Caput 7
Caput 7
Utrum qui debitis oneratus est, vel obnoxius rationibus reddendis, aut delictorum ponis, fossit licite religionem ingredi.
CAPUT VII. UTRUM QUI DEBITIS ONERATUS EST, VEL OBNOXIUS RATIONIBUS REDDENDIS, AUT DELICTORUM PONIS, FOSSIT LICITE RELIGIONEM INGREDI.
1. Prima, et cominunis assertio : ingrediens religionem tenetur, si habeat, prius solvere debita sncerta. — VPotest quaestio haec tractari secundum cominune et ordinarium jus, vel secundum speciale editum a Sixto V, in quodam Motu proprio de hac re. Prius ergo tractabitur priori modo prout a Doctoribus tractata est. Deinde adjungemus ea, quae specialiter a Sixto sunt addita. Duplicia igitur debita distinguenda sunt: quaedam incerta , quae nulli certae personae sunt restituenda, de quibus nulla est controversia inter auctores; quia omnes docent haec non impedire ingressum religionis. Nam si homo habeat unde his debiüs satisfaciat, et illa bona simul cum persona tribuat religioni, satis superque restituit, quia in opus satis pium illa bona expendit. Quod si nolit ea religioni donare, tenetur sine dubio in pauperes vel alios pios usus expendere totam quantitatem bonorum, quam incertis creditoribus debet , quia, cum possit, non est cur excusetur. Neque enim huic debito satisfacit per ingressum religionis, seu per traditionem suae personae, quam religioni facit, quia sunt bona diversarum rationum, et prius debitum reale est, quod per bona ejusdem ordinis solvendum est. Posset autem illud habere locum, quando illud debitum esset tantum ex alo priori voto ; nam si quis vovisset dare centum in eleemosynam, et postea vellet iugredi religionem, posset non dare illam eleemosynam, sed parentibus bona relinquere, si tamen id faceret per modum commutationis, quia, ut supra dixi, votum reale potest in personale commutari. Unde hoc non solum verum habet, quando votum prius non determinabat certam personem, vel locum, sed etiam si factum fuerit certo hospitali aut monasterio, etc. Neque oportet ut bullam compositionis accipiat, quod significavit Palac., dict. d. 38, disp. 1, conc. 7, quia ubi non est obligatio, non est necessaria compositio ; facta autem commutatione nulla relinquitur obligatio. Et ratio a priori est, quia per prius votum nullum acquisitum est jus hospitali, etc., ut supra notavimus, et videri potest Palud., dict. d. 38, q. 4, art. 2. At vero, si talis persona sit impotens ad restituendum, excusatur, et consequenter potest libere ingredi religionem, nec tenetur prius quaerere aut lucrari unde restituat, imo nec per breve tempus expectare, etiamsi certo speret intra illud habiturum unde solvat, quia cum nulli certae personae restitutio sit facienda , non multum interest creditoribus, etiamsi omittatur propter praesentem impotentiam ; nam si ex plis eleemosynis aliquod spirituale commodum posset in eo redundare, hoc potest facile per orationes, et alia religionis opera supplere; unde cum alias in praesenti nulla sint bona, quae actu sint obnoxia illi obligationi, non est cur obligetur debitor ad expectanda alia bona cum dilatione religionis.
2. Secunda assertio: si debitum est certum, et persona, sit simpliciter impotens ad solvendum, potest statim ingredi religionem ; si tamen habeat spem provimam selvendi, tenetur eapectare ut prius selvat. — Aliud est debitum certum, quod constat prius esse solvendum, si facultas adsit. Difficultas vero est, quando persona est impotens ad solvendum. Et tunc si sit impotens simpliciter, seu in re et in spe, quia nec in praesenti habet unde restituat, nec sperat habere, quia et ignorat artem qua id lucretur, et si quid comparare sperat, toto illo indiget ad sui sustentationem, et in illo casu etiam est certum posse statim ingredi religionem, quia perinde est excusatus a solutione debiti, ac si nihil deberet, neque ullam injuriam facit creditoribus ingrediendo ; quia inanis est actio creditoris, quam inopia debitoris excludit. Ait vero Supplem. Gabrielis, in 4, d. 38, q. 2, art. 3, concl. 3, in eo casu petendam esse a judice facultatem. Sed id non est necessarium, quia nullum est jus quod ad id obliget; satis ergo est, si quae habuerit bona, creditoribus relinquere ; et si aliquod posset sequi scandalum, illud tollere, procurando ut tam publice constet de sua impotentia, quam constet de debito. E contrario vero, licet homo actu non habeat unde solvat, si tamen habet in spe proxima, tenetur expectare aliquantulum temporis, ut prius debitum solvat, quam religionem iaugrediatur, ut si sperat ex fructibus beneficii vel haereditatis intra annum solvere. Ratio est, quia nemo potest ingredi religionem cum injuria tertii, neque transgredi naturale praeceptum propter faciendum opus consilii, ut in superiori capite dictum est; sed in eo casu injuraa fieret creditori, et naturale praeceptum justitia obligaret ad solvendum illi debitum; ergo. Nec dici potest hanc obligationem cessasse propter praesentem impotentiam, quia ilia non est impotentia simpliciter, sed secundum quid. Nam cum praeceptum iliud afflirmativum sit quatenus ad actum oppositum obligat, negativum autem quatenus obligat ad non retinendan rem alienam, priori ratione obligat ad restituendum tempore congruo, quando prassens commodum non est ; posteriori autem ratione obligat, ut non se reddat impotentem ad restituendum, ut fieret per ingressum religionis. Nam revera in eo casu non poterat antea dici moraliter impotens, quia quod brevi tempore certo speratur, quasi praesens moraliter reputatur; neque illa mora seu detentio est nocumentum aut gravamen magni momenti, secundum moralem aestimationem, ut ob eam rem excusetur quis a debita justitia alteri persolvenda; atque hoc magis constabit ex sequenti puncto.
3. Difficultas est quando debitor per longum tempus polest solvere. — Prima opinio docet non posse tunc licite ingredi religionem.— Conlroversia ergo est, quando debitor licet actu et in spe proxima impotens sit, sperat autem diuturno labore et industria, vel alia via paulatim solvere per longum tempus , an teneatur differre ingressum religionis donec plene solvat. In qua re, prima sententia est non posse hujusmodi debitorem tuta conscientia ingredi religionem, sed peccare contra justitiam ; ita sentit Medina, C. de Restitut., q. 3, causa 8, citans Gerson., 2 p., alphab. 39, litt. X et Y, qui dicit multos Doctores Parisienses huic sententiae subscripsisse ; tenet etiam Major, in 4, d. 38, quaest. 2, circa finem; idem tenet Navar., in comment. 1, de Regul., numero septimo, et comment. 2, numero 42; et idem sentit Cordub., in Summ., q. 182, quamvis non omnino dictis auctoribus conseniat. Fundamentum hujus sententiae est illud idem quod de obligatione ad parentes tractatum est; nam principium ibi sumptum, quod propter opus consilii non est omittendum opus praecepti, generale est, et non arctatur ad solam materiam seu obligationem pietatis, ut per se constat ; fundatur enim in ipsa generali necessitate praecepti divini et naturalis in quo ordine praeceptum justitie magnam habet vim , quale est illud quod debitor in hoc casu tenetur. Nam tenetur ex justitia solvere ; ergo et uti mediis moraliter necessariis et convenientibus ad solvendum ; ergo et laborare, et honesto modo lucrari ut solvat; ergo, per se loquendo, et non existente statu rcligionis, tenetur non se reddere inhabilem ad solvendum , nec se obligare ad aliquid quod talem solutionem , vel media ad illam convenientia impediant ; ergo non licet etiam intuitu religionis debitorem suo jure vel justa spe privare; quia bonum illud, quod religio praeter caetera habet, licet majus sit, non est tamen necessarium, neque placet Deo cum injuria tertii ; nec licet alicui cum aliena injuria vel nocumento lccupletari, ut dicitur in c. Suam, de Poenis. Confirmatur primo, quia perinde est retinere aliena invito domino, et ea furari; sed nunquam licet aliena rapere propter aliud opus bonum faciendum ; ergo. Secundo confirmatur, quia ob hanc causam non licet conjugi ingredi religionem juxta naturalem obligationem quam habet ; idemque est de servo, et similibus ; et specialiter urget Navar., c. Commissum, de Sponsalib., ubi dicitur eum, qui sub juramento promiserat ducere aliquam, si velit ingredi religionem , prius debere implere promissum , et postea ingredi.
4. Eadem opinio tenet tale debitum non eaLtingui per professionem.—CQuia vero auctores hujus opinionis fatentur, quod necessarium est, professionem esse validam, si ab hujusmodi debitore ante debitam solutionem injuste fiat , ideo consequenter dicunt in eo casu non extingui obligationem per talem professionem, sed teneri hunc debitorem ad procurandum, vel lucrandum in religione unde solvat, petita a praelato licentia, quam ipse in eo casu dare tenebitur; quod si intra religionem hoc non possit, speret autem fore ut possit, si ad tempus religionem egrediatur, etiam ad hoc teneri, si absque scandalo possit, et de licentia praelati, nam sine illa non debet id facere, sed tunc excusabitur propter impotentiam, quamvis ipse superior non ma- neat in conscientia tutus. Verumtamen de hoc secundo puncto dicemus late infra agendo de professione, et de simili obligatione filorum ad parentes ; nam eadem esset ratio de utroque puncto, supposito in praesenti opinione recitata.
5. Secunda opinio docet, si debitum est reale, satis facere debitorem, si reddat quantum potest, cedendo suis bonis in fuvorem creditoris. — Si vero sit persouale, non potest ingredi, nisi prius solvat. — Nihilominus est secunda opinio, quae distinguit duplex debitum: unum mere reale, aliud personale, quo persona ipsa obligata est ad aliquid certum agendum vel reddendum. De priori ait haec opinio, satisfacere debitorem, si reddat quantum potest, cedendo bonis suis in favorem creditoris, et ideo si hoc faciat, posse tuta conscientia ingredi religionem, ita ut nulla obligatione solvendi talis debiti amplius teneatur. In posteriori autem casu non posset ingredi, nisi prius solvat debita. Haec est D. Thomae sententia, 2. 2, quaest. 189, art. 6, ad 3. Quamvis enim Navar. et nonnulli alii conentur D. Thom. adducere in contrariam sententiam, re tamen vera haec est ejus opinio, ut constat facile tam ex distinctione, quam ex ratione ejusdem. Et ita intellexit et sequitur Palud., in 4, dist. 38, q. 3; et Sylvest., verbo RHeligio, 2, q. 4, ubi citat pro hac sententia Archidiaconum, Uldarium, et Summam confessorum; citat etiam Raymundum, qui eamdem sententiam tenuit cum aliqua limitatione, nimirum, quod si post ingressum talis personae, et professionem, religio ratione illius aliqua bona acquirat per donationem, successionem, vel testamentum , tenebitur ex illis debitum solvere , quantum illa suffecerint ; ipse tamen non putat limitationem hanc esse necessariam. Pro eadem sententia refert Navar. Innocentium et communem sententiam in rubrica, et in c. 1 de Obligatis ad ratiocin. Fundamentum D. Thomee est, quia propter pecuniam secundum jura civilia persona liberi hominis non obligatur, sed solum res, quia persona liberi hominis superat omnem pecuniae aestimationem ; ergo exhibendo omnes res suas ad debiti satisfactionem, liber manet ut de se possit disponere, atque adeo religionem ingredi. Ex qua ratioue constat D. Thomam in ea parte non tantum loqui de debito incerto, quia illud principium absolute de debito pecuniae (qued nos vocavimus pure reale) ab eo assumitur. Item constat non ioqui tantum de illo qui lucrari non potest ad solvendum debitum, ut ahi interpretantur. Sed non recte, tum quia expresse dicit, exhibendo res suas. non teneri manere in seculo, ut procuret unde debitum solvat; supponit ergo aliquam spem et potestatem acquirendi, alias non oporteret illum specialiter excusare; tum etiam quia D. Thomas non fundatur in impotentia simpliciter, qualis esset in eo casu; sed fundatur in carentia personalis obligationis.
6. Evcertitur fundamentum contrarie opinionis.—bBtque ita ex hoc principio ruit fundamentum contrariae sententiae, quatenus contra hanc partem procedit; negatur enim quod in tali homine, postquam res suas omnes, quantum potuit, ad solvendum exhibuit, maneat aliqua obligatio naturalis, quae per ingressum religionis vioietur; sed potius, quia nulla talis obligatio manet, libere potest religionem ingredi ; quod autem non maneat, probatum est, quia obligatio pure realis non adhaeret personae, sed rebus, et ideo exhibitis rebus, libera manet persona; alias si obnoxia maneret ad lucrandum, et quaerendum unde solveret, eo ipso maneret ex parte privata libertate sua; imo cogi posset ad serviendum creditori, si illo modo, et non alio potest debitum solvere ; quod tamen non ita est, quia persona libera non obligatur cum tanto onere ex debito reali, seu pecuniario. Unde fit ut in eo casu non solum religionis causa, sed etiam simpliciter et absolute, quia jam fecit quod tenebatur, posset de sua persona libere disponere, exercendo, verbi gratia, munus honorificum, potius quam lucrativum, et sic de aliis. Cum autem in hac parte cum S. Thoma dicitur satisfacere hunc debitorem cedendo bonis suis, non est intelligendum de cessione legali, id est, cum quibusdam caeremoniis jure civili introductis, quae non fiunt sine infamia et dedecore, et ad forum conscientiae nihil pertinent ; sed intelligitur de largitione omnium bonorum, quantum moraliter potest secundum rectam rationem; per hoc enim satisfacere videtur suae obligationi in conscientia.
1. Probatur conclusio quoad debita personalia. — Altera pars de debitis personalibus videtur mihi significari a D. Thoma, cum ait: Ille qui est obligatus ad aliquid certwm , non potest illud praetermittere, facultate existente ; ibi enim clare loquitur de obligatione personali. Item, id declarat exemplum, quod statim subdit, scilicet eum, qui reddendis rationibus obnoxius est, teneri prius huic debito satisfacere , quam religionem ingrediatur, juxta cap. 1 de Obligatis ad rat., cum communi , et gloss. ibidem. Nam hujus ratio non videtur esse alia, nisi quia illud debitum est personale. Unde cum D. Thom. subdit idem esse in quolibet debito certo, non videtur per debitum certum intelligere illud, quod debetur certae personae, etiamsi reale tantum sit , nam, licet sit verum tale debitum prius esse solvendum, si facultas adsit, idem tamen dici posset de debito incerto, ut in principio declaravimus ; intelligit ergo id quod non tantum est debitum pecuniae ( de hoc enim postea loquitur), sed quod est alicujus certae obligationis personalis. Fundamentum autem hujus partis est illud idem quo prior sententia nitebatur , addendo hic cessare principium, quo fundata est prior pars hujus sententiae ; nam, licet ex debito pecunia non obligetur persona libera, ex directa personali obligatione obligari potest; ergo non hcet hac obligatione praetermissa religionem ingredi, juxta latius dicta superiori sectione, et in fundamento praecedentis opinionis.
8. Instantia allata solvitur. — Dices hoc ad summum procedere in illo, qui potest prius implere hujusmodi debitum, in quo sensu locutus est aperte D. Thomas, ut patet ex illis verbis : Non licet pretermittere hoc debitum fucultate existente. Nos autem loquimur in eo, qui in praesenti non potest implere obligationem suam. Respondeo prius quaestionem esse de illo, qui potest implere obligationem suam, si in seculo maneat, non vero potest illam implere, si religionem ingrediatur, vel statim, vel intra breve tempus; et in eo casu dicit haec sententia teneri ad perdurandum in seculo toto tempore necessario ad implendum illud debitum, etiamsi diuturnum sit. Et in hoc constituit differentiam inter debitum reale et personale ; quia propter illud non obligatur quis longo tempore in seculo commorari, etiamsi in illo possit reale debitum solvere ; quod secus est in personali. Et hoc confirmant exempla de servo, de conjugato, et de filio, quae tamen non procedunt contra priorem partem, quia istarum personarum debita personalia sunt, et non tantum realia.
9. Difficultas est in hac ultima assertione luenda. — Verumtamen haec posterior pars, in hac generalitate, et sine limitatione accepta, difficultatem habet. Primo, quia si quis promisit servire alicui per aliquot annos, vel docere, seu legere, etc., etiam cum juramen- to, potest nihilominus relgionem ingredi, ut fatentur omnes auctores, etiam citati in primo puncto, et tamen illud debitum personale est, cum sit ad propriam actionem, et per propriam obligationem ipsius personae. Idemque est ex sententia eorumdem auctorum , si promisit aliquam pecuniae quantitatem ; nam si statim non est solvenda, non tenetur expectare aut quaerere unde solvat, et tamen illud debitum, ex parte rei promissae licet videatur reale, in se potius est personale, quia immediate contractum est per obligationem personae ; et certe si illud reale reputatur ratione materiae, cum id judicium sit quoad rem praesentem de promissione officii, seu actionis personalis , et de promissione pecuniae, in universum erit eadem ratio, idemque judicium de obligatione personali ac reali, atque ita ruit praedicta distinctio. Ratio autem generalis quoad actiones personales reddi potest, quia in omni humana promissione intelligitur subintellecta conditio, seu exceptio melioris frugis ; etenim si in ipso matrimonio rato, quod est maximum vinculum, quod ex humano pacto nasci potest, talis conditio subintelligitur , multo magis videtur in quocumque alio pacto humano intelligenda ; unde etiam promissio matrimonii per sponsalia jurata illam includit ; nec tenetur quis in rigore prius matrimonium contrahere, quam religionem ingrediatur, ut in superioribus diximus ; ubi etiam respondimus ad c. Commissum, quod Navar. citat, non loqui de rigore praecepti, sed de consilio, et non in universum, nec per se, sed aliquando ad vitandum scandalum. Idem ergo erit de quacumque alia simili promissione propriae personae ad aliquod obsequium et munus.
10. Tertia opinio asserit debitorem posse liciie ingredi religionem , quando sine longa mora non potest solvere debitum, quodcumque illud sit. — Propter haec est tertia sententia, quae non admittit distinctionem datam in secunda opinione, asseritque in universum contra primam, debitorem , qui non potest sine longa mora in seculo satisfacere creditori suo, posse tuta conscientia ingredi religionem, praetermisso tali debito, sive sit debitum pecuniae, sive personalis obsequii vel actionis; et sive sit debitum contractum ex re accepta, ut in mutuo, sive ex promissione spontanea, etiam cum obligatione justitiae ; nam vix potest inter haec omnia rationabilis assignari differentia. Praeter rationes autem proxime insinuatas, potest hic addi alia, quia nemo obligatur ad restituendum, seu solvendum humanum debitum cum notabih detrimento sui, et ita nemo cogitur mendicare, aut notabiliter cadere a suo statu , ut solvat debitum; nec ctiam implere promissum cum notabili infamia sua. Et ita non recte aequiparantur, quoad praesens attinet, non furari et restituere alienum; nam illud prius est pure negativum. cujus oppositum est intrinsece malum, ita ut nunquam liceat, nisi ubi acceptio rei alienae desinat esse furtum, ut in extrema necessitate. At vero secundum, qua parte affirmativum est, non pro semper obligat , sed propter varias causas licet interdum non solvere dcbita; una autem ex praecipuis est, quando id fieri non potest sine magno detrimento creditoris, ut exemplis deciaratum est. Sed differre ingressum religionis per multum tempus, est maximum detrimentum, quia est in bonis maximi momenti, et praesertim quia cum tali dilatione ordinarie est conjunctum periculum, et peccandti saepius mortaliter, et desistendi omnino a proposito inerediendi religionem; non ergo tenetur cum tanto detrimento debitum solvere, vel promissum implere. Et in hanc sententiam inchnant magis Canonistae in illo titulo de Obligatis ad rat., nam revera nihil distinguunt de debito pecuniae, vel personali ad alias actiones, ut patet ex Panorm. ibi, n. 8, citans ibi Innoc., et Hostiens., et Archidiaconum, in cap. Praterea, b4 d., et Speculatorem, de Statu monach., S 1, vers. vigesimo nono.
11. Propouuntur difficultates contra hanc opinionem. — Verumtamen haec sententia ita etiam generatim sumpta non caret scrupulo et difficultate, quia videtur nimiam hcentiam concedere omnibus debitoribus. Nam si illud principium universaliter verum est, scilicet, in omnibus pactis humanis, per quae homo obligatur ad aliquid, subintelligi exceptionem libertatis transeundi ad religionem, sequeretur etiam servum posse ingredi religionem invito domino; quamvis enim ipse se in servum vendidisset, conditio illa subintelligenda fuisset, quia illud est quoddam humanum pactum. Item quamvis aliquis recepisset anticipatum stipendium pro munere, ad quod exercendum se obligavit, posset, non obstante illo debito, ingredi religionem, ctiam non restituto stipendio, si non posset, nec impleto munere, si diu expectare oporteret. Conscquens autem videtur valde alienum a justitiae aequitate. Praeterea principium illud nec ex jurc habetur, nec sufficienti ratione con- vincitur; quomodo ergo possumus tanta faciIitate hanc licentiam dare contra justitiae obhgationem? Praeterea periculum illud, vel magnum deirimentum, quod allegatur ex parte debitoris, ut excusetur a solutione debiti propter ingressum religionis, non est morale, nec videtur admittendum in hac matcria; alias idem posset allegare filius respectu patris, et conjux respectu conjugis, et servus respectu domini, et obligatus ad ratiocinia respectu creditoris. Illud ergo detrimentum non est in bonis necessariis, imo neque necessario infert nocumentum ; nam si quis velit diligentem industriam adhibere, potest detrimentum illud bonis operibus compensare, aut vitare ; periculum autem, si commune et ordinarium sit, non sufficit ad excusationem; si autem sit extraordinarium, est valde accidentarium , et non est propter illud constituenda regula generalis, sed potius illa futura esset quaedam exceptio a generali recula posita, sicut diximus de obligatione filii ad parentes.
12. Resolutio vera est, priorem opinionem esse praferendam , cum delita tamen moderatione. — Omnibus ergo attente consideratis, quamrvis haec posterior opinio pia sit, prima tamen in rigore juris videtur vera, si tamen cum debito moderamine judicio viri prudentis accipiatur; haec est cnim una ex praecipuis difficultatibus hujus puncti, quia non potest ulla generalis regula dari, quae non plures patiatur exceptiones, ut patet ex praedictis auctoribus. Considerando nihilominus id quod est per se, videtur pro regula statuendum, ut debitum justitia solvatur, si moraliter potest, priusquam per ingressum religionis homo fiat inbabilis ad illud solvendum. Quod etiam in debito pecuniae verum habet, quia hoc debitum in conscientia etiam cadit in ipsam personam; unde si non possit statim solvere, tenetur quam primum possit; et licet actu non habeat, si habet in spe, vel potentia proxima, tenetur suam industriam adhibere, ut solvat, nec tunc satisfaceret cedendo bonis, quae in praesenti habet, quia esset fraudulenta illa bonorum cessio, ut recte dixit Navar. supra. Hoc autem ita moderandum est, ut necesse sit spem illam solvendi debitum, esse moraliter certam, nam propter spem dubiam non debet quis obligari cum tanto onere. Oportet etiam ut non cogatur quis vel illis negotiationibus insistere, quae de se implicant ad peccatum, ut sunt mercaturae, et similia, praesertim si persona sit ex- perta periculum in eo lucrandi genere. Nec etiam cogenda est ad petendum vel mendicandum ut solvat, nec ad exercendas viliores actiones, et indecentes suo statui. Unde si aliter non posset solvere, censeretur simphciter impotens; si tamen aliunde sit certa spes solvendi ordinaria industria, et decenti ac honesta actione, non video cur propter solam temporis dilationem admittenda sit excusatio, per se loquendo, quod ideo addo, quia si interveniat speciale periculum propriae animzae, ratione illius excusabitur, ut supra de fiiio dictum est.
13. Hoc autem maxime locum habet, quando obligatio nascitur ex jure proprio et intrinseco alterius, vel ratione rei ab illo acceptae, vel ratione damni eidem illati ; nam si oriatur ex sola promissione, mitius interpretanda est obligatio, nam cum oriatur ex voluntate promittentis, non videtur esse intentionis suae se obligare cum tanto rigore et discrimine ; imo raro aut nunquam obligatur quis ex vi promissionis ad lucrandum unde illam solvat, nisi in ipsa promissione hoc fuerit expressum. Atque hinc etiam in aliis debitis et obligationibus ad aliquas actiones attendendum imprimis videtur, an oblgatio adhuc permaneat in vi promissionis, vel jam transierit in transactionem, seu translationem dominii cum traditione , ut contingit in servitute, nain in hoc posteriori casu jam non potest res aliena usurpari ; in priori autem adhuc datur locus retrocedendi ex jusia causa, vel mutatione denuo insurgente. Et ideo tunc considerandum est, an non implere pactum sit notabile detrimentum alterius, nam si non sit, non erit rationabiliter invitus, ideoque poterit alius religionem ingredi. Saepe autem nocumentum hoc est parvi momenti, quia cum obligatio sit mutua et aequalis, altero non implente, alius etiam obligatione liberatur ; et frequentius contingit pon deesse alium, qui actionem illam possit implere. Quando autem hoc copntigerit, etiam is, qui obligatus erat, satisfaciet implendo per alium, ut ipse possit religionem ingredi, et creditor tenebitur vel id acceptare, vel alteri libertatem concedere, ut si velit, religionem ingrediatur. Et juxta haec ferendum est judicium in similibus casibus. Fundamenta etiam omnium opinionum hoc modo facile conciliantur et dissolvuntur. Nam argumenta primae sententiae mihi probant, per se loquendo, generalem regulam servandam esse , ut obligatio justitiae prius impleatur, expectando necessa- rium tempus, etiam diuturnum, si sit ceria spes solvendi. Aliarum vero opinionum argumenta solum probant per accidens contingere posse, ut haec obhigatio cesset, vel quod non sit tanti momenti, ut propter illam expectandum sit tanto tempore cum magno dispendio, ita ut creditor rationabiliter non possit resistere, seu esse invitus, ad quod discernendum in particulari dicimus judicium prudentis viri esse necessarium. Ad quid vero teneatur debitor, si vel lcite vel illicite professionem faciat, vel religio ratione illius, tractabimus infra post sequentem disputationem.
14. Superest dicendum quid hac in materia jus novum disposuerit. — Hactenus exposui quid ex natura rei vel jure antiquo iu hoc puncto dicendum sit, nunc explicandum est breviter jus novum, quod additum est a Sixto V,in constitutione contra illegitimos, criminosos, et reddendis rationibus obnoxios ad aliquam religionem transire volentes. De cujus prima parte , quae ad illegitimos spectat, nihil in prassenti dicepdum est, tum quia ad punctum, quod nunc tractamus , non pertinet; tum etiam quia constitutio illa quoad hanc partem revocata est, et ad terminos juris communis redacta.
15. Exponitur constitulio Sixti V. — Secunda vero pars de criminosis magis concernit prasentem quaestionem, nam criminosus ratione delicti est debitor, et obnoxius poenae. Hos ergo criminosos ve! suspectos de crimine ad religionem perpetuo inhabiles declaravit Sixtus, et si temere admittantur, tam susceptionem habitus quam professionem nuliam declarat, ac propterea licere quibuscumque judicibus contra eos procedere, etc. Qui autem criminosorum nomine comprehendantur, illis verbis declarat, dum ait, non esse aliquos adultos viros majores 16 annis in aliquam religionem recipiendos , nisi post factam diligentem inquisitionem de eorum vita anteacta: Ex accurata informatione , et fide digna relatione compertum et evploratum sit. eos neque aliquorum criminuwn, qualia sunt homicidia, furta, latrocinia, vel alia similia et graviora, reos vel suspectos emistere, ut propterea damnati sint, aut ne damuentur formident. In declaratione vero quam idem Pontfex circa priorem constitutionem fecit, haec verba ait : Contra criminosos vero, quorum professio eadem constitutione nostra arrita declaratur, ac propterea juducilus et curiis secularibus procedendi facultas conceditur , tunc demwn id locum habere volumus, et non aliter, eun actis publicis constiterit ipsos judices, et curiam seculurem ante susceptionem habitus de ipso crimine adversus eos accusationem suscepisse, vel inguisitionem instituisse.
16. Propter crimina occulta non est quis criminosus in ordine ad effectus hic positos. — Itaque ex hac declaratione imprimis intelligere licet, quando crimina sunt occulta, non comprehendi sub hac dispositione , neque qui ea commiserunt, censeri criminosos in ordine ad hunc effectum. Est autem considerandum ex crimine triplicem effectum oriri posse, qui religionis ingressum aliquo modo impediat. Primus est obligatio in conscienta, et ex justitia commutativa ad restituendum damnum illatum, vel satisfaciendum pro injuria facta ; et hoc modo non considerantur crimina in praedicta constitatione, sed revccantur ad alia debita ; idemque judicium de illis ferendum est, quod de aliis rigorosis debitis ; et quoad hoc nihil refert, quod talia crimina sint occulta, quia ex illis per se et intrinsece nascitur hoc debitum , non ex illorum notitia. Secundus effectus est infamia, quae locum non habet in criminibus occultis, neque illam videtur per se considerasse PonUfex, ut statim constabit. Tertius effectus est relinquere delinquentem obnoxium poenae sumendse, vel infligendae per publicam potestatem ; et hunc effectum videtur Pontifex praecipue considerasse. Censuit enim ad Reipublica bonum pertinere, ut malefactores praetextu religionis debitas poenas non eftugiant, et ob hoc praecipue illos in religione recipi prohibuit. Quod facile colligi potest ex illis verbis : Alii post furta, latrocinia, rapinas , homicidia , aliave facinora patrata , etiam banniti, aut dumnati , seu qui meritas pro suis delictis penas meruerunt, non pia intentione, sed ad evitandum legum et judiciorum severitatem, quia tuto in seculo vivere non possunt, tunc demum querunt a religione auailum, quando aliunde illud non sperant ; et infra : Ut his quoque subterfugii et impunitatis spes omnino tollatur , auctoritate Apostolica, etc. Ecce constat intentionem Pontificis fuisse, ut hic tertius effectus criminum in hujusmodi personis non impediatur praetextu religionis. QOuia ergo crimina occulta non puniuntur a Republica, neque aliquis timet supplicium eorum, quamdiu occulta sunt, ideo noluit Pontifex criminosos occultos sub hac dispositione comprehendere.
17. Comprehenditur hic criminosus propter crimen publicum. — Quoniam vero multis mo- dis contingit crimen esse occultum vel pubhcum, ad tollendam ambiguitatem declaravit Pontifex oporiere, ut de tali crimine judicium publicum per accusationem vel inquisitionem inchoatum sit, et quod de tali inchoatione actis publicis constet, ita ut aliae probationes non sufficiant, non enim sine causa positum est illud verbum, artis publicis. Inquisitionem autem illam intelligendam censeo, quae in particulari et juste facta sit, vel quae ad manifestationem ipsius malefactoris in particulari terminata sit. Nam inquisitio, quae generatim fieri solet de malefactore, quando delictum est publicum, et persona malefactoris omnino occulta, non suffticit ad personam ipsam inhabilem reddendam, si ejus delictum non amplius manifestatur. Et eadem ratione, si nulla praecedente infamia, nec semiplena probatione, judex de aliquo in particulari injuste inquirat, non propterea sub hoc decreto comprehendi credendus est; quia sine dubio Pontifex de justa inquisitione locutus est, neque injusta per se damnum aliquod inferre debet. Dico autem per se, quia si contingat illa occasione manifestari delictum, et postea juridice contra malefactorem procedi, jam inde contrahetur inhabilitas, et quod talis injusta occasio praecesserit, est per accidens.
18. Tale crimen debet esse publicum non solum notorietate facti, sed etiam juris aliquo modo. — Atque hinc constat oportere ad hoc impedimentum, crimen esse publicum, non tantum notorietate facti, sed etiam juris alquo modo; quia, licet necesse non sit per sententiam vel punitionem juridicam esse declarandum , oportet saltem ut publica delatio ejus facta sit per accusationem, vel inquisitionem juridicam, et publicis actis contestata. Quapropter, licet alio modo delictum sit publicum, ita ut gravem etiam infamiam gereret, non impediet ingressum religionis, quantum est ex vi hujus constitutionis Sixti; quod licet fortasse in illa sola non esset ita manifestum, in ejusdem declaratione satis explicatum est. Dicere vero posset aliquis in praedicta declaratione solum dgici, professionem aut receptionem tunc esse irritam, quando crimina ad judicium sunt delata ; non tamen dici, si de illis sufficienter alias constet, non impedire receptionem, saltem ne licite fiat. Respondeo, in priori constitutione tantum fuisse factam prohibitionem irritantem, et ideo, quando haec postea limitatur, vel limitata declaratur, non est unde aliam puram prohibitionem pro aliis casibus colligamus ; ergo ex vi hujus constitutionis illa receptio non est illicita, sed judicandum est vel ex particularibus constitutionibus uniuscujusque religionis, vel ex natura rei, considerata decentia vel utilitate talis personae ad statum religiosum.
19. Dubium in hac materia.—Resolutio vera. —TQuia vero praedicta constitutio dicit: Hoscrianinosos perpetuo inkabiles declaramus, dubitari potest an hoc impedimentum duret, etiam peracta lite, et quamvis contingat reum in humano judicio absolvi, si revera illud commisit, et de illo fuit in judicio accusatus vel inquisitus. Ratio dubitandi est, quia hoc tantum ibi postulatur, et si semel factum est, perpetuo manet, et alioquin inhabilitas etiam perpetuo imponitur. Nihilominus censeo illud impedimentum non esse simpliciter perpetuum, sed solum quamdiu durat status, pro quo aliquis criminosus est, ac merito dicitur; ad quod satis non est crimen fecisse, et de illo accusatum esse ; sed oportet causam nondum esse terminatam et purgatum delictum. Quocirca, si post accusationem vel inquisitionem reus est absolutus, et declaratus innocens, existimo licite et valide posse ingredi religionem, etiamsi forte contingat in re ipsa perpetrasse delictum, quia illud jam censendum est omnino occultum, et accusatio vel inquisitiojam perabsolutionem terminata est, et perinde reputatur ac si non praecessisset. Hanc autem esse intentionem Pontificis, patetex illis verbis: Adevitandam legum et judiciorum seceritatem, quia tuto in seculo vivere non possunt ; haec enim non conveniunt ei, qui post accusationem vel inquisitionem absolutus est; tum etiam ex illis, ut propterea damnati sint, aut ne damnentur, formident ; nam haec etiam moraliter non habent locum in dicto casu. Quin etiam probabile censeo, etiamsi quis de tali crimine juridice convictus sit, et ad poenam damnatus, si jam peenam impositam implevit, et tam Reipublicae quam parti satisfecit, jam manere expeditum ad religionem, quantum est ex juris constitutione ; nam, ut dixi, et ex verbis citatis constat, intentio Pontificis solum est praecavere ne colore religionis criminosi maneant impuniti. Item, quia nulla ratio permittit ut crimen perpetuo duret, etiam post perfectam satisfactionem exhibitam. Unde in hoc casu jam cessat omnis ratio, et fundamentum istius constitutionis; quod si fortasse duret infamia, jam ille est alius titulus, qui in hac lege non consideratur, sed ex aliis judicandum de illo est. Cum ergo in illa consti- tutione dicitur, ut propterea damnati sint, intelligendum est de his fugitivis, qui in absentia damnantur ; quia vero nunquam satisfecerunt, semper sunt criminum rei; nam qui condigne satisfecit, jam dici non potest reus criminis, prout ibi appellatur; eamdem ergo vim habet nomen criminosi, scilicet, ut eum tantum comprehendat , qui adhuc est reus criminis in foro contentioso, in quo causa ejus per accusationem vel inquisitionem inchoata est. Quae autem crimina ad hoc sufficiant, satis ab ipso Pontifice declaratum est, et ex eis facile erit de caeteris judicare.
20. Quid disposuerit Pontifes circa ingenti ere alieno gravatos, et rationibus reddendis obnocios.—bicendum superest de tertio membro, quod ad prassens caput maxime pertinet, et in titulo continetur sub illis verbis, et reddendis rationibus obnomius; in Constitutione autem ipsa per haec verba declaratur: JVeque ingenti ere uiieno supra vires facultatum suarum gravatos, vel reddendis ratiociniis ita obncaros, ut em hujusmodi causa lis vel molestia eis jam illata, vel timendum sit neinferatur. Et infra hos etiam facit inhabiles ad religionem, et tam receptionem quam professionem eorum irritam reddit. Unde quoad hunc effectum est sine dubio novum hoc jus; quoad ipsam vero prohibitionem nonnihil favet haec constitutio resolutioni a nobis datae in priori puncto. Expendendum nihilominus est in priori parte hujus decisionis verbum illud, ingenti ere alieno ; nam ibi significatur, non quaecumque debita, sed magna et ingentia computanda esse ad hunc effectum. Quod autem reputandum sit ingens aes alienum, judicio prudentis viri arbitrandum est. Verum est inferius, quando Pontifex inhabilitat personas, solum dicere, aut ere alieno, sine illa particula ingenti ; addit tamen aliam aequivalentem, scilicet, ut efiam dizimus, et ita haec posteriora verba juxta priora limitanda sunt. Circa aliam vero partem de rationibus reddendis, cessat quaestio, quam glossa et Canonistae tractant in d. cap. unic., eod. tit., an solum de rationibus publicis, vel etiam de privatis hoc intelligendum sit. Nam Pontifex indifferenter et sine limitatione loquitur; et ideo limitari a nobis non potest ad solas rationes, quae pertinent ad officium publicum, vel communitatem, sed de omnibus intelligenda est constitutio, dummodo habeant conditionem in eadem constitutione his verbis expressam, scilicet, vel reddendis ratiociniis ita obnoatos, ut ey hujusmodi causa lis vel mo- lestia ceis jam illata, eel timendum sit ne inferatur. Unde licet ratiocinia reddenda sint, si tamen moraliter creditur sine lite, aut magno gravamine vel distractione reddi posse. non erit hac conditio impediens religionis ingressum. In hoc autem judicio ferendo circa hujusmodi qualitatem vel gravitatem ratiociniorum, necessarium saepe erit uti prudenti arbitrio, quando res non est adeo clara, ut circa illam jam lis mota sit; consultius tamen erit prius omnino expedire haec ratiocinia, et ita regulariter observandum est, nisi ubi aliqua specialis necessitas coegerit, concurrente simul prudenti judicio, et probabili spe, quod res sine lite ac molestia transigi et finiri potuerit.
21. Duo vero ad finem circa Sixti V Constitutionem sunt adnotanda: primum, illam postea, anno 1602. per aliam Clementis VHI fuisse moderatam quoad hoc tantum, ut professio praedictorum hominum ingredientium religionem, sive essent criminosi, sive ingenti aere alieno gravati, valeret; quoad illicitam vero illorum receptionem, et poenas recipientium, in suo adhuc mansisse vigore. Secundum, praedictam constitutionem et illius poenas non comprehendere moniales, ut ipsemet Sixtus in alio motu proprio declaravit, sed viros tantum.
On this page