Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 15

Caput 15

Utrum de substantia novitiatus sit, ut annus sit continuus.

CAPUT XV. UTRUM DE SUBSTANTIA NOVITIATUS SIT, UT ANNUS SIT CONTINUUS.

1. Tertium dubium circa verba Concilii Tridentini.— Assertio prima. — In hoc capite explicanda est illa particula, per annum. De qua imprimis certum est, intelligendam esse de anno integro et perfecto, ita ut neque una dies illi desit, in quo Doctores omnes conyeniunt ; tum quia jura antiqua supra citata ita de hoc anno loquuntur, Concilium autem juxta antiqua jura locutum est; tum etiam quia consuetudo ita hoc interpretatur; tum deni- que quia lex, quae taxat, vel tempus, vel pretium, vel aliquid hujusmodi, praecise et quasi in indivisibili constituit talem mensuram. Nam etiam philosophi dicunt, mensuram debere in indivisibili consistere; itaque hic annus perfectus esse debet. Addo ulterius cum Sancio, lib. 1 de Matrim., disp. 24, num. 22, et Lessio, lib. 2 de Justitia, c. A41, dub. 7, num. 59, annum probationis ita computandum esse de momento ad momentum, ut si habitum novitius assumpserit prima die Januarii, verbi gratia, post meridiem, non possit eadem die recurrente termino anni profiteri ante meridiem, sed expectandum esse punctum suscepti habitus, quia in eo completur et perficitur annus a Concilio requisitus. Non tamen opus est addere anpo unum diem, cum nullo jure id praecipiatur, ut bene observat citatus Sanchez. Quod vero attinet ad integritatem, adverto duobus modis posse hunc annum integrum compnutari: primo, per continuationem unius et ejusdem anni naturalis ; secundo, per computationem seu aggregationem partium discretarum, ut si quis per sex menses, verbi gratia, fuit in novitiatu, et postea est egressus, et in seculo mansit per aliud tempus, ac deinde iterum religionem ingressus, per sex alios menses probetur, et hi cum prioribus conjungantur, et computentur ad integrum annum constituencum. |

2. Dubium in hac materia. — Prima sententia affirinativa. — Probatur primo. — Secundo. — Tertio. — Quario. — Fuit ergo aliquorum sententia, non esse continuationem anni de necessitate probationis, sed posse praedicto modo compleri, supplendo tantum id, quod deerat : ita tenuit glossa in regula, Eum qui, de reg.jur., in 6, qui refert aliquos antiquos pro hac sententia. Quam etiam secutus est Speculator, tit. de Statu Monachor., 8 1, vers. 31, n. 43; et Bonifac., in Clem. Zos, de Regular., n. 47, cum hac moderatione, ut tempora anni sint diversa, verbi gratia, aestatis aut hyemis. Et primo glossa citata conatur regulam illam ad hoc inducere, quae sic habet : Ewmn, qui certus est, certiorari ulterius non oportet, quae parum profecto probat; potest autem sic induci. Nam annus probationis ordinatur ad sumendum judicium certum de religione, et de persona; sed haec certitudo sufficienter sumitur per annum directe compositum ; ergo non oportet majorem certitudinem postulare. Secundo, possumus argumentari, quia nullum est decretum quod expresse requirat annum continuum, nec Con- cilium Tridentinum illam particulam addidit; ergo non est a nobis addenda, praesertim ad estrinpgendam legem,quae ex hac parte odiosa videtur; ergo suflicit esse in probatione per annum, id est, per duodecim menses, sive continue, sive interpolate illi numerentur. Tert:o addere possumus juxta aliam sententiam, difficiliorem ac valde onerosum fieri religionis ingressum ; nam si contingat aliquem per undecim menses religionem probasse, et posse per diem exire, difficillimum illi esset jacturam factam reparare, integrum probationis annum iterum izchoando. Accedit quarto, qucd difficile potest designari quae interruptio sufficiat impedire debitam hujus anni continuationem.

3. Secunda sententia, negativa et certa. — Nihilominus contraria sententia tanquam certa tenenda est, cum Panorm., in c. ad Apostolicum, de Regnl. , h. 9 ubi pro ea refert Joannem de Lignano, in Clem. Eos, de Regul., et Bartolum, in l. Interdum, S Quoties, ff. de Publ. Idem tenet Angelus, verbo JVoritius, num. 15; et Sylvest., verbo Higio, 5, n. 4; Navar., consil. 9, 34, et in aliis multis de Regular., ubi pro eadem sententia refert Anchar. et Philippum Francum ; plures refert Bertachin., verbo Annus; sequuntur etiam communi consensu recentiorcs Theologi, Sa, verbo Religio, num. 9; u ib. 13. de Excommunicat., cap. 40, num. 2; Azor, tom. 1, lib. 12 Instit. moral., c. 2, e 8; Vessius lib. 2, c. 41, dub. 7; Eman. hodrig., 2 tom., 3 Quaest. reg., q. 15, art. 8; et Miranda, in Manuali, tom. 1. q. 22.art. A4,concl. 1. Fundamentum praecipuum est, quia quando in jure tempus certum ad aliquid requiritur, intelligeudum est de tempore continuo. Ad hoc autem principium probandum citat Angel. c. Cupientes, vers. Ceterum, de Elect., in 6; sed ille textus nihil probat, nam in eo additur, per triennium continuwn ex tunc inchonndum, etc. Ex quo potius posset argumentum sumi in contrarium. Nam ideo videtur addita particula, continuum, quia in ipso tempore non satis videbatur inclusa. Quamvis neque hoc argumentum sit efficax, nam potuit addi ad majorem declarationem, quia in cap. 1 ejusdem tituli, in simili poena et clausula non additur illud verbum, et nihilominus certum est intelligendam esse de tempore continuo, ut ibi Joannes Andreas, et aii notant, et principium illud tradit glossa in Rub., ff. de Diver. temp. praesc., et in l. Genero, ff. De his qui not. infam. Et quamvis nullo jure ex- presse probetur, est per se valde consentaneum rat;oni, quia tempus, et praesertim definitum, ut dies vel annus, et est continuum, et in hoc sensu regulariter significatur ; qui enim legat, vel donat alteri usum domus per annum, de anno continuo intelligitur, alias esset valde incerta et arbitraria donatio, possetque alius nunc uno mense, et postea alio suo arbitrio annum complere cum notabili gravamine alterius, vel e converso posset haeres aut donatarius prout vellet annum interpretari. Unde etiam sumitur alia moralis conjectura ; nam oportet ut tam in jure, quam in contractibus humanis, aliquid definitum ac certum designetur, quando annus vei aliud simile tempus praescribitur, quod esse non posset, nisi continnum tempus intelligeretur. Et videtur ad hoc optimus textus in Clement. HFos qui, de Regular., ubi professionem tacitam facere e qui habitum professorum per anmum portant, quod sine ulla controversia de anno continuo intelligendum est. Hoc autem principium evidentius est, quando in lege designatur dies, ex quo tale tempus computari debet ; ut si lex dicit : Ex tunc sit suspensus per triennium, vel: Ex quo die accipit tale officium, teneatur per annum hoc vel illui facere, sine dubio hae et similes leges intelliguntur de tempore continuo, ut constat ex communi omnium inielligentia et usu, et quia non possunt alias uus laber sensum. Propter quod censeo, post Concilium Tridentinum, multo certiorem esse hanc sententiam quam antea; prius enim solum dicebatur, unius anni probationem esse necessariam, ut in c. Gonsaldus, Vi, q. 9, et c. ad Apostolicam, de Reg. Vel ut professio non fieret ante annum probationis elapsum, ut in c. Non solum, de Reg., in 6. Concilium autem Tridentinunt supra expresse addidit : Nec qui minori tempore, quam per aunwn post susceptum habitum probationis , ubi designat tempus ex quo talis annus computandus est; intelligit ergo de anno continuo; ; atque ita declaratum est in congregatione u Addunt praeterea rationem dicti auctores, quia intermissum tempus minuit asperitatem probationis, nam difficilius est perseverare per annum continuum, quam per partes interpolatum. Sed ad hoc dici posset, esto hoc ita sit, nihilominus non cogi nos ad intelligendum illum annum eo modo quo majorem rigorem,et difficiliorem perseverantiam postulat, nam potius videntur hujusmodi leges onerosae liniendae. Addit vero Sylvester annum hünc dari ad experiendas omnes asperitates regulae, quod non semper fieri posset, nisi annus requireretur continuus, quia in una parte anni, verbi gratia, in Adventu, vel in Quadragesima, plura et asperiora sustinenda sunt; posset autem quis interpolate esse novitius per annum, vitando illa tempora. Sed ad hoc etiam dici posset, accidentarium id esse, nam ostensum jam est non esse necessarium actu experiri omnes religionis labores. Nihilominus, suppositis prioribus fundamentis, quae sunt praecipua, hae sunt etiam probabiles conjecturae, et congrventia dictae legis. Nam, licet simpliciter necessarium non sit actu experiri omnes religionis labores, nihilominus necessarium est esse in statu idoneo ad experiendos illos ; ad hoc autem per se loquendo accommodatus est annus continus ; et inter haec experimenta praecipuum esse debet in perseverantia et constantia, et ideo merito ad hanc probationem annus continuus postulatus est.

4. Respondetur ad argumentum primum. — Ad secundum. — Ad tertium. — Ad primum ergo argumentum contrariae sententiae, sumptum ex regula juris, negatur per interrupta tempora sumi sufficientem experientiam, satisque certam, tum quia non sumitur iila, quam lex requirit, quae sola depet censeri sufficiens ; tum etiam quia constantia et perseverantia non satis probatur, ut dictum est. Ad secundum, jam ostensum est quomodo ex vi juris necessarius sit annus continuus, etiamsi haec ultima particula in jure non exprimatur. Ad tertium respondetur, concedendo illud gravamen sequi, sed illud est privatum, et parvi momenti respectu universalis commodi religionis, quod ex praedicta lege in dicto sensu intellecta resultat.

5. Ad quartum, et resolvitur dubitatio preposita. — In quarto vero puncto, petitur ut explicemus quibus modis hic annus interrumpatur, ita ut necesse sit iterum illum inchoare. Sylvester enim supra indicat modicam interpolationem ad diem, verbi gratia, non sufficere ; dicit enim annum debere esse continuum, eo modo quo solent austeritates in religione continuari, scilicet modice, et ad diem interpolandum. Navar. autem, dicto consil. 32, num. 1 et 3, dicit novitiatum interrumpi per exitum novitii a claustro per tres vel quaiuor dies sine licentia superioris. Dicendum vero est, duobus modis posse iuterrumpi hunc annum. Primo, faciendo professionem ante completum illum, cum voluntate et existimatione faciendi veram professionem; ex tunc enim jam non manet novitius amplius in probatione, Juxta dicta sectione praecedenti ; ergo interruptus fnuit annus probationis; nam, juxta Concilium in toto illo anno debet in probatione stari. Secundo, potest interrumpi per dimissionem habitus, seu exitum a religione, quia per hoc etiam desinit novitius esse in probatione, et in statu idoneo, ut etiam ex praecedenti capite patet ; ergo desinit esse novitius; ergo interrumpitur annus. Quocirca continuitas hujus anni, per se loquendo, non est moralis, aut per parvas morulas discretionis, ut Sylvester voluisse videtur, sed est propria et physica, quanta esse in tempore vel in anno potest, quia non est continuitas actionis, sed status, vel quasi status, ut explicavi; duratio autem in statu omnino continua est, sive homo actu experiatur asperitatem reguIae, sive non. Dixi autem per se loquendo, quia ex se potest hic annus habere hanc continuitatem perfectam.

6. Dubitatio. — Resolutio tenenda. — Dubitari autem potest an quaelibet physica interruptio sufficiat, ut moraliter censeatur annus non esse continuus ad effectum sufficientis probationis, et validae professionis, ita ut omnis interruptio physica sit etiam moralis, vel distinguendae illae sint. Navarrus enim, consil. 32, de Regular., signifieat, si interruptio sit momentanea, id est, brevissima, non esse considerabilem, id est, moraliter non interrumpere probationem ; consilio autem 32 ait, interruptionem trium vel quatuor dierum esse sufficientem, significans, si sit unius vel duorum dierum, non sufficere. Mihi autem videtur magis esse considerandam gravitatem actionis, per quam interrumpitur probatio novitiatus, quam temporis diuturnitatem, quia alias nihi! certum de hac interruptione ejusque sufficientia dici poterit, sed relinquendum erit uniuscujusque arbitrio ; alicui enim videbitur parva mora wium vel quatuordierum, alii vero magna. Quocirca censeo, si quis, dimisso religionis habitu, egressus est, eo ipso interrumpi annum probationis, etiamsi paulo post intra diem poeniteat, quia eo ipso amisit statum quem habebat, et indiget nova receptione et admissione, ut possit iterum novitius esse. Sicut ergo haec posterior receptio distincta est a prima, ita novitiatus incipit esse distinctus. Atque haec regula videtur mihi satis probabilis, ut qucties juxta consuetudinem, et modum religionis censetur nova receptio necessaria, annus etiam probationis sufficienter interruptus existimetur. Unde quod Navarrus ait, aunum interrumpi per exitum trium vel quatuor dierum e monasterio sine licentia superioris, si intelligatur de exitu totali, id est, animo non redeundi, et dimisso habitu, non solum verum est, sed etiam sine limitatione temporis fuisse asserendum, quia actus ipse per se suffieit, et moraliter interrumpit perseverantiam et constantiam, propter quam continuitas in probatione postulatur. Si vero sit sermo de exitu animo redeundi, praesertim cum habitu, non credo interrumpi novitiatum, etiamsi sit per aliquot dies, nisi re cognita, a praelato dimittatur, propter ea quae superius adduxi.

7. Dubium particulare quoad habitus dimissionem. — Resolutio prima.— Resolutio secunda. — Speciale vero dubium habet, an per quamcummque dimissionem habitus interrumpatur annus probationis. In quo adverto aliud esse exuere habitum, aliud dimittere; exuit enim habitum, qui ad tempus illud deponit; dimittit vero, qui omnino mutat, animo non amplius induendi illum. Exuere ergo habitum non satis est ad hanc interruptionem; nam primo aliquando fieri potest de licentia praelati. vel poenitentiae aut bumiliationis causa, vel gratia dispensationis, sive juste, sive injuste datae; propter hoc enim non censetur novitius moraliter mutare statum suum. Secundo, potest hoc fieri ab ipso novitio sine licentia, et contra regulam, ut, verbi gratia, si ad dormiendum spolietur habitu et omni parte ejus, contra propriam regulam; imo, licet spolietur, ut induatur vestibus secularibus ludi causa, vel fortasse liberius committendi aliquod peccatum, etiam extra monasterium, non existimo per hos actus interrumpi novitiatum, quia revera non mutatur status vitae, qualis in novitio esse potest, nec est inconstans in vocatione et perseverantia (quod in hac continuatione maxime attendendum est), licet in illo statu male vivat, ut supra etiam dixi. Per dimissionem autem habitus consummatam et perfectam fit interruptio, quia mutatur status. Dico autem consummatan et perfectam, non solum quia necesse est ut fiat animo mutandi statum, sed etiam quia oportet ut moraliter consummetur talis mutatio, et egressus a monasterio; ut, verbi gratia, si praelatus decrevisset novitium dimittere, et ea intentione eum religionis habitu exui, et propriis vestibus indui fecisset, postea vero priusquam egrederetur monasterio, mutasset sententiam, novitioque iterum habitum restitueret , non crederem fuisse inter- ruptum novitiatum, quia non fuit actus dimittendi consummatus. Quod maxime verum habet si novitio reluctaute id agebatvr, nam si ipso petente id fieret, major videretur facta mutatio; nihilominus tamen etiam in hoc casu dissimulari posse opinor, quia contrarium est nimis rigorosum, et non potest jure aut ratione sufficienter convinci, et alioquin satis rationabiliter dicitur illam non esse interruptionem moraiem, cum nondum actus omnino consummatus sit. Et juxta hoc existimo judicium ferendum in casu illo, quem attingit Navar.,dict. consil. 33, de novitio qui se intra monasterium abscondit animo fugiendi, fortasse mutato jam habitu (licet hoc ibi non exprimatur), postea vero inventus a superiore, et blanditiis illectus, mansit in monasterio, et sic professus sit. Probabilius enim censeo tum non fuisse interruptum novitiatum, non propter momentaneam moram, ut Navarrus dicit, sed quia actus non fuit consummatus, ut explicatum est.

8. Ultima difficultas. — Opinio Angeli et Sylvesiris. — Non placet heec opinio. — Primuwn inconveniens quod ea illa sequitur. — Secundum. — Tertium. — Superest vero hic alia difficultas, au haec continuitas probationis debeat esse usque ad professionem intrinsece, ut sic dicam ; vel sufficiat annum ipsum esse integrum, etiamsi proxime non sequatur professio, et consequenter si, expleto anno probationis, novitius nolit profiteri, sed monasterio egrediatur, et postea iterum redeat, an prior annus probationis suffliciat ad protessionem emittendam. Hoc dubium attingunt Angelus et Sylvester supra, censentque non esse necessariam continuationem probationis cum professione, ac proinde in dicto casu probationem illam fuisse sufficientem ad professionem emittendam. Et ita explicant et probant opinionem Speculatoris supra citatam, nullam vero probationem afferunt, nisi fortasse quo i ille annus probationis vere fuit integer et continuus, et nullum est jus, quod postulet continuari etiam cum professione, aut quod vetet professionem fieri, si inter novitiatum et illam tempus aliquod secularis vitae intercedat. Verumtamen haec sententia mihi non placet, neque dictos auctores in ea consequenter loqui censeo ; ex illa enim sequitur, posse nunc inchoari apnum probationis decimo quarto anno aetatis, et finir initio decimi quinti, et postea redire ad saeculum usque ad coniplementum aetatis sexdecim annorum, et tunc regredi ad monasterium, et sine alia probatione profiteri. Quod profecto statim per se absurdum apparet. Et eadem ratione potuisset quis ante Concilium probationem facere duodecimo anno aetatis. et postea simili modo professionem facere, quia nullum erat jus designans in qua aetate novitiatus esset peragendus. Consequens autem est falsum, et contra eosdem auctores, qui alias dicunt, annum probationis non posse inchoari nisi uno anno ante legitimam aetatem a jure designatam ad professionem, adeo ut etiam dicant, ubi necessaria est aetas decem et octo annorum, probationem non posse inchoari ante decimum septimum, ut etiam supra animadverti, cap. 11 hujus libri.

9. Instantia diluitur. — Sententia auctoris. — Probatur ex Conciliis. — Praeterea sequitur, licet quis redierit ad saeculum per decennium post integrum annum probationis factum, posse eum illo anno postea profiteri, quod plane absurdissimum est, et contra omne prudens judicium. Nam intermissione temporis diversificantur mores, et opera hominum , ut dicitur in l. Si non sortem, S Libertus, ft. de Condictione indebiti. Quo principio utitur Angelus ad probandum, interruptionem anni probationis esse contra substantiam ejus; aeque autem effticaciter procedit ratio de interruptione inter probationem et professionem, quia qui in hoc anno vel hac aetate recte se gessit in novitiatu, potest jam esse inhabilis ad religionem, et e contrario. Quod si quis fortasse dicat hoc solum esse verum , quando nimium tempus interpositum est , respondetur imprimis idem dici posse de interruptione ipsius anni probationis. Deinde dicitur id esse accidentarium, et aliquando in parvo tempore magnam posse fieri rerum mutationem; aliquando vero nullam, etiam in tempore longo; et admissa interruptione, nuliam moralem regulam relinqui ; ideoque vel nullam admittendam esse, vel certe nullo fundamento dici majorem vel minorem impedire, aut non impedire. Existimo ergo eadem jura , quae statuunt ut annus probationis praecedat, consequenter velle ut finito anno, statim de persona judicium feratur, et ad probationem admittatur, si admittenda sit; vel saltem in eodem statu probationis usque ad professionem perseveret ; nam si illum mutet, moraliter mutat fundamentum judicii , quouniam multum potest mutare mores, propter quod, morahter etiam loquendo, nova probatione iudiget. Atque hoc tandem mihi persuadent verba Concilii Tridentini, per auuum post susceptum habi- luin ; quibus indicatur non debere ante professionem plures receptiones ad habitum antecedere. Facit etiam quod c. 16 monet religionum praelatos, ut finito anno probationis, aut novitios ad professionem admittant, aut eos ejiciant ; quis autem dicat, si semel eos ejiciant anno expleto, posse iterum illos recipere, et valide ad professionem admittere cum eadem probatione ? Vel etiam, si novitius ipse noluit profiteri, etiamsi religio illum admitteret, quomodo potest admitti sine novo experimento?

10. Heec sententia est probalilior. — Propter haec ergo probabiliorem hanc partem esse censeo, quamvis non sit tam certa sicut alia de interruptione anni novitiatus; quia et pauci Doctores hoc in specie disputant et affirmant, et fundamentum juridicum non est tam manifestum , licet sufficiens videatur. Non omittam etiam advertere, praedictam sententiam, et fundamentum ejus maxime procedere, quando interruptio fit per egressum a religione; contingere autem potest ut fiat emittendo professionem nullam cum existimatione quod valida sit; tunc etiam supra diximus, probationem interrumpi, et tempus illud, pro quo aliquis vivit in habitu, actione et existimatione professi, non posse tempus probationis appellari. Diffieile ergo creditu est, propter moram interpositam inter anuum probationis, et veram ac validam professionem, ita interrumpi tempus debitum, ut intellecto postea defectu professionis, non possit iterum valida fieri sine novo anno probationis, quod videtur plane sequi ex dictis. Sed hoc genus interruptionis non videtur ejusaem rationis quoad omnia, de qua re dicam commodius libro sequenti, ubi explicabo quo modo professio nulla iteranda sit.

PrevBack to TopNext

On this page