Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 5

Caput 5

Utrum propter necessitatem parentum teneatur quis non ingredi religionem.

CAPUT V. UTRUM PROPTER NECESSITATEM PARENTUM TENEATUR QUIS NON INGREDI RELIGIONEM.

1. Ratio difficultatis proponitur. — Tractabimus prius quaestionem hanc de filiis respectu parentum, ubi etiam extendemus sermonem ad alios ascendentes. Deinde de parentibus respectu filiorum, et consequenter aliorum descendentium. Ac tandem de fratribus inter se; unde a fortiori constabit quid de aliis consanguineis dicendum sit. Circa primum ergo punctum ratio difficultatis est, quia nemo tenetur diligere proximum quantumvis sibi conjunctum in ordine ad temporalia vel corporalia bona, plusquam se in spiritualibus; sed haec obligatio ad parentes ad summum potest esse ex charitate; ergo non obligat cum praedicta appretiatione seu comparatione: er- go non oblieat filium ut, propter temporale et corporale commodum patris, tantum bonum proprium spiritua!c amittat. Nec satisfaciet qui dixerit hoc bonum spirituale non esse simpliciter necessarium, sed ad metius esse; temporale autem bonum, quo pater indigere supponitur, esse necessarium. Hoc, inquam, non satisfacit, tum quia tantus est excessus spiritualium bonorum ad temporablaa, ut etiam ea, quae in priori ordinc simpliciter necessaria non sunt ad aeternam salutem, praeferenda sint his, quae ad salutem corporis necessaria sunt; hac ergo ratione, possum ego me exponere periculo mortis corporalis, ut faciom actum religionis vel charitatis, etiam quando ill non sint in praecepto, nec ad salutem necessarii. Si ergo possum ego vitae propria non subvenire, ut actum perfectionis faciam, cur non potero statum perfectionis assumere, contempta alterius necessitate corporali, etiamsi sit patris ? Tum maxime quia bonum illud supererogationis tale est, ut, loquendo secundum ea quae frequertius accidunt, ex omissione illius sequantur moralia pericula plurium peccatorum mortalium, qua sunt damna gravissima cuicumque morti corporali praeferenda.

2. Haplicatio triplicis necessitatis, extreme, gravis et communis. — Praemittenda imprimis est distinctio triplicis necessitatis, extremae, gravis et communis, quae ad explicandam obligationem charitatis, misericordiae, seu eleemosynae communiter a Doctoribus dari sclet. Extrema dicitur , quando homo est in eo vitae discrimine, ut nisi ei subveniatur, moraliter certa sit mors, aut gravissimum periculum cjus. Gravis dicitur, quando vita haec sustentari non potest nisi cum magna penuria, indigentia ac ditfficultate, vel cum magno dedecore, vel notabiliter cadendo a proprio statu, vel exercendo opus alienum a qualitate et conditione talis personae. Communis necessitas dicitur, quando homini necessarium est parce et moderate vivere, et non solum superfluis, sed etiam congruis aliquando carere, et statum potius minuere quam ausere, ut possit hanc vitam transire ; nihilominus tamen adhibita industria et diligentia, necessaria non desunt.

3. Communem patris necessitatem non impedire filii ingressum in religione. — Filius in levi patris necessitate non tenetur differre vel omiltere angressum religionis. -- De hac levi necessitate nulla est controversia : nam D, Thomas et omnes auctores citandi faten-

TENEATUR. ETC. 49 tur propter banc necessitatem nunquam obligari fiiium, ut omittat vel differat religionis ingressum ; ita D. Thomas 2 2, q. 101, att. 4, ad 4, q. 189, art. 6, Quodlib. 10, art. t, ubi, quod nctandum est, ait, si pater sine obsequio filii potest aliqualiter sustentari, non obligari filium ad omittendum statum perfectionis, ut illi subveniat. Ratio autem in principio capitis tacta est. quae ut minimum hoc convincit. Et confirmatur. nam in eo casu non teneretur filius emancipatus, scu habens bona propria, inrigore praecepti alere patrem ex propriis bonis, maxime si non posset id facere nisi privando se aequali commodo, vel honore; ergo multo minus ad hoc tenetur cum tanto spirituali inccmmodo. Denique praeceptum subveniendi parentibus affirmativum est, quod proinde non pro semper obligat, sed pro articulo necessitatis, et ideo juxta gradum necessitatis gradum obligationis inducit. Necessitas etiam non absolute sed respective obligationem inducit ; cadem namquc necessitas plus obligat eum qui facile, quam eum qui difficile potest subvenire, et tanta potest essc difficultas, tantumque dispendium alterius, qui subvenire debet, ut indigentis necessitas quasi nulla reputetur. Ita ergo est in praesenti necessitate patris respectu filii, quia tanquam nulla moraliter reputatur comparatione tanti incommodi, quantum est privari statu perfectionis. Quocirca , licet pater expresse praecipiat filio ut sibi subveniat, et religionis statum praetermittat, non tenetur filius illi obedire, quia non potest pater in hoc rigorosius praeceptum filio imponere, quam natura ipsa posuerit, neque in his, quae ad salutem suae animae spectant, tenetur filius obedire patri prohibenti, sine sutficienti causa, quae sibi utiliora sunt, et a Deo inspirantur , in quo casu patri spirituum potius obediendum est . quam patri carnis, ut ait Paulus, ad Heb. 12. Solum superest in hoc animadvertendum, ut talis necessitas patris prudenter pensetur non solum secundum id quod in praesenti tempore actum jam est, sed etiam secundum id quod jam imminet, et moraliter ac proxime timetur; nam in his rebus moralibus , periculum proximum et probabile ianquam res ipsa reputatur; et ideo, si tale esset ip praesenti periculum, necessitas, quae per se sumpta esset communis, adjuncta illa circumstantia, reputaretur moraliter gravis, essetque per alia principia, statim iractanda, definienda ; oportet ergo ut, pensatis. omnibus, sistatur intra limites com- munis necessitatis ; et tunc sine limitatione et controversia procedit assertio posita.

4. Extremam patris necessitatem talem religionis ingressun impedire. — Flilius in eairema necessitate patris tenetur, ut illi subveniat, differre, vel omittere religionis ingresswn. — Due requiruntur conditiones ad hanc olligationem. — Secundo, de extrema necessitate est e converso certa resolutio, teneri filium non dimittere patrem in tali necessitate, ut religiosus fiat. Hoc probabitur a fortiori ex dicendis in sequenti puncto. Duo autem ad hanc obligationem necessaria sunt. Unum, ut filius manendo in seculo possit illi necessitati subvenire, ejusque rei moralem seu probabilem spem habeat, quia nemo ad impossibile obligatur, neque ad aliquid frustra faciendum, et ideo praeceptum correctionis fraternae non obligat sine spe fructus, quantumvis gravis videatur proximi necessitas. Filius etiam, si longe distaret a patre, quem sciret esse in extrema necessitate, si non speraret illuc pervenire eo tempore quo possit illi succurrere, sine dubio non obligaretur illuc tendere ; ergo similiter e contrario, si filius ex sua praesentia fructum non sperat, nec remedium paternae necessitatis, non tenetur illuc non discedere cum magno detrimento ; non ergo obligandus est frustra magnum bonum religionis omittere. Neque ad talem obligauonem suffticiet, quod pater magno dolore aut desolatione afficiendus sit; nam hi effectus per se non augent necessitatem aut obligationem, nisi forte probabiliter timeretur inde magna mortis acceleratio, nam tunc jam posset filius huic malo subvenire, vel potius illi praevenire, differendo ingressum, ideoque ad hoc teneretur.

5. Secunda conditio. — Secundum requisitum ad hanc obligationem est, ut filius sit necessarius patri in hujusmodi necessitate constituto ; nam si vel ahos filios habeat, vel aliam viam et rationem qua suae necessitati consulere possit, recte poterit alius filius religionem ingredi, non obstante tali necessitate patris. Quia, ut necessitas haec inducat obligationem moralem, respective accipienda est ; tunc autem talis necessitas respectu talis filii vera necessitas non est, cum ipse ad illus remedium non sit necessarius. Atque hoc saepius repetit D. Thomas, d. q. 101, art. 4, ad argumenta, et ita exponit factum Christi, Matth. 8, et Luc. 9, qui non permisit quemdam differre suam conversionem ad siatum perfectionis propter curandam patris sepulturam, quia erant alii, inquit D. Thomas, per quos poterat illud opus complere, si de solo funere, ut verba sonant, et Chrysostomus exponit, intelligatur ; vel juxta expositionem Cyrilh, erant alii, a quibus pater jam senex posset usque ad sepulturam sustentari.

6. Ulterius requiritur ut alit possint et sint facturi, ad hoc ut filius excusetur. — Est autem observandum ad hanc excusationem, satis non esse quod alii subvenire possint , sed oportere ut sit spes et moralis certitudo quod id sint facturi; parum enim rcfert quod pater plures filios habeat, a quibus juvari possit, si alii tales sint, ut non credantur id esse facturi; et ideo in eo casu obligatio durat respectu alterius. Nec refert quod fortasse alii in eo facto graviter peccent, nam eorum peccatum non excusat alium, quia ex illo facto et circumstantis reipsa sequitur, ut pater sit in extrema necessitate respectu tahs filu, et consequenter ut filius ipse de facto teneatur illi subvenire , et ob eam causam ingressum religionis differre, si necesse sii. Nam hoc etiam in hac posteriori limitatione subintelligendum est; nam si filius sufficienter posset subvenire parenti in tali necessitate constituto, etiamsi religionem ingrediatur, nimirum dando ill bona, qua habet, vel per amicos succurrendo, vel per aliam diligenuam, quam in religione existens potest exhibere, in eo casu non tenebitur ingressum differre, quia jam respectu illius cessat vera necessitas talis medii, et consequenter cessat etiam obligatio. Ex quibus tandem e contrario sequitur tamdiu teneri filium ad differendum hujusmodi statum , quamdiu patris necessitas duraverit; quod si illa perpetua fuerit, tenebitur etiam filius perpetuo in seculo manere , si pater supervixerit, quia cum necessitas sit quasi radix hujus obligationis, duratio illius est etiam radix durationis alterius.

1. Quanam sit obligatio nepotis erga avum vel alios consanguineos in eutrema necessitate. — Sed quaeres au idem dicendum sit de nepote respectu avi; imo idem profecto quaeri posset de quocumque homine respectu cujusvis proximi existentis in necessitate vere extrema, et concurrentibus aliis circumstantiis, quod non sit alius qui possit subvenire, etc. Videtur enim idem esse dicendum de quolibet proximo, quia praeceptum charitatis erga proximum maxime obligat in extrema necessitate; ergo implendum est, etiamsi oporteat re- ligiosum statum omittere. Quod si hoc verum est, a fortiori idem erit dicendum de avo, ad quem, juxta ordinem charitatis, magis obligatur. Atque eadem proportione idem dici potest de aliis consanguineis , servato ordine charitatis.

2. In extrema necessitate non tenetur nepos, ut aco subveniat , nec consanguineo , differre per multum tempus veligionis ingressum. — Nihilominus auctores omnes singulariter hoc dicunt de parentibus, apud quos etiam de avo nullam mentionem invenio, quantum ad hanc obligationem ; unde sine dubio significant obligationem hanc, etiam in extrema necessitate, esse singularem respectu parentis, et ex speciali titulo provenire. Unde considerandum est quod, licet ex bonis fortunae teneamur subvenire proximis in extrema necessitate existentibus, quando et illa bona habemus, et nobis ad conservationem vitae necessaria non sunt, non tamen tenemur, regulariter loquendo , quando illa bona non habemus, ea procurare et acquirere, ut proximo etiam extreme laboranti subveniamus, sed ad summum quando et brevi tempore, et sine multo labore id fieri possit. Et eadem ratione, non tenemur per nostras actiones vel corporalia obsequia huic necessitati cujuscumque proximi succurrere, nisi cum eadem facilitate id fieri possit. Non vero si necesse sit totum studium et actiones vitae per multum tempus huic ministerio seu necessitati dicare, quia praecisa ratio charitatis et misericordiae non obligat cum tanto rigore ad sublevandas corporales miserias et necessitates proximorum. At vero respectu parentis est specialis obligatio ad subveniendum illi non solum ex bonis externis jam habitis, sed etiam quaerendo et procurando illa, et cum aliquo labore et difficuitate, et per multum etiam tempus, si parentis necessitas id expostulat; et similiter extenditur haec obligatio etiam ad corporalia obsequia illi necessaria, dicando, si opus sit, per quodlibet vitae tempus nostras actiones in parentis sic indigentis adjutorium ; totum enim hoc comprehenditur sub quarto Decalogi praecepto; quamvis enim sub voce honoris praeceptum illud feratur, quia, per se loquendo, debent filii parentibus reverentiam et honorem, potius quam subsidium; nam parentes debent thesaurizare filiis, non filii parentibus, nihilominus ex accidenti si pater indigeat, ad illum honorem praeceptum spectat omne obsequium illi necessarium, ut optime docuit D. Thomas 2. 2, q. 101, art. 2, et q. 189, art. 6, et sumitur aperte ex Christi Domini interpretatione, Matth. 15, ubi Hieronymus, et ex eo Beda, interpretatur honorem in Scriptura, non tam in salutationibus ei officiis deferendis, quam eleemosynis ac munerum oblatione sentiri. Unde 1 ad Timoth. 5: Viduas honora , id est, illis subveni et provide; et infra : Qui bene presunt presbyteri, duplici honore digni sunt; maxime vero omne hujusmodi obsequium ad patrem habet rationem honoris, ut ait D. Thomas supra ad primum , quia fit illi ex debito tanguam maJori. Nascitur autem hoc debitum ex eo peculiari titulo, quod a parentibus habemus quidquid sumus, tanquam a propria, et per se causa nostri esse; quae ratio respectu aliorum proximorum locum non habet, et tam intrinseca et naturalis est, et tam gravis, ut ad totam praedictam obligationem sufficiat.

9. Corollarium.—Ex his ergo constat hanc obligationem non esse communem respectu omnium proximorum, quia non tenetur homo cum tanto discrimine cuilibet proximo subvenire , quia subventio ejus non est ex singulari debito, sed solum ex generali debito misericordia ; respectu autem parentis est ex speciali debito pietatis, quod multo rigorosius est, adeo ut excedat ordinariam justitiae obligationem ; quamvis enim pie:as non sit proprie justitia, quia non est tam proprie ad alterum, est tamen perfectior quoad debitum et obligationem , ut alibi latius tractavi. Si ergo subventio proximi extreme indigentis brevi aliqua dilatione religionis, per brevem actionem, seu occupationem fieri potest, charitas aliquando ad illam obligabit, non vero ad differendum per multum tempus ilium statum, ut homo vacet subventioni proximti. Quia neque alium inferiorem statum aut ministerium , vel munus suum tenetur homo relinquere, aut per multum tempus suspendere, ut subveniat simih necessitati cujusvis proximi; ergo multo minus tenebitur ad perfectionis statum omittendum, vel multo tempore differendum. De avo vero (et cum proportione de aliis consanguineis) est nonnula major ratio dubitandi, quia debitum pietatis ad illos extenditur. juxta doctrinam D. Thomae et Cajetani, d. q. 101, art. 1. Nihilominus tamen, absolute loquendo, non existimo hanc obligationem esse extendendam ad consanguineos, neque etiam ad avos, quia neque auctores illam extendunt, neque est sufficiens ratio, quia avus valde remote se habet ad nepotem, et per se illi non contulit esse, unde neque avus habet naturalem obligaticnem alendi nepotem, vel thesaurizand? ilhi. Bla ergo obiigatio pietatis respectu aliorum consanguineorum vel solum operatur , ut secundum ordinem charitatis praeferenda sit, vel ctiam ut majus aliquod obsequium vel subsidium ilhs exhibendum sii; non tamen cum tanto dispendio, praesertim per multum tempus.

10. Utrum gravi patris necessitate teneatur filius non ingredi religionem. — Videtur esse sententia D. Thome, quod in graci necessttate patris possit filius ingredi religionem. — Superest dicendum de gravi necessitate ; circa quam difticilis est D. Thomae sententia, quia in praedicto articulo, q. 101, ad 3 et 4, nulla distinctione utitur, sed absolute ait, sé carnalibus parentilus nostra obsequia sinl necessaria; explicans vero gradum hujus uecessitatis addit, ut sine hs sust.utari non possint. Et e converso, pro generali regula statuit : $ absque nostro obsequio possunt sustentari, licilum est erum obsequia praetermitiere, ad hoc quod amplius religioni cacemus. Haec autem verba extremam necessitatem indicant ; iud enim extreme necessarium est, sine quo sustentari liomo non potest. Item referens ibidem sententiam quorumdam, qui dixerunt, etiam in eo gradu necessitatis licitum esse ingredi religionem , parentum curam Deo committenco, solum illam impugnat, p hoc esset tentare Deum, sub spe divini auxi Ii parentes periculo comnjttendo ; bbi mano consilio et industria aliquod remedium adhiberi posset; quae ratio solum in extrema necessitate locum bhabet. De hac ergo sola D. Thomas ibi loqui videtur, et in Quodlib. supra citato, expresse dixit : 7 pater potest aliqualiter sustentari, non tenetur filius, eic.; quamdiu autem non est in extrema nezessitate, quantumvis sit iu gravi, potest aliqualiter sustentari. Quod magis explicavit addens, etiumsi non honorificet , et concludens tunc tantum filium teneri, quando pater nullo modo potest sinc filio sustentari. Unde non defuerunt auctores , qui senserint minorem necessitatem quam extremam parentis non

obligare filium ad omittendum ingressum religionis, explicantque in hunc modum. Nam solum illa necessitas detinet filium, ne licite possit religionem ingredi , quae obligaret exiraneum ex misericordia ad subveniendum illl ex necessariis ad decentiam sui status; sed ad hoc nemo obligatur (juxta communem sententiam nisi in extrema necessitate proxim ; ergo nec filius obligatur nisi in exirema necessitate patris. Major ita suaderi potest , quia longe altioris rationis cst perfectio status animi, quam decentia status cornon obligaret extraneum cum diminutione vel indecentia sui status politici, non obligabit filium eum amissione status perfectionis. Denique rationes dubitand: in principio posita hanc sententiam suadent.

11. Communis sententia tenet , non posse filum dimittere parentem in grav necessitate, ul ingrediatur religionem. — Nihilominus communis sententia est non posse fiiium, per se loquendo, dimittere paren!em in gravi neccssitate, ut religionem ingrediatur, subintelligendo imitationes in praecedenti puncto positas; scilicet, quod aon sit alius, nec ipse filius aliter possit, manens autem ;n seculo possit; aam gravis necessitas et obligatio per se ineiudunt haec omnia ; et hanc sententiam videtur insinuasse D. Thomas, d. q. 189, a. 6, ubi sic ait: Dicendum est quod parentibus in necessitate constitulis, ita quod eis commoede aliter quam per obsequium filiorum subveniri non possit . non licet filiüs praeternisso paven - tum obsequio religionem intrare. Ubi ad exponendum vcl 'eniendum rigorem aliorum iocorum , videtur addidisse iliam particulam commode ; et ideo aliam etiam regulam moderatur, dicens: S cero non sunt in tali necessitate . ut filiorum obsequio multum indigcant , etc., ubi non dixit extreme, sed mutum ; qui autem esi in gravi necessitate. multum indiget, nec potest commode sine filit obsequio sustentari. Et expresse hoc docuit Sylvester, verb. Bligio. 2, q. 1; Angel., verb. Religio, n. 11, ubi refert D. Thom.. Quodlib. 3, art. 6, alias 16; et Alens., 3 p. Vide q. 31, alias 3, alias 32, memb. 4; Nav., in Summa, c. decimo quarto, n. decimo eano Gerson., traetatu de Gravato aere alieno, alphab. 39, litt. X; Lyra, et alii expositores Matth. 15, circa illa verba : Zrritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram ; Abul. et Ricard. et alios, in 4, d. 38. Favetque huic sententia canon Concilii Gangrensis , qui refertur in can. 1, d. 30: Si qui fiii masime fideles parentes deseruerint occasione Dei cultus, hoc justum esse judicantes, et non potius debitum honorem parentitus reddiderint, ut hoc ipswn in eis venerentur, quod fideles sunt, auatheia sint. Inter canones etiam 80, qui refe- runtu: e Pisano, ex Concilio Nicaeno, lib. 3 de Actis ilius Concilii, in 14 statuitur, ne aiiquis fiat monachus sine centia Episcopi. Et redditur ratio : Hoc autem idcirco statuimus, ne ullus causam habeat relinquendi uxorem, aut filios, aut matrem, aut similes, qui auxilio ejus opus habent.

12. Probatur ratione. —Ex quibus et ex verbis Christi haec potesi sumi regula, in qua haec sententia fundetur: divinum ac naturale praeceptum praetermittendum non est propter opera consilii. Sed in gravi necessitate filius tenetur subvenire parenti per se loquendo, et secluso consilio de statu perfectionis; ergo non obstante tali consilio tenetur filius praeceptum illud servare. Major praeter auctoritates adductas facile probari potest, quia praeceptum est uecessitatis, consilium tantum voluntatis; semper autem praeferendum est quod est uecessarium. Nec potest dici quod perfectio consilii cessare faciat obligationem praecepti, alias posset maritus negare debitum uxori praetextu continentiae servandae, vel fieri religiosus ipsa invita, et similia exempia facile afferri possunt, quae facile ostendunt illum esse perversum ordinem. Quocirca, licet opus aliquod per se cadat sub consilium, non tamen pro illo tempore, pro quo obligat praeceptum aliud naturale, cum quo ipsum simul servari non potest; non cnim possunt dar: consilia de non servandis praeceptis. sed dantur de bonis actibus, quatenus praeceptis non repugnant. Minor autem propositio certissima videtur, quia ad bonorem naturaliter debitum parentibus pertinet eorum honorem non contemnere; ergo et non dimittere illos ingravi necessitate, in qua nec sine magno detrimento, nec sine magno dedecore custentari possent absque fii obsequio. Et confirmatur retorquendo quamdam rationem in contrarium factam, nam multorum sententia. et valde pia ac probabilis, est teneri unumquemque ex misericordia ad subveniendum proximo suo extraueo etiam ex necessariis ad proprium statum, dummodo non cogatur in simil gravi necessitate se constituere ; ergo de filio non solum probabile, sed certum est teneri, per se loqu^ndo, ad subveniendum patri in gravi necessitate constituto, non solum ex uecessariis ad statum suum, sed etiam laborando si necesse sit, et honeste quaerendo unde illi subveniat.

13. Quaenam censeatur gravis necessiias in praesenti matera. — Quod si haec ratio solida est, ut esse videtur, es illa judicandum est quaenam sit gravis necessitas in praesenti materia. llla cnim, quae per se suflicit ex lege natura ad obligandum filium sub peccato mortal ad sustentandum parentem, vel ad obsequium necessarium illi praestandum, illa etiam in praesenti gravis existimatur ad hunc cffectum obligandi filium, ut praetextu relicionis parentis subsidium non dimittet. Et e cOnverso, necessitas, quae per se non sufliit ad illam obligationem praecepti, etiam in praesenti non reputatur gravis; et ea non obstante potest filius de sc libere disponere. Hanc rcgulam indicavit Navarr. supra, et est manifesta ex dictis. Est enim prae oculis habenda illa differentia, quam D. Thomasassignat inter parentem et filium, quod parens per se tenetur alere filium, quia per se est sub cura ejus, et indiget illius auxilio; filius autem non per se obligatur ad alendum patrem, quia non est principium ejus, vel curator ejus, ut sic dicam, sed tantum ex accidenti, occasione necessitatisquae propterea non inducit gravem obligationem, nisi gravis sit. Quando autem necessitas sit tanta ut sufficiat ad illam obligationem, non habet certam regulam praeter prudens arbitrium : explicatur autem a Doctcribus per has circumstantias, si necessarium esset parentibus mendicare, vel servire aliis cum magno dedecore, juxta conditionem suarum personarum; vel si cogantur nimium affligi, aut incarcerari propter debita, vel mulia incommoda corporaha pati, ut aegritudinem, famem, nuditatem, frigus et similia, quae omnia non absolute tantum, sed etiam respective, considerata qualitate personarum, pensanda sunt, ut prudens feratur judicium.

14. Ad gravem patris necessitatem pertinet, si pater uegueat sustentari honorifice juata statun suum, sed cogatur ad vilia desceudere. — Quo etim fit, ut ad hanc gravem necessitatem pertineant etiam illa, quae sunt indecentia ad statum, ut expresse Sylvest. dixit cum Augelo, quos alii sequuntur. Unde quod D. Thomas, in dict. quodlib. 10, dixit, satis csse, ut filius non obligetur, quod pater possit sustentari, licet non honorifice, vel ab ipso aliis locis retractatum est, vel intelligendum est de honorc escedente statum ad quem parentes quantum possunt aspirant, et per filios cupiunt ad aliiorem gradum aliquantulum promoveri; ad hoc autem filii non tcnentur, etiamsi parentes magnam partem suarum facultatum in studiis filii, verbi gratiia, consumpserint, sperantes ab illo esse pro- movendos, quia hoc nec per se inducit specialem obligationem, nec etiamsi filius velit , posset ad hoc se specialiter obligare; fuisset enim turpis obligatio, scilicet, ad non ingrediendam religionem, quando parentes in vera necessitate non existunt; nec possunt juste conqueri de filio, quia nullum majorem fructum ex suis sumptibus et laboribus sperare poterant aut debebant, quam ut se perpetuo Dei obsequio consecraret.

15. In gravi patris necessitate non potest ftlius licite ingredi religionem, etiamsi habeat illius votum. — Secundo, sequitur ex dictis, in praedicto casu gravis necessitatis parentis non posse filium licite intrare religionem, etiamsi votum ingrediendi habeat. Ita docent citati auctores. Et probatur, quia votum non potest obligare ad actum contrarium naturali praecepto. Item, quia id, quod redderet illicitum votum, si in principio existeret, excusat ab obligatione voti, si postea superveniat; si autem parente jam existente in gravi necessitate , filius voluisset vovere ingredi religionem, durante illa necessitate votum esset illicitum, utpote de re illicita; ergo quamvis necessitas superveniat jam existenti voto, excusat ab obligatione voti. Dicunt vero aliqui majorem necessitatem parentis requiri ad detinendum filium, qui votum emisit, quia haec necessitas latitudinem habet; et ideo non debet aequalis postulari respectu filii habentis vel non habentis obligationem voti. Et confirmari potest, nam si filius jam esset religiosus, non teneretur relinquere statum, ut parenti subserviret ; ergo similiter si habeat religionis votum, non tenebitur illud praetermittere, vel saltem non semper sequaliter tenebitur, ac si votum non emisisset.

16. Tenenda tamen tradita doctrina. — Nihilominus regula posita generaliter tenenda est, scilicet : omnis necessitas parentis, quae obligat filium non habentem votum ad non ingrediendam religionem, obligat eum etiamsi votum habeat; hanc enim probant rationes factae, quae ita etiam possunt explicari, quia illud votum solum est de ingressu quatenus cadit sub consilio; sed ingredi relictis parentibus in gravi necessitate, non est opus consilii ; ergo non fuit materia illius voti; ergo perinde manet obligatio naturalis, ac si votum non intercessisset. Quocirca, licet necessitas parentis secundum se possit esse major vel minor, tamen quoad hunc effectum consistit in morali puncto, in illo, scilicet, quod secundum se suffticit ad obligandum filium subven- tioni parentis, abstrahendo a voto, et ab omni ordine ad statum perfectionis. De exemplo autem adducto, scilicet, de filio jam religioso, non sumus hoc loco dicturi, sed postquam de professione et statu ipso dixerimus. Nunc quidquid sit de antecedente, negatur similitudo, quia per solum votum simplex filius nondum mutavit statum suum, nec traditionem sui fecit, et ideo parens nihll amisit de jure suo; factus autem religiosus jam mutavit statum, et ideo, solum juxta capacitatem et decentiam status, tenetur postea patri subvenire; maxime quando necessitas post statum religionis supervenit, ut dixi latius infra suo loco.

17. Quoties filius habens cotum licite potest non ingredi religionem, etiam ad id tenetur. — Tertio hinc subinfertur, quoties filius habens votum religiozis licite potest sua auctoritate non ingredi religionem propter necessitatem parentis, etiam teneri ad non ingrediendum, neque iuter haec duo dari medium. In quo aliquos etiam viros doctos errare video; putant enim aliquam esse necessitatem, propter quam licet non ingredi, quamvis non suffliciat ut sitillicitus ingressus, ex illo principio, quod haec necessitas habet latitudinem, et ideo minor debet sufficere, ut actus sit licitus, quam ut cadat sub obhgatione. Probatur autem illatio facta, quia ab obhgatione voti non excusat, nisi illa necessitas, quae a principio existens redderet votum illicitum, seu (quod perinde est) quae facit ut ingressus non possit esse materia voti; nam ob hanc solam causam excusat ab obligatione voti; sed haec necessitas est tantum illa, quae obligat ad subveniendum parenti; ergo nunquam est necessitas excusans ab observatione voti, quin etiam obliget ad non servandum illud. Confirmatur, quia vel necessitas parentis talis est, ut ratione illius naturale praeceptum obliget, vel non: si primum, illud praeceptum obligat ad non servandum votum; si secundum, non excusat quin praeceptum natürale servandi votum obliget, ob eamdem rationem.

18. Et ideo dixi, propria auctoritate, quia necessitas aliqua parentis, qua per se non sufficit ad obligandum subventioni ejus, et consequenter neque ad omittendum votum propria auctoritate, sufticere potest ad obtinendam dispensationem licite, atque ita media auctoritate superioris voti executionem praetermittere. Propria vero auctoritate nunquam id licet, nisi quando necessitas pervenit ad punctum praecepti naturalis, et tunc jam non habet latitudinem, sed quae excusat a voto, obligat ad non servandum illud. Et in hoc est ditfferentia inter habentem et non habentem votum ; sed ratio differentiae est clara, quia in eo, qui non habet votum, per se et absque parentis necessitate licitum est non ingredireligionem, et ideo nunquam, proprie loquendo, est licitum non habenti votum non ingredi religionem, quia pater est in necessitate, sed quia non est praeceptum; unde etiam licet, quamvis parens non egeat; ac propterea in tali persona optime distinguitur necessitas, cum qua licet non ingredi, id est, quae nondum facit illicitum ingressum, et quae illum facit illicitum; tamen ex his duabus respectu habentis votum prior non excusat ab obligatione voti, posterior vero non solum excusat, sed etiam obligat ad non servandum illud, et ideo in illo non datur medium.

19. Instantia allata solvitur. — Sed adhuc superest in hoc difficultas, quia secluso voto potest necessitas parentis ad eum gradum pervenire, in quo, licet praeceptum naturale nondum obiiget, nihilominus judicio prudentum melius et gratius Deo sit manere in seculo, serviendo parentibus, quam ingredi religionem, etiamsi ingressus non judicetur absolute illicitus. QOuod in praxi saepe vidimus, et considerata materiae qualitate, facile intelligitur casum esse moralem; ergo in eodem eventu, quamvis filius votum habeat, licitum ei erit non servare votum, etiamsi ad hoc non teneatur. Patet consequentia, quia non frangit votum, qui propter melius illud praetermittit; sed tunc non ingredi est melius, ut in casu supponitur; ergo licitum erit tunc non exequi votum, quanquam non sit obligatorium, quia non obligatur quis semper ad id quod melius est. Respondetur primo, in hoc etiam esse dissimilem rationem inter habentem et non habentem votum ; nam, licet demus respectu non habentis votum posse dari casum, in quo licet non sit praeceptum, nihilominus sit melius manere in seculo ad serviendum patri, quam ingredi religionem, nihilominus respectu habentis votum nunquam id erit melius, si non sit praeceptum, quia circumstantia voli semper in illo praeponderat, et facit ut actus non praeceptus et sibi contrarius nunquam possit esse melor, nisi interveniat auctoritas superioris, quae votum ipsum prius auferat. Unde dicitur, secundo, illo argumento optime concludi, dari nunc sufficientissimam causam dispensationis, ita ut obliget superiorem ad illam concedendam, si de hu- jusmodi causa illi constet. Non vero probat quod sine dispensatione id liceat, quia, ut votum obliget, satis est quod secundum se sit de bono meliori; nam quod ex circumstantiis extrincesis hic et nunc id non appareat melius, et est extrinsecum, et moraliter valde incertum, et ideo sine auctoritate superioris non cessat obligatio voti, praesertim cum semper sit melius hunc ordinem servare. Propter quod, etiamsi a principio factum esset votum existente jam illa parentis necessitate, non existimarem tale votum esse nullum, aut non obligare ad ingressum, non obstante illa necessitate, vel saltem ad petendam dispensationem, quando vovens cupit illud non implere.An vero in hac postrema illatione aliqua limitatio adhibenda sit, statim dicam.

20. Limitatur conclusio supra posita. — Quaerendum enim superest an in conclusione ipsa proposita, admittenda sit aliqua exceptio. Dus namque solent assignari, propter quas praecavendas dixi in conclusione, per se loquendo. Prior est excusari filium ab hac obligatione, si a parente ipso, propter cujus obsequium in seculo manet, ad malum animae suae contrarium inducatur. Hanc posuit D. Thomas, d. q. 101, art. 4, dicens, si cultus parentum abstrahat nos a cultu Dei, jum non esse pietatis parentum insistere cultui contra Deum ; et ad hoc accommodat vulgare dictum Hieronymi, in Epist. ad Heliodor.: Per calcatum perge palrem , etc. Et sententam Ambrosii, lib. in Lucam : Necessitudini generis divine religionis pietas antefertur. Et in solutione ad 1, affert sententiam Gregorii, hom. in Erangel., dicentis : Parentes, quos adversarios in via Dei patimur, odiendo et fugiendo nescire debemus. Idem D. Thomas , quodli. 5, art. 17, et quolib. 10, art. 3. Et hanc sententiam communiter sequuntur citati auctores.

21. Quae sit differentia inter tentari et indaci ad peccandum.— Advertit autem Cajetanus, super d. art. 4, aliud esse filium provocaria parente ad malum, aliud induci : provocatur enim quando tentatur , etiamsi resistat; inducitur autem quando ita provecatur ut consentiat; quando ergo inducitur, non solum potest, sed etiam tenetur patrem deserere, quod certissimum est, quia si propter nullam causam dandum est scandalum, multo minus sustinendum, et quia non sunt facienda mala ut veniant bona. Unde non solum propter ingressum religionis est tunc patris consortium vitandum, sed simpliciter propter cavendum peccatum. Atque ita posset propter peregri- nationem, vel aliud quodcumque remedium sufticiens ad fugiendam illam peccati occasionem, obsequium patris dimitti. Unde, si praecise ac formaliter loquamur, illa non est exceptio , quia tunc non cessat obligatio ad parentes ex causa 1eligionis, sed ex alia universaliori.

22. Notandum vero est etium in co casu non cessare in filio obligationem subreniendi pareni. si loco distans possit, vel quolibet alio modo. — Ex quo ulterius mihi occurrit addendum, ob hanc causam non omnino cessare obligationem ad subveniendum parenti, sed solum quantum necesse sit ad vitandam illam occasionem peccati; ita ut si filius permanens in seculo, loco distans a parente, possit lucrando illi per alios deservire et subsidium ferre, et in religione non hoc pessit, adhuc teneatur non ingredi, sed parenti subvenire: vel si ingrediens religionem inde possit illi succurrere, teneatur hanc curam non dinmittere. Ratio est, quia filius in eo casu solum potest deserere parentem propter vitandum suum scandalum passivum; ergo solum potest tantum illum deserere, quantum necesse sit ad vitandum illud scandalum; ergo si illo sublato superest medium sufliciens ad subveniendum necessitati parentum. integra manet obligatio. Neque etiam refert quod parens . dando scandalum filio, videatur fieri indignus obsequio ejus; fit enim indignus apud Deum, non tamen apud filium, qui non est vindes illius peccat) sui parentis, nec propterea potest illum privare jure suo, sed solum potest se immunem servare, occasioncm peccati fugiendo. Item, quia ex praecepto diligendi inimicos tenemur iHlis subvenire in extrcma vet gravi necessitate, non minus quam si nullum malum nobis intulissent: ergo similiter filius tenetur diligere patrem sibi inimicum inductione ad malum, non minus quam si tale malum ei non intulisset ( scilicet, quoad dilectionem praeceptam): ergo es vi talis dilectionis aeque tenetur necessitati ejus subvenire, si possit id facere vitando inductionem ad malum.

23. An filius quando a patre provocatur ad peccandum, tencatur illum deserere etiam in graci necessitate constitutum. — Propter quas rationes incertum mih: est, quod secundo loco Cajetanus ait, quando filius provocatur a parente, non tamen ab eo inducitur, posse quidem, si velit, illum deserere, et religionem ingredi, non tamen teneri, si moraliter certus sit provocationem parentis sibi non esse mo- ralem occasionem, ratione cujus constituitur in morali periculo peccandi, Ita enim intclligenda est haec posterior pars, alioquin statim haberet locum illa regula: Qui amat pericuDbun, peribit in illo; ac propterea tenebitur filius non solum inductionem, si illam expertus est, vitare, sed etiam provocationem, si ex illa sentit, vel probabiliter timet morale periculum; quod quia magis bumanum est ct morale, ideo regulariter verum est, provocationem sufficere ut teneatur filius vitare obsequium parentis provocantis se ad malum. Sicque intelligo illa verba D. Thoma, d. art. 4, ad. 1: Si parentes uostri nos provocent ad peccandum, et abstrahant a cultu divino, debemus quantum ad hoc eos deserere et odire. Quod enim dicit, quantu» ad hoc, non solum intelligit, prout significat Cajetanus, quantum ad consensum illis non praebendum, sed etiam quoad eos fugiendos quantum necesse sit, ne nos provocent; nam de hoc modo vitandi parentes potissime loquebatur.

24. Non tenetur ia eo casu deserere ratione sui. — Nihilominus tamen ex illa hypothesi (quae prudentis viri arbitrio in multis casibus moralibus admittenda est) veram existimo Cajetani sententiam, quod non teneatur filius ratione sui vitare tunc obsequium patris, ne ab ipso provocerur, quia jam talis provocatio ipsi non est mala moraliter; ergo non tenetur illam vitare; ergo neque obscquium ratione illius. Addidi vero particulam illam, zaLione sii, licet Cajetanus eam omiserit, quia dubitari potest an propter vitaudam spiritualem ruinam ipsius parentis teneatur filius eum fugere; nam ipsamet provocatio, quae filio non est ruina, parenti est cuina, ut patet in exemplo Cajetani de filia, quae cum parenti aegrotanti inservit, ab ipso provocatur, nam licet ipsa uon cadat, pater jam cecidit; ergo propter hunc lapsum patris vitandum potest obligari filia ad deserendum patrem, tum quia est majus malum illius quam necessitas corporalis, tum etiam quia videtur ipsa esse aliquo modo causa vel occasio illius.

25. Nullo modo est filius in eo casu ad pairem deserendum obligandus ; si vero potest facile per alium , vel alio modo subvenire parenti, tenetur illum relinguere. — Nihilominus etiam hoc titulo non censeo talem obligationem esse filio imponendam, quia ipse non est causa illius nocumenti patris, quia non praebet illi scandalum activum , sed permittit passivum, quod alter sua malitia accipit. Nec tenetur illud vitare, cum habeat rationabilem causam, ei moraliter necessariam, propter quam ibi assistat , et illud munus exerceat. Et quamvis spirituale nocumentum majus sit quam temporale, tamen hoc posterius solet esse magis irreparabile , et alioquin magis pertinet ad obligationem filii obsequium praebere parenti indigenti temporali subsidio; quapropter potest permittere aliud malum, ut ministerium Ssuum exerceat ; quanquam si facile possit simul consortium parentis vitare, et ejus ncecessitati sufficienter subvenire, per alium ei necessaria ministrando, profecto ad id obligandus est, quia, ut ego existimo , charitas non solum obligat ad non dandum proximo scandalum activum, sed etiam ad vitandum passivum, quando tali negotio, et alias obligationes simul implendo id fieri potest ; quia tunc sine rationabili causa permitteretur tantum malum proximi, vel potius contemneretur vita animae ejus; ergo haec obligatio multo gravior et fortior est in filio respectu parentis. In eo autem casu nulla est ratio permittendi tantum malum in parenie, nam alia via potest ejus necessitati sufficienter provideri; ergo tunc tenetur eo uti medio, quo et necessitatem patris sublevet, et omnem peccandi occasionem illi auferat; quando vero tale medium non occurrit, vel non sine magna difficultate et incommodo adhiberi potest, tunc non tenetur filius omnino deserere patrem propter praedictam occasionem.

26. Dubium est an in eo casu, quamvis filius non tencatur, possit tamen licite deserere parentem. — Affirmat Cajetanus. — Jam vero occurrit dubitatio circa alteram partem a Cajetano positam, esto non teneatur filius in eo casu patrem deserere, an possit licite. Cajetanus enim absolute affirmat, dicens : Quamvis propter ipsius demerita potest illum relinquere, si non cult cessare a provocatione. Quae ratio his verbis insinuata mihi non satisfacit, quia, ut in proximo puncto dicebam, filius non est vindex demeritorum patris ; deserere autem illum in necessitate solum propter demerita, esset punire illum propria auctoritate ; ergo hoc titulo non licet. Confirmatur ac declaratur , quia, licet pater per eadem merita fiat indignus beneficio, non tamen ipso facto, ui sic dicam, amittit jus suum; ergo, non obstantibus illis demeritis, charitas et pietas eodem modo obligant ad subveniendum illi. Nihilominus ob aliam rationem possumus excusare filium, ne cum tanto onere teneatur parenti inservire, quia non tenetur perdurare im quadam continua spirituali pugna illata sibi ab ipsomet parente; est enim res valde ardua, et de se periculosa, uisi homo persistat in quadam perpetua vigilia et oratione; non tenetur autem filius cum ianto onere parenti subvenire, maxime cum ab ipsomet parente tale onus et diflicultas proveniat. Et fortasse hoc modo consideravit Cajetanus demerita parentis, scilicet, non tantum quatenus secundum se sunt digna poena,. hoc enim non satis esset, ut recte probat ratio facta; sed etiam quatenus in maximum gravamen ipsius filii redundant. Et hic etiam adjungi potest spirituale commodum quod in patrem redundat, si ei talis occasio auferatur : nam in rebus moralibus singula, quae per se non sufliciunt, conjuncta possunt excusare. Ita ergo probabile est, etiam secluso periculo consentiendi, posse licite filiam, qua provocatur a patre alioquin indigente, illum deserere, tum ne ipse tam turpiter labatur ; tum etiam ne ipsa in quodam perpetuo spirituali bello injuste cogatur. :

27. Si filia vel filius habeat votum religionis, et in eo casu deserat patrem, tenetur implere votum , et ingredi religionem. — Sed quaeres an, si tahis filia aliunde habeat votum religionis, raiione illius obligetur ingredi, non obstante necessitate patris; vel an tunc etiam liberum illi sit eligere quod maluerit, ita ut haec exceptio addenda sit regulae generali superius positae. Respondeo probabiliter admitti posse hanc exceptionem ; quia si in eo casu filius excusatur ab obligatione, ut possit patrem deserere, illud est in favorem suum , ut non cogatur cum tanto onere et spirituali gravamine patri assistere; ergo hoc est quasi privilegium ejus, quod non debet in ejus gravamen et onus converti, nec etiam debet cogi in usum ejus; ergo si illo uti non vult , non tenebitur religionem ingredi; si autem vult, ingredi etiam poterit. Neque haec est propria exceptio; nam regula posita solum fuit, necessitatem parentis, quae per se non obligat ad subveniendum parenti, non excusare ab obligatione voti ; in praesenti autem necessitas revera per se obligabat, excusatio vero aliunde per accidens provenit infavorem filii, et ideo si ipse nolit illo uti, sed cedere juri suo, non est cur cogatur votum implere. Hoc autem cum hac moderationc verum censeo, scilicet, si talis filius patri inservire velit ; nam si illum deserat, non video quomodo excusari possit quominus votum impleat, quia tunc in re ipsa et actu, ut sic dicam, nullum habet impedimentum : oportet ergo ut vel naturali praecepto implendo insistat , etiamsi excusari possit, vel si excusatione utitur, votum impleat. Sic enim saepe contingit, ut qui propter impedimentum excusabatur ab onere alicujus praecepti, quamvis per privilegium auferatur ei tale impedimentum, teneatur statim implere praceptum, ut audire Missam tempore interdicti. Neque hoc reputatur gravamen, cum ad majus bonum spirituale pertineat ; quod si in prasenti aliquod gravamen est, ex propria voluntate nascitur, qua se voluit obligare absolute et simpliciter ad ingressum religionis, et postea etiam voluit non admittere impedimentum, quo posset a tali obligatione excusari.

28. Dubium est in hac materia, an sit idem dicendum in provocatiene ad peccata venialia. — Resolutio vera. — Sed quaeret adhuc aliquis circa hoc punctum, an sola inductio vel provocatio ad peccata venialia sit sufficiens ratio hujus excusationis ; nam si fundamentum adductum solidum est, videtur etiam de veniali peccato procedere, nam etiam venialiter peccandum non est propter salutem patris, nec propter quàmcumque aliam causam. Respondeo cum eadem distinctione de inductione et provocatione ; nam de priori efficaciter videtur procedere dicta ratio. Ne tamen id nimium videatur, limitare id possumus, ut procedat de scandalo, seu inductione directa; nam si pater directe inducit filum ad mentiendum, vel quid simile, non potest nec debet illi obedire. Quod si aliter non potest inductionem vitare, debet patrem potius deserere, etiam in necessitate ; debet, inquam, sub reatu tantum venialis culpae, cum periculum majus non sit. At vcro si inductio non est directa, sed ex accidenti, ut, verbi gratia, quia pater actionibus suis provocat filium ad impatientiam venialem, vel exemplo ad ludum, etc., non existimo esse illam suflicientem excusationem. In quo potest constitui differentia inter peccata venialia et mortalia, nam si peccatum est mortale, quacumque ratione pater ad illud filium inducat, sive exemplo, sive verbo, sive directe, sive indirecte, si de facto est illi moralis occasio peccandi, justa ratione potest et debet a filio deseri, juxta superius dicta. At vero quando peccatum est tantum veniale, et inductio etiam solum est indirecta per exemplum, vel alio simili modo, tunc non solum non videtur filius obligandus, etiam sub veniali culpa, ad deserendum patrem, verum etiam nec sufliciens ratio excusationis illa esse videtur; quia similis occasio in una vel altera materia vix potest humano modo escusari in quocumque statu, etinquorumcumque hominum, praesertim secularium, diuturna et familiari consuetudine. Item, quia tunc pater nec propriam injuriam aut magnam vim filio infert circa talia peccata, et alioquin filius absolute potest in eo actu non imitari parentem, seu occasioni ncn consentire ; quod si ex fragilitate non possit omnia vincere, illud non est magnum detrimentum, maxime cum fere idem timere possit in quolibet alio vivendi modo. Ergo, pensatis omnibus, non est moraliter haec excusatio admittenda, alioquin fere omnino enervaretur haec naturalis obligatio, semperque possent filii a parente excusationem praetendere.

29. Idem dicendun, si filius impediatur ab operibus perfectionis. — Atque idem dicendum censeo de impedimento operum perfectionis. Est enim valde considerandum , quod, licet teneatur filius aliquando propter parentem non assumere statum perfectionis, nunquam tamen tenetur propter parentem non tendere ad perfectionem, opera consilii et perfectionis exercendo ; sunt enim haec duo valde diversa, nam extra statum perfectionis potest acquiri perfectio, et licet obsequium parentis saepe repugnet cum statu perfectionis , non tamen repugnat, quantum est ex se, cum perfectione ipsa, quia virtus non potest repugnare perfectioni virtutis. Et haec videtur mihi propria ratio a priori, ob quam obligatio ad succurrendum parenti non cessat propter atfectum ad ingressum religionis, quia bonum simpliciter hominis non consistit in statu perfectionis, sed in perfectione ipsa ; haec autem non excluditur, propterea quod status religionis non assumatur, nam serviendo patri indigenti potest ad perfectionem tendere si velit. Quod autem in eo vivendi modo difficilius id acturus sit, quam si statum ipsum assumpsisset, accidentarium est, nec ob eam causam debet cessare obligatio praecepti, sed ipse animari debet ad difficultatem vincendam, si velit esse perfectus. Ex hoc autemprincipio aperte colligimus non posse parentem cogere hujusmodi filium ad non facienda opera perfectionis, quae cum debito sibi obsequio non repugnant; si enim repugnaverint, jam in tali persona ad ejus perfectionem non pertinebunt. Probatur, quia in hoc magnum inferret nocumentum filio in re sibi nou necessaria, et circa quam nullum habet naturale jus: nam in his quae ad bonum suae animae spectant, filius est omnino juris sui. Quo- circa, si pater in hoc tentaret vim filio inferre, aut ita provocaret, ut eum induceret ad omittenda perfectionis opera, ut ad non servandam, vel vovendam perpetuam continentiam, vel quid simile, haberet filius sufficientem causam evitandi consortium parentis, etiamsi illum deserere necesse esset; quia magnam injuriam et nocumentum ab ipso pateretur, a quo non posset aliter se defendere, cum tamen jus se defendendi habeat. Si autem pater ad hoc filium non cogat, neque directe inducat, indirecte autem per vitae exemplum, vel alio modo occasionem illi praebeat omittendi talia opera, non erit illa sufficiens ratio excusationis, ut a fortiori constat ex dictis de peccato veniali.

30. Difficultas est, an filius deserere parentem licite possit iugrediendo relgionem, si timeat probabiliter se non posse in seculo manere sine orali periculo peccandi mortaliter. quin parens ullo modo ad id praebeat occasionem. - Affirnant multi. —Hinc vero difficultas nascitur circa aliam exceptionem a proposita conclusionc, quam etiam diximus communiter assignari, scilicet, si filius probabiliter timeat se non posse manere in seculo sine gravi et morali periculo peccandi mortaliter, posse licite ingredi religionem, non obstante patris necessitate, etiamsi periculum illud nullo modo a patre proveniat, nec directe, nec indirecte, sed ex alüs humanis occasionibus, etiamsi patrem in quacumque necessitate relinquat ; ita sentiunt auctores citati, Sylvester, verbo Zeeligio, 2, quaest. 1; Cordub., in Summa, q. 14, art. 1; Alens., 3 p., q. 31; et D. Thom., in Quodlib. 3, art. 16, et Quodlib. 10, art. 9, id satis expresse asseruit: at vero in 2. 2. de hoc casu non ita expresse loquitur, sed tantum de priori, ut patet q. 101, art. 4, et ad 1 et 3, et q. 189, art. 6, nam hoc posteriori loco nullam limitationem adhibet, in prioribus vero soium ponit supradictam, quando pater inducit filium ad malum ; ibi tamen in corpore hoc insinuat, dum ait: Si cultus parentum abstrahat nos a cultu Dei, jam non erit pietatis parentum insistere cultui contra Deum. Et haec est ratio hujus limitationis, quia tenemur plus diligere Deum quam parentes, juxta ilud: Qui diligit patrem aut matrem plus quam, me, non est me dignus. Insistere autem obsequio parentum cum morali periculo peccandi mortaliter, esset parentem Dco praeferre ; ergo. Praeterea, quia nemo tenetur subvenire parenti cum tanto detrimento suo, quia nec cum morali periculo mortis corporalis te- netur illi subvenire; ergo multo minus tenebitur cum simili periculo mortis spiritualis.

31. Hatio difficultatis declaratur. — Circa hanc ergo doctrinam, ut dicebam, nascitur ex dictis difficultas, quia pater in eo casu non est ullo modo causa talis periculi filii, etalioquin semper est in potestate et libertate filii cum divina gratia illud periculum superare (in quo est magna differentia inter mortem spiritualem et corporalem); cur ergo privandus pater in eocasu jure suo et obsequio sibi debito, et non potius cogendus est filius et ut patri inserviat, et ut omnem diligentiam adhibeat ad excusandam vel superandam quamcumque occasionem peccati ? Quando enim pater est in causa, merito filius ab eo se defendit, et pater juste deseritur ; quando vero pater nullo modo est causa, sed aliunde ex accidenti provenit, quod humanum est, non videtur vitanda occasio cum injuria parentis, sed aliter superanda. Confirmatur, quia si haec excusatio admittitur, regulariter loquendo, omnis filius ab hac obligatione excusabitur, quia omnes dicent, et moraliter non sine fundamento, se non posse manere in seculo sine periculo peccandi mortaliter.

32. Hesolutio dubii.— Quapropter difficilem censeo Ilimitationem hanc ad praxim applicare, ideoque rarissime admittendam esse, nisi ubi haec omnia concurrerint. Primum, ut periculum extraordinarium sit, nam si ordinarium periculum, quod est in seculo, sufficret, supervacanea esset tota doctrina data. Item si illud periculum non satis est ut homines obligentur seculum deserere, et fieri religiosi, cur debet satis reputari ut excusentur ab obligationibus honestis ab ipsa natura datis? Deinde necessarium est ut periculum sit de materia certa et determinata ; nam si solum sit confuse seu vage periculum peccandi, nunc in hac, nunc in illa materia, prout offerri contingit, non excedit ordiparium periculum peccandi, quanquam contingat hoc periculum esse majus in una persona quam in alia; quod non satis est ad praedictam excusationem. Praeterea oportet speciale periculum esse innatum ex circumstantiis inseparabilibus ab obsequio paterno ; nam si separari possunt, tenebitur potius tales circumstantias vitare, nam hoc modo vitabit periculum, et observabit naturale praeceptum. Deniquc. necessarium existimo periculum tantum esse, ut obliget hominem ad ingressum religionis, si aliter illam occasionem peccandi auferre non potest; quia, ut dicebam, si periculumnon obligat ad fugiendum, cur debet excusare aut dare licentiam fugiendi cum tanto detrimento parentis, et quodammodo contra naturalem obligationem ? Quod si aliter posset illam occasionem vitare, quam ingrediendo religionem, semper tenebitur succurrere parenti quantum possit, quomodocumque in seculo maneat ; quia ergo haec omnia concurrere vix morale est, ideo magna prudentia necessaria est ad admittendam in pariiculari talem excusationem, etiamsi speculative admittatur. Et haec sufficiunt de primo puncto; nam ex dictis satis responsum est ad rationes dubitandi in principio positas, et ad fundamenta prioris sententiae.

PrevBack to TopNext

On this page