Caput 10
Caput 10
A quo et qua forma receptio facienda sit, ut ingressus sit validus et licitus.
1. Non potest quis religionem ingredi, nisi ab ea recipiatur, nam haec correlativa sunt veluti partes humani contractus, qui non potest nisi mutuo consensu perfici. Cum ergo sufficienter videatur explicata ea, qua ad hunc actum ex parte personae ingredientis pertinet, sub qua habitudine ingressus appellatur, reliquum est ut de receptione, quae habitudinem dicit ad aliud extremum, scilicet religionem, disseramus. Duo autem ad hunc actum sunt necessaria, scilicet, potestas, et debitus usus ejus, qui in modo recipiendi consistit : haec igitur duo explicanda sunt.
2. Prima conclusio : ut receptio in religione fat valide, requirit potestatem in recipiente. — Circa potestatem, manifestum est esse necessarium non solum ut recte, sed etiam ut valide receptio fiat, nam sine potestate agendi nihil fit, et sine potestate contrahendi, nullus contractus validus est. Ouaeri ergo potest apud quem sit haec potestas. Est autem certum primario ac principaliter esse in Summo Pontifice. Sed de hoc non agimus, quia ipse non solet hac potestate immediate uti; quaerimus autem de illo, in quo est proxime haec potestas. In quo est secuudo certum, hanc potestatem immediate esse in qualibet religione approbata per Pontificem, et in sola illa. Primum patet, quia ex vi approbationis talis potestas ei confertur, imo in ipsa approbatione intrinsece includitur ; nam si religio non posset alios recipere, nec conservari, nec gubernari posset ; qualis ergo esset ejus approbatio? Secunda etiam pars ex supra dictis manifesta est, quia religio non approbata a Pontifice non est religio, juxta ea, quae ab Ecclesia statuta sunt; ergo nec potest habere potestatem admittendi ad religionem ; unde, eo ipso quod Pontifex sibi reservavit approbationem religionis, consequenter etiam hanc potestatem reservavit vel sibi, vel quibus eam ipse concesserit ; non concedit autem de facto nisi religionibus a se approbatis. Quod si fortasse in particulari institutione aliquando est in Episcopo, vel in alio simili praelato, semper est in ordine ad religionem approbatam a Pontifice, eritque peculiaris ille recipiendi modus, qui in generali doctrina non consideratur. Quamvis autem haec potestas, sicut et alia jurisdictio proxime sit in toto corpore religionis, non tamen ab illo toto potest immediate exerceri, ut per se notum est, quia non potest totum ad singulos recipiendos congregari.
3. Haec potestas necessario est committenda alicui, vel aliquibus in particulari.— Dubium est in quibus, et quoinodo sit. — Relinquitur ergo necessarium esse, ut haec potestas sit in praelato uniuscujusque religionis, quia necessario debet esse commissa alicui, vel aliquibus personis in particulari; ergo maxime praelato religionis, cui ejus cura demandata est. Superest ergo explicandum in quo praelato sit haec potestas, an in singulis proximis, seu localibus praelatis, ut sunt Abbates, Priores, Guardiani, vel in Provincialibus, aut in Generalibus. Deinde an sit in sola persona praelati, vel sit cum aliis, qui circa illum actum suffragium habeant, sive sint particulares personae ad hoc designatae. sive sint omnes personae ejus domus, vel monasterii, in quo aliquis recipiendus est, et an talia suffragia requirantur ut decisiva, vel tantum ut consultiva. Quae omnes quaestiones tractari possunt, vel stando in jure communi antiquo, vel stando in jure speciali singularum religionum, vel juxta novum jus editum a Sixto V, in speciali constitutione de illegitimis.
4. Prima opinio. — Secunda opinio. — Priori modo tractatur haec quaestio a Panor., in c. Porrectum, de Regul., n. 5et 6, et inc. Ad Apostolicam, eod. tit., n. 4 et 12, ubi varias opiniones refert. Quidam dixerunt hanc receptionem jure communi pertinere ad Ab- batem simul cum capitulo ; ita tenet glossa, in c. ult., de Reg., in 6, dicens de jure communi hoc pertinere simul ad Abbatem et capitulum, nisi consuetudine praescripta aliud receptum sit, quod sequuntur ibi Joannes Monachus et Archid., et fundatur in cap. Fa noscitur, de His quae fiunt a majori parte capituli ; qui tamen textus, ut Panorm. notavit, non multum probat, quia in eo non est sermo - de receptione religiosorum, sed de praesentatione ad Ecclesias, quando jus praesentandi est in collegio, ut in eodem textu dicitur. Arcumentum autem a simili efficax non est, nam jus praesentandi non est proprie actus jurisdictionis, sed privilegii, seu dominii cujusdam ; receptio autem novitii ad jurisdictionem et gubernationem ipsius religionis pertinet. Alii ergo dixerunt, hoc pertinere jure communi ad solum Abbatem , ex d. c. Porrectum , ibi: A concertendo votum emittitur et recipitur ab Abbate ; et ex d. c. Au Apostolicam, ibi: /s qui converti desiderat , habitum recipit, et professionem emittit , Abbate per se, cel per alium professionem recipiente monastica, et monachalem habitum concedente ; et infra: Prohibendum est Ablatibus ne passim ante tempus probationis quoslibet ad professionem recipiant. Sed hi textus non convincunt, quia licet nominetur Abbas, non excluditur capitulum, quia potest totum a capite nominari, et quia quamvis tantum nominetur praecipua persona, quae a tali actione excludi non potest, non ideo excluduntur aliae, qua cum illa concurrere possunt vel debent, licet taceantur. Citari etiam pro hac sententia potest c. Nullam, 18, q. 2, ubi dicitur : Ut de cetero fideliter et studiose universu, quae vel ad divini cultus reverentiam, vel ad utilitatem ejusdem moasterii pertinent , Abbatis sollicitudo, ad quem potestas tota pertinere convenit, debeat adimplere. Uhi glossa notat, et ex ipso textu colligitur , particulam illam f£ota , excludere monachos, quia potestas, ait, ita pertinet ad Abbatem, et non ad monachos ; constat autem receptionem religiosorum inter ea merito comprehendi , quae ad divinum cultum, et monasterii utilitatem pertinent. Et hanc sententiam tenuit Joan. Andreas, in d. cap. Ad Apostolicam , et sequitur Panorm. locis citatis, et Sylvest., verb. Religio, 3, q. 13; Navar., in d. cap. Nullam, comment. 3, de Resul. n.5.
5. Addunt vero praedicti auctores non posse Abbatem recipere monachum sine consilio capituli. Quod adeo necessarium esse dicit Panormitanus, ut si omittatur capituli consultatio, receptio sit nulla, quamvis non teneatur Abbas sequi judicium vel voluntatem capituli, sed, auditis sententiis eorum qui adsunt, ipse possit suam sequi, quamvis contraria sit. Fundatur, quia in regula dicitur, quod praecipua debet Abbas expedire cum consilio capituli ( videtur alludere ad capit. 3 regulae Sancti Benedicti, ubi expresse statuitur et declaratur, vota capituli non postulari ut definitiva, sed tantum ut consultiva ) : Constat auiem (inquit Panormit. ) creationem monachorum esse ad precipuum in monasterio ; ergo consultatio capituli ad illam necessaria est. Quoties autem capitult consultatio necessaria est, si illa omittatur, actus est nullus, cap. Novit, juncta glos. de His quae fiunt a praelato sine consensu eapituli. Et ex Bart., cum his quae adducit in l. 1, S Si plures, de Exerc. act., n. 3 et 4, ccm Bursato, lib. 14, cons. 90, qui omnes docent in eo casu consultationem esse necessariam ad valorem actus, etiamsi necessarium non sit sequi judicium consultorum, quia aliud est consilium , aliud consensus, et ex vi illorum verborum requiritur consilium , non consensus , ut recte Tabien., verb. Consilium, et verb. Consensus, num. 1; Paleot., lib. de Sacri consist. consult., 1 p., q. 3, art. 1; Albert., in cap. Cum in ceteri, de Elect., n. 12. Eadem ergo xegula in praesenti sequenda est; ergo etiam in praesenti receptio erit nulla. E: hanc etiam partem sequitur expresse Sylvester supra, et idem sentit Navar.
6. Resolutio dubii : potestas recipiendi, si in regula, privilegs, approbatione, aut saltem consuetudine mon attribuatur alicui in particulari, ez jure communi pertinet ab Abbatem in religionibus monasticis ; in mendicantibus vero ad Provincialem. — Mihi tota haec quaestio parum videtur utilis, quia in ea nihll fere potest ex solo jure communi definiri : nam in ipsomet communi jure supponitur, interdum ad solum Abbatem, interdum ad eum simul cum conventu pertinere, ut patet ex cap. ult. de Regul., in 6, quod sic habet: S ad solum Abbatem pertineat creatio monachorum , eo defuncto nequibit novus monachus a conventu creari, alias poterit, si eorum creatio spectet insimul ad wtrumque. Deinde ex adductis a Panorm. id confirmo, quia ipsemet non potuit sententiam suam ex solo jure communi colligere, sed recurrit ad regulam B. Benedicti. Eadem ergo ratione in unaquaque religione ad illius regulas et constitutio- nes recurrendum est, et ad privilegia per Sedem Apostolicam unicuique concessa. Quod si nec in regula, nec in privilegiis aut approbatione Pontificis ( quod vix accidere potest) specialis ac propria declaratio hujus rei conuneatur, praecipue attendenda est consuetudo, ut gloss., Panormit. et omnes auctores citati docent, et apud illum erit haec potestas, qui consuetudine praescripta illius usum habuerit ; vix autem cogitari potest casus moralis, in quo vel ex regula et privilegiis, vel ex consuetudine, constefapud quem sit haec potestas. S1 autem talis casus admittatur, vel potius fingatur pro religionibus monasticis, recte dicitur potestatem hanc jure communi esse penes Abbatem, tum propter dict. cap. Nullam, tum etiam quia potestas Abbatis in suo ordine est perfecte monarchica, sicut potestas ducis in exercitu, et ideo de se sufficit ad recipiendos monachos vel milites , nisi aliunde Iimitetur. In religionibus autem mendicantibus, et quae illis similes sunt, potius erit haec potestas in Provinciali. quia ita videtur Provincialis ad suam provinciam, sicut Abbas ad suum monasterium comparari, quia monachorum receptio et professio quodammodo determinatur ad certum monasterium, et ibi acquiritur specialis filiatio, quae non extenditur ad aliud monasterium, nisi in eo nova fiat professio, quod non ita esset in religionibus mendicantibus et similibus. Sed quoad hoc tota provincia quasi una domus computatur, et ita videtur habere consuetudo omnium hujusmodi religionum. An vero in praedicto casu requiratur capituli consilium, non credo posse ex jure communi definiri; nam in d. cap. Nuwllam , de illo non fit mentio, quanquam nec per hoc silentium sufficienter excludatur, ut supra in simili dixi, neque in aliquo textu juris invenio de hoc fieri mentionem. Erit ergo propria regula uniuscujusque religionis circa hoc observanda ; quod si in specie non fuerit hoc in ea declaratum, ex generali modo statuto circa regimen in rebus gravioribus colligendum erit, sicut Panorm. id elicuit ex regula S. Benedicti.
1. Impugnatur dictum Panormitani. — btficile autem mihi est illud principium, quod Panorm. pro constanti habet, omnem actum, ad quem secundum regulam requiritur consultatio capituli, esse nullum, si absque illa fiat, etiamsi consensus capituli non sit necessarius; quia tunc potestas revera est in solo praelato , et circumstantia illa, seu modus agendi, non videtur de se adeo substantialis, ut defectus ejus reddat actum nullum, nisi in ipsa lege hoc exprimatur, vel nisi in ipsa lege detur poetestas nova sub illa conditione, et constituendo illam tanquam formam necessariam actus ; in quo casu loquuntur citati auctores; in praesenti autem non videtur esse eadem ratio, nam potestas absolute datur preelatis; consultatio autem postulatur ad bonum modum regiminis, non vero ad substantiam actus; nec oppositum videtur sufficienter probari ex d. cap. Rovit, quia illa non est universalis decisio, sed particularis, neque in eo est sermo de praelatis religionum, sed de Episcopo, nec de receptione monachorum, sed de institutione abbatum, Abbatissarum, et similium personarum ecclesiasticarum, quae res longe gravior est. Unde posset textus ille in contrarium retorqueri per argumentum ab speciali; nam, ut illae institutiones infirmarentur, necessaria fuit specialis decisio illius textus in eo casu; ergo cum res sit odiosa, non est extendenda ad similes, praesertim minus graves. Addo denique etiam in illo casu non satis probari ex illo textu illos actus esse ullos; verba enim textus sunt : Ies enim lales institutiones et destivutiones carere decernimus robore firmitatis. Dicitur enim carere robore firmitatis, non solum quod per se irritum est, sed etiam quod per se irritandum est; ergo cum haec posterior interpretatio milior sit, cur non poterit vel potius debebit in materia odiosa praedictis verbis accommodari? Nam quod ibi giossa dicit, tales actus esse nullos, quia facti sunt contra jura, non satisfacit. quia oportet ut sint contra jura irritantia, et non tantum prohibentia, ut in superioribus a nobis tactum est, et in materia de legibus fusius tractatum ; sed de intelligentia illius textus quoad hoc punctum, nihil hic definio, quia ad praesens non refert.
8. Imo, licet generaliter concederemus, quando jure Pontificio consultatio capituli necessaria est ut actus recte fiat, illum esse nullum, si absque iila fiat, non video cur hoc principium sit extendendum ad omnem actum, in quo consultatio capituli solum est necessaria ex directione regulae religiosae, quae non continet tam rigorosum praeceptum vel prohibitionem, sicut canonica lex, ut in illa regula tertia S. Benedicti, de qua agimus, videre licet, in qua sine ullo termino praecepuüvo simpliciter dicitur: Quando res graces anonasterii tractandae sunt. convocet Ablas frairum conventum, et auditis eorum sententiis id prudenter statuat, quod melius esse judicaveril. Causam autem hujus statuti non aliam reddit, nisi, quia sepe solet Deus per infirmum ex fratribus id quod melius est docere et aperire, et deinde subjungit expedire, tum ut fratres obediant Abbati, etiamsi contra consilium abeisdatum rem statuat; tum etiam ut Abbasid quod justum et prudentiae consentaneum est, statuat. Haec ergo regula, ex vi et forma verborum, magis est directiva quam praeceptiva ; non est ergo verisimile quod sufticiat ad irritandum actum, eo solum, quod sine illa circumstantia consultationis fit. Eo vel maxime quod lex irritans debet esse de actu specifico et particulari, ut de ejus effectu, qui valde odiosus est, satis constat; illa autem regula posita est per verba valde generalia, et quae multum ex arbitrio pendent, an, scilicet, hoc vel illud negotium res gravis existimanda sit. Quocirca mihi probabilius videtur ex vi illius regulae tantum non esse irritum actum recipiendi religiosum, de quo agimus, sed in hoc consulendam esse consuetudinem, quae est optima legum interpres; eam autem esse existimo, ut receptio non existimetur valida sine consilio capituli, imo etiam nec sine consensu, ut in terminis docet Navar., lib. 1 Cons., in 2 edit., tit. de Constit., cons. 9, a n. 19; Armil., verb. Novitius, num. 11; Emmanuel Rodr., tom. 3 Quaest. regul., q. 7T, ari. 7; Miranda, in suo Manual. praelat., tom. 2, q. 15. Imo raro, ut existimo, invenietur religio, in qua receptio sit facienda cum sufftragiis capituli, et illa recipiantur tantum ut consultiva, et non etiam ut definitiva. Ubi tamen de hoc constaret, et aliunde non esset consuetudine, aut expressa constitutione declaratum, talem consultationem esse necessariam ad valorem actus, non censetur propter solam omissionem illius circumstantiae receptionem esse nullam.
9. Ultimo tamen circa hoc punctum, adverto praedictos Doctores et jura non agere in particulari de prima receptione ad novitiatum, seu ad habitum religionis, sed potius videri loqui de receptione protessionis; solum in d. c. ad Apostolicam, distincte dicitur Abbatem recipere ad professionem monasticam, et monachalem habitum concedere. Sed si casus et contextus attente legatur, videtur potius loqvi Pontifex de habitu professorum, quam novitiorum. Nec videtur esse eadem ratio de utraque receptione, quia multo gravior est secunda receptio quam prima, quia illa sola est immutabilis, et in illa fit propria traditio et acceptatio; et ideo ea, quae de potestate admittendi ad professionem a praedictis auctoribus dicuntur, non videntur posse transferri ad primum actum recipiendi. Nihilominus, quia ubi est unum propter aliud, ibi est unum tantum, ut Aristoteles dixit, et prima receptio tota ordinatur ad secundam, ideo apud eumdem sine dubio est potestas ad utramque, et ideo auctores indifferenter de utraque loquuntur, et usus etiam religionum ita observat, et d. c. ad Apostolicam, optime potest hoc modo intelligi. Eo vel maxime quod, ut statim dicam, qui ad novitiatum admittitur, aliquale jus acquirit, ut sine rationabili causa non possit ei denegari professio; ergo oportet ut illa etiam fiat ab eo qui potestatem habet admittendi ad professionem, cum ille quodammodo se obhliget ad illam praestandam, si receptus se idoneum ac dignum praeStiterit.
10.Ex dictis expedita est proposita quaestio, non solum quantum spectai ad commune jus, sed etiam quoad speciale, quantum a nobis judicari potest ; nec euim ad nos spectat sinqgularum religionus constitutiones, privilegia, aut consuetudines explicare, sed tantum generaliter admonere, ut unaquaeque jus suum consulat, et modum illum intelligendi vel interpretandi judicare ; quod praestitimus explicando jus commune, quantum in nobis est.
11. Expouitur late constitutio Siati V circa formam, et modum sercandum in recipiendis religiosis ad habitum et professionem. —SSolum ergo superest ut de constitutione Sixti V, circa hoc edita anno 1587, pauca dicamus. In qua distinguenda imprimis est duplex aetas recipiendorum. Una est ante decimum sextum annum expletum ; alia post illum jam impletum. Nam de priori nihil Sixtus statuit, sed in ea servanda sunt, quae hactenus diximus. Respectu vero eorum, qui decimum sextum aetatis annum impleverunt, sic Pontifex statuit: Perpetuo statuimus et ordinamus, juvenes, aut viros adultos, majores sexdecim annis, non aliter in aliquam religionem recipi posse, nec debere, misi prius de eorum parentibus, patria, deque anteacta vita diligenter inquiratur, et ex accurata informatione, et fide digna relaLione compertum et eumploratum sit eos. neque aliquorum criminum, eic., reos, vel suspectos existere, nisi denique constet ipsos non lhumana aliqua ratione, sed tantum devotionis, seu pietatis fervore vitam religtosum sponte, et ec animo elegisse. Deque his omnibus in generali, vel provinciali capitulo , plena et indubitata fide facta, tam superioris Generalis, vel Provincialis , quam definitorum consensu, approLCati, et ad habitum regularem ad missi fuerint. Et postea irritat receptionem aliter factam, ut mox explicabimus. In illis autem verbis simul praescribit modum seu formam recipiendi, et statuit a quo sit facienda receptio, et ideo utrumque declarandum est.
12. Ad receptionem de religione necessario est praemittenda inquisitio de parentibus solum, non, de illorum conditione et qualitatibus. — Quoad modum primum, postulat ut diligens fiat inquisitio de parentibus et patria, vita ac moribus. Et quod ad parentes attinet, ideo videtur a Pontifice postulata haec diligentia, ut constaret recipiendum non esse illegitimum, nam ipse omnes illegitimos in religionem recipi prohibuerat. Quia vero quoad banc partem de illegitimis constitutio illa sublata est, videri po st haec inquisitio parentum jam non esse necessaria. Sed revera non ita est, neque ullo modo est praetermittenda, quia Pontifex absolute illam requirit, nec declarat illum fuisse adaequatum finem talis praecepti, et potest deservire ad alios effectus, ut ad certiorem personae cognitionem, et ad mores ejus melius cognoscendos. Non oportebit autem inquirere ex vi hujus constitutionis conditiones alias, vel qualitates ipsorum parentum, ut an sint pauperes vel divites ; nobiles, aut cujus originis sint ; imo neque an fuerint matrimonio conjuncti, quia nihil horum ibi dicitur, sed solum ut de eorum parentibus inquiratur ; solum ergo interrogare oportebit qui illi fuerint, ut constet de recipiendo, quorum filius sit. Sicut etiam dicitur inquirenda patria, non ut de illa aliquid speciale interrogetur aut innotescat, sed solum ut constet quae illa sit, ut per has circumstantias certior de tali persona cognitio habeatur.
13. Expositus, cujus parentes ignorantur, recipi potest in religione. — Sed quid si post talem inquisitionem ni"il de parentibus possit inveniri : ut, verbi gratia, si persona sit exposita, cujus parentes, et ab ipsa, et ab alis omnibus ignorantur ? Respondeo, id non obstare quominus talis persona in religione recipi possit; quia imprimis ibi non dicitur ut aliquid innotescat quoad parentes, sed solum ut diligenter inquiratur, nam cum postea subditur, ut accurata informatione eaploratum sit, etc., solum de moribus sermo est. Deinde, quia per illam inquisitionem id saltem constabit, quod de tali persona innotescere potest, illam, scilicet, solum habere incertos et incognitos parentes; quo statim fit ut, juxta commune jus, nihil mali ex hoc capite in tali persona praesumi debeat; ergo non est cur ob eam rem impediri debeat ad ingressum religionis. Quin potius addo, licet parentes non sint incerti, sed ab ipsa persona cogniti, si tamen per inquisitionem non possit inveniri legitima filiationis probatio, vel propter terrarum distantiam, ac difficilem accessum, vel propter alia impedimenta, nihilominus hoc non obstare quin post factam diligentem inquisitionem, qualis in eo casu fieri poterit, in religionem quis recipiatur. Et idem censeo de patria, si forte ob similes occasiones per testes probari non possit; quia, ut jam dixi, tam de patria quam de parentibus nihil aliud ibi statuitur, nisi ut diligens inquisitio fiat; non declaratur autem quid debeat ex tali declaratione resultare, nec circumstantiae hae videntur esse tanti momenti, ut ignorantia earum debeat impedire ingressum, si per diligentem inquisitionem expelli non possit. Et hanc expositionem tacite videtur probasse idem Pontifex in declaratione illius constitutionis, quam post unum annum edidit, ubi in vers. 72 eis tantum, quoad exteros et advenas longissime a patria degentes, vel quorum patria impedita est, declarat , quamvis non liquido constet de his omnibus, quae in constitutione requiruntur, tamen si diligentia adhibita nihil appareat quod eos impediat, recipiendos esse.
14. Hst etium pramittenda diligens inguisitio de vita et moribus recipiendi. — Sufficit probatio negativa , quod testes nesciant habere crinina. — Secundo, quoad mores et anteactam vitam, postulatur imprimis diligens inquisitio ; deinde, ut ex accurata informatione, et fide digna relatione compertum et exploratum sit recipiendos non habere talia crimina, nec esse gravatos aere alieno, neque obnoxios rationibus reddendis. De quibus impedimentis, quando sint talia, et quomodo intelligenda sint, in superioribus late diximus. Quae autem in praesenti sit diligens inquisitio, quaeve accurata informatio, vel explorata cognitio, cum nihil hic in particulari statuatur, prudentis viri arbitrio relinquendum est. Videtur illa sufficiens, quae ad humanam fidem faciendam satis est, qualis est duorum vel trium testium, qui absque suspicione sint, et juridice ac cum juramento interrogentur ab aliquo fideli ministro , ad hoc munus constituto per religionem, seu praelato ejus. Nam quod hae circumstantiae observandae sint, verba Pontificis, quae non puram exaggerationem continent, satis probant ; quod autem sufficiant, moralis ratio persuadet. Quia in quolibet negotio illa est moralis diligentia sufficiens, et in humano judicio cum proportione suffticit ad fidem faciendam. In quo etiam adverto, in praedictis verbis constitutionis, non postulari ut aliquod positivum bonum, ut sic dicam, de tali forma probetur; sed solum ut constet non esse reum criminis, etc. Haec autem ipsa negatio duobus modis probari potest : primo, per positiva testimonia affirmantia talem personam non habere talia crimina, etc. Et hic est optimus probandi modus, sed difticilis, quia difficile est universalem propositionem negativam contingentem veram esse positive cognoscere, et ideo saepe accidere potest ut talis probatio non inveniatur. Alius ergo modus haec probandi est negativus, magis quam affirmativus, quia, scilicet, testes solum asserunt se nescire in tali persona esse aliquod ex dictis impedimentis. Quae negatio si pura sit, nihil certe probat, ut per se constat; si autem tale testimonium feratur ab co, qui simul profitetur se cognoscere talem personam, et mores ejus, moraliter valde probabile est, et existente sufficienti numero testium, pro materiae qualitate sufficiens probatio est; nam hujusmodi negationes, ut dixi, moraliter non possunt aliter probari, et quia hujusmodi vitia vix possunt ita occulta esse, ut ab his, qui familiariter personam norunt, ignorentur.
15. Instantia solvitur. —Dices, ceumdem Pontificem in alia Bulla declaratoria tanquam quid speciale concessisse, ut in advenis et exteris hie modus negativa probationis sufficiat : Quamvis non liquido constet (inquit) de his omnibus, quae im constitutione nostra requiruntur, tamen si diligentia adhibita, nihil appareat quod eos impediat, habiles reputandos esse. Indicat ergo per argumentum ab speciali, in aliis majorem probationem requiri , ita ut liquido constet. Respondeo, speciale in advenis esse, ut de his, qua in patria gesserunt aut reliquerunt, nec praedictam probationem afferre possint, quia non inveniuntur testes , qui tales personas et conversationes earum in propria patria noverint, et ideo quoad totum illud tempus solum afferre possunt probationem mere negativam , quam merito voluit Pontifex sufficere, si de reliquo tempore, pro quo in tali regione versati sunt, bonum habeant testimonium ab iis qui eos noverunt.
16. Praeter hanc vero probationem de carentia talium impedimentorum, tertio videtur Pontifex velle, ut de vocatione ipsa ad religionem aliquid positivum probetur, cum subjungit : Nisi denique constet ipsos non humana aliqua ratione, sed tantum pietatis ac devotionis fervoreé vitam religiosam sponte et ex animo elegisse. Verumtamen circa hoc, duplex probatio distingui potest : una est per testimonia, alia est per conjecturas. Prior sine dubio etiam quoad hanc partem non potest esse nisi negativa , quia nec Dei vccatio, et religiosa intentio potest aliis ita esse nota, ut de illa possint affirmativum testimonium ferre. Ad summuin ergo poterit requiri negativa, qualis supra explicata est, scilicet, ut qui personam norunt , testificentur se nihil tale, seu alienum aà divina vocatione de illa unquam intellexisse, nec habere rationem aliquam ob quam id suspicari possint. Existimo tamen non oportere de hoc scrupulose et in specie inquirere, quia periculosum est, et non videtur a Pontifice intentum ; satis ergo quoad hanc partem erit, si generatim inquirendo de moribus ac vita , nihil occurrat quod sinistrarn de spiritu vocationis suspicionem ingefat. Alia ergo probatio per conjecturas videtur praecipue a Pontifice intenta ; haec autem fit per prudentem examinationem ejus, qui religionem ingredi desiderat, quae fieri debet per prudentes et fideles ministros ejusdem religionis; unde tunc constare dicetur id, quod Pontifex vult, quando post sufficientem interrogationem, prudenter judicatum fuerit nullam esse probabilem rationem suspicandi, vocationem illam esse ab humano vel a malo spiritu; nam cum illa sit ex objecto bona, et ad Spiritam Sanctum pertinens, merito dici potest constare quod talis sit, quamdiu oppositum non probatur, necin probabilem suspicionem venit.
17. De his iuguisitionibus debel certificari capitulum generale, eel provinciale. — Quarto, addit Pontifex de his omnibus debere fieri plenam et indubitatam fidem in generali vel provincial capitulo, quae verba etiam ad modum tantum recipiendi pertinent; per ea enim non datur facultas recipiendi ipsi capitulo, ut ex ipsis verbis praecise sumptis constat, et ex sequentibus, quae statim declarabimus. Cum enim haec verba non conferant potestatem capitulo, solum possunt ad modum seu formam pertinere. Imo ulterius videtur, nec consultationem capituli ex vi illorum verborum postulari, ita ut necesse sit eorum, qui adsunt, sententias audire; sed solum capitulum ipsum certum reddere de inquisi- tione facta, prout a Pontifice praescripta est. Quod videtur voluisse Pontifex, tum ut persona recipienda esset aliquo modo nota toti religioni; tum ut dicta inquisitio et informatio majori cum diligentia fieret, cum illius ratio in publico capitulo esset reddenda; tum etiam ut si aliquid qui sunt de capitulo contrarium scirent, illud possint objicere. Hinc vero addendum etiam est requiri approbationem totius capituli, non quidem simpliciter de persona recipienda, quoad omnia quae in ea requiri possunt, haec enim approbatio Provinciali et Definitoribus committitur, ut statim dicam, sed quoad ipsas inquisitiones, sufficienter factae sint, necne, quod etiam ex alia Bulla declaratoria ejusdem Pontificis aperte colligitur. Hanc vero conditionem moderatus est idem Pontifex in alia Bulla declaratoria, eo modo quo in sequenti puncto explicabimus. Postea tamen variae religiones circa hanc etiam informationem, seu inquisitionem, et circa personas, per quas facienda est, vel quibus ratio illa est reddenda, moderationem seu declarationem a Sede Apostolica obtinuerunt, sed illa universalis non est, et ideo ad nostram declarationem non pertinet, sed unaquaeque religio modum sibi praescriptum observare tenebitur.
18. Post supradictam inquisitionem , comnittit Sixtus V potestatem recipiendi Provinciali et Definitoribus.— Non obstat alia Bulla. — Quam potestatem habeat capitulum circa recipiendos. — Quinto addit Sixtus V, post praedicta omnia, Superioris, Generalis, seu Provincialis et Definitorum consensu approbandos , et ad regularem habitum admittendos fore, qui religionem ingrediuntur. Per quae verba potestatem recipiendi plane committit Provinciali et Definitoribus, et ideo dixit supra non tradere illam toti capitulo provinciali; nam ad approbationem et admissionem, nec consilium, nec capituli probationem requirit, sed solum definitorum cum Provinciali. Huic vero expositioni videntur obstare verba ejusdem Pontificis, in alia Bulla declaratoria, vers. Vern, ubi sic ait: Verum in iis monasteriis, domibus et locis regularibus, que aut nondum in congregationes redacte, aut alias nulli provincige subjecta sunt, statuimus, ut trina capitula conventualia tribus distinctis cum intervallo saltem decem dierum vicibus clebrata, eamdem in recigiendis novitiis per trinas hujusmodi distinctas vices approbatis habeant auctoritatem, quee per nostram constitationem capitulis provincialibus est attributa.Per quae ultima verba videtur Pontifex improbare quod dictum est, et asserere potestatem recipiendi datam esse capitulo provinciali. Respondeo intentionem Pontificis solum fuisse proportionaliter aequiparare haec monasteria, quae unam provinciam cum aliis non constituunt cum provinciis aliarum religionum, excepta illa circumstantia de trina probatione, ut eo modo intelligatur eis attributa auctoritas recipiendi religiosos, quae data fuerat capitulo provinciali ; quo modo autem data fuerit, ibi Pontifex non declarat, sed ex ala Bulla petendum est; constat autem ex illa soIum esse datam toti capitulo provinciali, quantum quoad hoc, ut certum reddatur de habilitate, ut sic dicam, personae recipiendae, quantum ad inquisitiones a Pontifice praeceptas. Possumus etiam addere capitulum provinciale duobus modis posse considerari, scilicet, vel formaliter. prout existit in congregatione omnium personarum , quae ad illud pertinent; vel virtute, prout est in Provinciali, et Definitoribus, qui provinciale capitulum suo modo repraesentant. Sic ergo attributa est illa auctoritas capitulo provinciali, sed diverso modo, in ordine ad tres actus, qui in hac receptione intervenire videntur; primus est, certiorem fieri de inquisitionibus factis, et quasi ultimam manum et auctoritatem illi tribuere, et hoc commissum est capitulo formaliter, et in se ipso. Secundus actus est personam recipiendam approbare. Tertius ad habitum regularem eam admittere (hos enim duos modos videtur distinguere Pontifex, quamvis moraliter per modum unius fiant), et hi dici possunt commissi capitulo provinciali, non tamen prout in se est formaliter, sed prout virtute in Definitorio existit. Itaque immediate haec potestas est in Provinciali et Definitoribus, et eadem proportione, juxta declarationem dictam in illis monasteriis, qua constituunt provinciam , erit in Abbate, verbi gratia, cum suis Definitoribus, seu Consultoribus. Et eadem proportione dicendum est de aliis personis juxta alias declarationes et moderationes, quas statim referemus.
19. Suffragia Definitorum non sunt consultiva tantum, sed definitiva. — Colligitur autem manrfeste ex verbis Pontificis, suffragia Definitorum cum Provinciali non tantum consultiva, sed etiam definitiva esse, quia non tantum consilium, sed etiam consensum illorum postulant; et ideo dicimus potestatem non esse in solo Provinciali vel Abbate, sed in toto illo Concilio, seu Definitorio. Dubitari autem posset qualis consensus illarum personarum necessarius sit ad talem actum. Nam si verba nude spectentur, videntur requirere consensum omnium, nemine discrepante, sic enim habet : Tam Provincialis, quam Definitorum cconsensu, approbati, et ad habitum regularem admissi fuerint ; vel saltem Provincialis consensus videtur esse omnino necessarius, et majoris partis, vel saltem aequalis definitorum, ita ut licet omnes Definitores consentiant, si Provincialis dissentiat, non possit fieri receptio, quia specifice et distincte postulatur consensus Provincialis, quod non verificatur, etiamsi omnes alii consentiant. Non postulatur autem consensus omnium Definitorum, sed indefinite ponitur Definitorum, quod satis verificatur, si plures consentiant cum Provinciali in eo numero, qui alias de jure sufticiat cum Provinciali ad sententiam faciendam. Atque hic videbatur genuinus sensus dictorum verborum, quem quoad hanc posteriorem partem confirmavit Sixtus V, in Bulla declaratoria, vers. Neque vero. Quoad priorem vero partem non videtur illum admittere , sed generaliter ait : Satis esse volumaus, si cocaliun et suffragiorum wumerus legitimus sit a jure, vel per cujuscumque ordmis statum prefinitus, intervenerit. Cum ergo dicitur in priori Bulla : JVisi consentiant Provincialis et Definitores, a inteligendum est, ac si dictum esset, sine consensu Definitorum, ita ut suffragia vincant, quaecumque illa fuerint. Quia vero in eadem Bulla declaratoria concessum est, ut absque provinciali capitulo, superior Provincialis cum duobus aut tribus localibus antiquioribus patribus alicujus monasterii similiter ad hoc electis a capitulo provinciali mendicantium, vel generali monachorum , ut in ipsa Bulla latius continetur, potestatem habeat ad recipiendum, ideo quod dictum est de Definitorio. dicendum est de hoc concilio ex Provinciali, et aliis religiosis designatis coacto ; nam in illo toto est potestas modo explicato.
20. Beceptio ad babitum regularem, non sercata hac forma, est nulla, et similiter professio. — Ultimo addit Pontifex : S qui eorum contra prasentem nostram constitutionem temere admittentur, tam susceptionem habitus, quam professionem eainde secuta eg nunc prout ex tunc, pariter irritamus et annullamus. Circa quae verba dubitatum olim fuit de illo participio eorum, nam immediate ante haec verba precesserant illa : Omnes et quoscumgue, ut dictum est, criminosos, etc., ad religionem perpetuo inhabiles declaramus. Unde participium illud eorum, videtur has tantum personas referre. Atque ita tunc solum receptionem esse nullam, quando persona inhabilis est propter defectum aliquem ex ibi numeratis, non vero si defectus sit tantum in modo recipiendi, quando persona alias est habilis. Sed nihilominus ex alia Bulla declaratoria ejusdem Pontificis, vers. Quod autem, manifeste sumitur omnem receptionem, ad habitum regularem factam , non servata illa forma, nullam esse. Quapropter illud relativum eorum, non refertur ad solos criminosos et inhabiles, de quibus proxime sermo praecesserat, sed ad omnes qui in religionem admittuntur post decimum sextum aetatis annum , ut in altero rescripto declaratur ; et attente considerando, non tam series quam materia verborum ex ipsa colligi poterat , nam si de solis personis inhabilibus esset sermo , nihil novi sequens clausula operaretur ; nam cum jam dictum esset illas personas esse inhabiles, inde jam constabat receptionem earum esse nullam ; ergo refertur ad omnes, ita ut illa nullitas non tantum ex inhabilitate personae, sed etiam ex defectu praedicti modi non servati nulla fiet. Atque in hoc sensu recepta est et observata illa constitutio.
21. Deinde ponderanda est in illis verbis illa particula temere, nam ex ea sequi videbatur, si bona fide et ex ignorantia saltem probabili, receptio facta fuerit, non servata forma illius constitutionis, receptionem non esse invalidam, ex vi illorum verborum, quia non temere facta est, juxta communem doctrinam, quae in materia de legibus et de censuris dari solet circa explicandas hujusmodi particulas, quando in his legibus poenalibus vel irritatoribus apponuntur.
22. Pradicta receptio, non servata forma preescripta, est invalida, vel fiat ignoranter et bona fide, vel scienter. — Nihilominus contrarius sensus videtur colligi ex Bulla declaratoria in versiculo proxime citato, quatenus declarat eos, qui post promulgationem illius constitutionis professionem emiserunt, etiam ignoranter, non servata forma receptionis, non esse religiosos, sed professionem nullius esse roboris et momenti. Distinguere autem oportet hoc loco inter professionem et admissionem ad habitum ; nam utraque annullatur in illo casu per constitutionem. diverso tamen modo, quantum ex declaratione colligitur. Nam si receptio facta sit non servata illa for- ma , et professio fiat antequam ille defectus suppleatur, professio est nulla, quantumvis bona fide facta sit ; unde quoad professionemnihil operatur particula illa femere, sic declarante Pontifice, sive illa fuerit declaratio, sive additio. At vero receptio absque tali forma facta bona fide, et ex ignorantia, licet sit aliquo modo invalida, scilicet, quamdiu non suppletur ille defectus, tamen non est ita invalida, quin cognito defectu, et supplendo, seu facta inquisitione, quae fuit praetermissa, incipiet prior receptio esse valida, id est, sufficiens ut in ea possit professio fundari ; seu, quod idem est, ut ab illa possit annus novitiatus computari ; hoc enim plane voluit Sixtus in declaratione in illis verbis, non alias admittendos esse ad professionem , quam facta inguisitione, et servata forma in ipsa constitutione praescripta ; ergo facta inquisitione statim poterunt ad professionem admitti, non expectata nova receptione , aut novitiatu. Unde quoad hoc multum operatur particula temere, et potest differentia inter professionem et receptionem assignari; nam professio est quodammodo immutabilis, et ideo si semel fuisset valida, nulla esset jam necessaria diligentia ; si autem invahda fuit, non potest incipere valere, nisi de novo fiat; receptio autem non est ita immutabilis, et non tam in se, quam in ordine ad professionem valida est, vel invalida, ut supra declaravi ; et ideo potest non simpliciter, sed secundum quid invalida fieri, ita, scilicet, ut defectus suppleri possit. Quod merito concessum est, saltem in casu ignorantiae et bonae fidei. Videtur autem hinc consequenter sequi, si receptio contra formam praescriptam temere facta sit, esse simpliciter et omnino nullam, ita ut licet postea inquisitio fiat , prima receptio nihil valeat ad novitiatum computandum, vel professionem faciendam ; sed oporteat rem totam iterum inchoare ; quod licet durum videatur, ita plane scriptum videtur ; nam de his, qui temere admittuntur, dicitur, tam susceptionem babitus, quam professionem exinde secuta irritamus , annullamus , viribusque et effectu carere decernimus. Haec enim verba absolutam et omnimodam irritationem indicant ; quae profecto non esset, si receptio illa, supplendo postea diligentiam omissam , ad professionem posset sufficere; nec de illa dici posset viribus et effectu omnino caruisse. Atque haec de Constitutione illa ; pro qua tamen notandum, postea, per aliam Clementis VIIT, fuisse moderatam quoad hoc ut valeat profes- sio, etiamsi praedictae informationes novitiorum omitterentur, ut jam supra animadvertimus.
23. Num aliqua alia forma et modus jure commani positivo vel naturali, in religiosis ad habitum recipiendis sit preceptus. — E jure naturali solum debet dari examen et probatio diligens. — Nunc solum superest breviter explicandum, num aliquo alio jure quidpiam aliquid necessarium sit, quod ad hunc modum pertineat. Quod primum tractari potest, stando in solo jure naturali ; in quo nihil novi quod dicam habeo, sed solum servandam esse prudentiae rationem, ut is nimirum recipiatur, qui et ad religionem idoneus, et a Deo vocatus, et tali instituto habilis judicetur ; nam ad hoc tenetur praelatus religionis, et ex officio respectu ipsius religionis, et ex charitate respectu ipsius recipiendi. Unde fit etiam ut praecedere debeat examinatio ac probatio sufficiens ad illud judicium prudenter ferendum. Quae autem et quanta esse debeat illa probatio, prudenti arbitrio relinquitur; neque plura ex vi solius juris naturae dici possunt.
24. Olim e« jure ecclesiastico nemo poterat recipi sine licentia Episcopi habentis potestatem in illo monasterio. — Rursus vero interrogari potest, an ex antiquo jure communi aliquid aliud peculiare necessarium sit. Ad quod breviter respondeo, nihil videri necessarium quod nunc sit in usu. Olim enim in Concil. Nic., can. 14, statutum fuerat, ut nemo possit in religionem recipi sine licentia Episcopi, qui in illo monasterio potestatem habet. Quae verba indicant id factum fuisse, quia tunc potestas erat apud Episcopum, vel ab illo pendebat tanquam a superiori praelato ; quod nunc poterit observari in religionibus monialium, vel, si quae sunt aliae, quae immediate subjiciuntur potestati Episcopi; in alis vero constat hoc non esse necessarium, saltem illo titulo. Verumtamen si consideretur ratio quae in illo canone subjicitur, videtur etiam illud pertinuisse ad modum recipiendi, scilicet, ut Episcopo constaret eum, qui vult ingredi religionem, non teneri alia majori obligatione, quae illum impediret. Sed quoad hoc etiam canon ille, et usu, et novis institutionibus, ac exemptionibus religionum derogatus est, et cura illa praelatis religionum est commissa.
25. Item requirebatur diuturna probatio solum pro incognitis , militibus , et ecclesiastico servilio deputatis. — Deinde olim necessaria erat diuturna probatio, priusquam ad religiosum habitum admitteretur. Nam in cap. ult., 11, q. 2, Bonifacius Papa sic statuit : Si quis incognitus monasterium ingredi voluerit , ante triennium monachi habitus ei non prestetur. Verum est glossam ibi intelligere textum illum de habitu professorum, et triennium illud esse debuisse in habitu novitiorum ad probationem, quae in illis personis diuturnior postulabatur, eo quod essent incognitae, quae est probabilis expositio ; tamen in cap. unic., 53 dist., ex Greg., lib. 7, epist. 11, de militibus, qui in monasterium converti volunt, sic dicitur : Juata normam regularem debent in suo habitu per triennium probari, et tunc monachicumn habitum Deo auctore suscipere. Et distinct. 54, cap. Multos, ex eod. Greg., dicitur : Quisquis ex juris ecclesiastici servitute, cel secularis militie ad Dei servitium converti desiderat, prius probetur in laico halitu constitutus. Et in c. Monasteriis, 19, q. 3, ex eod. Gregor. dicitur : Monasteriis omnibus fraternitas vesira districtius interdicat, ut eos , quos ad conversionem susceperint , priusquam in conversatione compleant, nullo modo audeant tonsurare. Quod verbum de prima receptione ad habitum, potius quam de secunda ad professionem dici solet. Circa quae loca glossa existimat, quatenus postulant probationem in proprio habitu, revocata esse per alia jura, quae novitiorum babitum admittunt, cap. Statuimus, de Regular. Sed jura illa antiqua non videntur loqui de probatione novitiatus , quae tam ad experimentum a religione de futuro religioso, quam de religione ab ipso religioso ordinata ; sed de priori probatione, quae totum novitiatum, et omnino religiosum habitum debebat praecedere, et ordinabatur solum ad cognoscendum an esset aliquod impedimentum, propter quod religiosus habitus omnino dandus non esset. Dicendum ergo imprimis est, illa jura non statuisse probationem illam pro omnibus religionem ingredi volentibus, sed pro quibusdam particularibus personis, scilicet, vel pro incognitis, vel pro militibus, vel pro eeclesiastico servitio deputatis, ut in praedictis juribus expressum est. Pro aliis ergo omnibus nec quoad medum, nec quoad tempus aliquid circa talem probationem definitum erat, sed semper fuit arbitrarium, sicut nunc est. Deinde dicendum est etiam in praedictis personis illam temporis limitationem usu et contraria consuetudine fuisse sublatam; ita sentiunt glossa et Doctores, et ex facto ipso constat ; totum ergo hoc negotium nunc arbitrarium est, excepto jure Sixti V, supra exposito.
26. Dubitatio a D. Thoma tacta. — Hesclvitur affirmative.—Hic vero occurrebat quaestio, quam D. Thomas tractat 2. 2, q. 189, art. 1, et latissime opusc. 17, a c. 2 usque ad 7, an peccatores debeant ad religionem admitti, priusquam fuerint diu in praeceptorum observatione exercitati. Tempore enim D. Thomae, quidam contendebant hoc esse necessarium, et reprehendebant religiosos, quia hunc ordinem invertebant, quia non est transeundum ab extremo ad extremum, nisi per medium, et natura docet ab imperfecto ad perfectum esse progrediendum; et ideo immediate velle transire a consuetudine peccandi ad statum perfectionis, temerarium, et ab omni ratione alienum eis videbatur. Sed hunc errorem merito D. Thomas impugnat: nulla enim certa regula in hoc assignari potest, sed prudentiae tam ingressuri quam recipientium hoc relinquendum est. Primo quidem, quia divina gratia non est his legibus astricta; facile enim est in oculis Bei subito honestare pauperem, Ecclesiast. 11. nescitque tarda molimina Spiritus Sancti gratia, ut Ambrosius dixit. Secundo, quia status religionis, status quidem perfcctionis est, non tantum ad propria opera perfectorum, sed etiam ad opera poenitentium, et purgationis, quae in eo statu, et plura, et graviora, et meliori modo fiunt; ergo ex hac parte optime possunt in hunc statum recipi etiam gravissimi peccatores, si magno fervore et desiderio satisfaciendi Deo resurgant. Tertio, quia religio non tantum est status consiliorum, sed etiam praceptorum, imo ipsa consilia sumuntur ut media ad servanda ipsa praecepta, et cavenda peccata ; ergo ex hoc etiam capite merito admittentur poenitentes, ut a similibus peccatis securius caveant. Unde nihil obstat quod aiunt, ad assumendum onus praeceptorum, ne si utrumque simul assumitur, virtus deficiat, eo quod nulla supponitur. Hoc, inquam, uihil obstat, quia ipsa consilia et praecepta simul sumpta ita sese mutuo juvant, ut facilius ita impleantur praecepta, quam si nullum illorum onus assumitur; et si fortasse aliqui lapsus miscentur, et rariores sunt, et minus graves. His nihilominus addimus, quando inveterata est consuetudo peccandi, cautionem maximam adhibendam esse, ne facile quis subito admittatur propter praesentem fervorem, qui facile solet remitti, et postea necesse est, aut admissum turpiter ejicere, aut non sine alio- rum religiosorum scandalo, ejusque periculo illum retinere.
27. Adveriendum speciale. — Ultimo videndum supererat, an ex jure speciali religionis aliquid aliud circa hanc formam et modum recipiendi observandum sit. Sed hoc semper unicuique religioni remittimus , et monemus ut unaquaeque observet circumstantias per suas constitutiones, et institutum, sibi circa hoc peculiariter praescriptas. Quae quidem ita erunt necessariae, vel ut receptio sit valida, vel ut recte fiat, vel solum per modum direcuonis, ut melius fiat, sicut in ipsismet statutis fuerit praescriptum, quod ex eorum vyerbis et aliis circumstantiis juxta principia saepius tacta colligendum erit.
28. Resolutio dubii cujusdam , an potestatem habens teneatur recipere petentem ingredi religionem, suppositis omuibus requisitis. — Potest vero per occasionem interrogare aliquis, an, concurrentibus omnibus necessariis, tam ex parte recipiendi, quam ex parte religionis, ut convenienter et utiliter possit fieri receptio, teneatur qui potestatem habet, postulantem admittere. Ad quod breviter respondeo, si nulla interveniat rationabilis causa excusans, teneri ex officio et ex charitate. Primo, respectu religionis, quae inde augetur, et ex parte consequitur finem suum. Secundo, respectu proximi, qui sine causa privatur magno beneficio, quod alter non ex bonis propruis, sed ex bonis communibus Christi, et Ecclesiae tanquam fidelis dispensator praestare tenetur. Cum hoc consonat sententia Basilii, in Regul. fus. disp., reg. 10: Cum Christus praedicel, ac dicat : Venite ad me omnes, qui laboratis, et onerati estis, non fit sine periculo, si quu ad Dominum per nos accedere in animo habent, ii a nolis rejiciantur. Dixi autem, nisi causa legitima eacuset, quia haec obligatio non est de re adeo necessaria, quin multis de causis cessare possit, ut si pro tunc religio non habeat sufficientem commoditatem temporalem, vel non sine gravi onere possit novum religiosum alere. Item si multi alias aequales petant religionem, et non possint omnes simul recipi propter dictam causam, liberum erit (existente qualitate) hos rejicere, potius quam illos. Denique quoties res fuerit dubia, vel utrinque probabilis, an expediat talem personam recipere, necne, liberum etiam est illam non admittere ; imo eo facilius tunc licet, quo in majorem religionis favorem et securitatem cedit. Quocirca, si quis bona fide, absque odio vel alio pravo affectu procedat, ei mediocrem diligentiam adhibeat, secure potest suffragium suum concedere velnegare.
On this page