Caput 9
Caput 9
Quae libertas requiratur ad religionis ingressum.
1. Prima assertio : violentia injusta, et ad ingressum religionis inducta directe, est peccaminosa, et hic prohilita. — Libertas, quae ad religionis ingressum requiritur, a triplici defectu seu impedimento debet esse immunis: imprimis a violentia, quam manifestum est continere gravem injuriam ex suo genere, quia cogere aliquem ad id, quod ipse facere non tenetur, quodque Deus voluit ita unicuique esse liberum, ut non praecipiatur, sed tantum consulatur, contra justitiam est. Deinde est hoc etiam contra religionem ipsam, et contra lhbertatem, quam talis actus intrinsece requirit. Quapropter jure canonico merito statutum est, si violentia sit gravis, ita ut inferat metum cadentem in constantem virum, professio nulla sit, ut infra suo loco latius videbimus. Dico autem hanc violentiam esse peccaminosam, et continere gravem injuriam, quando ad hoc directe inducitur, imo vel comminatio alicujus mali vel incommodi sine aliquo justo titulo; nam si quis juste possit mortem alteri inferre, saltem per justitiae ministros, et nolit eam remittere, nisi alius religionem ingrediatur, non peccabit, nec facict injuriam. Exemplum est, si maritus nolit parcere uxori adulterae damnatae ad mortem, nisi religionem ingrediatur ; non enim inferet vim, aut faciet injuriam, sed potius confert magnum beneficium, nam remittit justam vindictam, et sic ei majus bonum spirituale procurat, qui sibi injuriam intulit. Idem est de parente, verbi gratia, qui filiam virginem diligenter custodit, severius ac rigorosius quam ipsa velit; nam si ob eam causam illa taedio affecta eligat monasterium ingredi, non est censendus involuntarius ingressus, nec parenti imputanda est aliqua violentia, si revera non excessit nimium, aut filiam male tractavit, sinistra aut indirecta intentione, ut ad religionem inclinaretur, illa enim jam esset quaedam indirecta violentia. Quamdiu vero non excedit limites paternae providentiae , quamvis in. ea toto suo jure severe utatur, non potest illi vis imputari; quod si inde nascitur taedium in filia, accidentarium est, et si quid videtur misceri involuntarii in illo ingressu, non est morale, ut sic dicam, sed quasi naturale, quale est illud, quod ex intrinseco timore mortis, vel ex aliis humanis eventibus oriri solet.
2. Exponitur Concilium Tridentinum in hac materia. — Et juxta haec intelligendum est decretum quoddam Concilii Tridentini , sess. 25, cap. 18, de Regul., ubi novam excommunicationem imposuit his, qui per vim seu metum feminas cogunt religionem ingredi. Cujus expositio ad hunc locum spectat, quia non solum incurritur propter vim, vel metum quo professio extorquetur , sed etiam quo vel habitus vel ingressus ad religionem obtinetur. Itaque, quamvis metus et vis inferatur, si de facto puella resistit, et monasterium non ingreditur, nondum incurritur illa censura; quia, ut alibi latius diximus, ut censura incurratur, necessarius est actus perfectus, id est, habens effectum, quem verba legis in omni proprietate requirunt. At vero si puella ingrediatur metu coacta, eo ipso, qui eam coegerint, escommunicationem incurrunt, etiam ante professioncem, imo et ante habitus susceptionem, satis enim est quod cogatur ad hunc finem; nam Concilium sub disjunctione numerat illos tres effectus, ingressum, habitum, professionem, et quemlibet illorum sufficere inquit ad talem censuram incurrer dam. Unde dubitari non immerito posset, an is, qui cogit feminam ut monasterium ingrediatur, et in coactione perseverat donec habitum suscipiat, ac tandem ut profiteatur, tres excommunicationes incurrati: videtur enim ita asserendum. Quia non sine causa Concilium dixit sub disjunctione, ad ingrediendum monasterium, vel ad suscipiendum habitum religionis, cel ad professionem emittendam. Nam hinc fit, ut statim per ingressum coactum incurratur excommunicatio; sed in coactione ad suscipiendum habitum est nova contumacia, et noya actio per se sufliciens ad incurrendam censuram, hanc enim vim habet particula disjunctiva. Et idem argumentum est de coactione ad professionem. Probabile sine dubio hoc est.
3. Sed nihilominus , si loquamur de illo, qui a principio cogit feminam ingredi monasterium, ut religionem profiteatur, dici potest, etiamsi in ea contumacia perseveret usque ad professionem, unam tantum censuram incurrere, quae quidem per primum actum ingressus contrahitur, per alios autem magis ac magis aggravatur, sicut et contumacia nctabiliter augetur. Quia tamen ipsa contumacia moraliter una est quasi per continuationem , ideo et censura videtur esse una. Erit autem securius, quia revera probabile est esse necessarium, in petenda absolutione a ccensura integram causam ejus aperire, quia, ut minimun , est notabiliter aggravans, et multum varians moralem causam, atque adeo morale judicium ejus. Atque ita, quod ad usum moralem attinet, parum refert tres censuras, vel unam eis aequivalentem appellare. Disjunctiva autem locutio Concilii duos praecipue effectus operatur. Unus est, ut qui cogit ad ingressum, statim sine mora excommunicationem incurrat. Alius est, ut, licet quis non coegerit ad ingressum vel habitum, si postea cogat ad professionem eum etiam qui sponte ingressus est, eamdem censuram incurrere.
4. Coactio ad ingressum, et ad susceptionem habitus distinguitur. — Diffcile autem est illa duo distinguere, scilicet, coactionem ad in- gressum, et ad susceptionem habitus, quia non dicitur quis religionem ingredi, donec habitum suscipiat ; et tamen Concilium illa ut distincta numerat , et singula ponit ut suflicientia ad hanc censuram. Ad hoc crgo explicandum, advertendum est Concilium soluin in favorem feniinarum posuisse hanc censuram; quamvis enim grave peccatum sit viros seu pueros ad religionem cogere, tamen, quia et illud rarius est, et viri facilius possunt injurfam propulsare, ideo humana lex solum tragilitati feminarum prospexit. Solent autem feminae aliquo tempore, priusquam habitum suscipiant , monasteria ingredi, et ideo hunc ingressum a susceptione habitus Concilium distinxit. Hinc vero interrogatio oritur, an si quis cogat feminam ingredi monasterium, non eo animo ut invita permaneat , et suscipiat habitum, sed ut ibi custodiatur, vel etiam ut paulatim afficiatur, et postea si voluerit, habitum suscipiat, in hanc censuram incurrat. Quia Concilium generatim et indistincte excommunicat eum, qui feminam ad ingrediendum monasterium cogit. Respondeo imprimis, si femina nondum ad annos pubertatis pervenit, et a parentibus vel tutoribus ita cogitur, non solum haec censura non incurritur, verum etiam nec peccatum aliquod, per se loquendo, committi videtur, quia parens habet hoc jus in filiam pro ista aetate, ut supra visum est; et alioquin actio ex objecto est bona, et finis etiam propositus bonus est. Nec credendum est Concilium voluisse privare parentes hoc naturali jure, cum illud non expresserit. At vero si talis coactio inferatur ab eo qui non habet potestatem, clarum est actionem esse injuriosam, ac proinde malam. Atque eadem ratione existimo, regulariter loquendo, peccare parentem, qui filiae jam puberi hanc vim infert ; nam, licet aliquando possit excusari, si habitatio illa ad tempus censeatur moraliter necessaria ad decentiam vel custodiam virginis, tamen seclusa hac necessitate, cum filia majoris aetatis jam sit sui juris, in his quae ad statum animae pertinent, non potest licite cogi a parente ad tam arctam custodiam, seu clausuram, talemque vivendi modum, etiam temporalem. Nihilominus tamen non existimo tunc incurri hanc censuram, nec Concilium fuisse locutum de hoc ingressu, sed de illo qui per se ordinatur ad susceptionem habitus, et sub hac conditione seu pactione fit ; tum quia in monasteriis monialium hic solus ingressus per se et jure ordinario permissus est; ergo de illo tantum Concilinm loquitur, nisi aliud exprimat ; tum etiam quia in illo ingressu revera non est malitia contraria status religiosi, aut derogans libertati qua sumendus est, quam solam voluit Concilium praecavere, ut ex verbis ejus satis constat. Sola ergo coactio ad ingressum, qui directe vel indirecte ad religionis habitum suscipiendum ordinatur, prohibetur a Concilio; et in hoc sensu usurpanda sunt quae diximus tom. 5, de Censur., disp. 23, sect. 5, num. 9. Addo insuper Conciliunt limitationem quamdam addidisse huic legi et ponae, scilicet , nisi coactio fiat in casibus a jure expressis; nam tunc illicita non est, et ideo non est digna poena. Unus ex his casibus est, quando quis vovit religionem, et praecipue si ex hoc voto (quod dici solet propositum mutandi vitam) habitum suscepit, juxta cap. Consulti, cum similibus, de Regul. Alius vero casus est, quando conjuges mutuo consensu ingressi sunt religionem, et post professionem unius alter vult retrocedere, juxta cap. Significavit, et cap. Uzoratus, de Convers. conjugat.
5. Eacommunicatio heec ligat quascumque personas. — Contrah tur per solam coactionem directam. vel indireclam. — Tandem quoad personas et actiones pro quibus haec censura imponitur, notanda sunt verba Concilii; nam quoad personas sunt valde generalia, scilicet: Omnes et singulas personas, cujyuscumque qualitatis vel conditionis fuerint , tam clericos quam laicos, seculares , vel regulares, atque etiam qualibet dignitate fulgentes. Quoad actiones vero imprimis fertur in eos, qui quomodocumque coegerint, nisi in casibus jure expressis, atque adeo illicite et contra justitiam. Per illam autem particulam quomodocumque, significatur non solum directam, sed etiam indirectam coactionem sufficere, qualis est illa, quam parens infert feminae in victu, vestitu, verbis, et aliis actibus, contumeliose illam tractando et affligendo. Existimo autem semper esse necessarium hoc fieri tali intentione , ut illa taedio affecta tandem ingrediatur ; nam si solum id faciat, vel ex defectu amoris, vel ex naturali conditione, licet sequatur hic effectus, non incurretur haec censura, dummodo tempore ingressus pater non intelligat, filiam non sponte ingredi monasterium ; nam si hoc intelligens consentiret, et aliud remedium non adhiberet, jam tunc violentia moralis consummaretur. Maxime quia statim Concilium extendit hanc censuram ad omnes, qui consilium, auailium, vel favorem dederint, quique scientes enum non sponte iugredi monasterium, out habitum suscipere, aut professionem emittere, quoquo modo eidem actui vel preesentiam, vel consensum, vel auctoritatem interposuerint. Haec autem omnia ad coactionem referuntur, et ideosi illa non interveniat, non habet locum haec censura. Unde, licet dolus non minus causet involuntarium quam coactio, nihilominus qui consilio suo decipit, vel deceptioni cooperatur, ut femina monasterium ingrediatur, non incurrit hanc censuram, quia illa non est coactio, et lex poenalis non est extendenda ad casum similem. Hinc etiam Cardinalium congregatio censuit non incurrere hanc censuram patrem, qui filiam relinquit haeredem, ea conditione ut monasterium ingrediatur ; quod si noluerit, monasterium instituit, filiaa autem solum relinquit alimenta necessaria; quia illa non est coactio, nec inductio per vim, sed potius per modum concupiscentiae. Tandem declararunt iidem Cardinales feminam sic inclusam per vim in monasterium, educendam esse, et si aliquod nocumentum ob eam causam passa est, eorum expensis compensandum esse, qui talem vim intulerunt.
6. Deceptio potest esse vel ea parte religionis, vel ex parte ingredientis. — Secundus defectus, qui adversatur libertati ad ingressum religionis requisitae, est deceptio; circa quam advertendum est deceptionem in hoc ingressu posse intervenire, et ex parte religionis, et ex parte religiosi, et utramque sufficere ut in hoc negotio debitus modus non servetur. Deinde est advertendum , quidquid gravioris culpae in tali ingressu ex deceptione intervenire potest, magis esse in decipiente , quam in eo qui decipitur ; in hoc enim ad summum esse potest imprudentia aliqua, vel facilitas in credendo, ex levitate animi, aut ex nimia affectione proveniens, quae regulariter excusari poterit a gravi culpa, maxime in ipso ingrediente ; nam ex parte recipientis major est obligatio adhibendi diligentiam, tum quia non tractat rem privatam ut propriam, sed pertinentem ad commune bonum religionis, tum etiam quia ex officio ad id tenetur. Ex parte autem decipientis ex objecto suo gravis est talis culpa , quia injustitiam continet; quanquam si deceptio sit in re levi, quae non posset multum movere voluntatem, excusabitur culpa mortalis, vel etiam si non sit formalis, seu ex intentione decipiendi, sed tantum materialis, saltem directe ; nam tunc licet indirecte pro- pter negligentiam sit aliquo modo voluntaria, raro erit mortalis culpa. An vero ob talem deceptionem actio sit nulla , circa professionem tractandum est; nam in ingressu seu receptione , ut supra dixi, non habet specialem difficultatem, quia nulla est lex positiva absolute irritans talem receptionem praeter constitutionem Sixli V, quam infra esponam; seclusa autem speciali lege irritante, receptio non potest esse nulla, nisi in ordine ad professionem, durante eodem defectu, quando ille talis est, ut professionem irritet, nisi per aliam voluntatem perfecte liberam, seu ex perfecta scientia, prior ingressus vel receptio rata habeatur.
7. Colligiiur. primo : qui judicat aliquem ineptum, et tamen consulit ingredi religionem, peccat graviter ; potest tamen exwcusari si procedat bona fide. — Atque hinc colligitur graviter peccare eum, qui consilium praebet petenti, ut religionem vel talem religionem ingrediatur, decipiens illum, quia alias intelligit vel secum judicat illum non esse aptum ad talem statum, vel simpliciter ei non expedire, quia decipit illum in re gravi, et munere consiliarii abutitur, cum teneatur illud fideliter exercere, eo ipso quod illud acceptat. In hujusmodi autem persona, quando bona fide procedit, facile habet locum excusatio a culpa gravi, quia non id consulit animo decipiendi, sed fortasse ex nimio timore ut majus alterius bonum impediat. Debet tamen vir prudens hunc timorem cohibere ; nam si pura intentione procedat, non peccabit, sed recte faciet consulendo, quod coram Deo judicat esse hic et nunc melius, etiamsi suo consilio alter a religione desistat. Potest autem hic non immerito interrogari, an e converso peccet mortaliter , qui suo consilio alium a religione avertit, decipiendo illum, vel quia revera intelligit nihil esse in illo, quod utlitatem religionis impediat, vel quia temere et sine sufficienti consideratione ex humano affectu consilium praebet. Quidam enim existimaut hoc per se non esse peccatum mortale, quia, licet sit deceptio, non est in bonis necessariis ad salutem, neque inde redundat aliquod grave onus in eum qui decipitur. In quo videtur esse differentia inter hanc deceptionem et praecedentem. Nam, cum quis per deceptionem cogitur religionem intrare, involuntarie suscipere cogitur grave onus, simulque religioni fit injuria, nam etiam oneratur persona sibi minime conveniente. At vero quando aliquis per deceptionem a re- ligione removetur , nec bono sibi debito piivatur, nec dammo aliquo afticitur. Eudemque ratio est de religione, quia nulla ei fit propria injuria.
8. Colligitur secundo : qui decipit avertendo aliquem ab ingressu rcli ionis, peccat graviter. —Nihilominus existimo etiam hanc deceptionem ex suo genere peccatum esse mortale, quia gravem injuriam continet contra talem personam, et aliquando etiam contra religionem. Ratio imprimis est, quia deceptio ex se est mala, et injuriosa proximo, maxime quando intercedit consultatio ; nam, ut supra dicebam, qui acceptat consiliarii munus, eo ipso veluti ex quodam tacito pacto obligatur ad consilium fideliter praestandum. Quae obligatio major est, quando consilium ad bonos mores pertinet, et deceptio non fit sine magno detrimento ejus qui decipitur ; quae omnia in praesenti concurrunt, et ideo non dubito quin talis deceptio gravem injuriam contineat. - Nec refert quod bonum religionis non sit necessarium ad salutem , sed supererogationis, quia hoc non obstat quominus careniia talis boni sit magnum detrimentum, quod involuntarie quis patitur per medium iniquum, ei justitiae contrarium. Nam etiam obtinere beneficium non est necessarium, nec etiam interdum ad hanc vitam transigendam, et tamen per deceptionem impedire alium ne illud obtineat, est sine dubio gravis injuria; ergo a fortiori in praesenti. Et confirmatur, nam impedire alium per vim, ne religionem ingrediatur, est peccatum mortalc ; ergo et per deceptionem, nam haec duo in rebus moralibus eequiparantur.
9. Ex quo infero primo hoc peccatum, per se et ex vi talis objecti, grave esse, etiamsi aliam injuriam non contineat, saepe autem ex alio capite posse augeri, et duplicatam injuriam continere. Prior pars satis probata est. Posterior declaratur, quia haec deceptio saepe fit graviter detrahendo, vel de religioso statu, vel de aliqua religione in particulari, ut alter ab ejus affectu avertatur, et tunc peccatum deceptionis adjungitur peccato defectionis , quod per se grave est, et circumstantiam specie distinctam, ac proinde in confessione aperiendam addit. Sequitur secundo, hoc peccatum non solum committi quando quispiam respondet petenti consilium, decipiendo ilIum, sed etiam quando propria sponte quis se ingerit ad suggerendum pravum consilium;, quo alium decipiat, et a bono proposito avertat ; quia gravitas hujus injuriae non consistit pracipue in abutendo munere consiliarii (quamvis haec circumstantia, quando intervenit, non parum augeat malitiam), sed ad eam suflicit deceptio cum tam gravi nocumento, sicut sufficit violentia. Unde e contrario colligi potest, si quis absque injuria violentiae aut deceptionis alium avertat ab ingressu religionis, precibus, vel promissionibus, illud non esset ex genere suo peccatum mortale, quia ibi non intervenit injuria, neque inductio ad malum, neque aversio, seu abstractio a bono ad salutem necessario; cur ergo ibi erit gravis malitia ? Nam, licet alter grave detrimentum patiatur, non tamen involuntarie, sicut per vim aut deceptionem, sed quia hbere consentit; ergo inde non redundat in alium malitia, saltem moralis. Sed, licet verum sit tunc non esse tam grave peccatum, est tamen sine dubio peccatum multum repugnans ordini charitatis, et respectu Dei, a cujus majori obsequio homo separatur, et respectu ipsius proximi, quia a majort bono impeditur, quod licet precibus fiat, alienum est ab officio Christiana amicitiae. Accedit etiam quod per hoc sape Spiritui Sancto moventi resistitur, quod majorem detormitatem habet in tertia persona, quam in ipso qui vocatur ; nam ipsemet Spiritus Sanctus, dum necessitatem praecepti non imponit, concedit licentiam homini vocato, ut suo jure libere utatur ; graviter autem fert, quod alius, ad quem illa deliberatio non spectat, suis consiliis et inspirationibus resistat. Quare, licet in hoc peccato non sit injustitia, tamen contra charitatem saepe potest esse malitia gravis, praesertim si preces seu inductio nimis sint importunae, et contra Spiritus Sancti vocationem moraliter certe, et absque ullo rationabili titulo et causa. Eritque major culpa, si quis absolute intendat impedire ingressum; nam si solum intendat ut differatur, minor erit culpa, et talis posset esse causa, ut esset nulla. Sic enim excusari possunt parentes, qui aliquantulum filios detinent, ut eorum constantiam experiantur, vel eorum vocationem magis examinent. Et juxta haec de aliis censendum est, semperque quoad fieri possit, est in favorem religionis inclinandum.
10. Colligitur tertio : qui decipit in religionis ingressu, tenetur tollere talem deceptionem , vel infamiam detractionis , vel vim, si forte illata est. — Tertio, videtur ex dictis consequenter sequi, quoties intervenit injuria per vim vel deceptiunem, oriri obligationem restituendi, in eo qui injuriam intulit, quia ila injuria contra justitiam commutativam est; ex hujusmodi autem injuria intrinsece nascitur obiigatio restituendi. Verumtamen circa hoc advertere oportet, si deceptio fiat cum detractione alterius partis, scilicet, vel religionis, vel persona, de cujus ingressu agimus, primam et manifestam obligationem restituendi esse, ut fama seu bona opinio ejus, quod detractum est, reparetur, ut per se constat. Potest enim haec deceptio vel detractio interdum fieri de religione cum ipsa persona, ne ingrediatur, vel e converso de persona cum religione , ne illam recipiat; utrique ergo cum partitione accommoda satisfaciendum est, ita ut infamatio tollatur. Deinde, etiamsi detractio non fuerit adjuncta, deceptio ipsa tollenda est, et veritas aperienda, ut pars decepta in suam libertatem restituatur. Quod si, hoc non obstante, alter perseveret in priori consilio, et nolit religionem ingredi , vel religio nolit eum acceptare, non credo teneri deceptorem ad ampliorem restitutionem ; idemque censeo de eo qui vim intulit, quia damnum illud spirituale aliter reparabile non est, nisi alter consentiat, unde si consentire non vult, jam ex parte illius cessat ratio obligationis ad majorem restitutionem. Es parte autem religionis non erat illi jus aliquod acquisitum in talem personam, ut propterea major restitutio illi facienda sit, de qua re plura inferius.
11. Excommunicatur qui impedit feminas, ne volum simplez castitatis, aut religionis emittant, aut professionem faciant, que per veli susceptionem significatur.—landem juxta dicta exponenda est alia pars decreti Concilii Tridentini supra tractati, sess. 25, c. 13, de Regul., ubi postquam anathema tulit in eos qui per vim feminas cogunt ad ingressum religionis, eamdem censuram extendit ad eos qui illas impediunt, dicens : Simili quoque anathemate subjicit eos, qui sanctam virginum, vel aliarum mulierum voluntatem veli accipiendi, vel voti emittendi , quoguo modo sine Justa causa impedierint. Circa quae verba solum occurrit advertendum, censuram hanc duplici modo videri universaliorem , quam praecedentem. Frior sumitur ex illa disjunctiva, veeli accipiendi, vel voti emittendi. Nam sub priori parte comprehenduntur tres illae , quae in priori membro positae fuerant, scilicet, ingressus, susceptio habitus, et professio ; nam quidquid horum impediatur, impeditur voluntas veli accipiendi. Nam si impeditur ingressus, a fortiori impeditur habitus susce- ptio religionis propria, de qua est sermo; impedito autem habitu, necesse est impediri professionem, quae per veli acceptionem significatur. Igitur in illa priori parte haec tria comprehenduntur. Additur vero pars altera, cel voti emittendi, quae sine dubio aliquid diversum significare videtur, et ideo non esse intelligenda tantum de voto solemni, quod solum in professione fit, et per veli acceptionem significari solet. Videtur ergo Concilium excommunicare eos, qui feminas impediunt, ne votum etiam simplex emittant; et quia verosimile non est ipsum loqui de quocumque voto, quia hoc nec necessarium erat, nec fortasse conveniens, neque ad intentionem Concilii accommodatum, ideo juxta subjectam materiam determinandum videtur ad votum simplex virginitatis, seu castitatis, per quod specialiter consueverunt feminae in Ecclesia consecrari Deo extra proprium religionis statum. Existimo etiam comprehendi votum simplex religionis, quod in hac materia ejusdem rationis censetur; eo vel maxime quod qui hoc votum impedit, consequenter et quasi radicaliter impedit voluntatem veli accipiendi. 12. Aliqui vero per voti emissionem intelligunt professionem ipsam, a qua distinguunt veli susceptionem tanquam actionem distinctam. Sed est difticilis expositio, tum quia verba Concilii intelligenda sunt juxta usum quem habent in aliis canonibus ; constat autem antiqua Concilia et Pontificia decreta, quoties de veli acceptione tractant, religiosam professionem per illam intelligere; tum etiam quia, licet illa duo in eo rigore sumpta distinguantur, tamen in re non separantur, nec potest unum sine alio impediri ; quid ergo necessarium erat in lege morali ea sub disjunctione proponere? Et explicatur amplius in hunc modum, nam si in monasterio aliquo monialium sint aliquae veram professionem emittentes, quibus velum non imponatur, quia ad domestica tantum officia recipiuntur; et quispiam impediret ne aliqua femina admitteretur ad velum, non tamen impediret professionem, profecto non incurreret haffc censuram, quia illa circumstantia valde accidentaria est, et quia illud non esset impedire statum perfectionis, sed signum quoddam honoris, de quo nihil Concilium curabat; ergo per veli acceptionem intelligit non praecise accidentalem caeremoniam, sed ipsam snbstantialem professionem. 13. Ad hanc ezcommunicationem contrahendam , requiritur ut injuste impediat. — Alia ampliatio continetur in illo verbo, quoguo modo impediat. Nam in priori parte dixerat Concilium, guomodocumque coegerint. Universalius autem quid esse videtur quoquomodo impedire, nam impeditur quis non tantum per coactionem, sed etiam multis aliis modis, quos comprehendere voluit Concilium, si injusti sint, et ideo phrasim locutionis mutavit. Primo ergo clarum est ibi comprehendi omnes, qui per vim directe vel indirecte illatam ipsi feminae, directe impediunt ejus voluntatem, scilicet, per graves minas, et caetera similia, ut supra explicatum est. Deinde comprehendi existimo eos, qui per similem vim monasterio illatam impediunt ne ibi admittatur, nam sic etiam injuste impediunt voluntatem veli accipiendi. Idem censeo si hoc fiat per dolum et fraudem, quae circa monasterium etiam versetur, illud, scilicet, circa opinionem de tali femina decipiendo, si tandem hoc modo voluntas ejus de velo accipiendo impediatur ; nam, praeterquam quod tota haec dici potest quaedam violentia moralis, proprie etiam ac formaliter sub verbis Concilii comprehenditur.
14. Incurritur hec excommunicatio impediendo per deceptionem, non vero per preces aut promissiones. — Magis dubitari posset de decipiente ipsam feminam, et per illam deceptionem impediente ne velum accipiat, vel votum emittat ; nam sic decipiens proprie non impedit voluntatem, id est, voluntatis executionem, de qua Concilium loqui videtur ; sed facit ut talis voluntas non habeatur, vel ut mutetur , quod longe diversum est. Sicut etiam qui precibus et promissionibus obtinet a femina, ne continentiam profiteatur, sine dubio impedit ne velum accipiat, aut votum emittat ; et tamen nemo dicet illud sub hac censura comprehendi , quia proprie non ipedit voluntatem , sed procurat ut voluntas mutetur, vel non habeatur. Et est quidem hoc probabile, et quoad hanc posteriorem partem de precibus, non dubito quin ita sit non solum propter rationem factam , sed etiam quia ille modus non continet injustitiam, nec causat proprie voluntarium ; et ideo in rigore non est impedimentum de quo loquitur Concilium. De decipiente vero res est magis dubia et scrupulosa, quia revera injuste impedit voluntatem, et verba Concilii, quoquo modo decipiat, valde generalia sunt, neque est cur limitetur ad solam executionem volIuntatis, quae immutata maneat ; nam si ipsa mutatio est involuntaria, qualis est illa quae fit per deceptionem, satis impeditur ipsa voIuntas a suo desiderio, quando per deceptionem fit, ut in eo non persistat. Solum ergo excipit Concilium casum in quo voluntas ex justa causa impeditur, ut, verbi gratia, quia non suppetit facultas temporalis necessaria ad ingressum religionis, vel quia propositum aut deliberatio non satis examinata est; in his enim casibus cessat injusiitia , et consequenter etiam cessat haec poena.
15. Notandum primo. — Tertius defectus, qui suo modo minuere potest libertatem ingressus religionis , est simonia ; potest enim hic defectus redundare in diminutionem hbertatis, vel ex parte personae, si pretio dato ad religionis ingressum irahatur ; vel ex parte religionis, si propter pretium illum admittat, et ideo hic breviter explicari potest. Advertendum igitur est, aliud esse aliquid in pretium religiosi status conferre, aliud vero esse conferre aliquid ea occasione, non quidem in pretium, sed vel in eleemosynam, vel ob benevolentiam, vel, quod frequentius est, alimentorum gratia ; hoc enim posterius non sufficit ad simoniam, sed oportet ut ratio pretii interveniat , ut omnes Doctores in propria materia, specialiter Cajetanus, in Sum., verb. Simonia, et Sot., lib. 9 de Justit., q. 7, a. 1. Unde fit ut, practice ac moraliter loquendo, raro hic ingressus sit illicitus titulo simoniae, etiamsi largitio aliqua, vel acceptio alicujus temporalis commodi intercedat. Nam imprimis constat ex communi usu Ecclesiae in monasteriis monialium recipi aliquid in congruam sustentationem religiosae, et quod dotis nomine solet significari, de qua etiam solet pactum praecedere, in quo non censetur esse simonia, quia illud non accipitur tanquam pretium professionis, seu religionis, sed causa sustentationis. Atque ita intelligendus est textus in cap. Quoniam, de Simonia; consuetudo enim est optima legum interpres, et textus ille expresse loquitur de pretio ; hic autem revera pretium non intervenit, sed sustentatio. Sic sacerdos dicturus sacrum, qui aliquid in sustentationem recipit , nec simoniacus est, nec pretium accipit. Unde eadem ratione, si religio vel monasterium multum indigeat, non erit simonia, si ab eo, qui vult ingredi, postuletur ut habitum, vel aliquid simile necessarium ad ejus sustentationem , secum afferat ; in quo tamen multum observandum est ut scandalum vitetur. Et ob eamdem rationem ait Soto, libr. 9, q. 6, urt. 2, ad 4, non esse simoniam munusculis aut beneficiis allicere voluntatem alicujus, ut religionem ingredi velit ; et e converso non esse simoniam dare prius copiosas eleemosynas monasterio , ut illud reddat sibi benevolum, ei pie affectum ; dummodo enim omnis suspicio pacti vel conventionis tacitae cesset, simonia non committitur. Quomodo intelligendum est c. de Regularibus, de Simonia, et v. Quam pio , 1, q. 2. Quia ergo regulariter loquendo, si aliqua largitio intervenit, non habet rationem pretii, nec conventionem, aut obligationem expressam vel tacitam, ideo dico regulariter non esse ex hoc capite sacrilegam receptionem, vel ingressum ; si autem aliquid ejusmodi interveniret, tunc esset damnabilis, juxta praedicta jura. Secluso autem vitio simoniae , posset haec actio esse reprehensibilis, vel ratione scandali, vel si esset nimia quae libertatem ingredientis per debitam intentionem impediret, ut sape contingit, quando aliquis humano modo affectus per haec temporalia beneficia sine sufticienti deliberatione et consideratione, et propter humana etiam motiva habitum religionis suscipit. Quanta vero et quam gravis sit talis culpa, ex circumstantiis personarum et actionum prudenter pensandum est.
16. Notandum secundo.— Muluwm ea bonis novitii etium prohibetur a Concilio. — Secundo, observandum est hoc loco decretum Concilii Tridentini, sess. 25, cap. 17, de Regul., ubi statuit : Ne ante professionem, eacepto victu et vestitu novitii vel novitia, illius temporis, quo in probatione est, quocunque pratextu a parentibus, vel propinqvis , aut curatoribus ejus, monasterio aliquid ex bonis ejusdem tribuatur , ne hac occasione discedere nequeat, quod totam vel majorem partem substantie sum monasterium possideat. Et infra addit poenam his verbis, sub anathematus pana. In quo primo observandum est, Concilium non prohibere hanc largitionem tanquam per se illicitam, sed ut semper consulat libertati novitii. Et ideo non prohibet illam simpliciter, et pro omni tempore, sed ante professionem ; illius ergo professione (quod antea dicebamus) bona novitii tribuere monasterio, non est maIum, sed laudabile, si justo titulo vel liberaliter fiat. Deinde etiam ante professionem non prohibet hujusmodi largitionem fieri ex quibuscumque bonis, sed ex bonis ejusdem novitii. Unde si parentes, propinqui, vel amici de suis propriis bonis aliquid velint tribuere monasterio in gratiam novitii, ut benevolentius tractetur vel suscipiatur, non ageret contra hoc decretum, quia textus expresse dicit, de bonis ejus, et quia tunc non habet locum ratio Concilii; nam per hoc nihil minuetur libertas novitii, quia cum illa bona ad illum non pertineant, neque illa recuperare possit aut debeat, inde non fit difficilior ejus egressus, si religionem dimittere voluerit; item, quia Concilium utitur hoc verbo, tribuatur, dubitari potest an per modum mutui possit dos, verbi gratia, quae promissa est moniali, ante professionem conferri, quia mutuare non est tribuere, et lex odiosa ad rigorem verborum coarctanda est. Nihilominus haec videtur esse magna fraus legis, quia non minus ex mutuo quam ex alia largitione impediretur libertas novitii ; nam etiam saepe difficile recuperatur, quod titulo mutui datum est. Eo vel maxime quod hic non potest absoluta donatio intervenire, sed solum sub ea conditione, si novitius perseveraverit; ergo hanc et quamcumque aliam, quae virtute illam includat, prohibet Concilium; in illo autem mutuo similis donatio virtute includitur. Nam si novitius perseveret, obligatio reddendi ex mutuo cessabit. Censeo igitur hoc etiam esse prohibitum, et per verbum tribuendi intellexisse Concilium quamcumque acualem traditionem bonorum novitii, per quam in potestatem, usum, administrationem, vel etiam dominium religionis deveniant, non obstante quacumque obligatione illa reddendi, si novitius habitum dimittat. Neque existimo admittendam excusationem, quam aliqui praetendunt, scilicet, tale esse monasterium, ut sine ulla difficultate possint ab eo recuperari quaecumque bona; nam, etiamsi hoc supponatur, non propterea cessat prohibitio Concilii, quia cessante fine legis in particulari non cessat obligatio legis. Nonnulla autem verisimilitudo esse posset, si bona mutuo darentur monasterio restituenda ante tempus professionis, ut, verbi gratia, ad 5 vel 6 menses; tunc enim non solum in particulari casu, sed etiam per se, et ex vi talis actionis cessare videtur finis Concilii, nec videtur illa esse largitio simpliciter, etiam juxta subjectam materiam, quia non conceduntur talia bona sub ea tantum conditione, nisi novitius retrocedat, sed ut restituanttr ante professionem, ctiamsi ipse perseveret. Sed nihilominus esistimo talem mnutuationem esse alienam ab intentione Concilii, et non carere scrupulo, quia saltem retardare potest novitium, ne ante solutum a religione debitum, religionem dimittat, etiam- si id desideret. Item, quia post acceptum tale mutuum facile est religioni solutionem differre, spe retinendi novitium; et e converso, difficile erit parentibus religionem compellere ut solvat, sed potius in gratiam novitii connivebunt. Quapropter ab omni actione hujusmodi, vel specie illius, abstinendum est. Advertere tamen ultimo oportet, si quid in hoc peccetur, non incurri propterea excommunicationem ipso facto, donec imponatur, quia verba Concilii solum sunt : Sancta Synodus praecipit dantibus et recipientibus sub anathematis pana, ne hoc ullo modo fiat ; cum ergo non dixerit, ipso facto incurrenda, neque aliud verbum aequivalens addiderit, non sententiam latam, sed ferendam indicare voluit, juxta receptam doctrinam. Ponderandum autem est verbum illud, ne hoc ullo modo, nam confirmat omnia quae diximus.
On this page