Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 6

Caput 6

Utrum propter filiorum aut fratrum necessitatem teneatur quis non ingredi religionem.

CAPUT VI. UTRUM PROPTER FILIORUM AUT FRATRUM NECESSITATEM TENEATUR QUIS NON INGREDI RELIGIONEM.

1. Communis sententia est, parentiem non posse, omissa filii cura, vel in necessitate relicti, deserere illum, aut ingredi religionem. —Sequitur dicendum de obligatione parentis ad filios, an, scilicet , pater teneatur non ingredi religionem propter necessitatem filiorum. In qua re communis resolutio est, majorem esse in hoc genere obligationem patris ad fililum, quam e contrario ; filius enim , ut D. Thomas supra dicit, non obligatur per se ad alendum seu honorandum parentem , nisi per accidens ratione necessitatis ; pater autem non ex accidenti tantum, sed per se ratione sui muneris tenetur alere et instituere fillum, quia est principium ejus. Unde fit ut, non sclum quando filius est in necessitate, sed etiam absolute non possit pater ingredi religionem omissa filii cura, nisi et sufficienter de rebus necessariis illi provideat, et per alios illum instituere, vel sufficienter ejus curam gerere possit; ita D. Thomas 2. 2, queest. 189, art. 6; D. Anton., 3p., titul. 16, cap.2; Turrecr., cap. 1, art. 1, num. 2, dist. 30, et alit. Ratio est eadem cum proportione quae in superiori puncto tacta est, quia haec est naturalis obligatio ex naturali praecepto, et ideo omitti non potest propter opus vel statum non praeceptum. Unde in Concilio Gangrens., quod refertur dist. 30, cap. 14, sic statutum est : S quis dercliguerit proprios filics suos, et non eos aluerit, et quod pietatis est, necessaria non pralwerit, sed sub occasione continentic negligendos putaverit, anathema sit. Cui consonat illud Pauli, 1 ad Timoth. 5: Qui suorum mazaine domesticurum curam non habet, infidelis est, et infideli deterior. ktque haec doctrina sumitur ex D. Thom. 2. 2, quaest. 104, art. 2. ad 9, et quaest. 189. art. 6. Ut autem haec doctrina generaliter vera sit, subintel'igenda est condiüo, uisi jam parens suo muneri satisfecerit , et illud veluti jam deposuerit ; tunc enim alia regula adhibenda est.

2. Tradita doctrina intelligtur de obiigatione erga filium nondum emancipatum. — Unde ad hoc magis explicandum duplex status fili distinguendus est: unus est, quamdiu filius est sub cura parentis; alius est, quando jam est emancipatus. In pricri statu consideratur proprie sub ratione filii. id est, sub actuah subjectione ad patrem, et quatenus est veluti pars ejus, et ideo de filio sic considerato procedit doctrina data, ut constat ex fundamento eius, et sic generaliter vera est. Filius autem emancipatus jam non est sub cura parentis, sed gerit se ut persona omnino su juris, et condistincta, ut sic cicam, et ideo jam non tenetur pater, per se loquendo, alere aut instituere hujusmodi filium , sed supponitur hoc sufficienter fecisse, quando illum emancipavit, et in hoc sensu dici potest jam absolvisse, et exuisse munus et officium patris. Ex quo plane sequitur per se non teneri non ingredi religionem propter curam vel sollicitudinem alendi aut instituendi hujusmodi filium, quia jam illa obligatio naturalis finita est; non enim crat perpetua, sed pro statu naturalis indigentiae filii. Nihilominus tamen existimo ratione necessitatis obligari patrem ad filium emancipatum, eodem genere obligationis quo ipse filius obligatur subvenire parenti in necessitate constituto. Ratio est, quia non minus obligatur pater ex charitate et pietate naturali ad subveniendum filio in necessitate constituto, quam filius teneatur succurrere parenti , quia secundum ordinem charitatis , vel in hac obligatione sunt aequales, vel certe plus pater tenetur diligere filium, quam filius patrem, juxta doctrinam D. Thomae 2. 2, q. 3, art. 9. Item, quia cum vinculum inter patrem et filium reciprocum sit, etiam obhcatio debet esse reciproca, caeteris paribus, quoad statum et quoad necessitatem ; si ergo fillus etiam emancipatus tenetur succurrere parenti in necessitate existent, ergo etiam pater tenetur suecurrere eidem filio in simihli necessitate existenti, etiamsi emancipatus sit; ergo sicut filius non potest licite religionem ingredi, deserendo patrem in necessitate existentem, ita nec pater relinquendo filium, etiam emancipatum, in simili necessitate. Quocirca, licet patris obligatio ad filium sit per se, et illa impleta intelligatur, quando pater sufticienter filium educavit, eique providit, tam in praesenti quam in futurum, non propterea excluditur quin postea etiam possit per accidens obligari ob necessitatem filii, quia paternum vinculum non fuit extinctum, eti in hoc fundatur talis obligatio. Quapropter caetera omnia , quae de obligatione filii dicta sunt, ad hanc patris obligationem possunt applicari, cum sit aequalis seu proportionalis ratio.

3. Dubium est an frater tenentur non ingredi religionem, ut possit subvenire fratri in necessitate.—DPrima conclusio.—Tertium puuctum erat de obligatione ad fratres ratione necessitatis. Nam per se certum est fratrem non obligari ad alendum vel educandum fratrem, etiam minorem natu, quia non est principium ejus; at vero ratione necessitatis obligari potest unus fratrum ad subveniendum aliis; et tunc est dubium an in eo casu possit licite frater ingredi religionem, non obstante fratrum necessitate. Videtur enim ex dictis sequi non posse, applicando illud principium, quod praecepti obligatio praetermitti non potest propter voluntarium consilii opus; nam in hoc etiam casu, secundum se et in mero jure naturali spectato, intercedit naturalis obligatio inter fratres. Nihilominus nec D. Thomas nec alii auctores extendunt hanc obligationem ad fratres inter se, eamqne assignant ut propriam parentum et filiorum inter se. Possumus autem distinctione uti ; nam vel fratres sunt adhuc sub cura parentis, et sic censentur augere necessitatem et indigentiam ejus, ideoque ratione parentis obligari quis potest etiam ad fratres suos, quia tunc considerantur ut pars ejusdem parentis; et quia sub necessitate parentis includuntur omnia, quae pertinent ad statum et munus suum , inter quae praecipuum locum habet conveniens filiorum educatio. Quapropter si mater, verbi gratia, vidua, plures filias virgines habens sub cura et obligatione sua, haberet necessaria ad suam sustentationem, non tamen ad convenientem educationem filiarum, et ad collocandas illas in decenti statu, moraliter censeretur esse in gravi necessitate, in qua non posset hicite a filio deseri propter religionis ingressum, si alioquin possetilli necessitati providere, propter rationem jam tactam.

4. Secunda conclusio. — t vero si fratres per se considerentur separati a parentibus jam defunctis, non obstante gravi necessitate fratrum, posse unumquemque licite ingredi religionem. Probatur a fortiori ex his, quae diximus supra de avo existente etiam in extrema necessitate; non est enim major obligatio ac fratrem quam ad avum, imo videtur esse minor, quia minus habet frater ad fratrem quam nepos ad avum, quia hic saltem mediate habet esse ab illo, fratres vero solum habent concomitantiam, vel similitudinem emanationis ab eodem principio, quae non videtnr esse tanta connexio, ut ratione illius obligetur frater ad subveniendum fratri cum tanto rigore et discrimine. Item explicatur in hunc modum, quia obligatio unius fratris ad alium non est veluti ex justitia ratione proprii juris, vel naturalis subjectionis, quam unus frater habeat in alium, sicut est obligatio inter patrem et filium; sed est obligatio charitatis, major quidem quam sit inter extraneos ratione majoris conjunctionis, non tamen excedens modum illius obligaüonis; ergo, licet instante necessitate de praesenti, vel ad breve tempus, posset esse aliqua oblgatio subveniendi fratribus, etiam differendo ingressum religionis, quia moraliter illud nocumentum pro nihilo reputatur, tamen non petest frater obligari ad expectandum longo tempore, ut in futurum fratribus provideat, quia charitas vel misericordia per se ad hoc non obligant cum illo detrimento, quod moraliter grave reputatur. Est autem haec causa valde rationabilis ad differendum vel omittendum ingressum religionis, quia ex se illud opus est magnae charitatis, et ex natura rei habet magnam decentiam, etiamsi non proveniat ad gradum et rigorem obligationis.

5. Tertia conclusio. —Unde aliqui viri docti existimant, quod, licet quispiam habeat votum religionis, quod ex se jam obligat, tuta conscientia posse differre ingressum ob hujusmodi necessitatem fratrum, etiam sine dispensatione, ad judicium viri prudentis. Ego vero solum existimo illam esse legitimam causam dispensationis, sine illa vero non hcere praetermittere voti obligationem propter illam solam causam. Quia, ut supra dixi, voti obligatio praetermitti non potest propria auctoritate, nisi ipsa prius cesset; non cessat autem ex se seclusa dispensatione, nisi quando materia ejus ratione novae mutationis vel fit incapax obligationis voti, vel certe moraliter creditur non cecidisse pro eo casu sub inten- tionem voventis. In dicto autem casu non est illa sufficiens causa, ut talis materia non sit apta ad obligationem voti, ut patet ex dictis, quia ille ingressus non est prohibitus propter solam illam causam; neque etiam est talis illa circumstantia, ut per se excludat materiam illam ab intentione voventis, quia ordinarie non solent suscipere homines curam fratrum suorum cum tanto onere et detrimento suo ultra id quod ex praecepto naturaii tepnentur. Et ideo nisi aliunde constiterit satis probabili conjectura non fuisse intentionem voventis obligari pro illo casu, non posse credo auctoritate propria voti observationem praetermittere.

PrevBack to TopNext

On this page