Caput 3
Caput 3
Utrum expediat pueros religionem ingredi, vel in eam admitii.
1. In praecedenti capite solum explicuimus quid valeat et quid liceat circa ingressum puerorum ; hic declarandum superest quid expediat. In qua re nulla est difficultas, neque esse potest inter Catholicos (de Haereticis enim nihil novi dicendum superest), quoad pueros qui jam pervenerunt ad annos pubertatis; nam, cum Ecclesia declaraverit in ea aetate posse validam et legitimam professionem facere, plane sentit eam aetatem esse aptam ad illum statum, atque adeo, per se loquendo, expedire ut, si voluerint, possint hi juvenes ad religionem admitti. Et quia ante professionem annus probationis necessarius est, hinc ad minimum constat etiam esse expediens, ut et'am ante puberem aetatem saltem per annum integrum ad religionis habitum admittatur. Quoniam vero Concilium Tridentinum quoad professionem faciendam ampliavit aetatem impuberem usque ad decimum sextum annum aetatis expletum, hodie solum colligi potest ex illo principio decimum quintum annum esse proprium terminum, in quo incipiunt pueri esse apti, ut eos in religione recipere expediat. Difficultas vero est de toto tempore superioris aetatis.
2. Prima opinio tenet esse valde expediens, ut pueri ante annos pubertatis ea voluntate parentun in religione recipiantur. — Et quidem D. Thom. 2. 2, q. 189, a. 5, loquens absolute de pueris ante annos pubertatis, nullamque distinctionem in tota illa aetate faciens, dicit esse valde expediens ut ex voluntate parentum in religione recipiantur; quod probat primo ex illis verbis Threnor., 5: Bonum est viro portare jugum ab adolescentia sua; et addere possumus verba Christi, Matth. 19: S3nite parvulos venire ad me, qua ad hoc propositum adduxit Basilius, Reg. 15 ex fusioribus, addens, quod de Timotheo dixit Paulus, 2 ad Timoth. 3, quod ab infantia sacras litteras didicisset, et quod ad Ephesios 6 ait, filios educandos esse in disciplina, et correctione Domini, supponens hoc optime in religione fieri.
3. Secundo affert exemplum Joannis Baptistae, qui ab infantia in eremum secessit, ubi admirabilem vitae rationem instituit, ut ex Luc. 1 colligitur, et ex Patribus et historiis id confirmavimus et declaravimus, in 2 tom., disp. 24, sect. 3. Quibus nunc addendum occurrit, quia ad rem praesentem confirmandam confert, quod de Essenis Josephus refert, lib. 2 de Bell. Judaic., cap. 7, et Porphyrius, apud Euseb., lib. 7 de Praparat. Evang., cap. 4, et Cyrillum Alex., lib. 5 contra Julianum, scilicet, solitos fuisse, alienos liberos adhuc teneros, et ad omnem doctrinam aptos, secum educare, ac moribus suis stabilire sub cura unius magistri, qui in timore et disciplina eos contineret. Nec desunt qui putent Joannem Baptistam in pueritia inter hos educatum fuisse, quod tamen mihi verosimile non est, cum ante usum rationis in eremum ductus fuerit, et usque ad tempus Baptismi inde non recesserit; valet autem, ut dixi, illud Essenorum exemplum ad confirmandam dictam D. Thomae sententiam.
4. Tertio affert D. Thomas exemplum S. Benedicti, cui Romani nobiles suos filios omnipotenti Deo nutriendos dabant, ut refert Gregorius, lib. 2 Dialog., cap. 3, qui etiam cap. 24 mirabile refert exemplum de quodam puero monacho. Unde idem S. Benedictus, cap. 59 suae Regulse, prasscribit modum, quo et acceptandi et offerendi sunt religioni a parentibus filii in minori aetate. Quae institutio antiquior adhuc fuit; nam Pachomius, ut ex ejus Regula, cap. 96 et 97, constat, multitudinem hujusmodi puerorum in suo nmonasterio habebat, et ad pietatem educabat. Basilius etiam, quaestione decima quinta, ex fusius disput., hos pueros praecipiendos dixit et educandos in religione, nullamque ad eorum receptionem praescribit aetatem; imo ait: Nullum etatis tempus idoneum esse judicamus, vel ipsius aeo tenere atque ineuntis. ut, videlicet, qui orbati parentibus sint (supple, atque etiam tutoribus), eos nostra sponte ipsi. assumamus, et ecemplo Job parentes pupillorum simus ; qui a«tem sub porentibus sunt, eos ab ipsis ad nos adductos mutis adhibitis testibus recipiamus, eic. Refert praeterea Gregorius, lib. 1 Registri, epistol. 48, suo tempore innumeros ex his pueris monasteriis fuisse donatos a parentibus. Bernardus etiam epist. 1, refert Rupertum, nepotem suum, ad quem scribit, oblatum fuisse in pueritia a parentibus monasterio Cluniacensi; de qua historia plura inferius dicemus. Denique jura omnia superiori sectione tractata manifeste supponunt impuberes in omni aetate recipi posse et debere parentibus consentientibus, atque id expedire; alioquin non adeo faverent jura huic recepHioni, ut irrevocabilem esse velint, post parentum consensum. usque ad annos pubertatis, quo tempore ipsi pueri incipiunt habere jus eligendi quod voluerint.
5. Quarto, argumentatur D. Thomas a communi consuetudine, quae habet ut pueri staum applicentur illis officiis vel artibus, n quiDus sunt vitam acturi. Quo argumento etiam rationem suae sententiae insinuat ; nam valde expedit hominibus ut in statu perfectionis vitam ducant; ergo ctiam expedit eis ad illam vitam a principio pueritiae applicari. Unde in solutione ad 2: Religionis (inquit) status grincipaliter ordinatur ad perfectionem consequendam , et secundum hoc convenit pueris, qui de facili inducuniur.
6. Secunda opinio docel non expedire impnberes in relhgione admitti. — Nihilominus D. Auton., 2 p.. tit. 11, cap. 2, S 4. sentit non expedire hujusmodi pueros in religionibus admitti. Idem docet Sylvest., verb. Heligio, 2, quaest. 10, addens: Quampvis (inquit) Benedictus id fecerit, et D. Thomas icere docuerit ; diminute autem illum refert, quia non solum licere, sed etiam valde expedire dixit. Refert etiam pro sua sententia Archidiaconum. Duo- que fundamenta insinuat. Primum est, quia experientia docuit hoc non expedire. Secundum, quia omnes regulares hocservant ; nam in eorum regulis fere omnibus cautum est, ne anie decimum quartum annum pueri recipiantur, quod etiam nostra Societatis constitutionibus praescriptum est *, et idem existimo esse in aliis. Praeterea idem confirmatur ex D. Hieronym., epist. 131 ad Algasiam, q. 8, dicente: Preeceptum est Apostolis: Estote perfecti, etc.; et infra: Apostolis, uon pueris praecipitur, verum jam etatis robuste, ut assumant perfectionei. Hoc autem secundum confirmat primum experientia, nam haec concordia posteriorum religionum es ipsa experientia videtur profecta.
7. Prima conclusio - ivgressus in religione reformata est valde expediens pueris ante annos publertatis. — Mihi distinctione utendum occurrit. Quaezi enim potest an haec receptio puerorum impuberum in religione expediat ipsis pucris recipiendis, vel an expediat ipsi religioni; haec enim duo, ut per se con:tat, valde diversa sunt, neque unum necessario est cum altero conjunctum. Dico ergo primo, ipsis pueris valde utile atque expediens esse hujusmodi ingressum seu receptionem in religione, dummodo religio ipsa reformata sit, et religiosa disciplina ac praelatorum vigilantia in ea vigeat. Haec sine dubio fuit mens D. Thomae, nam et verba Scripturae, et rationes, et conjecturae quas adducit, eo tendunt ut probent convenientissimum esse homini ab infantia in operibus divini cultus educari, et ita etiam ex ejus fundamentis sufficienter demonstratur haec assertio. Et idem probant quae ex Aihanasio, Ambrosio, Hieronymo et Augustino adducit Bellar.. lib. 2 de Monach., cap. 35. Dixi vero, dummodo re igio refor ata sit, etc., quia si disciplina ac vigilantia in religione deficiat, non poterit pueris esse utiiis educatio in tali religione; quia sicut illa aetas facilis ad bonum est, si diligenter erudiatur et custodiatur, ita eadem facilitate vel defectu disciplina, vel pravis aliorum exemplis corrumpitur. Et e converso, si eadem vigilantia desit, puerorum societas et convictus nocumentum esse potest aliis religiosis, qui cum eis conversantur. Utrumque autem incommodum vitatur per sevcritatem et rigorem in disciplina religiosa, et ideo ubi haec servatur, sine dubio espediens est ipsis pueris quod in tali religione nutriantur.
8. Secunda conclusio : ipsis reli gionibus regulariter non erprd't ingressus et educatio horim puererum. — Nihiiominus dico secundo, ipsis religionibus regulariter non expedire educatione horum puerorum onerari. In hoc sensu videntur locuti posteriores auctores, quorum fundamenta ad hoc tendunt; nam religionum constitutiones ita ordinantur ad bonum eorum , qui religionibus aggregandi sunt, ut primario per se intendant bonum ipsius religionis ; cum ergo in hujusmodi constitutionibus frequentius statuatur, ut ante pubertatem vel prope illam pueri non admittantur, sine dubio judicatum est ita expedire ipsis religionibus ; nam propter commune earum bonum 1d statutum est. Observandum vero est (vt hujus rei ratio intelligatur), hoc masime procedere in his religionibus, quae licet vitam regularem observent, non separantur quoad habitationem a communibus populis et civitatibus, neque etiam a frequenti conversatione cum secularibus hominibus, propter opera charitatis, quae circa eos excrcent juxta suorum institutorum rationes, quales sunt religiones mendicantes, et similes. In his ergo facilis est ratio assertionis positae, quia pueri non sunt apti ad labores et opera talium religionum, nec religiones ipsae sine magno dispendio, iabore et distractione, ac impedimento circa alias actiones ipsis magis proprias ac necessarias, in his pueris enutriendis ac educandis occupari possunt.
9. Sunt vero aliae religiones, quae monasticam vitam magis a consortio hominum separatam profitentur, et circa seipsas (ut sic dicam), id est, circa custodiam, instructionem et exercitationem suorum religiosorum tantum occupantur, et in his facilius esse poterat, expediens etiam ipsis religionibus, hujusmodi pueros recipere et educare; et ita de illis praecipue loquuntur Basilius et Benedictus superius citati, quorum temporibus potuit hoc esse magis expediens, tum quia magis vigebat monachalis disciplina, tum etiam quia tunc religiones illae fere solum constabant ex laicis hominibus, qui nec in studiis divinarum Htterarum , neque in actionibus circa proximos occupabantur, sed solum in labore manuum, et in divinis laudibus et orationibus; et ideo facilius poterant in educandis his pueris occupari, eosque ex laboribus manuum suarum alere. Jam vero in illis religionibus magna mutatio facta est, tam in vivendi modo quam in rigore discipline, et ideo in praesenti tempore fortasse illis etiam non expedit hos pueros in religionem admittere, et ita id fere jam non est in usu. Quod si alicubi specialis aliqua ratio intervenit, quae in bonum totius religionis redundet, quia vel fortasse non posset aliter commode conservari, vel quia experimento comprobatum est nullum detrimentum inde religicni provenire, quo sublato, statim cessat ratio cur dicamus hoc non espedire religioni, quia opus ipsum religiose educandi hos pueros, per se charitatis est, ut Basilius recte dicit; et si aliunde majora incommoda non sequantur, ista via poterit facilius conservari religio. Quia vero ( ut dixi ), regulariter loquendo, incommoda sunt majora, ideo, loquendo etiam moraliter et regulariter, absolute id non expedit religioni.
10. Non constare an hi gueri educandi olim sub halitu religioso reciperentur.— Ultimo vero potest circa hoc observari, non constare ex antiquis Patribus, quos attulimus, an hi pueri, qui olim in religionibus recipiebantur, sub habitu religioso admitterentur. Nam Basilius, licet expresse dicat eos non continuo ad reliquum fratrum corpus fuisse aggregandos, sed eis fuisse seorsim locum assignandum , in quo habitarent, et victus rationem quam tenerent, de habitu nihil dicit, neque etiam Benedictus. Bernardus autem, in dicta epistola , refert Rupertum illum, postquam oblatus fuit a parentibus, in seculari habitu permansisse. Sunt etiam in jure aliqua decreta, quae prohibent alicui dari habitum religionis , nisi per aliquot annos prius in religione educetur, quae infra connumerabimus. Quod si hoc ita esset, facilius possent vitari incommoda , quae ex hujusmodi puerorum receptione sequi solent; quamvis illud etiam ipsum non possit non esse religioni onerosum. Ego vero existimo Basilium et Benedictum plane loqui de receptione ad habitum religiosum, nam hoc magis indicant eorum verba, et si quae nunc manent vestigia illius antiqui usus, hoc etiam comprobant. Bernardus autem loquitur in quodam casu, in quo, licet ex parte parentum facta fuisset oblatio, non tamen realis traditio, et consequenter neque ex parte religionis intervenerat actualis receptio, quam nos dicimus semper fuisse ad habitum religiosum; illa vero jura longe alium sensum habent, ut infra dicam , illud enim non erat tempus educationis , sed probationis. Unde potius existimo in Lis pueris, qui in tenera aetate recipiebantur, non fuisse necessarium, ut ibidem tractabitur.
On this page