Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 4

Caput 4

CAPUT IV. QUAENAM PERSONAE INHABILES SINT AD RELIGIONIS INGRESSUM ET RECEPTIONEM.

1. Femina, est inhabilis ad ingressum in religione virorum, et vir in religione feninarum. — Quoniam generaliter de statu religioso loquimur, qui et viris et feminis communis est, supponere oportet praesentem doctrinam unicuique sexui cum proportione esse applicandam, nam uterque sexus ad religionem habilis est, sed cum proportione accommoda. Nam viri ad religiones pro viris institutas, feminae vero ad suas habiles sunt; commutata vero ratione, femina est persona inhabilis ad religionis ingressum in religione virorum, et e contrario viri ad religionem feminarum. Quia id non solum esset contra institstionem et finem talium religionum, sed etiam contra bonos mores. Deinde supponendum est, quamcumque personam per se, ac seclusis impedimentis, esse habilem ad ingressum religionis, quia quilibet homo per se est capax perfectionis christiana, ad quam religio tendit, unde consilia perfectionis ex se pro omnibus dantur. Solum ergo superest, ut explicemus an possint esse aliqua impedimenta, quae personam reddant inhabilem ad hujusmodi ingressum, et quaenam illa sint. Duplicia autem impedimenta intelligi possunt: quaedam ex natura rei, secluso speciali jure positivo ; alia per solam humanam constitutionem introducta. Priora oriri pcssunt ex naturali defectu, qualis est, verbi gratia, amentia ; vel si quod est aliud simile, illius existentia naturahter impedit. Unde fit ut haec impedimenta aliquando simphrciter reddere possint personam inhabilem, aliquando vero solum sub hac vel illa conditione. Ac denique interdum possunt impedire ingressum, ne licite fiat, non vero ut validus non sit. Dicitur autem juxta hujus materiae capacitatem ingressus validus, in quo fundari potest verus novitiatus, ac tandem vera professio; ille autem dicitur invalidus, qui sufficiens non est ut ab illo possit annus novitiatus numerari; nam, cum hic ingressus solum in facto videatur consistere, et alios effectus morales non habeat, non potest ejus valor aut nullitas in alio consistere.

2. Assertio : dantur aliqua impedimenta, quae reddunt personam inhabilem ad religionis ingressum. — Dico ergo primo nonnulla esse impedimenta, quae reddunt personam inhabilem ad ingressum religionis. Haec assertio in generali probari potest ex hoc principio, quod persona inhabilis ad professionem est etiam inhabilis ad religionis ingressum, seu habitum suscipiendum, quando conditio inhabiIitans perpetua est; quia cum ingressus ad professionem ordinetur tanquam via ad terminum, qui est incapax termini, erit etiam incapax viae. Item quia ingressus est ad probationem, tam ex parte futuri religiosi, quam religionis; persona autem inhabilis ad religionem non est capax probationis ; ergo nec receptionis validae ad religionem. Sunt autem aliqua impedimenta, quae reddunt hominem simpliciter inhabilem ad professionem, ut postea videbimus. Melius autem declarabitur ei probabitur haec assertio, ostendendo in particulari hujusmodi impedimenta.

3. Primum impedimentun est carentia usus rationis.— Primum ergo impedimentum reddens personam inhabilem ad ingressum religionis, est carentia usus rationis, si perpetua sit. De illa enim, quae est per solum defectum eetatis, jam supra diximus non impedire illum ingressum, qui esse potest ad educationem tantum, quaniquam etiam impediat ingressum ad proprium novitiatum, quia hoc incipere non potest usque ad annum pubertat proximum, ut dixi. Aliquando vero contingit hic defectus etiam post aetatem suflicientem ex corporis laesione, quae amentem aut stolidum hominem reddit. Hoc autem impedimentum temporale esse potest, et tunc non simpliciter facit hominem inhabilem ad hunc ingressum, sed solum pro eo tempore pro quo talis carentia durat, juxta cap. Sicut tenor, de Regul.; quocirca si amens, vel quacumque alia ratione eaxtra se positus, ut textus ille loquitur, in religione admittatur, aut habitu religionis induatur, receptio nullius momenti est in ordine ad novitiatum inchoandum, vel professionem postea faciendam. Ratio, quae ex illo textu colligitur, est, quia in eo statu non potest homo consentire religioni. Videtur autem textus ille praecipue loqui de professione per quam homo obligatur; et obligari non potest sine proprio consensu. Est tamen eadem ratio de ingressu ad novitiatum, quia, licet per illum homo non obligetur, incipit tamen probari et probare in ordine ad obligationem praestandam, et ideo proprium etiam consensum requirit. Probatio item sine usu rationis esse non potest; ft enim per experientiam, quae rationis actus est. Ex quo colligitur quod, licet aliquis, sic receptus tempore amentiae, postea consentiat statim ac redit ad se, nihilominus prior receptio computanda non sit, sed ex tunc incipere debet ex quo consensit, quia prius erat persona inhabilis. Secundo obiter infero : si quis receptus sit legitime, et postea durante novitiatu in amentiam incidat, et in ea pro aliquo notabili tempore duret, priorem receptionem irritam reddit, quia pro eo tempore pro quo amentia duraverit, persona inhabilis ad probationem facta est; de quo puncto latius dicetur inferius.

4. Conclusio : qui perpetua amentia laborat, est inhabilis ut in religione suscipiatur. — Ultimo infertur, quod principaliter intentum est, eum, qui perpetua amentia laborat, esse inhabilem ut in religione suscipiatur, quia ille est prorsus ineptus ad professionem; ergo et ad propriam receptionem quae ad illam ordinetur. Unde, licet contingat aliquem sic amentem indui habitu religionis, et per multos annos cum religiosis habitare, et postea etiam per miraculum ad sanam mentem redire, non posset ratione totius praeteriti temporis professionem facere, aut novitius reputari, etiamsi ratam habere vellet primam receptionem, quamvis oppositum dixerit Hostiensis, et multi eum sequantur, ut Angelus supra refert, quibus ipse merito contradicit, quia quod a principio nullum fuit, non potest tractu temporis firmari, ut habet regula Non firmatur, de Reg. juris, in 6; ergo nec per subsequentem voluntatem potest ita ratum haberi, ut incipiat esse validum ab eo tempore pro quo nullum fuit, maxime cum alia regula juris habeat , ratum haberi non posse quod alicujus nomine non est gestum, et manifestum sit receptionem hominis perpetuo amentis non potuisse ipsius nomine fieri. Addo denique actum illum ex intrinseca repugnantia et incapacitate personae esse nullum, et ideo nullo modo fieri posse ut in eo fundetur verus novitiatus, seu probatio religionis, in quo solo fere consistit quod sit valida receptio. Opinio autem Hostiensis poterat olim procedere, non quoad hoc quod talis receptio fieret valida per subsequentem consensum, id enim esset impossibile, ut probatum est ; sed quoad hoc ut possit quis renuntiare juri suo, et esse contentus illo ingressu, et novitiatu in illo fundato, ac si vera essent, quod potius esset sine novitiatu profiteri, quod tunc fieri poterat, renuntiando, ut dixi, proprio juri. Nunc vero etiam hoc locum non habet, ut infra dicemus. 5. Secundum impedimentum matrimonii consummati.— Matrimonium consummatum, nisi alter conjua consentiat , inhabilitat ad ingressum religionis. — Secundum impedimentum est vinculum matrimoni consummati , quod non simpliciter facit inhabilem ad hunc ingressum, sed sub conditione, nisi alter conjux juri suo renuntiet, et licentiam prabeat; nam alias si ingressus unius conjugis fiat ex consensu alterius, validus est, cum etiam professio postea sit valida, ut infra dicemus ; et ob contrariam rationem, quamdiu consensus non intervenit, persona est inhabilis. Cujus etiam argumentum est, quia illa receptio est directe repugnans cum usu matrimonii, quem alter conjux licite potest exigere ; ergo conunet manifestam injuriam: ergo ex natura rei est nulla. Denique alter conjux potest statim alium revocare, et cogere ad egressum; ergo signum est ingressum illum nullum omnino fuisse. Consonant denique huic sententiae cap. Ez parte, cap. Ex publico, cap. Verum , et cap. Placet, de Convers. conjug.; et cap. Agathosa, 9'1, q. 2. Atque ita sentit Angel., verb. Heligio, n. 14, adjuncto num. 16, et quae dicit verb. Matrimonium, 4; et Sylvester, verb. Matrimonium, 8, n. 12. Verum est hos auctores, et alios, communiter in hac materia praecipue loqui de illo ingressu, qui est per professionem, ut videre etiam licet in Innocentio, Panormitan., Calderino et aliis supra dicta jura, et in cap. Quidam, et cap. Consuluit, eodem titulo; ei ideo de hoc primo ingressu non est assertio ita certa, ut statim dicam.

6. Dubium est an conjua possit revocare licentiam datam alteri conjugi, ut religionem ingrederetur, etiam postquam est ingressus. — Prima opinio negat. — Dubitari enim potest imprimis circa priorem partem, an postquam alter conjux dedit alteri facultatem ingrediendi religionem, possit illam revocare ante professionem (quid enim post factam professionem possit, infra dicemus). Videtur autem non posse, quia supra ostensum est, si pater det filio impuberi facultatem ingrediendi religionem, non posse illam revocare, etiam ante professionem ; ergo nec maritus, verbi gratia, poterit revocare talem facultatem datam uxori, praesertim postquam illa ingressa est religionem. Et confirmatur, quia alias aeque posset maritus revocare uxorem a religione, quam de ejus licentia suscepit, quam si absque tali facultate ingressa fuisset. Consequens est falsum , alioquin talis ingressus invalidus fuisset, et nullius momenti, ut supra argumentabamur.

7. Secunda sententia, et vera, affirmat posse revocare. — Nihilominus dicendum est posse conjugem illam licentiam revocare. Quod sumi potest ex Rüchardo, Soto, et aliis supra, disputando de votis simplicibus conjugum. Nam fere omnes fatentur posse maritum revocare licentiam datam uxori ad vovendum, si eam praeveniat, priusquam votum emittat, quia nondum orta est obligatio ad Deum ex parte ejus cui data est licentia, nec qui illam dedit, statim se privavit dominio suo, ut illam revocare non possit. Quae ratio tota in praesenti locum habet. Et confirmatur ac declaratur in hunc modum: nam is conjus, qui ingressus est religionem, potest sua sponte exire ante professionem, et ad alterum redire, qui tenetur eum recipere, et maritalem vitam cum illo agere; ergo et ipse potest alterum revocare. et ipse parere tenetur; debent enim esse jura paria, et uterque intelligi debet esse pro eo anno quasi in probatione, an sibi expediat perpetuo ab alio separari. S. Si uterque conjum rcligionem ingrediatur, el aller non perseveraret, potest alium a religione revocare. — Quocirca non est similis ratio de patre offerente filium impuberem, quia ille quamdam donationem facit, et suo juri absolute cedit, conjux vero solum dat lhicentiam ad probandum, et tacite sibi jus similis probationis reservat. Unde etiamsi uterque conjux ex mutua facultate religionem ingrediatur, si unus non perseverat, potest alterum revocare, quia uterque censetur probare cum dependentia ab alio. Unde est etiam aliud discrimen, quia pater quando offert filium impuberem, non proprie et immediate offert filium ad probationem ; haec enim non incipit, donec filius propria voluntate vult ingredi, aut manere ibi ad experiendam religionem, quod necessario jam esse debet post adultam aetatem, et ideo illa est absoluta oblatio ad educationem filii religiosam pro tempore impubertatis, ideoque non pendet ex probatione , nec perseverantia filii pendet amplius ex voluntate patris, sed filii tantum, quod in conjugibus secus est, ut declaravi. Et ideo ad confirmationem concedo sequelam: nec propterea sequitur ingressum illum esse invalidum, aut nullius momenti, quia est sufficiens fundamentum verae probationis, seu novitiatus; ita ut perseverante utroque conjuge in eadem voluntate, et concurrentibus aliis necessariis, legitima professio possit in eo fundari. Quantum vero hminc enervetur quaedam ratio facta pro assertione, statim dicam. :

9. Dubium secundum est, an ingressus religionis a principio factus sine licentia alterius conjugis , possit ratus haberi per sup rverientem iltius consensum. — Aligui negaunt. — Secundo dubitari potest in hoc puncto, an possit hujusmodi ingressus unius conjugis, a principio factus sine licentia alterius, postea confirmari et ratus haberi per supervenientem consensum illius. Videtur enim noa posse, quia, ut supra dicebamus, quod a principio invalidum est, non potest tractu temporis confirmari ; nec potest quis ratum habere, quod suo nomine non est gestum; sed ille ingressus a principio fuit invalidus, et omnino sine auctoritate, aut consensu alterius conjugis factus; ergo. In contrarium autem est, quia nullo jure aut ratione probatur sufticienter illum ingressum ita fuisse invalidum, ut non possit superveniente consensu conjugis sufticere ad probationem validam faciendam. Nam jura, ut iufra videbimus, solum irritant professionem factam ab uno conjuge sine licentia alterius; de primo vero ingressu nihil speciale statuunt; ex vi autem illius decisionis, ad summum sequitur ingressum non posse habere effectum stante illo impedimento, non vero quod illo sublato non possit. Itaque si uxor sine licentia mariti monasterium ingrederetur, et per sex menses in novitiatu maneret conjuge invito, a quo tandem licentiam obtineret permanendi simpliciter, et profitendi, non oportet novum annum novitiatus inchoare, sed post annum expletum a primo ingressu posset profiteri; quia ibi interveniunt ad professionem omnia , quae jura requirunt, et non est imponendum majus onus sine jure, vel evidenti ratione; ergo primus ingressus validus efficitur, quandocumque ante professionem consensus conjugis obtineatur. Confirmatur primo, nam si uxor bona fide ingressa esset religionem, putans maritum esse mortuum, et postea illum vivere constaret, ejusque consensus obtineretur, non oportet novum novitiatum inchoare, sed completo anno post primum ingressum posset professionem emittere; ergo idem est etiamsi a principio mala fide et peccando ingressa fuisset. Patet consequentia, quia quod peccatum per injustitiam interveniat, non impedit valorem actus, nisi aliquo speciali jure id explicetur. Deinde confirmatur, nam si uxor ingressa sit religionem viro invito, et novitiatum in ea faciat, et contingat maritum mori, potest stiatim post annum a primo ingressu professionem emittere, quia jam est sublatum impedimentum; ergo signum est primum ingressum non fuisse prorsus invalidum, sed solum dependentem ab alio conjuge; ergo quoties ille consentiat, validus esse incipiet, quia tollitur impedimentum.

10. Resolutio vera: talis ingressus potest ratus haleri, nec fuit absolute incalidus a principio. — Non inveni dubium hoc in terminis ab auctoribus tractatum, cum haec scriberem; utraque autem illius pars videtur aliquam speciem probabilitatis habere. Nihilominus tamen verum censeo illum ingressum non esse ita invalidum, quin probatio seu novitiatus in eo fundatus valere possit ad professionem validam faciendam, si tempore professionis impedimentum ex parte alterius conjugis sublatum esset. Quam resolutionem postea apud Sanc. reperi, lib. 7 de Matr., disput. 37, ubi multa circa hanc materiam generatim et speciatim disputat, a n. 46 usque ad 70. Eamdem docere videtur Azor, tom. 1.lib. 12 Inst. mor., c. 1, qQ.6, SSi quares. Ubi professionem conjugis absque alterius licentia factam, dicit statim ac alter moritur, ratificari. Expressius tenet Lessius, lib. 2. c. H, dub. 17, n. 66 et 67. Probatur, quia si ex natura rei consideretur, ibi interveniunt ea, quae ad eam probationem et experientiam religionis sufficiunt; et intervenit sufficiens consensus ex utraque parte, id est, religionis, et futuri religiosi; intervenit etiam humanum experimentum ex utraque etiam parte; ergo ex natura rei illud sufficit ad veram probationem, et consequenter ad verum ingressum, in quo illa fundari possit; et in hoc est magna differentia inter hoc impedimentum et praecedens ; nam praecedens tollit consensum et experimentum humanum, et ideo facit nullitatem absolutam et irreparabilem per se et natura sua, quod in praesenti non ita est. Ex jure autem positivo nulla est lex specialiter irritans hoc factum, nec irritatio professionis sufficit, si ante illam impedimentum tollatur, ut explicui. Et ideo jura (quod maxime observare licet in quodam Motu proprio Sixti V. de flllegitimis) quando volunt receptionem indebite factam esse ita invalidam, ut licet postea defectus emendentur, vel impedimenta tollantur, ad novitiatum vel professionem non deserviat, non tantum professionem, sed ipsam etiam receptionem specieliter annullant, quia nimirum sola irritatio pro- fessionis non sufticit ad annullandam absolute receptionem, eiiamsi fiat illicite, et cum impcdimento irritante professionem. Atque haec doctrina notanda est pro aliis impedimentis statim tractandis, quibus etiam tanquam variis exemplis res ipsa magis declaratur.

11. Eespondetur vationibus contrarie opinionis. — Ad rationem ergo dubitandi, respondetur non esse eamdem rationem de hoc et de superiori impedimento, ut dictum est. Unde distingui potest dupliciter posse ineressum hunc esse invalidum. Primo simpliciter et absolute, et de hoc verum est non posse postea valorem habere. Alio modo potest esse invalidus non simpliciter, sed sub conditione, nisi tale impedimentum auferatur, qui proinde etiam potest dici validus sub contraria conditione, si tale impedimentum auferatur. Hoc ergo tantum modo dici potest invalidus ingressus unius conjugis sine consensu alterius, et ideo superveniente consensu potest fieri validus , quia tollitur conditio, quae repugnabat. Dices : hoc revera non est esse invalidum, sed tantum esse prohibitum, vel inique factum. Respondetur hoc solum spectare ad modum loquendi, nec multum esse contendendum cum eo qui ita loqueretur. Quia vero impedimentum ad ingressum aliquando tale est, ut etiamsi non auferatur, sed duret usque ad professicnem, sufficiat ut receptio, licet male facta, fundet verum novitiatum, veramque professionem, ideo hoc dici solet impedimentum solum prohibens, aliud vero etiam invalidans aliquo modo, ut explicatum est. Unde necessario fit, rationes factas ad probandum hoc impedimentum, non probare illud annullare absolute ingressum, sed solum sub praedicta conditione, et ita hoc tantum infertur in speciali ratione. Prima vero confirmatio neutrum satis probat, nam potest esse actio valida, etiamsi sit injuriosa; imo et professio conjugis, ut infra dicam, secluso jure positivo irritante, valida esset, etiamsi fieret cum injuria conjugis non consentientis, solumque suspensa maneret quoad effectum , quem sine injuria conjugis habere non posset. Ita ergo, secluso jure positivo, ille primus ingressus cum injuria conjugis ex natura rei est iniquus, et nunquam posset sufticere, ut ratione illius fiat licite novitiatus aut professio durante impedimento; nihilominus ex se non invalidat actum. Altera vero confirmatio ad summum infert invaliditatem, quamdiu non tollitur impedimentum, quod a principio, et in ipso ingressu, extitisse suppo- nitur; nec jura ibi adducta aliud probant, ut deciaravi.

12. Tertiumimpedinentum professionis facie in alia religione. — Professio facta impedit ingressum religionis lamioris, vel supposita aliqua Pontificis prohibitione irritante.—Tertium impedimentum esse potest vinculum professionis factae in alia religione. Sicut enim vinculum matrimonii carnalis impedit vinculum professionis spiritualis, et consequenter etiam impedit ingressum, qui ad illum ordinatur, ita etiam spirituale vinculum professionis in religione aliqua impedit ingressum et receptionem in alia, quia directe repugnat traditioni, quae per priorem professionem facta est. Hoc vero impedimentum attingit materiam de transitu ab una religione ad aliam, quae postea ex professo tractanda est; et ideo hic solum dicimus limitandum imprimis esse hoc impedimentum ad eamreligionem, ad quamtransire non licet, vel ex natura rei, ut quando religio, ad quam fit transitus, laxior est, vel ex speciali Pontificis declaratione ac prohibitione irritantis posteriorem professionem; tunc enim consequenter etiam impeditur posterior ingressus. At vero si transitus nec per se malus est, nec prohibitus, ingressus etiam in posteriori religione et validus erit et licitus; imo, licet contingat esse illicitum non ex substantia, sed ex modo, ut, verbi gratia, quia sine licentia petita discessit, validus nihilominus erit ingressus, nisi aliquo expresso jure humano irritus fiat, quod jure communi non invenitur, ut est communior sententia, quam infra tractabo. Ac denique quoties professio facta in secunda religione valida est, non obstante culpa in modo transitus, non potest ingressus invalidus judicari, etiamsi fuerit peccaminosus.

13. Ingressus est validus, etiamsi postea detur licentia transeundi. — Addendum praeterea est etiam in eo casu, in quo professio valida ex vi talis ingressus fieri non potest, nulla farultate concessa a priori religione, ingressum seu receptionem ipsam non esse absolute et simpliciter nullam, sed quamdiu talis facultas non conceditur, eadem proportione et ratione qua de vinculo matrimonii id declaratum est. Quocirca (quod in praxi notandum est), si aliquis religiosus sine debita facultate habitum alterius religionis suscipiat, in qua licet novitiatum integrum expleat, in eo statu validam professionem facere non potest, si tamen in discursu anni facultatem obtineat ab alia religione, vel ab eo qui illam dare potest, et consequenter habilis fiat ad professionem, eo ipso prior ingressus incipiet valere ad eamdem professionem, ita ut novitiatus a die ipgressus, et non tantum a die facultatis obtentae computari possit ac debeat, quia inhabilitas illa non erat absoluta et intrinseca, ut sic dicam, sed solum ex defectu facultatis, quo defectu non obstante, in ipso facto ingressus et receptionis intervenerat sufficiens consensus ex utraque parte (supponimus enim nullam intervenisse deceptionem). Deinde novitiatus ipse fieri etiam poterat cum sufficienü probatione et experientia ex utraque parte, et haec solum esse poterant ex natura rei necessaria ad valorem actus; ideoque nullo existente jure humano directe irritante receptionem ipsam, ut in praesenti supponimus nullum esse, non est cur illa receptio sit in se absolute invalida, sed tantum sub praedicta conditione. Atque hic applicari possunt fere omnia dicta in praecedenti puncto. Solum potest in hoc casu nonnullam facere diflicultatem, quod iste, qui hoc modo ingreditur secundam religionem, est aposiata et excommunicatur. Sed imprimis illa non censetur proprie apostasia, ncc jure communi culpa illa habet escommunicationem ipso facto annexan. Deinde, quidquid sit de specie culpae, illa per se non impedit valorem facti, de censura vero statim dicam.

14. Quartum impedimentum ep:scopalis dagnitatis. — Dignitas episcopalis impedit, sed non invalidat ingressum religionis, dummodo obtincatur licentia a Papa. — Quartum impedimentum huic fere simile est episcopalis dignitas, juxta c. Licet, de Regular., quod non simpliciter prohibet Episcopo hunc ingressum, sed sine licentia Papae, et praecipue loquitur de ipso statu religionis, atque adeo de ingressu per professionem. Dubitari autem posset an professio facta ab Episcopo sine tali licentia sit nulla, quod postea tractabimus. Supponendo autem nunc talem professionem nullam esse, consequenter dicendum est talem personam esse inhabilem ad ingressum non simpliciter, sed sub tali conditione ; quod si absque illa ingressus fiat, censebitur nullus non omnino et absolute, sed quamdiu illa conditio requisita obtenta non fuerit. Eodem modo, atque eadem ratione ac explicatione qua in superioribus punctis simile dictum est. Dubitari autem potest an idem sentiendum sit de inferioribus praelatis, seu rectoribus Ecclesiarum respectu Episcoporum. Respondendum est autem negative, quia nul- lum habent vinculum quod ex natura rei dimitterc non possint, propter majorem perfectionem ; neque etiam jure aliquo humano sunt prohibiti, de qua re videri possunt supra dicta, lib. 1. Et videri potest D. Thomas, 9. 9, q. 189, art. 7; Panor., in c. Quod Dei inorem, de Statu Monach.; Sylv., verbo Eeligio, 9. n. 8; Angel., n. 12.

15. Quintum impedimentum sercitutis. — Servitus non est impedimentum irritans religionis ingressum , sed reddens illicitum. — Quintum impedimentum numerari solet servitus ; sed, ut infra dicam, haec non est conditio irritans professionem etiam sine licentia domini factam; et ideo numerari non potest inter impedimenta irritaniia ingressum, quamvis illum reddat illicitum ; et idem censeo de impedimento cujuscumque debiti, vel obligationis civilis aut naturalis, secluso quodam speciali jure Sixti V, de quo dicam c. 7. Igitur praeter impedimenta posita nullum aliud invenio , quod possit aliquo modo dici irritare ingressum, seu receptionem in religione. Ex quibus etiam intelligere licet, unicum esse impedimentum , quod absolute et simpliciter reddat personam inhabilem ad hunc ingressum, ita ut omnino absolute irritet illum, quod significavit Sylv., verb. Heligio, 5, n.1, dicens quemlibet puberem ratione utentem esse capacem novitiatus; inde enim sequitur, supposita sufficienti aetate, de qua in primo capite dictum est, solam carentiam usus rationis reddere personam simpliciter inhabilem ad hunc ingressum. Quod etiam quantum ad negativam partem exclusivae, confirmari potest ex his quae diximus de aliis impedimentis ; nullum enim illorum reddit personam simpliciter incapacem, nec irritat actum simpliciter, sed secundum quid, id est, quando non ponitur talis conditio, ut explicuimus. Haec autem procedunt considerando impedimenta, quae vel ex natura rei inesse possunt, quale nullum invenio praeter defectum rationis, vel jure communi et ordinario introducta inveniuntur. Quod adverto, tum propter jus illud latum a Sixto V circa illegitimos, vel debitis aut rationibus reddendis obligatos. Quod quantum ad illegitimos jam sublatum est, et ideo de hoc impedimento nullam rationem fecimus ; quantum vero ad alios, infra declarabitur. Tum etiam hoc adverto propter particularia jura religionum, quae in unaquaque consideranda sunt et servanda ; in aliquibus enim conditio generis ex origine Judaeorum aut paganorum est impedimentum irritans; in aliis defectus natalium, sen esse illegitime natum ; in aliis gravis infamia, vel juris, vel notorit facti, maxime si proveniat ex lapsu circa fidem, vel proprio, vel progenitorum ad forum contentiosum delato, et in illo publice punito; aliquando etiam irregularitas homicidii voluntarii, vel aliud simile.

16. Notandum circa formam , qua impedimenta ponuntur. — Circa has autem constitutiones duo observanda sunt. Primum est generale, an, scilicet, verba illarum constitutionum sint tantum prohibentia, vel etiam irritantia ; nam si solum prohibeant, ex vi sua non reddunt factum irritum, nisi aliunde vel ex usu et praxi religionis, vel ex aliis circumstantiis talium constitutionum constet hanc esse legis intentionem. Si autem constitutio est irritans, tunc est secundo considerandum, an talis irritatio cadat immediate in solam professionem, vel etiam in receptionem directe et immediate ; quando enim fit priori modo , licet professio facta a tali persona inhabili sit simpliciter nulla, receptio nihilominus non ita absolute nulla est, sed solum sub conditione , si conditio inhabilitans ablata fuerit, ut in similibus explicatum est. Ut, verbi gratia , si constitutio religionis dicat: Prohibemus aliquem recipi, ab Hebraeis ducentem originem, et professio ab illo facta nulla sit, et contingat aliquem ex eo genere recipi, postea vero ante professionem dispensationem obtineat, non oportebit illum novitiatum inchoare, sed factum valebit ex vi prioris receptionis , quia non fuit simpliciter nulla, sed tantum sub praedicta conditione. At vero si irritatio directe et immediate in ipsam receptionem cadat, tunc non sufficiet praedicta dispensatio, quominus necesse sit denuo recipi, et novitiatum inchoare, nisi etiam de hoc ipso specialis dispensatio habeatur, quam solus Papa posset concedere, quia solus ipse potest dispensare, ut sine integro probationis auno valida professio fiat.

17. Alia impedimenta alterius generis assignantur. — Multa dantur impeaimenta, ne fiat licitus ingressus religionis. — Tandem dicendum est , multa esse quibus homo impeditur ne possit licite ingredi religionem, quamvis per ea non reddatur simpliciter inhabilis, ita ut receptio facta non teneat. Haec assertio communis est Doctorum in hac materia, potestque generali ratione suaderi, quia in aliis actionibus humanis non omnia , quae prohibent fieri aliquid, illud reddunt irritum, si fiat, ut patet in matrimonio, in ordinatione clerici , et in professione ipsa idem infra ostendetur; ergo idem erit in praesenti. Ad quam etiam confirmandam multa sumi possunt ex dictis in puncto praecedenti. Denique potest ita declarari : nam haec impedimenta oriri possunt, vel ex naturali jure, vel ex ecclesiastico communi, vel ex proprio jure singularis religionis. De hoc ultimo jure manifestum est plures conditioues requiri in religione in persona recipienda , quae non sunt de valore receptionis, sed solum eo spectant, ut praelati religionis suo munere ftungantur debito modo ; ut, verbi gratia, quod sit corpore sanus, vel ingenio valens, et similia ; quae magis in particulari inferius tractabimus de religione Societatis in specie. Itaque quoad hoc jus solum oportet verba ejus expendere modo superius dicto.

18. Objectio. — Diluitur. — Ezcommunicatio major impedit licitum ingressum religionis. — De jure autem canonico, praeter ea quae dicemus infra de modo receptionis, et de motu proprio Sixti V, non invenio aliquam conditionem hoc speciali modo requisitam jure communi in persona ingressura religionem, praeter eas, quae jure naturae necessaria sunt. Dices, ex generali regula et per quamdam consecutionem , necessarium esse ut talis persona non sit affecta ecclesiastica censura. Respondeo , si sit sermo de necessitate praecepti, ad summum esse verum de excommunicatione majori ; aliae enim per se non impediunt , quia neque in sua formali privatione (ut sic dicam) continent talem prohibitionem, nec speciali aliquo decreto lata invenitur ; solum ergo possunt aliquando esse signa, quod persona indigna sit ut ad talem statum recipiatur, quod jam pertinet ad naturale jus, et pendet ex conjectura, quam prudenter expendere necesse est. Àt vero excommunicatio major privat omni communicatione , praesertim spirituali ; hic autem ingressus fieri non potest sine magna communicatione spirituali; et ideo dubium non est quin excommunicatus priusquam absolvatur, neque ingredi possit religionem, neque in ea recipi sine gravi peccato. Si vero sit sermo de impedimento irritante, nego ullam censuram, etiam majorem excommunicationem , hujusmodi esse, quia nec professionem irritat, ut infra ostendam ; ergo multo minus receptionem, quia neque est proprie contractus, neque aliquo speciali aut generali jure irritatur.

19. In primo ordine naturalis juris, multa similia impecimenta intervenire possunt; tria tamen praecipua occurrunt. Unum est. si quis ingrediatur religionem, sciens ac prudens se esse ineptum ad labores vel oncra iilius rveligionis, ut si habeat aegritudinem occultam, vel quid simile. Secundum est, si ingrediatur contra debitum pietatis, ut quia habet parentes aut filios in gravi necessitate constitutos, quibus subvenire posset et deberet. Tertium est, esse obnoxium debitis seu rationibus reddendis. De primo nil speciale occurrit dicendum, quia ad praxim illius solum est necessaria prudentia, qua expendatur quanta sit personae ineptitudo vel improportio ad obserandam perfectionem religionis , pracipue castitatem et obedientiam , et priucipales ritus religionis, vel etiam corporales ejus labores sustinendos, si talis sit personae status, vt ad usum ceorum recipiatur. In hoc autem genere maxime peccatur, quando tacendo talia impedimenta occultantur. Nam si ingressurus totam suam dispositionem religioni manifesiat, et voluntarie a religione recipiatur, ingrediendo non peccabit, sperans non plus ab eo fore postulandum quam possit. Quod habet locum, quando ex tali impedimento non sequitur aliquod moraie periculum peccati; nam, si hoc interveniat, non sufficiet voluntarius consensus religionis, ut licitus sit ingressus ; ut, verbi gratia, si experimento constaret aliquem esse omnino ineptum ad servandam castitatem, juxta illud 1 Cor. 7: Melius est nubere, quam uri. Et sic de aliis. Alia vero duo impedimenta accuratiori indigent declaratione.

PrevBack to TopNext

On this page