Caput 12
Caput 12
Utrum ante professionem necessarius sit integer probationis seu novitiatus annus.
1. Inter primum religionis ingressum (de quo hucusque in hoc libro egimus), et secundum, qui fit per professionem, mediat tempus probationis, de quo proinde consequenter dicendum est, an et quantum necessarium sit, et qualis in eo debeat fieri probatio, ac reliqua quae ad actiones illius temporis spectant.
2. Assertio prima : em jure divino nullum certum et deter minatum tempus novitiatus vequiritur.—Dbe religione vero seu statu religioso agere possumus, aut stando in solo divino jure, et siccertum est nullam determinatam probationem necessariam esse ad religiosum statum assumendum, neque duplicem ingressum; sed solum fuisse requisitam eam examinationem divinae vocationis, et personas, et aliarum circumstantiarum quae pro negotii qualitate prudentis viri arbitrio sufficiens videretur. Qua deliberatione facta, posset quis statim admitti ad statum religiosum sine alia dilatione, quia de hac re nullum est divinum jus scriptum aut traditum, neque ex sola ratione posset aliquid certum in hac parte colligi. Unde si consideretur hic status, ut extra congregationem aliquam, et absque determinatione ad certam regulam, olim assumi poterat et solebat, vel in aliquibus virginibus sacris, vel in eremitis, et solitariam vitam agentibus, ad illum nullus novitiatus proprie dictus, nullave certa probatio esse poterat necessaria ; totum enim hoc committendum erat arbitrio Episcopi, vel ejus qui potestatem habebat admittendi oblationem. Proprie ergo videtur requiri haec probatio per novitiatum in statu religioso coenobitico, et congregatione religiosa. De qua agens Basilius (qui primus antiquam monachorunm vivendi rationem ad meliorem formam redegit, magisque religiont congruentem, ut in ejus vita refertur ), ille ergo in Regul. fusi. disputat., regul. 10, de hac re disserens, ait eos, qui recipiendi sunt, ad idoneas exercitationes duci debere, et adhibito temporis spatio, gravioribusque impositis laboribus, periculum esse faciendum de illorum natura, constantia, etc. Videtur tamen ibi sentire totam hanc probationem extra religionem fuisse faciendam, nam subdit : Sin minus, duin adhuc extra sunt, repudiemus, neque ea istiusmodi periclitatione detrimentum ullum in fratres vedundet. Videtur ergo loqui de probatione ad primum ingressum, quanquam in fine snbdat, si ex hac probatione constet personam esse dignam, tunc debere adscribi, ad illorum numerum, qui seipsos Doinino consecrarunt. Unde colligi potest, illo tempore non fuisse necessariam probationem intra religionem, et in habitu illius ante professionem. Inferius vero, regula 15, disserit late idem Basilius de pueris educandis in monasterio ante professionem, non tamen declarat in quo habitu essent educandi, nec illam educationem ponit ut necessariam viam ad professionem, sed pro illis tantum pueris, qui ante perfectum rationis usum religioni a parentibus offerebantur. Idem autem Basilius, in Regul. brevior., in 95, novitios in monasterio suo tempore fuisse supponit; et in regul. 97, non solum ait esse admittendos qui volunt reltgionem experiri, sed etiam eum qui solum vult recipi, ut aliquo tempore proficiat, quod tamen modo in usu non est. Ex his ergo constat etiam in congregatione religiosa nulium certum probationis tempus aut modum esse ex natura rei, aut ex divino jure definitum, quod ex sequentibus juribus constabit amplius.
3. Assertio prima : ex jure positivo certum probationis tempus postulatur.— Determinatio ad annum probationis facta est et quomodo.— Alio ergo modo considerari hoc potest de jure positivo, et sic certum est requiri ante professionem definitum probationis tempus; hoc tamen jus non unum semper fuit, et omisso privato religionis statu, de quo nihil reperio fuisse unquam determinatum ac definitum, in caeteris religiosis aliqui existimant olim fuisse necessarium triennium, et postea biennium ad probationem, juxta c. Si quis incognitus, 11, q. 2, et cap. Monasterii, 19. q. 3. Verumtamen in illis juribus neque est universalis sermo de omnibus recipiendis, nec constat an sit sermo de probatione ad professionem, vel ad primam habitus collationem. Prima ergo determinatio hujus temporis fuit ad probationem unius anni, et prius videtur jure proprio et privato religionum boc fuisse introductum, ut patet ex regula B. Benedicti, c. 58; postea vero jure communi receptum est, unde Alexander II, in c. Gonsaldus, 11, q. 2: Quia et Beati Benedicti regula, et precipue patris et praedecessoris nostri Sancti Gregorii canonica institutio interdicit monaclnum ante unius anni probationem effici, judicamus, etc. Quod jus confirmatum postea est in c. Ad Apostolicamn, de Regular., etc. Non solum, eodem titulo, in 6. Et hoc etiam retinet nunc Ecclesia stando in jure communi, et specialiter renovatum est in Tridentino, sess. 25, c. 19, de Regular., et c. 16, statuit ut probatio ultra annum non differatur, et solum excipit Societatem Jesu, de qua postea dicemus ; nunc solum jus commune explicamus, quod constat esse generale.
4. Quid de necessitate hujus anni dicendum. —Assertio prima : tempus unius anni ea jure antiquo non erat simpliciter necessarium. — Verumtamen in necessitate hujus temporis etiam fuit varietas. Nam Sanctus Benedictus statuit quidem, ut tempus illud juxta regulam esset necessarium, non tamen declaravit quanta esset illa necessitas, nec an professio aliter facta esset invalida. Nec etiam Alexander II aliquid in hoc distincte declaravit. Alexander autem IlI, in c. Ad nostram, de Regular., declarat professionem ante annum probationis factam, esse nullam, nisi is, qui illam emisit, intra triduum poenitentiae signa ostenderit, factum retractando; in c. vero Ad Apostolicam, eodem titulo, dicitur, si religio et novitius suo juri renuntiext, velintque probationis tempus brevius esse, posse id facere, quia id tempus in favorem utriusque partis concessum est, unusquisque autem potest favori suo renunciare. Unde in eo casu professio antea facta valida judicatur; imo etiamsi in ipso primo ingressu praedicto modo fiat, quia qua ratione potest pars anni ex consensu mutuo praetermitti, potest etiam totus, et ita habetur in c. Constitutionem, de Re- gular., in 6. Tempus ergo unius anni non eratjure antiquo simpliciter necessarium, sed tantum sub ea conditione, nisi religio et novitius renuntiarent juri suo; sub illa vero eeat simpliciter necessarium, adeo ut professio antea facta, esset nulla, ut ex eisdem juribus colligitur. Quapropter si per quamcumque coactionem cogeretur novitius antea profiteri, professio esset nulla, quia qui cogitur, non cedit juri suo; idemque si per ignorantiam facti vel juris probationis integrum tempus omitteretur ; in quo erant nonnulla differentia inter professionem expressam vel tacitam, quas sequenti libro melius tractabimus. Duae vero erant praecipuse. Una, quod professio expressa obligabat ad hanc religionem in particulari ; tacita solum in communi, dict. c. Constitutionem. Secunda, quod professio expressa , quocumque tempore fieret, statim obligabat; tacita vero (quae censetur fieri induendo particularem habitum professorum) non statim, sed post triduum perseverantiae obligabat, ut dicitur in eodem c. Constitutionem, et in hoc sensu declarari videtur c. Ad nostram, supra citatum, de cujus sensu magna erat controversia, sed jam non necessaria. Addo vero in hoc puncto ab hac generali regula exceptas fuisse religiones mendicantium, per d. c. Non solum, et c. Constitutionem, de Regular., in 6, ita ut in eis integer annus probationis fuerit simpliciter necessarius, neque locum haberet renuntiatio proprii juris, seu favoris.
5. Assertio secunda : annus probationis post Concilium Tridentium est necessarius pro omnibus religionilus. — Nunc vero hoc jam est statutum, ut ordinarium jus pro omnibus religionibus sine ulla exceptione, quantum ad hanc partem, per Concilium Tridentinum, sess. 25, c. 15, de Regular., ubi generaliter dicitur : In quacumqgue religione, tam virorum quam mulierum, nullus ad professionem admittatur, qui minori tempore quam per aunum post susceptum habitum in probatione steterit. Et subditur : Professio autem antea facta sit nu-la nullosque habeat effectus, etc. Nec dubitandum est quin per illud jus revocata sint antiqua, quae concedebant facultatem renuntiandi huic favori, quamvis haec revocatio ibi non sit expressa, non enim fuit necessaria, nam in ipsa forma legis satis continebatur, alioqui illud jus nihil novi adduxisset, neque ullius fuisset utilitatis. Et ita explicatum est per congregationem Cardinalium, et usu declaratum acreceptum. Et late id confirmat Na- varr., consil. 62, de Regular., quod incipit, An Franciscanus, ubi ait, licet disputando possit aliud defendi, non tamen consulendo aut judicando. Sed revera, si probabiliter loquendum est, nec probabiliter potest aliud defendi, quia hoc voluit Concilium addere antiquo juri, et verba ejus sunt satis expressa. Tria vero circa hoc decretum explicanda supersunt. Primum, quando incipiat hic probationis annus. Secundum, quid necessarium sit ut aliquis dicatur esse in probatione. Tertium, an hic annus debeat esse continuus et omnino integer: haec enim tria a Concilio in pradictis verbis insinuantur.
On this page