Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 13

Caput 13

Quando novitiatus incipiat, et an regularem habitum requirat.

CAPUT XIII QUANDO NOVITIATUS INCIPIAT, ET AN REGULAREM HABITUM REQUIRAT.

1. Primum dubium circa verba Concilii Tridentini habens duo puncta. — Primum eorum, quae proposita sunt, videtur ab ipso Concilio declaratum in illo verbo, post susceptum habitum. In quo duo contineri videntur. Unum est, ante habitum susceptum non inchoari annum probationis, seu novitiatum. Aliud est, ab illo suscepto statim inchoari. Circa utrumque autem difficultates occurrunt. De primo quidem, quia magis est ingredi religionem, ui aliquis sit religiosus, quam ut sit novitius ; sed ad illud prius non est necessaria susceptio habitus, sed potest aliquando fieri in proprio habitu seculari, ut expresse dicitur in c. Constitutionem, de Regular., in 6. Et ratio est, quia habitus non facit monachum, sed professio, c. Porrectum, de Regular.; ergo majori ratione poterit probatio et novitiatus fieri sine habitu religionis. Unde in c. ult. 53 dist., Gregorius dicit : Debent in suo habitu per trienniwn probari. Et in c. Multos, d. 54: Probetur (inquit) prius in laico habitu constitutus. De secundo vero etiam est dubium, quia non satis est induere habitum religionis, ut probationis annus inchoetur, tum quia si impubes ad habitum recipiatur, non statim fit proprie novitius, nec probationis annum inchoat, ut in superioribus ostensum est; tum etiam quia, licet femina, verbi gratia, suscipiat habitum monialis, et in propria domo maneat, non poterit tempus illud in probationis anno computari statim.

2. Circa primum. — Opinio est aliquorum non esse de substantia uovitiatus, ut fiat in habitu regulari. — Circa priorem punctum an- tiqua dubitatio fuit, utrum ad proprium novitiatum, quem jus requirit, requiratur habitus religionis. Et aliquorum opinlo fuit, non esse de substantia novitiatus seu probationis, ut fiat in habitu regulari, sed fieri posse in habitu proprio. Ita tenet Abbas, in c. Super eo, de Regular., n. 7, quem sequitur Gregor. Lopez, in lib. 3, tit. 7, p. 1, glossa ultima. Cujus fundamentum est, quia nullibi hoc praecipitur, nec ex tenore regulae, ait Panormitanus, id percipi potest. Unde supra advertimus Basilium in suis regulis nunquam de hac re expressam fecisse mentionem, quod etiam observari potest in regula Sancti Benedicti, cap. 58, ubi agens prius de anno probationis, nullam mentionem facit habitus regularis; quin potius post professionem emissam, dicit exuendum esse professum propriis vestibus, et religionis habitu induendum ; et per proprias vestes manifeste intelligit saecularem habitum, quem servandum esse dicit, ut si religiosus inconstans fuerit, illis induatur iterum, ac emittatur; favet etiem Gregorius citatis locis.

3. Comunior sententia asserit, esse de illius cubstantia ut fiat in proprio habitu illius religionis. — Nihilominus communior sententia est, de substantia probationis esse ut fiat in proprio habitu illius religionis, ad quam aliquis probatur, et consequenter novitiatum non incipere, donec quis habitum induat ; ita tenet glossa, in c. Super eo, de Regular., et in c. ult., dist. 53, ubi etiam Turrecrem., art. 2; glossa etiam in c. $ quis incognitus, 91, q. 2 ; et habetur etiam in dict. l. Hispaniae, et tenet Sylvester, verb. Aeligio, 5, p. 5; et Angelus, verbo Noritius, n. 16. Et videtur supponi in c. Statuimus, de Regular., ubi Pontifex statuit ut habitus professorum sit aliquo modo distinctus ab habitu novitiorum, saltem in benedictione. Batio etiam in multis religionibus esse potest, quia probatio novitii ordinatur, ut ipse experiatur religionis austeritatem ; sed magna pars hujus austeritatis solet consistere in proprio habitu religionis ; ergo. Quae ratio est optima congruentia, non tamen per se est satis conveniens seclusa lege, et praesertim non probat novitiatum non posse incipere absque habitu, si alio modo novitius vere admittatur ad probationem , quia non est necesse ut novitius experiatur singulas asperitates religionis per iotum annum continuum ; ergo neque erit necessarium ut per totum annum experiatur asperitatem habitus, sed sufficiet ut aliquoties illum deferat. Aliquando etiam poterit ciliciis, vel alis modis majorem asperitatem experiri. Maxime ergo fundatur haec sententia in consuetudine omnium religionum, qua hoc observare videntur, estque optima legum interpres. Hanc igitur censeo servandam esse in hoc casu, ut dixit etiam Antonius, in dicto c. Supereo.

4. Dubwm speciale, et resolutio difficultatis propositee. — Declaratur intentio Concilii. — Dubitari autem hic specialiter potest an aliquid novum circa hoc statutum sit a Concilio Tridentino per illa verba, post susceptum halitum ; videtur enim voluisse praedictam controversiam dirimere et statuere, ut sine habitu non intelligatur probationis annus inchoari. In contrarium autem est, quia verbum illcd solum videtur obiter dictum ; in re autem adeo gravi, in qua et diversae sunt Doctorum sententiae, et jura videntur varie loqui, non est verisimile voluisse Concilium obiter et quasi aliud agens rem definirc, aut novum aliquod introducere; sed expressius saltem diceret, probationis annum a susceptione habitus inchoari. Unde valde mihi verosimile est, per illa verba nihil aliud voluisse Concilium dicere, quam apnum esse computandum ab eo die, in quo aliquis in religionem admittitur, ut novitius. Quia vero haec receptio ex communi consuetudine fit per collationem habitus, ideo illam significavit Concilium per illam phrasim, post receptum halitum. Undesi in aliqua religione esset consuetudo recipiendi ad probationem et verum novitiatum in proprio habitu saeculari, non crederem hoc esse derogatum per Concilium, ut de nostra Societate inferius dicemus. Addo insuper, quamvis religio non habeat specialem habituu pro novitiis , sed in saeculari habitu eos probet, nunquam tamen fieri posse quin novitius probetur in eo habitu, quem vel regula religionis praescribit , vel ejus consuetudo habet, et hoc satis est ut verba Concilii locum habeant.

5. Ad argumenta.—COuapropter difficultates priori loco positae non procedunt, quia supponunt Concilium hic specialiter staiuere, ut annus probationis non incipiat ante susceptum habitum religionis, quod non concedimus, sed locutum esse ordinario modo, quia receptio ita fieri solet et debet ratione consuetudinis, per quam multi censent derogata esse jura, quae in contrarium ibi citantur ; quanquam dici etiam possit, ut supra insinuatum est, ibi non esse sermonem de probatione ad professionem, sed de probatione, quae fieri solebat aliquando ad primam receptionem ad novitiatum. Juxta quam expositionem potius inde colligitur, receptionem ad novitiatum solitam fuisse fieri per mutationem habitus, quia ob hanc causam videtur specialiter cautum, ut in illa priori probatione habitus non mutetur. Quia vero argumentum ibi sumptum ex professione procedere potest contra praedictam consuetudinem, vel obligationem ex illa provenientem , responderi potest primo, magis esse de substantia novitiatus induere habitum novitiorum, quam sit de substantia professionis induere habitum professorum ; nam in professione hoc est quid posterius. Unde sine dubio est quid accidentarium , et supponit probationem jam factam. Quapropter, licet id omittatur, vel licite, vel sine culpa , ob urgentem necessitatem , valida erit professio; at vero respectu novitiatus susceptio habitus videtur esse primum signum talis receptionis, et ideo magis videtur esse de substantia ejus. Nihilominus non nego, ubi vel ex lege, vel ex consuetudine, vel ex dispensatione fuerit aliud signum sufficiens, habitum etiam non omnino esse de substantia probationis, seu inceptionis ejus. ;

6. Resolutio secundae difficultatis initio propositae. — Hinc ad secundam partem difficultatis dicitur, formaliter ac praecise loquendo, annum probaztionis incipere ab eo puncto, in quo, et ex intentione religionis, et ex consensu novitii aliquis admittitur ad talem religionem in statu novitiorum , et ut in ea probari incipiat. Patet, quia hic est veluti quidam contractus inter religionem et futurum religiosum, per quem conveniunt in sumendo experimento de se invicem in oraine ad talem finem , et tali modo , et pro tali iempore ; ergo ex eo puncto, in quo talis contractus perficitur ex mutuo consensu, et tempus designatum inchoatur, incipit probationis annus; ex natura vero talis pacti consequitur necessario supponi, ut persona ipsa, quae recipitur, sit habilis, et in aetate convenienti ad talem probationem.

7. Dubium circa etatem requisitam ad inchoandum novitiat um. — Prima sententia. — Dubium vero est quaenam aetas requiratur ad inchoandum probationis annum ; nam aliqui postulant in novitio decimum quintum annum expletum, idque supponi videtur a Concilio, sess. 25, de Regul., cap. 15, cum dicit, probalionis annum post susceptum habitum inchoari ; duo enim in eo capite a Concilio prae- cipiantur. Primum, ut professio non fiat ante decimum sextum annum aetatis impletum. Secundum, ut praecedat integer annus probationis. Hinc ergo intelligitur, hunc annum debere esse non solum in aetate pubere, juxta antiquos canones, sed etiam post decimum quintum annum aetatis expletum ; nam probatio debet proxime praecedere professionem, senu professio immediate subsequi, ut ex c. 16 ejusdem Concili sumitur, et infra dicetur. Unde etiam aliqui Doctores advertunt , ubi professio usque ad decimum octavum asetatis aunum danda non est, juxtac. Quia in insulis, de Regular., vel juxta particularia statuta alicujus religionis, annum probationis futurum esse in decimo septimo aetatis; ita Angelus, verb. Novitius, num. 1; Sylvest., Religio, 5, q. 3, et Religio, 9. q. 10. Cum ergo Concilium ait, post susceptum habitum , si absolute loquamur, videtur habere conditionem subintellectam, scilicet, in aetate legitima ; quae autem sit haec legitima aetas, Concilium non explicat, quia de hoc non agebat ; obiter tamen insinuare videtur, debere esse anpum immediate ante professionem, nam probatio conjuncta et continua cum professione debet feri.

8. S'ecunda et communis sententia. — Declaratio Congregatioms Cardinalium. — Nihilominus annum probationis posse inchoari ante decimum quintum, et consequenter expleri ante decimum sextum, sentiunt communiter Doctores, qui post Tridentinum de hac re scripserunt ; ita Navar., lib. 3 Consii., tit. de Regular., consil. 30, n. 1,. in prima editione; Sorbus, in Privileg. mendic., verbo Nocitius, notahili 4; Azor, tom. 1, lib. 12 Iustitut. moral., c. 4, q. 9; Henriquez, l. 13de Excommunic., c. 40. n.2; Lessius, lib. 2. c. 4, dubtt. 1, n. 58; Sa, verbo Heligio, n. 3; Sanchez, . 1 de Matrim.. disp. 37; n. 49; Miranda, in Manual prael.. tom. 1, q. 22, art. 3, prima concl., ad finem. Nam imprimis posse annum probationis inchoari ante decimum quintum expletum, dummodo incipiat post annos pubertatis, seu decimum qrartum , probatur, quia jure antiquo poterat aunus probationis inchoari ante decimum quintum annum ; Concilium autem nihil circa hoc innovavit ; nec item est opus ut statim explcto anno decimo sexto , novitius ad professionem admittatur, nam, licet Concilium, cap. 16, disponat, ut finito tempore novitiatus, superiores , novatios, quos halles invenerint, ad professionem admittant , aut e monasterio ejiciant, id tamen intelligendum est , nisi aliquid obstet, et qui probantur, habiles tunc inveniantur, vel inhabiles e contra judicentur. Nam si vel annus decimus sextus, ab ipso Concilio omnino requisitus, non sit completus, vel alia justa et rationabilis causa occurrat professionem differendi, qualis esset , verbi gratia , si novitius morbo aliquo laboret, vel si in probatione sufficienter non satisfecerit, vel aliquid obstiterit ad rectam suorum bonorum dispositionem, quod post aliquod tempus elapsum non impediat, licite potest professio differri, et in hoc conveniunt non solum citati Doctores , sed etiam Congregatio Cardinalium, ad quam decretorum Concilii declaratio spectat, quae ad illa verba Concilii, c. 16, sess. 95: Finito auiem tempore novitiatus, superivres , nocitios, ita declaravit : Hec verba respiciunt tantum ad habiles, et ita ex licentia Sanctissini Domini nostri , enplicante hunc textum Illustrissimo Cardinali Clarevallensi, censuit congregatio d.ctum tempus novitiatus esse arbitrarunm.

9. Resolutio ultimi dulii. — Ultimo expediendum est aliud dubium, quod ultimo loco ponebatur, de susceptione habitus in propria domo. Nam imprimis manifestum est Concilium loqui de susceptione habitus collati ab ipsa religione; nam si quis propria voluntate seu auctoritate induat illum, illa susceptio habitus nihil ad probationem vel religionem confert. ut notant Sylvest. et Angel. supra, argum. Clement. Eos, de Regularibus. Ratio autem, quae ex supradictis sumitur, est manifesta, quia novitiatus et religionem et novitium respicit, et ideo ex consensu utriusque partis debet inchoari. Neque oportuit in Conciiio hoc amplius explicari, quia satis per se notum erat, maxime cum dixerimus, per habitus susceptionem descripsisse Concilium primam receptionem in religione. An vero gestatio habitus novitii debeat esse intra claustrum, quod in dicta objectione etiam tangitur, non pertinet ad praesens, sed ad sequens punctum. Nam, licet supponeremus vivere intra clausirum esse necessarium ad debitum probationis modum, hoc nihil obstaret quominus receptio vel collatio habitus posset fieri extra claustrum, et, si oportuerit, in privata domo. Sive enim hoc licite, sive illicite fiat, non erit contra substantiam probationis, neque obstabit quominus inde incipiat novitiatus, dummodo statim probatio in loco debito, et modo ac tempore necessario subsequatur.

PrevBack to TopNext

On this page