum non potuisse obligari, ita ut ei retrocedere non liceret. Per quod etiam responsum est ad rationem tertiam ; negamus enim in hoc servari proportionem inter sponsalia de futuro, et ingressum religionis; nam per sponsalia obligatur quis ad matrimonium, nemo autem potest obligari, nisi promittat, nec promittere contra suam voluntatem absolutam et efficacem, de qua agimus. Per ingressum autem religionis non obligatur quis ad profitendum, et ideo non est similis ratio. Est etiam alia dissimilitudo; nam matrimonium non est ex optimis bonis ; nam licet honestum sit, impedit majorem perfectionem, et ideo non solum ad promissionem ejus non potest filius invitus cogi, verum etiam neque ad eam vita conversationem , vel familiaritatem, quae paulatim illam voluntatem inducat; quod secus est de statu religionis, ut constat.

6. Probatur nostra sententia. — Atque hinc tandem potest directe probari nostra sententia, quia pater cogendo filium impuberem ad hunc ingressum utitur jure suo, et usus ille de se cedit in majus bonum filii, et non privat illum jure sua libertatis, pro ea aetate in qua ad illum solum spectabit; ergo talis actus nec continet injustitiam respectu filii, nec malitiam contra religionem aut aliam virtutem; ergo non est per se malus; ergo cum non inveniatur prohibitus , licitus est. Major (caetera enim clara sunt) probatur, quia pro illa aetate nondum puer est plene sui juris, sed habet voluntatem suam dependentem a voluntate parentis , etiam in his quae spectant ad instituendam vitam in ordine ad bonum animae , et ideo potest parens vota ejus irritare, et quemlibet vivendi modum a filio sumptum impedire; ergo eadem ratione habet jus designandi illi modum vivendi pro illa aetate. Potestque hoc confirmari ex paulo ante dictis, nam filius oblatus ante usum rationis potest etiam invitus retineri in religione post usum rationis, usque ad aetatem puberem; ergo etiam jam utens ratione, quamvis impubes sit, potest offerri a patre, hcet ipse repugnet. Patet consequentia, quia non est major ratio de perseverantia post oblationem factam, quam de oblatione ; nam si filius non posset donari invitus quando ratione utitur, non posset etiam donari ante usum rationis, sub ea lege ut etiam invitus perseveret usque ad aetatem puberem ; sicut quia post pubertatem non potest donari sine ipsius voluntate, ita neque antea potest donari sub ea lege, ut etiam post pubertatem necessario perseveret. Tandem potest confirmari ex Concilio Tridentino, capit. 17, a contrario sensu; nam propterea solum statuit ut post duodecimum aetatis annum voluntas virginum examinetur ab Episcopo , quia ante illum terminum aetatis parentes habent jus introducendi filiam in monasterium , non expectato ejus consensu.

7. Confirmatur solvendo difficultatis instantium. — Sed adhuc superest difficultas, quia videtur nimium tantam potestatem tribuere parentibus in filios, ut possint eos vel vi cogere, vel praecepto obligare ad agendam vitam religiosam, et sequenda opera perfectionis toto tempore pueritiae usque ad pubertatem pro captu illius setatis ; quia ea, quae sunt propria consiliorum opera, nemini possunt sub praecepto imponi ; ergo multo minus poterunt his parvulis praecipi, qui imbecilliores sunt ; ergo non possunt parentes praecepto ligare hos filios ad hunc ingressum; ergo nec per vim poterunt cogere , tum quia nemo potest juste cogi ad id faciendum quod non tenetur ; tum etiam quia alias filius juste posset vel fugere, vel se defendere, ut valeret ; atque ita daretur bellum justum ex utraque parte. Respondeo imprimis, si conditio illius aetatis attente spectetur, non esse arduam hanc obligationem , nam illa opera, quae respectu majorum sunt supererogationis, respectu illius aetatis habent quamdam veluti naturalem necessitatem. Nam imprimis observare castitatem non est illis voluntarium, sed necessarium, cum non possint tunc matrimonium contrahere, imo nec firmiter se ad illud obligare sine voluntate parentum, attento jure canonico, toto titulo De Spons. impub. Quid ergo mirum quod possit pater omnibus modis custodire filium pro ea aetate, ut castitatem servaret, vel quod ad hoc uti possit medio religiosae habitationis propter majorem securitatem ? Deinde paupertas, saltem quoad usum seu jus utendi et disponendi proprio arbitrio, quasi naturalis est illi aetati, quae paupertas , vel necessitas ejus, non crescit ex religiosa habitatione. Idem fere est de subjectione et obedientia, quae naturalis etiam est illi aetati, et potestas jubendi est in parente, quam ipse potest quasi delegare praelato religionis , quem supponimus prudenter uti debere tali potestate. Neque enim potest hujusmodi puerum cogere ad totius regulae observationem , sed pro captu eetatis eum in virtute educare et exercere. Ergo, considerata conditione talis aetatis, non est nimis arduum opus, quod a parente injungitur per hujusmodi ingressum. Nam susceptio habitus, quae videtur minus necessaria ad convenientem filii educationem, magisque aliena ab ordinario vivendi modo fidelium., illa (inquam) per se non est res adeo difficilis, ut propter aliquem altiorem finem non possit a parente injungi, maxime si hic et nunc existimetur necessarium ad convenientem filii educationem ; id enim in multis particularibus casibus accicere potest. Deinde non videtur necessarium, ut pater possit proprie et in rigore praecipere filium impuberem omnia illa, ad quae facienda potest illum cogere medo proportionato illi potestati et actati, scilicet per paternam correctionem et disciplinam. Fortasse enim non potest parens filium in conscientia obligare ut quotidie Missam audiat, et nihilominus potest illum compellere, et li ite castigare, nisi faciat ; de hoc ergo genere coactionis in praesenti loquimur, et illa est sufliciens, etiamsi non intercedat proprium et rigorosum praeceptum.

8. Limitatio traditee conclusionis. — ImpuLes sic coactus licite potes! etium ante pubertatem dimittere habitum. — Quapropter, ne videamur contradicere communisententiae, concedere possumus hujusmodi impuberem sine peccato posse dimittere religionis habitum cum voluerit et potuerit, etiam ante pubertatem ; id enim, praeter citatos auctores, docent frequenter Summistae, ut patet ex Sylvest., verb. Relingio, 2, n. 10, et aliis. Nihilominus parens etiam tuta conscientia potest per ordinata media impedire, ut filius intra illam aetatem possit habitum dimittere, et illum paterne corripere et castigare, si id faciat. Neque illud est bellum ex utraque parte; nam filio non conceditur licentia resistendi parenti per vim, sed solum subterfugiendo, et se excusando ab obligatione ; sicut judex licite punit fugientem e carcere, neque ille li- cite potest punitioni resistere, quamvis fugere licite potuerit. Denique advertimus non licere parentibus abuti hac potestate, vel nimiam coactionem adhibere, vel ultra annos pubertatis illam extendere; imo nec expedire facile illa uti, sed ubi aliqua gravis causa coegerit, vel quando resistentia fitii nimia non est, et fructus aliquis de illo ingressu probabiliter speratur, quia licet tunc minus gratus st filio. creditur pro aetatis vel conditionis facilitate fore postea mutandum, et ad voluntatem parentis accommodandum.

9. Dubium in hac materia, in quo parente sit lvec potestas. — Interrogabit autem aliquis de quo parente haec intelligenda sint. Respondeo, si filius altero parente orbatus sit, in altero manere potestatem hanc, quia ille retinet naturale jus et dominium in filium. An vero a tutore impediri possit, statim dicam. Secundo, si impubes habeat utrumque parentem, et ambo consentiant, res est extra difficultatem. Tertio, si in eo casu parentes inter se dissentiant, et pater sit qui vult filium offerre, posse id facere, eritque valida et licita ejus oblatio, quia pater est caput, et ad illum principaliier pertinet regimen domus et filiorum ; unde etiam jura dicunt patrem nabere filium in potestate, et non matrem, cap. 1 de Convers. fidel., et Instit. de adoption., $ Femina. Atque ita sensit Glos., in capit. 1, 20, q. 2, verb. Avt unus, quamvis non sine dubitatione, ubi Archid. idem sequitur. Sylvest., verb. Votum, 5, q. ult., licet verb. Religio, 2, q. 13, confuse loquatur, et nihil satis definiat, et hic etiam adhibet limitationem, nisi filius nondum sit ablactatus. quia tunc magis est sub cura matris ; quod idem a fortiori dicit, si filius adhuc sit in utero matris, significans, si pater tunc voveat offerre filium religioni, non obligari postea tali voto, si mater repugnet. Sed haec limitatio nullo jure fundatur, nec sufblicienti ratione, et ideo non videtur necessaria , nec Paludanus, quem citat, illam adhibet, ut videre lieet in 4, distinct. 38, quaest. 4, num. 26, ubi absolute tenet hanc sententiam.

10. Probatur licite et valide posse patrem offerre filtum relgioni . matre repugnante. — Contrarium vero sensit Innoc., in c. 2 de Regularibus, cujus sententiam communiter esse probatam a Doctoribus dicit ibi Panorm., n. 6, quam ipse etiam dicit sibi placere in favorem religionis. Sed ego in hoc non video favorem religionis, sed potius matris, et naturalis potestatis quam habet in filium. Unde fundamentum Innocentii est, quia in his spiritualibus magis est spectanda patria potestas, ut raturalis, quam ut civilis; naturaliter autem filius obligatus est obedire matri; unde Deus sine distinctione praecepit patrem et matrem honorari. Item, quia in re communi potior est conditio prohibentis , juxta regulam In re communi, de Regul. jur., in 6. Sed filius est res communis patris et matris; ergo si mater contradicat, ejus voluntas praeferenda est ; ergo si contra illam fiat, nec valide, nec licite fiet. Denique, quod omnes tangit, ab omnibus comprobari debet, 1l. ult., C. de Auctor. praest. Nihilominus et in favorem religionis, et ex natura rei, censeo oppositum esse verum ; quia non solum humano jure, sed naturali, vir est caput mulieris; ergo ex eodem jure debet esse inter eorum voluntates debita subordinatio ; ergo quando inter se repugnant in re licita et honesta, voluntas viri vincere debet. Et confirmatur, nam in aliis actionibus vel studiis pertinentibus ad educationem filii, potest pater, matre repugnante, de filio disponere, et ad hanc vel illam artem addiscendam illum applicare, vel in hunc aut illum locum, etiam distantissimum, et per multos annos mittere ; imo, solo jure gentium spectato, et seclusa civili et ecclesiastica prohibitione, posset in aliquo casu illum vendere, invita matre ; cur ergo non poterit religioni offerre? Et ita responsum est principali fundamento Innocentii; illa vero regula juris, praeterquam quod fallit in favorem religionis, ut ibi glossa advertit, intelligenda videtur, quando res ita est communis, ut jus utriusque partis aequale sit, non vero si unum sit alteri subordinatum, ut in praesenti contingit.

11. Non licet talis obatio, si celit mater patre repvgnante. — Quarto, fieri potest ut mater velit offerre filium et pater repugnet, et tunc sine dubio habet locum opinio Iunocentii et Panormitani, quia rationes eorum procedunt, et cessat ratio in contrarium, quia cum vir sit caput, ejusque potestas sit major, praferenda est. Dices, cum in eo voluntas matris honestior sit, in favorem religionis praeferenda videtur. Respondetur, honestitis esse ut quae in Dei honorem fiunt, ordinate fiant ; unde non pertinet ad favorem religionis inversio ordinis et justitiae. Eo vel maxime quod, licet religio cx objecto sit melior in individuo, non est facile discernere an espediat iufantem impuberem illi statui ascribere; unde quia hoc spectat ad prudentiale judi- cium, ex hoc capite judicium viri praeferendum est. Unde etiam patet respon-io, si alia objectio ! at, quia, cum filius infidelis baptizarinon possit invitis parentibus, nihilominus potest baptizari consentiente matre, et patre repugnante. Ouidquid enim sit de exemplo, quod et incertum est, et multas requirit limitationes, de quibus alias, negatur similitudo; quia Baptismus est res magis ad salutem necessaria ; unde extra omnem dubitationem et decet et expedit filio, et pater sua abutitur potestate, dum Baptismo ejus repugnat; ideo mirum non est quod in hoc negotio major sit favor Baptismi, quam ingressus religionis.

12. Objectio solvitur. — Tandem vero objici potest cap. 1, 20, q. 2, ubi sic dicitur : Si in qualibel minori atate, vel religioni debitam vestem, cel religionis tonsuram, in utroque sexu filis, aut unus, aut ambo parentes dederint, etc. Ubi detinite unius tantum parentis, quicumque ille sit, factum et voluntas requiritur; ergo mater sufficit, etiamsi pater repugnet. Respondetur primo ex glossa, partitionem illam intelligi accommode , scilicet , unius, si unus tantunn sit, vel utriusque, si ambo extiterint. Justa quam expositionem posset favere is textus quoad hanc secundam partem opinioni Innocentii in superiori puncto iractatae. Verumtamen etiam in hoc sensu ibi non dicitur amborum parentum consensum requiri, sed dicitur id quod certum est, scilicet, sufficere. Reliquum vero colligendum ielinquitur aut ex communi jure, aut ex naturalibus principiis. Secundo vero dicitur, cum suffticere dicitur consensus unius, non excludi conditionem veluti ex natura rei ibi inclusam, scilicet unius, cujus consensus eficax esse possit, vel unius, seclusis impedimeniis. Et priori modo sufticit consensus parentis, ut dictum est; posteriori autem sufticiet consensus matris, si pater non repugnet, etiamsi positive non cooperetur; quamvis enim de hoc ultimo nonnulli dubitent, tamen sine causa, ut etiam Innocentius et Abbas supra referunt quia etiam mater habet pairiam potestatem, et jus praecipiendi fiio, cui ipse obedire tenetur, dum pater non repugnat. Verum est tamen oblationem factam a sola matre non esse ita firmam, quin possit revocari a patre, quamdiu non consenserit, quia non se privavit jure suo; nec satis est quod permittat tacendo, nisi transactus sit annus a jure praescriptus, ut tacitum consensum praebuisse juridice prasumatur, nam tunc etjam revocare non poterit.

13. An hec potestas sit etiam n tutore. — Tutor potest licite et valide offerre puberem religioni. — Ulterius vero dubitari solet, an idem dicendum sit de tutore, quod , scilicet, possit pupillum religioni offerre. Quidam negant, ut Freder. Senen., cons. 277, quia nullibi in jure canonico legitur ei concessa potestas; quamvis enim in cap. 2, 20, q. 2, detur facultas tutori revocandi pupillum impuberem a religione, non tamen ut possit illum donare aut offerre, quia plus requiritur ad agendum, quam ad impediendum. Sed oppositum sine dubio verum est, quod tenent Innocentius et Abbas, loco citato, et colligitur sufficienter ex d. cap. 2, nam aquiparatur parenti, et sicut dicitur posse revocare pupillum, si non consenserit, ita dicitur non posse revocare, si consenserit, etiam tacite per annum integrum dissimulando; ergo supponitur posse tutorem offerre voluntate sua pupillum. Ratio autem est clara, quia uterque actus ex eadem potestate procedit, et quia tutor succedit parenti, quoad omnia quae pertinent ad gubernationem filii; et ideo non oportet hunc casum esse in jure expressum, sed satis est quod exceptus non sit. Et hanc opinionem tenet etiam Palud., in 4, d. 38, q. 4, num. 28, ubi tamen differentiam constituit inter parentes et tutores, quod, licet parentes possint offerre impuberem, non tamen tutores, quia non est ita res eorum, sicut parentum. Sed hoc, cum non sit jure fundatum, non videtur admittendum, quia illa conjectura aut congruentia parvi momenti est, quia, licet naturaliter aut physice non ita sit res eorum, moraliter ita pendet a voluntate eorum, et hoc est in hoc negotio praecipue spectandum.

14. Dubiwn in hac materia. — Hinc vero oriuntur alia dubia, si contingat filium impuberem habere tutorem alium a parente, et parens ac tutor inter se dissentiant, vel unus sine alio filium offerre, quomodo id licite et valide fieri possit. Sylv., verb. Heligio, 2, censet in eo casu parentes posse offerre filios invitis tutoribus, et citat Innocentium supra, et Summam Confess., tit. 8, q. 30. Ratio autem hujus solum est, quia in his spiritualibus jus naturae praefertur civili vel ecclesiastico. Quae ratio firma non est, quia illud principium nullo jure fundatur, neque est verum quando jus naturae non est ita positivum vel necessarium, ut cessare non possit, facta aliqua mutatione per jus humanum. Sic enim unusquisque ex jure naturali habet potesta- tem vovendi, eo ipso quod habet libertatem, et tamen adjuncto aliquo jure humano, id non potest facere, nisi juxta modum praeseriptum ab humano jure. Mater etiam jure naturae potest irritare votum filii, et tamen si sit confirmatum a tutore , vel si tutor repugnet, non potest, licet tutor habeat eam potestatem jure humano.

15. Tutor etiam sine consensu mairis vidua, imo et repugnante, potest offerre pupillum impuberem ; non ita mater si non sit tutriz. — Idem dicendum de avo, si est tutor. — Dico ergo in eo casu majorem potestatem, simpliciter loquendo, esse in tutore quam in matre vidua, quae tutrix non sit, et ideo posse tutorem offerre pupillum invita matre, et e contrario matrem non posse invito tutore, quia quoad hoc habet tutor totam potestatem patris, sicut supra etiam dixi, tractando de irritatione votorum. Si autem mater offerat solum dissimulante et non coniradicente tutore, erit quidem licita et valida oblatio, revocabilis tamen a tutore, quamdiu, vel expresse, vel tacite dissimulando per annum, non consenserit. Atque idem judicium cum proportione ferendum censeo, quoties parentes privati fuerint juridice patriae potestatis usu et cura, eaque fuerit in tutorem translata; nam potestas parentis in filium ita est jure naturae concessa, ut possit per humanum coarctari, vel etiam impediri quoad gubernationem et dispositionem circa filium, et res ejus. Neque quoad hoc refert quod tutor sit persona extranea, sive conjuncta , ut avus, etc., quia hic non est attendenda conjunctio, sed potestas data tutori auctoritate reipublicae. Et ex eodem principio censeo terminandam illam controversiam, si filius vivente patre existat sub potestate avi, cujus voluntas in hoc negotio plus valeat avi, an patris. Nam Innocentius patrem praefert , quem Sylvester et alii sequuntur; Panormitanus autem in contrariam sententiam inclinat. Quod ego verius censeo, si avus ita habeat nepotem in sua potestate, ut tutor ejus sit legitime constitutus, vel si quacumque alia ratione jus patriae potestatis in eum legitime translatum est. Si autem solum dicatur esse in potestate avi quoad actualem gubernationem et educationem ex hlicentia patris, tunc patris voluntas praeferenda est, quia non est privatus jure suo.

16. Supererat respondere ad fundamentum haereticorum ; constat autem ex dictis, et manifestius ostendetur capite sequenti, falsum esse quod dicunt de antiqua Ecclesiae consaetudine. Illa vero decreta, quae afferunt, quae ad professionem pertinent, infra in proprio libro declarabuntur. Reliqua vero, qua spectant ad observantiam perpetuae castitatis, inferius latius explicanda sunt; interim vero adverto, cum Paulus dicit, 1 Tim. 5: Volo juniores nubere, non simpliciter et absolute, vel (ut sic dicam) appretiative id potius velle, quam ut castitatem servarent, cum ipse alibi dixerit, 4 Corinth. 7: Folo omnes esse sicut neipsum, et de virginibus consilium do, eic.; loquitur ergo de voluntate conditionata , quam eodem loco explicuit, dicens : Cum luauriati fuerint in C bristo, nubere volunt, etc. uod autem ait : Vidua eligatur non minus sexaginta annorum , non intelligitur de electione ad religionem aliquam, vel ad castitatem servandam; sic enim potius dixisset: Non admittatur, vel non recipiatur; in:elligitur ergo de receptione earum viduarum, qua sumptibus Ecclesiae alebantur; vel ad ministerium earum quae dicebantur Diaconissae, ut in libro de Professione latius dicemus. Aliud fundamentum ex congruentia sumptum non tam attingit quid in hoc negotio liceat, quam quid expediat, et ideo ex sequenti capite et totius libri discursu , ejus responsio erit manifesta.

PrevBack to TopNext

On this page