Caput 8
Caput 8
An ingressus religionis ex perfecta scientia et libertate fieri debeat.
1.In omnibus moralibus actionibus debitus modus maxime necessarius est, ut recte fiant, eoque magis quo negotium gravius fuerit, et ideo in prasenti maxime observandus est, quia de re agitur maximi momenti, ex qua totius vitae praesentis status et futurae perfeccta consecutio pendet. In hoc autem modo quaedam considerari possunt ex natura rei necessaria; alia requisita jure ecclesiastico communi, vel jure particulari ejus religionis, in qua fit ingressus; unde quadam etiam considerari possunt ex parte ipsius ingressuri; alia ex parte eorum a quibus recipiendus est : de his posterioribus dicemus praecipue capite sequenti, nunc de prioribus, quamvis propter connexionem aliqua etiam ex parte religionis attinguntur.
2. Prima assertio: ingressus religionis non debet fieri temere, sed cum plena scientia, cognitione ac deliberatione in particulari talis status.—Primo ergo, ex parte ingredientis ex natura rei necessarium est ut cum piena scientia et cognitione, et non temere, talem statum suscipiat. Hoc manitestum est, quia deliberatio perfecta requirit perfectam cognitionem; sed ingressus religionis debet fieri praedicta deliberatione; ergo. Atque hinc fit, ut haec cognitio esse debeat non tantum generalis, et quasi speculativa, sed etiam particularis et practica, quae est per prudens judicium; et ideo non satis est quod status religiosus secundum se judicetur melior, ad quod non est necessaria consultatio, cum hoc ex fine constet; sed oportet in particulari conferre talem statum cum tali persona, consideratis ejus viribus, et aliis conditionibus intrinsecis vel extrinsecis; non enim quidquid est secundum se melrms, cuilibet melius est. Hinc Basilius, sermon. de Abdicat rer., cum de vocatione religionis exposuisset verba illa Matth. 11: Venite ad me omnes qui laboratis, et ad hunc statum homines exhortatus esset, subdit : Verumtamen, ego illi auctor sum, ne id anconsideranter faciat ; et infra: Inde fit ut eodem temere, unde fuerat egressus, revertatur, eoqueridiculo ac ludibrio omnibus sit. Haec autem consideratio maxime necessaria est in electione seu deliberatione facienda, tam circa religionem in particulari, quam circa alias circumstantias temporis, loci, etc. Quae omnia attigit D. Thom. 2. 2, q. 189, art. 10; tria vero praecipue sunt observanda : unum, si in hoc negotio consilium petendum sit, ab his petatur, qui possunt prodesse et non obesse; hi autem erunt viri probi, et liberi ab omni humano affectu, quique de vita sancta et religiosa recte sentiant, et, si fieri possit, aliquod experimentum illius habeant; et affert illud Eccles. 37: Non attendas his (id est, improbis) iz omma consilin, sed cum viro sancto assiduus esto. Aliud est, ut consultatio haec sit prudens et matura pro negoti qualitate, non tamen diuturna, id est, nimis morosa, qua et necessaria non est, et solet vocationem Dei impedire, multisque periculis est exposita. Tertium est, ut in hac deliberatione facienda, non tantum vires propria,, sed praecipue vires divini auxili considerentur, illis enim maxime fidendum est; ubi Cajetanus recte advertit, dispositionem ejus, qui religionem vult ingredi, esse debere ut spem firmam habeat in divino auxilio ; quam merito unusquisque habere potest, quia si Deus non deest in necessariis, et eos etiam vocat, qui illum non quaerunt, multo magis proteget et juvabit eos, qui omnem cogitatum suum in eum pro- jieiunt. Qui autem hane dispositionem non sentiunt, ait Cajetanus, religionem non ingrediantur statim, sed in bonis operibus se exerceant, donec vel hanc dispositionem obtineant, vel saltem sperent (quod perinde fere est) quod ingrediendo religionem et inchoando usum ejus, perfectam illam fiduciam acquirant. Addi etiam hic potest sententia notanda Richar., in 4, d. 38, art. 6, q.1, quam secutus est Angel., verb. Neligio, n. 16, unumquemque debere existimare statum religionis sibi esse proportionatum, nisi per conjecturam certam, aut experientiam oppositum sibi constaret; quia major religionis custodia et separatio ab occasionibus pravis, optima exempla, frequens de divinis rebus sermo, et majores consolationes, quas divina benignitas in favorem religionis et sanctae societatis infundit, onera illius status facilia reddit, quae alioquin homini existenti in seculo importabilia viderentur.
3. Instantia facta solvitur. —Sed dicet aliquis : vel homo sentit in se vocationem Dei efficacem, vel non sentit; si primum, non est quod deliberet, sed obediat vocationi, nam illa vocatio non sentitur nisi per propositum, seu desiderium efficax ingrediendi religionem, de quo proposito in corde exorto ait D. Thomas supra, ad primum, dubitari non posse quin sit ab Spiritu Sancto, et ideo necessarium non esse probare illud; tunc ergo necessaria non est deliberatio aut consultatio. Si vero homo in sc non sentit hanc Dei vocationem, non est etiam quod deliberet aut consultet de ingressu, quia temerarium esset sine divina vocatione de ingressu religionis tractare. Respondeo in utroque casu posse esse convenientem et moraliter necessariam consultationem. Unde ad priorem partem dilemmatis quidam non admittunt illam doctrinam D. Thomae, putantque propositum, seu desiderium religionis, quamvis ex genere suo et objecto bonum sit, non satis esse ut certo constet esse ab Spiritu Sancto, nam etiam in hoc desiderio interdum se transfigurat Angelus Satanae in Angelum lucis, ut significavit in cap. Licet, de Regul., Innocentius IIT. Quod verum esse potest, non solum quia saepe incertum est homini quo fine et intentione ad tale desiderium evehatur; sed etiam quia dubitare potest an religio sibi expediat, etiamsi desiderium ejus in se sentiat: sicut etiam potest paterfamilias in se sentire desiderium faciendi copiosas eleemosynas, et conjugatus faciendi votum castitatis, quae desideria ex objectis bona sint, et nihilominus in consultationem sunt adducenda, quia non est per se notum talia bona esse convenientia talibus personis, et consequenter nec tale desiderium esse ab Spiritu Sancto.
4. Desideriwm religionis per se et regulariler est a Spiritu Sancto, ac proinde sine con sultatione suscipiendum. — Nihilominus dico desiderium religionis per se, ac regulariter loquendo, esse ab Spiritu Sancto, et ut tale susciplendum esse, nec de hoc consultare oportere, nisi aliunde ex accidenti aliquid ei adjungatur, quod suspicionem malam inducat ; ut si homo sentiat desiderio honoris, vel alterius commodti temporalis, vel quidpiam simile, unde moveri possit. Atque hanc puto fuisse mentem D. Thomae. Et ratio esse potest, quia tale desiderium non solum est de optimo objecto, sed etiam abstrahit hommem ab affectu temporalium rerum, et ab his omnibus quibus caro delectatur, quod est magnum indicium impulsus Spiritus Sancti, ut dixit Bernardus, serm. 1 Pentecostes. Addo tamen ad executionem talis desiderii necessariam esse posse consultationem, et regulariter ita existimo, nam saepe Spiritus Sanctus praebet desiderium alicujus rei, cujus executionem non vult; sicut Davidi voluntatem aedificandi templum, et Abrahamo voluntatem sacrificandi filium, a quibus executionem non acceptavit. Immittit enim interdum Spiritus Sanctus tale desiderium propter bonum et meritum ipsius, quamvis ad executionem perventurum non sit, aut pervenire non expediat. Et ob hanc causam, quamvis religioni moraliter constet aliquem ab Spiritu Sancto motum illius habitum postulare, si persona ipsa religioni non expediat, eam merito non acceptat; sic ergo ex parte ipsius personae, quamvis moraliter credat ab Spiritu Sancto moveri, nihilominus dubitare potest, et consultare, an executio talis desiderii expediat eidem Spiritui Sancto, magisque grata sit. Unde ipsum etiam propositum vel desiderium religionis, ab Spiritu Sancto datum, regulariter ac moraliter loquendo, intelligendum est ad hoc maxime dari, ut de religione assumenda consulatur et tractetur cum atfectu ingrediendi, si magis ad divinum obsequium expedire judicetur. Solum excipi potest alius casus, in quo ita sit per se notum et evidens, personam esse aptam ad religionem, et religionem convenientem illi, et tam efficax sit motio Spiritus Sancti, ut etiam statim per se apparcat consultationem esse supervacaneam. 5. Ad consultandum de ingressu religionis, non empectanda motio extraordinaria Syiritus Sancti, sed sufficit aliqualis. — Ad aliud membrum respondeo, generaliter verum esse, sine aliqua praevia inspiratione et vocatione Spiritus Sancti non posse esse locum huic consultationi, quia non potest talis consultatio moraliter inchoari, nisi ex aliquo bono affectu, et sancta cogitatione circa religiosum statum assumendum. Suppono enim sermonem esse de consultatione, quae serio et bona intentione , et animo id efficiendi, quod Deo gratius fuerit, inchoetur, quae propterea opus magnae pietatis est, cujus initium ab Spiritus Sancti vocatione et excitatione sumendum necessario est. In hoc ergo sensu verum est ante vocationem Spiritus Sancti non esse huic consultationi locum. Est tamen in hac vocatione differentia notanda, nam aliquando est cum affectu et desiderio religionis, ita ut vel simpiiciter, vel quantum est ex parte sua illam desideret, si expediat, et tunc dicitur esse absolute et proprie vocatio ad religionem, de qua in priori membro dictum est. Aliquando vero quamvis homo in se non sentiat illum affectum aut desiderium, habet nihilominus cogitationes aliquas vel motiones internas, vel circa mundi pericula , vel circa excellentiam et auctoritatem religiosi status, vel circa electionem de suo statu faciendam, cum indifferentia ad eligendum id, quod sibi fuerit melius judicatum , vel circa similia objecta; et tunc juxta vulgarem existimationem et loquendi modum, non existimat quis se habere vocationem religionis, quamvis revera jam ex parte Spiritus Sancti aliquod vocationis initium illud sit. Loquendo tamen praedicto vulgari modo, negandum est esse temerarium sine vocatione Spiritus Sancti de religionis ingressu tractare aut consultare. Nam ad hoc sufficit quodlibet initium sanctae cogitationis circa hujusmodi objectum ab Spiritu Sancto datae. Quia hoc ipsum potest merito in consultationem venire, an, scilicet, expediat religionem ingredi sine alio speciali desiderio, aut affectu superius immisso, ex vi solius eflicacis electionis factae maturo judicio post talem consultationem : nam quod hoc saepe expediat, et experientia compertum est, et ratione, quia in aliis operibus virtutum saepe conveniens est, vel potius necessarium hoc modo operari ; ergo et in praesenti, quia non est ratio cur hic semper expectanda sit extraordinaria gratia , vel vocatio Spiritus Sancti, qua tribuatur desiderium de se efficax, prius- quam humana consultatio ac deliberatio praecedat ; non est ergo semper illud genus vocauonis expectandum, sed quaelibet occasio vel sancta cogitatio ab Spiritu Sancto data arripienda est, saltem ut prudens consilium ac deliberatio fiat.
6. Secunda assertio : ut ingressus religionis delite fiat , egel bona intentione, ac voluntate perfecte spontanea. — Secundo dicendum est, ad debitum modum hujus ingressus pertinere, ut debita intentione, atque adeo ut sponte ac perfecte voluntarie fiat. Prior pars per se nota est, quia in omni opere bono, ut recte fiat, necessaria est bona intentio ; ergo multo magis in hoc quod gravissimum est; unde non solum debet esse talis finis honestus, sed etiam tali statui proportionatus, quia hoc etiam spectat ad convenientem et prudentem modum operandi. Quis autem hic finis proportionatus sit, et quae debeat esse haec dispositio et intentio volentis ingredi religionem, late explicant S. Bernar., serm. 24, art. 2, cap. 1 et 9. Cajet. 9. 9. q. 189 art. ult. ; Navar., Commen. 1, de Regul., n. 7. Nobis vero suffcit quod 1. 2, q. 1, cap. 2, dicitur, finem ingrediendi religionem esse Deo irreprehensibiliter miltare, et Apostolicam vitam imitari. Et ideo valde errant, ut pie adnotavit Navar., Comment. 1, de Regul., num. 7 et sequentibus, qui religionem ingrediuntur, vel taedio parentum aut infelicium eventuum, vel ut evitent egestatem, vel contemptum , aut propter similes, causas , quia hi fines vel honesti non sunt, vel non proportionati ingressur religionis.
1. Occasio ab intentione ingrediendi religionem distinguenda est. — Oportet tamen occasionem ab intentione distinguere; saepe enim voluntas, seu desiderium ingrediendi religionem, occasionem sumit ab aliquo hujusmodi temporali motivo vel eventu, et tamen finis ejusdem ingressus postea non constituitur in hujusmodi temporali fine, sed in divino obsequio, vel alio simili. Saepe enim, ut aiunt, vexatio dat intellectum, et afflictio temporalis excitat hominem, ut de rebus aeternis cogitet, et temporalia despiciat , atque ita paulaum eo pervenit, ut aeterna quaerere statuat, et propter illa humana omnia relinquere. Ideoque non est facile contemnenda deliberatio religionis , quae ex hujusmodi temporalibus incommodis initium habet, sed est diligentius examinanda ; nam, si tantum fuit occasio, non obstat, haec enim potius est frequens via qua Deus excitat homines ad me- liora. Si tamen illud retinet propriam rationem motivi et finis, tutum non est eo consilio religionem ingredi ; tum quia cum sit temporale et caducum, facile mutari potest ; tum etiam quia, qui eo animo ingreditur, nec potest habere promptam voluntatem ad tendendum ad perfectionem, quae est proprius finis religiosi status, nec poterit cum alacritate onera religionis sustinere, nec cum fiducia divinam gratiam ad id necessariam postulare, atque ita vel in eo statu non perseverabit, vel in eo nunquam proficiet , nec erit ei jugum suave, sed onerosum valde, ut recte docuit D. Thom. et exposuit Cajetan. 2. 2, q. 189, art. ult.; et Navar. supra. 8. Probatur secunda pars assertionis quoad plenam voluntatem. — Atque ex probatione hujus partis facile infertur et probatur altera; nam quod fit ex honesto ac perfecto fine virtutis, fit sponte ac plena voluntate; sed ingressus religionis propter hujusmodi finem intendendus est; ergo. Ac propterea non debito modo religionem ingreditur, qui propter timorem, vel reverentiam paternam, religionem ingreditur, quia nec debito fine neque integra voluntate ingreditur. Similiter, qui per dolum vel fraudem ad religionem inducitur, et ita ingreditur, non plene voluntarie ingreditur, et ideo etiam in tali ingressu non debitus modus servatur, quanquam culpa hac tunc non sit ex parte ingredientis, si bona fide processit, et sufficientem diligentiam adhibuit, sed ex parte decipientis, qui inhocnon parvam injuriam ei intulit. Sed in hoc defectu voluntarii in hujusmodi ingressu advertendum est, aliquando posse esse talem, ut actum irritet; aliquando vere ut solum prohibeatur actus sic fieri, quamvis validus sit, etiamsi ita fiat. Hoc posteriori modo est illicitus ingressus ex indebito fine: priori modo est prohibitus ingressus ex metu cadente in constantem virum. Quanquam, si proprie loquamur, impedimentum irritans, quod hic esse potest, magis pertinet ad nullitatem professionis, quam primi ingressus, de quo nunc agimus; quantumvis enim involuntarie quis ingrediatur, si postea, ablato metu, aut ignorantia, vel alio simili impedimento, plena voluntate ratum habeat priorem ingressum, illa sufficiet ex parte sua, ut professio postea subsecuta valida sit. Et ideo talis ingressus non est simpliciter invalidus, sed quasi sub praedicta conditione, donec tale impedimentum auferatur, sicut supra in similibus dictum est. Quapropter non oportet hic in particulari tractare, quando ex hoc defectu voluntarii ingressus sit nullus, nam de ipsa professione infra commodius explicandum est.
9. Ingressus religionis est anperfectus quoad modum, si fiat propler importunas preces, aut blunditias. — Hic vero dubitari potest an in hoc ordine computari debeat ingressus religionis, si propter importunas preces vel blanditias fiat; nam tunc etiam videtur minus voluntarius ingressus, quia importunae preces quamdam vim moralem obtinent; blandimenta etiam libertatem diminuunt ; tum quia extrinsecus voluntatem attrahunt, et quodammodo determinant ; tum etiam quia impediunt perfectum judicium et deliberationem. Respondeo hunc sine dubio esse imperfectum modum ingrediendi religionem, multisque periculis expositum, praecipue si per ea media homo inducatur ad suscipiendam religionem ex ahquo humano ac temporali motivo, utfrequentius contingit, quando per haec media religio procuratur !. Nam si quis non sistat in his humanis rationibus, sed eis tantum utatur ad voluntatem alterius captandam, ut libentius attendat ad religionis bona consideranda, ut ita paulatim, et ex honestate ejus, et ex debito fine, ad illam desiderandam incliuetur, sic non erit in illis medus ulla inordinatio, seu intrinseca malitia, quamvis regulariter fortasse non expediant, quia non sunt media satis proportionata, et regulariter impediunt perfectam considerationem et intentionem pure spiritualem, qualem tam perfecta mutatio requirit.
10. Bonum est suadere veligionis ingressum; sed cumn magna prudentia hoc faciendum est.— Atque huc spectat quaestio, quam D. Thom. tractat 2. 2, quaest. 189, art. 9, an liceat alium ad religionem inducere. Cui absolute respondet id esse licitum, et maxime meritorium, per se loquendo, et exceptis mediis inordinatis, quae sunt per accidens, ex quibus tria tantum enumerat, violentiam, deceptionem, et simoniam, nam ad haec reduci possunt omnia , quae gravem malitiam vel inordinationem tali actui adjungere possunt ; unde ex genere suo peccata mortalia sunt, quamvis ex levitate possint esse venialia, praesertim duo priora. Seclusis ergo his, quae extrinseca sunt, sentit D. Thomas ex suo genere bonum opus esse veris ac solidis rationibus persuadere alium, ut religiosus fiat. Cujus ratio est, quia ille actus ex objecto est bonus, namin universum inducere ad bonum, bonum est, et ex se non habet necessario aliquam circumstantiam malam ; cur enim aut unde illam habebit? ergo ille actus per se bonus est. Quae ratio etiam probat, quod et D. Thomas etiam sentit ( eo quod exceptio firmat regulam), non esse malum uti aliis mediis humanis ad conciliandam piam alterius affectionem,, non ut propter humanas illas rationes moveatur, sed ut ad divinas rationes audiendas et considerandas melius apphcetur; quamvis autem, ut dixi, hoc non sit per se malum, cavendum est ne in individuo ita excedatur, ut in quamdam moralem vel violentiam, vel deceptionem inclinetur. Timendum est etiam periculum inconstantiae in eo, qui sic attrahitur, quia postea, mutatis rebus, facile etiam mutatur illa pia affectio; rationes etiam illae, quae efficaciter propositae multum movebant, postea vel oblivioni traduntur, vel ita tepide considerantur, ut nihil moveant; et ideo magna prudentia utendum est in hujusmodi actu inducendi alium ad religionem; petenti enim consilium veritas libere proponenda est. Ille etiam, quem Spiritus Sanctus movere coepit, juvandus est, vel ut in sancto proposito firmus maneat, vel ut Spiritui Sancto non resistat , sed potius per orationes et bona opera se disponat, ut ab illo efficacius moveatur. Prius autem quam Spiritus Sanctus incipiat aliquem vocare, raro expedit, ut opinor, illum directe inducere ad hunc statum assumendum, quamvis optimum sit ad Dei timorem et conscientia puritatem, et ad vitanda pericula peccandi quemlibet excitare et inducere, simulque status religiosi commoda et excellentiam proponere.
On this page