Caput 11
Caput 11
Quos effectus habeat religiosus ingressus.
1. Primus effectus. — Expedivimus omnia, quae de substantia et causis hujus ingressus nobis occurrerunt, superest nunc videamus an hic ingressus aliquos habeat morales effectus. Et primo quidem ac praecipue inter hos effectus constitui potest, quod ab hoc ingressu computandum est tempus probationis novitii ad professionem requisitum, et consequenter quod in tali ingressu legitime facto fundanda est valida professio. Haec insinuata sunt in omnibus, quae hactenus diximus, magisque constabunt ex his quae sequentibus capitibus dicemus; et ideo de hoc effectu plura hic dicere non est necesse, magis enim pertinet ad effectum formalem ejusdem ingressus explicatum per respectum ad novitiatum et professionem, quam ut aliquod novum ultra illum addat.
2. Secundus effectus. — Assertio : ingressus religionis non obligat ad perseveraudum et profitendum. — Secundo, numerari vel potius dubitari potest, an hic ingressus habeat effectum alicujus obligationis moralis. Ad quod breviter respondeo, duplicem posse hic excogitari obligationem, unam absolutam, ad perseverandum in statu inchoato, et profitendo in illo; aliam ex suppositione, scilicet, quamdiu in novitiatu vult perseverare novitius. De hac posteriori dicam inferius; de priori autem certum est non inducere talem oblgationem, ex c. Statuimus , de Regular. ibi, ad pristinum statum redire posse libere infra annum. Nam si libere redire potest, ergo nulla obligatio permanendi ex vi ingressus inducta est. Atque ita notant ibi Innocent., Panormit. et alii; Angel., verb. Novitius, n.9; Sylvest., verbo Neligio, 5, q. 8, qui etiam advertunt posse exire sine licentia, nec propterea incurrere aliquam inhabilitatem vel incapacitatem ad ecclesiastica beneficia, juxta c. Postulasti, de Regular. Ratio vero est, quia nulla est lex quae talem obhgationem inducat, neque etiam ibi intercedit aliquod votum vel promissio, ut supponimus, quia hoc per se non spectat ad talem ingressum.
3. Argumenta pro parte contraria, saltem quando non datur justa causa. — Dices, esto non oriatur absoluta obligatio, oriri saltem obligationem non relinquendi religionem, nisi ex justa causa. Primo quidem respectu Dei, quia oppositum esset resistere inspirationi ejus, et magnam ingratitudinem committere. Secundo, respectu religionis, tum quia ab illa non potest dimitti, nisi ex justa causa ; ergo, ut sit utrinque aequalitas, neque ipse potest illam dimittere sine rationabil causa. Eo vel maxime quod eo tempore, ejus expensis nutritus est; ergo debet illi satisfacere permanendo , si nullam justam causam abeundi habeat. Tertio etiam respectu Ecclesiae videntur multa jura banc obligationem exigere non redeundi ad saeculum, sed permanendi vel in illa, vel saltem in alia religione, c. Super eo, de Regular., quod expresse loquitur de suscipiente habitum relgionis, et ante professionem volente eum dimittere.
4. Opinio Sylvestri favens impugnatur. — Ad primum argument. — Propter primam rationem Sylvester, dicta q. 8, in fine, concedit in eo casu esse peccatum ingratitudinis, si quis sine justa causa, e« solo teedio sanctee vite, vel hujusmodi, egrediatur. Non explicat autem an sit peccatum mortale vel veniale, neque an sit formalis ingratitudo vel materialis; nam formalis profecto non est per se loquendo, quia, licet vocatio ad religionem fuerit beneficium divinum, non tamen propterea obligat ad hunc modum gratitudinis, perseverantiam in illa ; quo enim jure vel ratione probari potest haec obligatio? Poterit enim quis se ostendere gratum, proponendo vel servire Deo in saeculo, vel imitari religiosorum mores, seu aliquem spiritualem fructum capere ex illo ingressu, quamvis propter animi infirmitatem nolit in eo perseverare. Si autem illa non est formalis ingratitudo, nec matecalis esse potest, quia haec non est respectu Dei, nisi adjuncta alicui culpae, quae supponatur ; hic autem nulla supponitur, sed haec dicitur esse prima. Adde eodem modo posse dici ingratum, si vocatus a Deo ad religionem nolit ingredi, sine alia causa rationabili, sed solum ex animi infirmitate. Unde, licet admiiteremus hunc modum culpas, non esset proprie ex speciali obligatione orta ex ingressu, sed ex generali ratione beneficii divini, et debito quod ex illo nascitur. Ego vero existimo in hujusmodi rebus intervenire ingratitudinem Dei negativam, potius quam privativam, per se loquendo; negativam vero, quia homo non correspondet beneficio divino quantum posset et deberet, ut meliori modo se gereret. Dico autem non esse privativam, quia in rigore non privat honesiate, neque est culpa, per se loquendo. Neque etiam aliud genus culpae hic necessario interveniat, dummodo servetur generalis ratio operandi propter honestum finem, ut supra notavimus; illa autem servari potest, etiamsi non sufhciat ad justam causam dimittendi religiosum statum.
5. Ad secundum. — Resolutio dubii. — Secundum dubium. — Resolvitur. — Ad secundum , jam supra dictum est nullum pactum de perseverando interveuire inter religiosum et religionem, ex vi solius primi ingressus, et ideo ex ratione justitiae nec ingredientem obligari ad permanendum, nec religionem ad illum retinendum. Ex alio vero capite oriri, ut non possit religio licite illum dimittere sine justa causa, scilicet, quia in hoc casu non se gerit ut domina, sed ut dispensatrix; ipsa vero particularis persona , quia est sui domina, potest libere de se disponere; sicut paulo antea dicebamus teneri praelatum religionis ad recipiendum eum, qui ingredi desiderat, quando est dignus, et nulla occurrit justa ralio non admittendi illum, quamvis ipse ingredi non teneatur. In his enim obligationibus, quae non sunt justitiae commutativae, sed distributivae, vel charitatis, non oportet obligationem esse mutuam. Addit praeterea Sylvester supra, etiam ratione expensarum non teneri aliquem non solum ad permanendum, verum etiam nec ad aliquam satisfactionem faciendam, quod probat ex c. INon solum, de Regular., in 6, quatenus ibi dicitur : Nec infra annum aliquatenus impediri , ec. Nam si monasterium possit recuperare expensas a novitio, multum posset ejus ingressum impedire, quae probatio satis remota est. Nam si expensae illae essent ex justitia debitae, illas postulare non esset morale impedimentum. Vera ergo ratio est , quia nulla est talis obligatio justitiae, vel quia reditus aut eleemosynae monasterii non tantum sunt ad alendum professos, sed etiam novitios; vel quia is, qui ingreditur, statim se offert servitio et utilitati religionis, et ideo debitum est ut ejus bonis alatur. Et utrumque satis confirmat usus et omnium religionum institutio, quae optima fuit, ut probatio novitii libericr esset. Addo nihilominus, si is, qui ingreditur religionem, in sustentationem suam pro tempore novitiatus aliquid religioni donet, non teneri postea religionem illi egredienti restitucre, nisi eam partem quam non consumpsit pro rata temporis. Nam quod hoc recipere religioni liceat, constat ex Trident., sess. 25, c. 16, de Regular., ibi: Zacepto victu et vestitu novitii, cel novitig, illius temporis.quo in probatione est. Ergo non tenetur religio reddere quod eo tempore consumptum est. Sed quid sia principio nihil donavit ingrediens, obligavit autem se ad solvendam certam summam pro sumptibus novitiatus? Respondeo obligationem, per se loquendo, esse justam et validam; nam si donatio est justa, cur non obligatio? Poterit ergo tunc religio exigere obligationis implementum, non tamen poterit eo titulo impedire liberum novitii egressum, sed illo sine impedimento concesso, juxta dictum c. Non solum , postea poterit suum debitum postulare ; quod si forte timeat impotentiam vel difficultatem recuperandi , sibi imputet quod vel a principio non postulavit, vel quod non majorem cautionem adhibuit; neque enim propterea potest in religione, tanquam carcere, vel morali coactione, ad debitum recuperandum detineri.
6. Ad tertium argumentum. — In tertia ratione petitur, quid intelligant jura per propositum mutandi vitam, quando dicunt eum, qui cum tali proposito habitum religionis suscepit, non posse postea licite illum dimittere, quia certum est jura non intelligere professionem tacitam vel expressam ; nam expresse distinguunt jura illud propositum ab utraque professione, ut patet ex c. Consulti, et ex c. Statuimus, de Regular., et c. Non solum, eodem tit., in 6. Certum autem est solum propositum non inducere obligationem, etiamsi multi canonistae oppositum ex illis textibus collegerint ; contra quos disputavimus supra, lib. 4 de Voto in communi, c. 3, ubi tandem conclusimus, necessarium esse ut votum simplex intercedat, votum, inquam, non solum ingrediendi, sed simpliciter permanendi in religione, omnino cedendo juri suo quoad tempus probationis. De quo voto, quantum et quo modo obligaret tunc, vel obligare nunc possit, satis in superioribus dictum est. Diximus de priori obligatione.
7. Dubitatio - an ingressus et habitus retigionis impediant matrimonium. — Dicendum superest de posteriori, de qua hoc loco solum occurrit inquirendum, utrum ex suppositione, quod quis religionem ingressus illius habitum assumit, et in novitiatu se exercet. aliqua morali obligatione teneatur, quamdiu ibi perseveret. Haec tamen quaestio quatenus ex parte coincidit cum illa, an ad observantiam regularem teneatur novitius, inferius est late dis- cutienda ; solum ergo hic breviter est inquirendum, an ingressus religionis, et habitus illius susceptio ante professionem impediat matrimonium, licet non dirimat. Et ratio pro negativa parte esse potest, quia talis habitus et ingressus ex eo impediret matrimonium, quia pro tunc illud redderet illicitum et peccaminosum ; sed non apparet, unde reddatur illicitum ; ergo. Minor, in qua est difficultas, probatur, quia novitius contrahendo non agit contra votum, neque contra aliquod praeceptum ; alioquin vero ille potest libere religionem dimittere, juxta c. Statuimus, de Regularibus ; sed matrimonium contrahere in hoc casu est in actu exercito religionem dimittere; ergo. Praeterea Doctores in materia de marimonio non numerant habitus susceptionem inter impedimenta ; ergo.
8. Resolutio vera est pro parte affirmativa. —Nihilominus dicendum est, novitium, quamdiu religionis habitum retinet, non posse licite contrahere, quamvis si de facto contrahat, valide contrahat. Fta tenet glossa, in c. Beneficium, verbo Conferendum , de Regularibus, in 6. Et est textus expressus in c. Consuluit, de Regular. Ex quo intelligi potest, quamvis hoc impedimentum expresse non numeretur, ad votum simplex castitatis reduci; sic enim ait Pontifex : Sicut votum simplea maltrimonium impedit contrahendum, et non dirimit jam contractum, ita habitus sine professione susceptus, ne contrahatur ampedit, sed contrectum neguaquam dissolvit ; meritoque hoc praecepit Ecclesia in reverentiam habitus religiosi, et ad vitandas fraudes et scandala. Quia vero tale matrimonium validum est, si quis illud contrahat, tenebitur ad dimittendam siatim religionem, cum primum commode possit, quia jam faceret illi injuriam ficte in ea manendo, cum sit jam matrimonio ligatus, et non possit in ea profiteri, ac proinde tenetur restituere quidquid postea consumeret; quod maxime procedit, si matrimonium consummatum fuit, quia tunc persona est omnino inhabilis ad professionem. At vero si matrimonium tantum esset ratum , et nihiloininus novitius vellet perseverare cum animo profitendi, vel saltem expectandum, si forte a Deo moveatur, ut tandem professionem faciat, non peccabit perseverando, sed potius recte faciet; nam utitur novitiatu ad aliquem finem, propter quem institutum est.
9. Tertius effectus. — Tertius effectus ingressus in religionem esse potest, liberatio ab omni priori voto, Vel promissione. De quo effectu agentes de professionis effectibus inferius dicemus. Solum nunc asserimus talia vota non proprie auferri, sed suspendi, quando ex se diuturniora sunt. Unde post tempus illud obligare possunt, si religionis habitus dimittatur. Asserimus item etiam hanc suspensionem non fieri ipso facto, sed per modum commutationis, vel a praelato, aut confessore factae, vel etiam propria voluniate, quia est commutatio in bonum evidenter melius. Quoad alias vero promissiones humanas, si impleri possunt commode, vel ante, vel post ingressum religionis, certum est non auferri, sed esse implendas; quia divinus cultus non tollit, quin justitia et fidelitas ad homines servanda sit. Si vero non possit impleri promissio, servanda est doctrina supra tradita, de eo qui habet debita, ubi obiter exposuimus.
10. Quartus effectus : an dissolvat sponsalia. — Assertio prima quoad manentem in seculo. — Assertio secunda quoad ingredientem. — Specialiter tandem dubitari solet, an hic ingressus dissolvat sponsalia, ita ut hic sit veluti quartus effectus ejus. Quidam doctores negant ; Durand., in 4, dist. 27, q. 3, art. 3 Palud. in 4. dist. 91, q. 1. art. 3; concl. 5; Covar., 1, p. 4, c. 1, n. 11; Veracruz, in Speculo, 1 p., art. 21; Armil., verbo S ponsalia, n. 12; Turrecrem., c. Ubi non est, 30, q. 2, art. 4, n. 5; et Petrus Ledesma, de Matrim., q. 43, idem probabile censet. At contrarium tenet Sylvest., verbo Sponsalia, q. 10: Sot, in 4, dist. 97, q. L, art. 5; Navarr., c. 22, n. 26; indicat supplem. Gabr., in 4, dist. 27, q. 2, art.1; Henriquez, lib. 11, de Matrim., c. 14, n. 3; et Sanch., plures allegans, lib. 4 de Matrim., disp. 42, n.2. Sed in sponsalibus distinguenda est duplex obligatio : altera, illius qui manet in seculo; altera, iliius qui religionem ingreditur. Frior videtur ipso jure auferri per alterius ingressum, saltem quoad hoc ut non teneatur expectare, sed possit statim cum altero contrahere, si velit. Ratio est, quia ipsa non se obligavit cum tanto onere, suflicitque illa mutatio rerum, ut obligatio cesset. Item quia is, qui ingreditur, eo ipso satis significat se mutare voluntatem, et remittere alteriobligationem. An vero in aliquo casu talis persona adhuc teneatur, statim dicam. In altero vero, qui ingreditur, non cessat ipso jure haec obligatio, donec profiteatur,nam si postea non perseveret in religione, et altera pars expectet, et velit in eo casu sponsalia impleri, altera etiam tene- bitur. Ratio est, quia altera pars nunquam cessit juri suo. Dices: eo ipso quod ex una parte cessat obligatio, cessat ex alia, quia est mutua et reciproca. Respondeo falsum esse assumptum, quia una obligatio non pendet ab alia, neque est necessario conjuncta cum alia; quia ergo obligatio promissionis toilitur per remissionem alterius partis, et fieri potest ut ab uno remittatur, et non ab alio, ideo potest etiam obligatio in uno cessare, et non cessare in alio, et ita contingit in praesenti. Urgebis: per professionem, simpliciter et omnino solvitur matrimonium ratum; ergo per ingressum religionis, qui est via ad professionem, solventur sponsalia de futuro. Respondetur negando consequentiam, nam est multiplex differentia. Primo, quoad jus ecclesiasticum, quod in professione illud statuit, de ingressu autem nihil. Secundo etiam quoad fundamentum juris naturae, tum quia matrimonium ratum non est solubile ex una parte, et non ex alia ; sponsalia autem de futuro possunt dissolvi ex una parte tantum, sicut a principio potuisset esse simplex promissio tantum ex una parte. Item etiam quia professio statim inducit firmam et irumutabilem obligationem repugnantem matrimonio; ingressus autem religionis nullam inducit, sed pendet semper ex futuro eventu professionis, vel egressus.
11. Dubium in hac materia. — Resolutio cera est, absolute dissolvi sponsalia em parte manentis in seculo. — Circa hoc tamen quaeri potest, an si, eo tempore quo deserit habitum religionis, qui illum assumpsit, alterum adhuc solutum inveniat, et aptum ad matrimonium secum contrahendum, redeant sponsalia ad pristinum statum, ita ut utrinque sit obligatio. Videtur enim id consequi; nam, licet alter per ingressum videatur remisisse debitum, alter tamen non acceptavit, cum illa remissione usus non fuerit; ergo quando alius egrediendo revocat priorem remissionem, manet in alio integra obhgatio, sicut a principio erat, quia jam tunc par videtur utriusque conditio, cum uterque sit aptus ad matrimonium sine illa mora, et prior promissio utrinque rata permaneat, cum remissio, quae abaltero videbatur facta, effectum non habuerit. Respondeo satis probabile hoc esse, maxime siis, qui in saeculo mansit, etiam animo et proposito nunquam remissionem acceptavit, sed expectavit successum alterius, ut de se disponat. Verum, fieri potest ut, quamvis talis persona matrimonium cum alia statim non contrahat (quia non semper occurrit commoditas, ut brevitempore hoc fiat), nihilominus statim se agnoscat liberam obligatione sponsalium, et proponat non amplius cum illo, sed cum alio contrahere ; et tunc existimo revera manere liberam in conscientia, eiiamsi alius postea egrediatur, quia id potuit in conscientia facere, acceptando remissionem ab alio tacite factam, quae proinde habuit effectum, ac propterea extincta obligatio non reviviscit. Si autem illa persona nunquam habuit tale propositum, sed potius voluit expectare alium, ut cum eo perficeret sponsalia, si posset, probabile est ita perfici propter rationem factam. Nihilominus non censeo tantam obligationem esse imponendam persona manenti in seculo, idque propter mutationem ex altera parte factam, quae suflicit excusare ab obligatione promissionis, etiamsi sine remissione alterius acceptata. Est autem illa magna mutatio, assumpsisse habitum reIigionis. et retrocessisse; inde enim secundum moralem aestimationem quaedam nota et quasi infamia contrahitur, quae sufticiens esse solet ad avertendam alterius voluntatem, et consequenter ad excusandum a promissione facta. Et quia haec mutatio facta est in uno extremo, et non in alio, ideo etiam obligatio potest in uno cessare, licet non cesset in alio. Atqui haec vera sunt in foro conscientiae; in foro autem Ecclesise putant aliqui petendam esse facultatem a pastoribus Ecclesise, maxime si sponsalia sint publica, et is, qui in saeculo mansit, velit contrahere, antequam alius profiteatur, vel etiam ipso invito, postquam jam ingressus est. Verumtamen, licet hoc consultius videatur ad tollendam occasionem scandali, vel rixae, non video tamen cur sit per se necessarium, cum nulla lege cautum sit.
12. Quintus effectus. — Quintus effectus hujus ingressus est, gaudere privilegio clericali quantum ad immunitatem, ut in canonem incidere censeatur, qui talem personam percusserit, juxta c. Religioso, de Sentent. excommun., in 6, de qua extensione videnda sunt dicta in 5 tomo; specialiter autem advertit Angelus, verbo JVocitius, n. 21, hunc effectum non solum oriri ex proprio ingressu a quo incipit novitiatus, sed etiam de illo, quo impubes ante legitimam aetatem ad educationem religiosam recipitur sub habitu religioso, eo fine ut debito tempore probetur et profiteatur, quod quidem ipse nec ratione, nec textu probat, neque in d. c. Eeligioso, decla- ratur. Quia tamen textus ille absolute loquitur de ingredientibus religionem, et materia est favorabilis, ideo ampliatio illa merito admitti potest. Huic autem effectui adjungi praeterea potest, quod ex vi hujus ingressus persona etiam gaudet privilegio fori, quia pro tunc persona ecclesiastica reputatur. Et ideo Sixtus V, in praedicta Bulla de lllegitimis, postquam quorumdam criminosorum receptionem in religione irritam fecit, declarat judices saeculares in eos retinere potestatem, supponens non esse illam habituros, si receptio valida fuisset. Sed de hoc privilegio videri possunt, quae diximus in Defensione fidei, lib. 4, de Immunitate Eccles., c. 29. Denique iuter hos effectus possunt multa alia numerari, quae ad statum novitiorum pertinent, et melius tractabuntur inferius.
On this page