Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 14

Caput 14

CAPUT XIV. QUAENAM SINT DE SUBSTANTIA SEU NECESSITATE PROBATIONIS VEL NOVITIATUS.

1. Secundum dubium circa verba Concilii. — Secundo loco exigit Concilium ut professionem emissurus, per annum in probatione steterit. Et hanc conditionem ut necessariam ad valorem professionis ponit. Explicandum ergo necessario est, quid sit in probatione stare. Ut autem intelligatur ratio dubitandi, supponamus in religione qualibet esse definitum modum seu ritum probandi novitios sub certo habitu, in tali loco, et habitatione separata, sub proprio magistro, et sub tali disciplina, et exercitio talium actionum. Inquirimus ergo an sit de substantia probationis, et ut impleatur verbum illud a Concilio positum, n probatione steterit , ut novitius per integrum annum haec omnia servet. E: ratio dubitandi est, quia non est major ratio de una circumstantia ex dictis, quam de aliis ; ergo vel omnes sunt de substantia novitiatus, vel nulla; dicere autem omnes esse de substantia, scrupulosum valde, ac plane incredibile est ; quis enim dicat non egisse integrum probationis annum, qualem Concilium requirit, eum, qui vel in domo novitiorum non habitavit, sed in alia cella; vel novitiorum ministeria non exercnit, etc. E converso etiam dicere, nullam talium circumstantiarum esse de substantia, involvit repugnantiam, alias posset quis esse novitius, et nihil eorum habere, quae novitii sunt propria, quia, ablatis omnibus quae non sunt de substantia novitiatus , poterit novitiatus manere..

2. Adnotatio pro resolutione dubii propositi. — In hac re dicendum necessario est, aliquid esse de substantia novitiatus, quo ablato non poterit quis vere dici esse in probatione, ut ratio facta convincit, quae etiam cogit ut dicamus, non omnia illa simul sumpta, quae in novitiatu concurrere solent et debent, esse de substantia novitiatus. Addo insuper, quamlibet earum circumstantiarum , sine qua probatio haec potest esse sufficiens, ut probatio sit valida, simpliciter non esse de substantia novitiatus, sive determinate sumatur, sive disjunctim, sive confuse, ut sic dicam, quia illud dicitur esse in his rebus moralibus de substantia , sine quo res esse non potest. Dico autem, nec determinate, nec confuse, quia posset quis cogitare, esto non sit de substantia novitiatus habitare inter novitios, vel tales actus illorum exercere, vel tale signum novitiatus deferre, vel aliquid simile determinate, nihilominus de substantia illius esse confuse et iudefinite aliquid horum, vel omnia simul facere. Hoc autem non ita est, tum quia substantia uniuscujusque rei pro sua capacitate et natura debet esse determinata ; tum etiam quia multae ex illis circumstantiis tales sunt, ut per se sumptae non sufhiciant ad novitiatum constituendum sine quibusdam aliis; aliae vero sunt quae sufficiunt sine reliquis ; oportet ergo utrasque desivnare, et in hoc consistit punctum hujus difficultatis, quae mihi eo obscurior visa est, quo non invenio illam in terminis tractatam, quod in re morali non parum difficultatem auget.

3. Distinctio premittenda. — Ut autem, prout mihi occurrit, difficultatem explicem, distinguo ultcrius inter statum probationis, ut sic dicam, et actualem probationem. Haec enim duo et secundum se facile distingui possunt, et ad rem praesentem maxime necessarium est, quia de substantia novitiatus est status probationis ; actualis autem probatio, vel nulla, vel parva, ut ostendam. Dicitur ergo esse in statu probationis, qui ad hoc alicubi existit, ut probet et probetur, estque idoneus et expeditus ad hunc finem; actualiter autem probatur per actiones vel passiones, per quas experimentum de persona sumitur.

4. Assertio prima. — Dico ergo imprimis, statum probationis seu novitiatus substantialiter includere aliquid negativum , et aliquid positivum. Negativumreest, quod aliquis non fecerit professionem per vota, et traditionem acceptatam in tali religione. Hoc manifestum est tum ex verbis Concilii, quod vult ut totus probationis annus professionem antecedat ; tum etiam ratione physica pro capacitate materiae, quia statim ac res pervenit ad terminum, desinit esse in via, praesertim in successivis. Unde sicut de necessitate motus est non pervenisse ad terminum, ita de substantia novitiatus non emisisse professionem; comparato enim fine desinit inquis tio, et formato judicio cessat consultatio ; probatio autem ordinatur ad professionem ut ad finem, et est veluti inquisitio ad judicandum de futura professione; ergo statui probationis directe repugnat, professionem esse factam. Et ideo vel talis professio nulla est, ut nunc post Concilium Tridentinum, vel quando erat valida, interveniente renuntiatione , eo ipso cessabat probationis status.

5. Corollarium primum. — Hoc autem adeo verum est festque valde notandum), ut non solum professio reipsa valida, sed etiam existimata valida , sit contra substantiam novitiatus, seu status probationis. Itaque, si quis exterius professionem emittat , revera existimans valide profiteri, eo ipso desinit esse in statu probationis, quamvis professio nulla sit, et quamdiu in ea fide manet, tamdiu probationis status esse non potest. Ratio est, quia probatio supponit libertatem assumendi vel relinquendi statum, cujus gratia fit probatio; nam ad hoc ordinatur ut qui probatur, experimento discat an sibi cxpediat talis status; ergo probationi ut sic repugnat professionis vinculum, non solum reipsa vere contractum, sed etiam existimatio ejus; qui enim existimat se esse tali vinculo ligatum, jam non est in religione, ut probet illam, sed ex necessitate, ut debitum suum impleat. Dices: esto non sit ex intentione et voluntate probandi, tamen reipsa probat et experitur asperitatem religionis, quod satis esse videtur ad finem hujus probationis. Respondetur revera formaliter ac proprie non esse in novitiatu ac probatione, ut Concilium requirit, quod satis patet ex modo loquendi, et communi consuetudine omnium religionum ; nam qui existimatur professus, eo ipso ut professus tractatur et tractari debet, et ideo pro tunc nec probari dici potest, nec esse in statu de se apto, ut probetur. Et morale etiam est, ut unusquisque alia animadversione et cireunispectione operetur, et observet res omnes religionis, quando ibi existit animo probandi, vel quando existit ut habens jam illum statura firmum et immutabilem.

6. Corollarium secundum. — Unde etiam ulterius elicio, non solum impedire hunc statum probationis existimationem professionis ex parte ipsius religiosi, sed etiam ex parte religionis ; quia haec probatio reciproca est, ut jura docent, ordinatur enim non solum ut novitius experiatur religionis modum et asperitatem, sed etiam ipsa religio probet an persona novitii idonea sit ad religionem ; ergo si ab ipsa religione jam professus existimatur, eo ipso desinit esse in statu, in quo possit ab ipsa probari. Haec igitur est prima conditio necessaria ad statum probationis, scilicet, ut qui probatur, nec professus sit, neque sub existimatione professi in monasterio existat vel teneatur; et ideo vocamus conditionem hanc privativam. Necessarium autem est ut habeat conjunctam cognitionem libertatis, quam noyitius habet ad assumendam vel relinquendam religionem, et consequenter ut tam ex parte novitii, quam religionis sit mere spontanea, et non ex obligatione aut cogitatione obligationis status jam permanentis.

7. Pars secunda. — Praeter hoc Vero dicimus requiri aliquid positivum, quod exterius fiat, et morahter duret inter novitium et religionem. Declaratur primo generatim, quia novitius, quamdiu talis est, et vere existimatur, aliquam habitudinem et unionem habet cum religione, quam non habebat quando novitius non erat, neque habent alii, qui religionem nullo modo ingressi sunt, ut in ea probentur. Haec autem unio, et habitudo contrahi non potest sine aliquo positivo actu humano; nam prior illa negatio cum cognitione ejus, prout explicata est, non sufficit, nam illa communis est omnibus qui in religione nullo modo existunt, neque probantur; ergo praeter illam necessarium est aliquid positivum. Secundo, in particulari declaratur, quia ad hunc statum probationis necessarius est primus ingressus religionis supra explicatus, quia per illum acquiritur dicta unio, seu habitudo cum re'igione; ingressus autem ille fieri non potest sine aliqua exteriori oblatione, et quasi traditione ex parte novitii, et acceptatione ex parte religionis ad praedictum finem sumendi experimentum ; ergo hujusmodi actio, seu datio, et receptio, et omnia signa sensibilia, quae ad illam necessaria fuerint, sunt de substantia talis status; et quia collatio et receptio habitus regularis inter illa signa moraliter reputatur modo superius expiicato, ideo cum eadem proportione erit de substantia hujus status. Ex illa vero receptione acquiritur religioni jus aliquod imperandi, et imponendi homini sic recepto ea onera, quae juxta modum religionis ad eam probationem et experientiam faciendam fucrint accommodata. Et e contrario ex parte novitii oritur aliqualis obligatio parendi, ita ut cogi possit, nec valeat ipse jure resistere, nisi statum inchoatum omnino deserat. Et hac ratione dicitur prima receptio moraliter permanere, quamdiu non retractatur. Ut autem non retractetur, non videtur per se necessarium aliquod novum signum externum positivum exhibere, sed satis erit non ex iibere signum novum contrariae voluntatis, seu retractationis, vel, quod perinde est, non revocare vel auferre signa prioris ingressus et receptionis, quando eorum duratio et conservatio moraliter necessaria est, ut talis status duret. Ratio omnium solum est, quia cum hic aliqualis status non consistat in voto, vel promissione, neque in firma et immutabili obligatione, solum potest consistere in significatione permanente prioris voluntatis cum aliquali jure, et obligatione ad exercendam, et sustinendam probationem ; ad hoc autem, et necessarium est, et sufficit id, quod explicuimus, ut per se satis constat ; ergo.

8. Assertio secunda. — Dico secundo : nulla actualis probatio est de substantia anni probationis prater voluntariam permanentiam in praedicto statu cum suflicienti exteriori significatione ejus, prout explicatum est. Probatur primo, quia finis legis, seu praecepti, non est de substantia legis, et finis alicujus status, verbi gratia, matrimonii, qui est filios procreare. non est de substantia ejus; sic ergo in praesenti, quamvis actualis probatio et experimentum mutuum sit finis anni probationis, et illius quasi status, nihilominus non erit de substantia ejus. Secundo declaratur, quia si novitius perseverat in statu probationis, quamvis fortasse a religione vel praelato ejus non probetur, ipse ex se expositus est ut probetur, et per illum non stat quominus probhetur; ergo non debet illi nocere, neque impedimento esse ad professionem valide suo tempore faciendam; et hoc sensu dicimus actualem probationem non esse de substantia novitiatus , etiamsi fortasse possit esse in praecepto respectu praelati, qui male faciet dissimulando, et connivendo, ut statim amplius explicabitur. Quod si fortasse novitius ipse resistat huic actuali probationi, non quidem retrocedendo omnino, sed impatienter eam ferendo, et detrimentum potius, quam fructum ex ea capiendo, per hoc ipsum sufficienter probatur; satis enim per hoc cognosci potest, illum non esse aptum ad religionem; et nihilominus si, hoc non obstante, a religione retineatur, et ad professionem tandem admittatur, professio est omnino valida, et annus probationis sufficiens; ergo actualis probatio per actus positivos, ut sic dicam, non est de substantia novitiatus. Simileque argumentum sumti potest ex parte ipsius novitii; nam, licet ipse voluntarie fugiat experiri asperitatem religionis, quantum potest, retento statu, imo, licet experimento aliquo cognoseat se esse moraliter ineptum ad talem religionem, vel impotentem ad sustinendos labores ejus, si tamen in statu perseveret, ac tandem profiteatur, sufficit ad valorem actus; ergo signum cst actualem probationem non esse de sub- stantia, jusque ac Concilium solum voluisse, ut tam religio quam persona habeant potestatem et tempus sufficiens, et statum aptum ad experimentum utrinque sumendum. Quod si in illo sumendo negligentes fuerint, sibi imputent ; non enim debuit valor professionis ex tot particularibus circumstantiis dependere. Nam si contrarium experimentum, ex probatione resultans, non impedit valorem probauonis imprudenter factae et receptae, cur impediet defectus experimenti ex negligentia, vel alia causa proveniens? Tertio, hoc probari potest ratione dubitandi in principio posita, quae magis urgebitur ad particularia descendendo.

9. Dubitatio, an deferre habitum novitiorum sit de substantia novitiatus. — Primo ergo ex dictis expeditur quaestio, an deferre habitum novitiorum sit de substantia novitiatus, seu anni probationis. Partem enim affirmantem videtur docere Jacobus de Graffis in Decisionibus aur., lib. 3, c. 5, n. 15, ubi dicit, qui non detulit habitum novitiorum per integrum annum continuum, non facere postea validam professionem. Tribui etiam solet haec opinio Navarro, in variis Consiliis sub titulo de Regular. Sed in nullo eorum de hac circumstantia in speciah loquitur, sed solum de anno integro et continuo probationis, ut infra videbimus. Probari autem potest haec opinio, quia, sicut induere habitum novitiorum est de substantia initii novitiatus, ita continuatio sub eodem habitu erit de substantia anni probationis.

10. Pars negativa est certa. — Nihilominus non censeo habitum novitiorum, etiam ubi distinctus est ab habitu professorum, esse de substantia probationis, seu novitiatus, ita ut necessarium sit illum deferre, ut quis dicatur in probatione stare, quod Concilium requirit. Haec assertio non videtur mihi habuisse dubium ante decretum Concilii Tridentini, quia nullum est jus (de communi loquor) quod talem conditionem requirat. Et Doctores, qui inquirunt an deferre habitum sit de necessitate novitiatus, non tractant de habitu novitiorum, sed de habitu religionis, seu regulari, quem conferunt cum proprio habitu seculari, vel ad summum cum habitu alterius religionis: nunquam tamen quoad hoc distinguunt inter habitum ejusdem religionis novitiorun: vel professorum, et ad summum dicunt habitum regularem ejusdem religionis esse necessarium. Post Concilium autem nihil circa hoc innovatum est, nam ipsum etiam ab habitu novitiorum abstinuit, et simpliciter dixit : Neque in minori tempore, quam per annwum gost susceplum haVitum. Si autem Concilium voluisset in hoc aliquid peculiare addere praeter jus commune, debuisset illud in specie proponere ac declarare, cum res sit valde gravis, et pertinens ad legem irritantenr gravissimum professionis actum, aliter factum. Accedit, quod c. 19 silentium imponit omnibus qui, post quinquennium a professione facta, contra valorem ejus litem raovere voluerint; supponit ergo professionem ex pressam, quando contingit nullam fuisse, posse ratificari, dcferendo habitum professorum, alias non potuisset juste silentium illud imponere; ergo etiam supponit non esse de substantia probationis deferre habitum professorum, quia, ut iufra ostendemus, licet professio expressa nulla possit per tacitam ratiticari, etiam post Concilium Tridentinum, nunquam tamen sine integro anno probationis; ergo quando aliqua pars illius anni defuit sub habitu novitiorum, poterit suppleri sub habitu professorum, si alia necessaria concurrant.

11. Confir natur exemplo. — Ut autem ratione etiam hoc ostendamus, exemplo prius rem declaremus. Recipiatur ergo in aliqua religione vir gravis sub habitu novitiorum, et post duos vel tres menses, honoris causa, vel alia ratione simili, decoretur habitu professorum, ita tamen ut neque ipse novitius propterea existimet se jam esse professum aut ligatum, neque etiam religio eo animo talem habitum conferat; si ergo talis novitius in eo habitu usque ad completum annum perseveret. et tapdem professionem emittat, interrogo an illa professio valida sit, necne. Profecto negare illam esse validam improbabile est, quia nullum habet impedimentum irritans vel ex jure antiqno, ut per se notum est, vel ex Concilio Tridentino; nam ille vere fecit professionem, postquam per integrum annum post susceptum habitum in probatione stetit. Dicere enim, quod stare in probatione essentialiter includit portare habitum novitiorum, nullo jure probatur, neque ab ipsomet Concilio Tridentino insinuatur, ut declaravi. Unde, quicumque in religione cum ejus habitu existit sub obedientia praelati ad eum finem, ut et ipse experiatur religionis vitam, et religio etiam ipsum agnoscat, vere et proprie dicitur stetisse in probatione per annum, ut sumitur ex c. ad Apostolicam, de Regularib., cum similibus, et in superioribus satis declaratum est, quae omnia in illo casu concurrunt. Si au- tem professio in eo casu valida fuit, aperte concluditur, deferre habitum novitiorum per annum, non esse de substantia annuae probationis.

12. Est sententia Navarri. — Respondetur ad argumenta contrarie opinionis. — Atque haec resolutio sumitur ex Navarro, consil 98, 44 et 89, de Regularibus, si attente legatur; cujus sententiam, et aliorum modernorum expendemus latius libro sequenti, agentes de professione tacita. Neque etiam Jacobus de Graffis, ut existimo, vim fecit in habitu novitiorum, sed pro habitu regulari sumpsit, et ex eo quod frequenter observatur, ita nominavit; inferius vero, n. 24, aperte dicit posse ratificari professionem, et suppleri defectum probationis integrae deferendo habitum professorum. Ad rationem antem in contrarium factam negatur assumptum. Nam, si quis in casu proposito reciperetur statim sub habitu professorum, non animo renuntiandi juri suo, aut faciendi professionem, sed solum ad probationem in eo habitu faciendam propter honorem, vel aliam humanam causam, illa etiam essct sufficiens receptio, et novitiatus inchoatio,ut eisdem rationibus facile probari potest, ct ex dictis etiam in capite praecedenti est satis manifestum, neque in hac re novam difficultatem invenio. Magis posset ulterius dubitari, an continue et sine intermissione deferre habitum regularem, sit de substantia anni probationis. Sed hoc partim ex puncto sequenti, partim ex capite sequenti explicabitur.

13. Dubitatio secunda, an commorari intra claustrum per annum probationis sit de ejus substantia. — Resolutio habens duas partes. —Secundo, ex dicto principio expeditur aliud duhium, scilicet, an commorari intra claustrum per annum probationis, sit de substantia ejus. Multi enim auctores ita sentire videntur, Sylvester, verbo Re/igio, 5, q. 5; Angelus, verbo Noritius, u. 16; Navar., consil. 9. de Regul., n. 2, et saepe in aliis consiliis; imo inter declarationes Cardinalium ad dictum c. 15 Concili Tridentini, expresse additur, quod probatio debet esse intra claustrum per aunum continuum. Verumtamen haec conditio materialiter sumpta, ut sic dicam, necessaria non est; formaliter autem intellecta, est vera et admittenda, quod iidem auctores sentiunt. Et explicatur in hunc modum a Panormitan., in c. Cum illorum, de Sent. excomm., dicente, ubicumque fuerit monachus, si sit sub obedientia Abbatis, semper fingi esse in cleustro; sic ergo si esse in claustro intelligatur vere et sine fictione, quod nos appellavimus esse materialiter, non est de substantia novitiatus, nullo enim jure hoc postulatur. Item quia si novitius a superiore suo mittatur alicubi, licet per multos menses ibi degat sub obedientia ejus, vere est in probatione, quae enim major probatio quam obetire? aut quomodo potest quis jure dici probationem fugere, cum non deserat obedientiam et subordinationem ad praelatum suum? Hinc a congregatione Cardinalium merito responsum est, si novitia curandae valetudinis causa de licentia superiorum monasterio exeat, et in domo parentum curetur, non propterea interrumpi novitiatum, sed eodem tempore posse professionem emittere, ac si e claustro non exiisset. Hinc etiam Navarr., consil. 32, de RBegularibus, recte respondit, si novitius de mandato praelati per magnam partem anni extra monasterium versetur, etiam in curia principis tractans negotium religionis, semper esse in probatione sine interruptione, et posse suo tempore professionem emittere, quia non est de ratione anni probationis manere semper intra septa monasterii, sed ad probationem sufficit manere sub cbedientia sui superioris, ubicumque novitius fuerit ; ubi ad hoc etiam allegat c. ult., Qui clerici vel vov. Ex quo potius colligitur, professionem fieri posse valide extra septa monasterii, imo etiam ab illo, qui in monasterio nunquam vixit; non constat autem quod in causa illius textus novitiatus praecesserit ; tunc enim voluntarie eo fieri poterat professio, sine praevio novitiatu: Recte autem inde a fortiori colligitur, potuisse tunc etiam novitiatum fieri extra monasterium. Unde cum nullo noviori jure aliquid quoad hanc partem innovatum sit, recte infertur, etiam nunc non esse illam conditionem necessariam simpliciter, quod satis etiam consuetudo confirmat.

14. Probatur secunda puars in sensu formal. — At vero formaliter sumendo existentiam in claustro, vel fictione juris, ut juristae loquuntur, sic quidem de necessitate probationis est esse in claustro, ita ut si quis illud deserat propria voluntate, et extra obedientiam praelati, eo ipso extra probationem fieri censeatur. Et haec est sententia Angeli, Sylvesiri, et Navarri supra, quod mihi videtur cum grano salis esse intelligendum, quia non videtur verisimile per omnem exitum extra septa monasterii, retento habitu, et cum animo redeundi, interrumpi novitiatum, etiamsi fiat indebite, et sine licentia praelati, quia etiam hoc nullo jure cavetur. Item quia professus exiens illo modo non estapostata, etiamsi graviter peccet, quia non deserit religionem ; ita ergo novitius tunc non deserit religionem, nec proprie ac vere retrocedit ; manet ergo suo modo in religione, licet in ea leviter et inordinate se gerat; ergo in novitiatu et probatione manet, quia non habet in religione alium gradum, et quia propter unam culpam etiam gravem non statim interrumpitur probationis annus. Et confirmatur, quoniam alias si novitius de licentia praelati iret extra monasterium ad certum locum, ipse vero absque licentia ad alia loca transiret, eo ipso desereret novitiatum, et interrumperet annum probationis, quod est profecto valde rigorosum, et sine fundamento juris, vel efficacia ra-ionis. Sequela autem patet, quia tunc etiam formaliter constitueretur extra claustrum, quia non esset in illis locis de licentia praelati. In his ergo casibus poterit quidem novitius digne puniri, vel etiam dimitti, si praelato visum fuerit ; tamen donec dimittatur, non desinit esse in probatione propter solam hujusmodi culpam. Ut ergo dicatur novitius formaliter, seu omuino claustrum dimittere, necesse est ut recedat, vel alio divertat, animo non redeundi, seu, quod perinde est, ut non solum sine licentia exeat, sed etiam ut per exitum intendat constitui extra obedientiam praelati ; nam tunc eo ipso desinet esse novitius, ut per se constat. Ex quo a fortiori colligo, si novitius exeat de licentia praelati illicite et sine rationabili causa data, tunc multo minus interrumpi probationem. Quod ideo adverto, quia Navarrus supra videtur requirere licentiam justa de causa datam, quod nimis etiam est rigorosum, et non potest etiam jure fundari, nec ratione, quia talis novitius non deserit religionem; imo fieri potest ut, licet superior peccet dando licentiam, ipse nih:l peccet exeundo. Item quia, licet praelatus sine justa causa eximat novitium a quocumque onere novitiorum, vel det illi licentiam, verbi gratia, dormiendi plusquam oportet, non interrumpitur probationis annus, ut est per se notum ; ergo idem est in praesenti, est enim eadem ratio; alias si praelatus sine causa justa daret licentiam novitio, vel saepius eundi in agrum, vel visitandi amicos (quae sunt exempla ipsius Navarri), toties interrumperetur novitiatus; quod profecto nulla probabilitate dici potest, tam cum licentia est injusta, quam cum est justa; neque enim haec debet novitius discernere; nec magis est unuum consuetudine receptum, quam aliud. Denique rationes factae de novitio exeuntc sine licentia, a fortiori hoc probant. Et juxta haec posset cum proportione definiri dubium proxime relictum in superiori puncto de gestatione habitus continua. Sed de hoc plura infra.

15. Dubitatio tertia.— RBesolutio tenuenda.— Probatur ratione.— TVertio, ex dictis definitur, quod dubitari solet in hac materia, si novitius statim ac monasterium ingreditur, in lectum incidat aegrotus, et ita duret per annum integrum, an possit dici in probatione fuisse, et completo anno statim profiteri. Dicendum est ergo posse profiteri, et illum fuisse verum annum probationis, quod ex mente omnium Doctorum asservit Nay., dicto consil. 32, n. 5. Et ratio est, quia quantum est ex se, vere manet in statu probationis in tali religione, et sub obedientia illius. Quod autem actu probari non possit, est per accidens ; nec refert quod annus probationis datus est ad sumendam experientiam, tum quia finis legis non est de substantia legis; tum etiam quia in eo casu novitius satis probatur per infirmitatem, in qua sufficienter poterit religio cognoscere naturam ejus, et aptitudinem ad religionem ; ipse vero, et charitatem, et mores religionis poterit cognoscere; et quamvis non valeat vitae austeritatem in se formaliter, ut sic dicam, experiri, aliunde tamen poterit sufficicntem notitiam comparare. Unde ex hoc casu colligit Navar. tanquam certum et manifestum, non esse necessarium experiri omnes austeritates in specie. Ego vcro ulterius colligo nullam esse necessariam, neque aliam actualem probationem, praeter illam quae est in perseverantia in tali religione per annum sub obedientia illius, ut explicatum est.

PrevBack to TopNext

On this page