Caput 16
Caput 16
Utrum novitius ad observantiam regularem teneatur; et utrum officia, beneeicia, ac dignitates ecclesiasticas habere possit.
CAPUT XVI. UTRUM NOVITIUS AD OBSERVANTIAM REGULAREM TENEATUR; ET UTRUM OFFICIA, BENEEICIA, AC DIGNITATES ECCLESIASTICAS HABERE POSSIT.
1. Sensus quastionis. — Ratio dubitandi. — Quaestio intelligitur, ut supra dixi, quasi in sensu composito , dum novitius in eo statu existit ; nam simpliciter certum est non obligari. Ratio autem dubitandi pro parte negativa est, quia novitius nullum votum emisit ; ergo ad nihil amplius tenetur ex vi illius status, quam ante illum teneretur, quia non est unde oriatur talis obligatio, si ex promissione non nascitur. In contrarium vero est, quia novitius fruitur bonis et privilegiis religionis; ergo debet etiam ejus onera sustinere ; ergo debet ad hoc esse obligatus, quia alias non posset convenienter dirigi et gubernari a praelatis religionis.
2. Resolutio. — Nibilominus simpliciter dicendum est, novitium non obligari in conscientia ad observantiaum regularem, quamvis aliquo modo debeat subesse disciplinae religiosae, quamdiu a monasterio non recedit. Uiramque partem pzobant rationes dubitandi: ut tamen res tota explicetur, et breviter exponamus nonnulla brevia dubia quae de novitiis tractari solent, revocemus omnes obligationes proprias religiosorum ad tria vota, et per illa breviter discurramus ; supponimus enim hic solum esse sermonem de obligationibus, quas religio addere potest ei solet ; nam de aliis, quae communes sunt omnibus Christianis, non dubium est quin maneant in novitio, neque illa proprie pertinent ad observantiam regularem, sed generaliores sunt.
3. Ad quid teneatur norvitius in materia caslitatis ? — Prima assertio. — BSecunda. — Corcumstantia novitii non est necessario confitenda. — Quod ergo spectat ad votum castitatis, clarum est, si alias novitius privata devotione votum castitatis non emisit, nulla nova seu speciali obligatione tener ad servandam castitatem, sed solum illa, quae ex jure naturae nascitur, quia nec religiosus professus tenetur, nisi ex ratione voti, nec potest excogitari alia ratio hujus obligationis. Solum potest observari, ratione scandah vitandi, et honoris religiosi habitus, et :otius religionis, majori quadam obligatione teneri novitium ad castitatem servandam, quamdiu talem habitum portat, et in illo quasi statu perseverat; hanc vero obligationem existimo esse accidentariam. Unde si in individuo noviuus peccet contra castitatem, praecavendo suflicienter ne sequatur scandalum, vel infamia religionis, non incurrit specialem malitiam; imo neque existimo illam circumstantiam personae, scilicet, quod sit noitius religionis, ita aggravare peccatum, ut sit necessarium illam in confessione explicare, quia nulIum est sufficiens fundamentum taiis gravitatis; nam, licet ille dici possit magis ingratus Deo, vel ex majori malitia peccare, qui majorem habet cognitionem, et pauciores occasiones , nihilominus hae sunt circumsiantiae valde generales.
4. Tertia assertio. — Eaplicatur dictum Joan. Andr. — Denique a fortiori colligitur, non peccare novitium, si, relicta religione, etiam in saeculo constitutus , matrimonium contrahat et consummet ; semper enim supponimus non esse factam professionem, vel expressam, vel tacitam, et ita est res manifesta. Et eadem ratione, si contra castitatem peccet in eo statu, non aggravatur ejus culpa, saltem notabiliter, praecise ex ea circumstantia, quod religiosus aliquo modo fuerit, vulgari modo loquendo ; nulla enim obligatio inde mansit, nec jam id cedit in infamiam religionis. Solum potest augeri peccatum propter majorem scientiam vel resistentiam divinae gratiae, quae sunt accidentaria et communia, ut dictum est. Et huc etiam spectat quod potest deferre quascumque vestes saeculares, quibus utuntur mere laici et conjugati. Dixit autem Joannes Andraeas debere vitare vestes nimis lascivas in signum antiquae religionis, quod est sanum et prudens consilium, non tamen praeceptum , nec major obligatio rigorosa, quam ex natura rei nascatur, ut bene notavit Panorm. in c. Consulti , de Regular., in fin. Et haec sufficiunt de voto castitatis, quae magna ex parte applicari possunt ad alia peccata quae novitius potest committere, vel perseverans in eo statu, vel post illum relictum, contra alia praecepta ecclesiastica, vel divina; parum enim ex ea circumstantia aggravantur, per se loquendo.
5. Ad quid item obligetur in materia paupertatis. — Distinctio premittenda. — Prima assertio circa bona religionis. — Notatio circa uswn talium bonorum. — Circa obligationem paupertatis, certum est ex vi illius ad nullam actionem vel omissionem teneri noviiium, cum votum non emtiserit. Dico autem ea ci illius, quia aliunde poterit in hac materia delinquere. In quo oportet distinguere de bonis religionis, et de bonis ipsius novitii, quae secum attulit, vel quovis modo retinet. Circa priora, licet non teneatur novitius ad usum paupertatis ex voto, quia illud non fecit, tenetur tamen ex lege justitiae primum talium bonorum dominium non usurpare, quia sua non sunt. Deinde neque ampliorem usum eorum accipere, quam ei a religione concedatur, ob eamdem causam , quia non utitur illis bonis, ut dominus eorum, sed ex concessione domini ; ergo non potest licite excedere ejus voluntatem et facultatem. Ut autem in tali materia, et gravitas culpae, et obligatio restituendi, quae inde resuitare potest, discernatur, distinguere oportet duplicem usum talium bono- rum. Unus est intra eamdem religionem, ut quando ordinatur ad utilitatem vel commoditatem propriae personae. Alius est extra religionem, ut quando talia bona exteris donantur, vel alio modo extra religionem distrahuntur. Hic posterior usus, propria auctoritate et sine licentia factus, ut supponitur, revera habet rationem furti sacrilegi in tali persona, quia est acceptio rei invito domino, et ita habet rationem furti, et aliunde est circa materiam aliquo modo sacram et dedicatam, et ideo participat maltiam sacrilegii; est ergo tale peccatum mortale ex genere. De quantitate autem materiae ad illud sufficiente, perinde judicandum est de tali persona, ac de qualibet alia ; nulla enim particularis ratio in ea intervenit. De priori autem usu ulterius distingui potest, an sit talis ut per eum res consumatur, ut est usus ciborum, vel talis ut res permaneat, ut est usus libri. In hoc postariori, raro erit gravis culpa ex parte novitii, quia materia illa, sistendo in rigore injuriae, levis est, quia parvum nocumentum inde infertur religioni, etiamsi res, quae ad usum usurpatur, pretio aestimabilis sit, dummodo ex illo usu non graviter laedatur, aut minuatur ejus gradus, neque aliqua extrinseca incommoda seu nocumenta sequantur. In alio vero usu, quo res consumitur, potest esse major scrupulus gravioris culpae, si nimium excedatur ; tamen si res, qua usu consumuntur, non sint pretiosae aut extraordinariase, et alioquin excessus non sit nimius , licet sit frequens in modica quantitate panis, seu vini, aut rerum similium, non existimo committi gravem injuriam , aut peccatum mortale , quia, secundum prudentem et moralem aestimationem, non aestimatur illud nocumentum grave, nec moraliter censetur religio invita in eo gradu, seu ratione nocumenti, sed magis ratione indebiti ordinis , seu modi. In quo idem fere judicium esse censeo , sive hic usus in propriae personae utilitatem usurpetur, sive tribuatur alteri ejusdem rehgionis , quia neutro modo fit alienatio extra relhigionem, et bona illa semper ipsi religioni inserviunt, et in ejus utilitatem aliquo modo cedunt.
6. Secunda assertio circa bona propria ipsius noviti. — Ratio assertionis. — Circa alia bona propria ipsius noviui, regula generalis sit, aeque possc novitium talia bona habere, aut de illis disponere, ac antea poterat. Itaque praecise ex parte religionis, neque impedimentum ullum appositum est ad hujusmodi usum, si antea plenam et expeditam facultatem illius habebat, neque etiam nova illi facultas addita est, si non habebat, ut si erat sub cura tutoris, vel aliquid hujusmodi. / Ratio est, quia per solum ingressum ad novitiatum , nec aliquam obligationem contraxit, per quam dominium vel ejus liber usus impediatur ; neque etiam novum dominium aut libertas acquiritur, neque exemptio ad prioris subjectionem quoad talilum rerum adminisrationem. Atque hinc etiam fit, ut possit novitius et valide et licite aliquid de novo acquirere, etiam sine licentia praelati, sive per testamentum, sive per donationem , sive quolibet alio modo illi statui non repugnante, quia nec voto, nec jure aliquo impeditur ; neque absolute et simpliciter potest praelatus hoc prohibere novitio, ita ut in conscientia illum obliget , tum quia nihil fortasse potest ei hoc modo praecipere, ut statim tractabimus; tum etiam quia, sicut non potest illam compellere ad relinquenda ea bona quae prius habebat, ita neque prohibere quominus de novo acquirat, dummodo acquisitio non fiat per actiones vel negotiationes saeculares, vel statui talis religionis repugnantes. Similiter etiam sequitur , licite et valide posse novitium de bonis suis disponere sua voluntate, ex eodem principio.
7. De his, quae ad testamentum seu ultimam voluntatem novitii spectant. — Primun daliun. — Resolutio duplex. — Ex quo etiam decidenda sunt alia dubia , quae circa materiam paupertatis et bonorum temporalium de novitiis tractari solent. Unum est, an novitius ante factam professionem moriens in monasterio possit, cui voluerit, sua bona testamento relinquere , omnino praetermisso monasterio. Dicendum est enim libere posse, nisi prius ea donasset vel obtulisset monasterio : ita docuit Immola, in c. 7n praesentia, de Probat., et sequitur Navar., comment. 2, de Regul., n. 49, ubi ait tam libere testari posse novitium infra annum probationis, ac si extra monasterium esset, et non teneri quidquam monasterio relinquere, si noljt. Ratio prioris partis est, quia retinet dominium et possessionem suorum bonorum, et nullo novo vinculo habet ligatum usum , vel dispositionem eorum. Ratio vero alterius partis est, quia neque aliquid promisit monasterio , ut supponimus, neque alio jure Pontificio vel Caesareo talis obligatio novitio imponitur, et ideo a nobis imponenda non est, juxta regulam textus in eap. Consuluisti, q. 45; et in Authentica de triente et semiss., S Consideremus. Quae ratio non solum probat de novitio, qui occasione mortis testamentum condit, sed etiam de illo, qui ante professionem, vel quocumque tempore probationis illud vult instituere ; nam idem bhabet dominium, eamemque libertatem.
8. Secundum dubium. — Resolutio tenenda. —— Instantia. — Diluitur. — Dubitari autem potest an possit licite religio illum prohibere, vel minis cogere, ut vel testamentum non condat, vel monasterium relinquat haeredem, alioquin ejiciendum esse, et ad professionem non admittendum. Habet autem hoc aliquam rationem dubitandi in his religionibns, quae succedunt in jure filiationis, seu haereditatem obtinendi , nomine et loco suorum religiosorum. Aliae enim religiones, quae hoc jus non habent, ut est Societas, vel religio Minorum, nullam probabilem vel apparentem causam habent impediendi liberam novitii voluntatem et dispositionem, quia neque s3ua interest, neque alias inveniri potest unde tale jus vel facultatem habeant. Aliae item religiones, quae illud jus habent, si novitius condat testamentum occasione mortis naturalis, nullum habent apparentem titulum ad impediendam novitii voluntatem per comminationes, verbi gratia, illum statim ejiciendi, ut extra monasterium moriatur, vel similes, quia illud est moraliter cogere voluntatem ejus, in eo ad quod religio nullum jus habet. At vero quando testamentum fit, ut postea sequatur professio, videtur religio habere apparentem titulum, nam habet jus succedendi, si per testamentum novitii non excludatur ; ergo grave nocumentum illi infert novitius alium haeredem instituendo, et illam excludendo. Et praeterea irrationabiliter vult onus se perpetuo alendi imponere religioni, et bona sua aliis, fortasse non indigentibus, relinquere ; et in hoc etiam non parum ingratum se religioni ostendit ; ergo his rationibus potest religio comminarti ejectionem , si tale testamentum condat. Atque usu ipso aliquando intellexi fieri a viris, et doctis, et timcratis in religione satis gravi. Mihi autem hujusmodi coactio semper displicuit, et scrupulosa valde visa est. Primo, quia non videtur carere injustitia, si talis persona alias professione digna sit; omnes enirn rationes, vel potius excusationes adductae non ostendunt, novitium condendo tale testamcntum, et instituendo alium haeredem, praetermisso monasterio , facere ill: aliquam injuriam, quia non tenetur ex justitia monasterium relinquere haeredem, vel ex testamento, vel ab intestato ; nam, licet mo- nasterium sit capax hujus juris et haereditatis, non tamen inde fit novitium teneri ex justitia eam relinquere monasterio. Neque apparet alius titulus quo obligari possit ; neque enim sub eo pacto in principio receptus est, ut supponimus ; nec enim id simoniae labe caruisse videretur. Unde sumitur secunda ratio, quia extorquere jus haereditatis sub comminatione denegandi professionem, vicetur esse quaedam tacita venditio professionis, nam involvit pactum dandi professionem , si haereditas detur, et non alias. Et declaratur, nam si prius in receptione ipsa id fuisset deductum in pactum expres:um, simoniacum extitisset; idem autem fit postea implicite et virtute. Responderi potest , sicut moniales recipiuntur cum expresso pacto tantae dotis, et nisi postea solvatur, non admittuntur ad professionem, et utrumque fit sine injustitia, vel simonia, ita etiam posse illud fieri. Verumtamen id, quod in monialibus propter praescriptam consuetudinem , et specialem feminarum necessitatem admittitur, non est facile ad religiones virorum extendendum , cum hujusmodi pacta adeo sint sacris canonibus prohibita ; et ideo non est similis ratio. Ac deinde, licet alicubi propter praescriptam consuetudinem, vel specialem indigentiam permitti possit aliquam sufficientem sustentationem religiosi exigere, cogere tamen ad relinquendam religioni totam haereditatem, vel aliquid ultra congruens sustentationi, non video quo titulo honestari possit.
9. Tertiun dubium. — Sententia negativa est vera. — Huic dubio annexum est aliud, si novitius ante professionem moriatur infecto testamento, an religio illi ab intestato succedat. In quo dubio dubius videtur fuisse Bartolus, in Authent. Si qua mulier, c. de Sacrosanctis Ecclesiis, ejusque decisionem Canonistis reliquit. Ex quibus Decius, in dict. c. In praesentia, n. 13, id affirmat, nullum vero affert probabile fundamentum. Et ideo verior sine dubio est contraria sententia, quam tenet Panorm., in eodem c. 7n preaesentia, n. 68; et ibi Immola, n. 67; Philippus Franeus, in Rubr. de Testam., n. 67; et Navar., comment. 2, de Reg., n. 49. Idem tenuit Sylvest. verbo Abeligio, 5, quaest. 12; Angel., verbo Novitius, num. 11. Ratio est, quia novitius ante professionem non est vere religiosus, c. Rtigioso, dce Sentent. excommunicat., in 6, et c. Porrectum, de Regularibus; ergo non habet religio unde illi ab intestato succedat, quia tunc solum habet hoc jus, quando reli- giosus factus incapax jus suum transtulit in religionem. Confirmatur, quia novitius retinet dominium et dispositionem suorum honorum ; ergo si neque in vita, neque in morte per testamentum, vel sufficientem declarationem suae voluntatis (quae si probetur in causa pia, sufficit etiam in foro exteriori) illa non contulit monasterio, non est unde possit ei succedere.
10. De donationbus novitii inter vivos. — Prima opinio Panormitani. — Declaratur et limitatur. — Sed quid de bonis, quae novitius in vita monasterio donavit? Respondet Panorm. supra, quem Sylvest., Angel. et alii sequuntur, talia bona retineri posse et debere a monasterio, quia sufticienti titulo donationis factae a vero domino illa poscit. Dices, donationem illam habuisse subintellectam conditionem subsecuturae professionis; ergo illa non secuta morte, non habet effectum. Antecedens patet, quia si novitius nolit profiteri, sed egrediatur religione, potest repetere talia bona; ergo signum est donationem non fuisse absolutam, sed sub illa conditione. Respondeiur primo, illud etiam, quod assumitur, non csse in universum verum. Panorm. enim, in c. Statuimus, de heg., num. 4, docet, si prior donatio simpliciter facta fuit sine ulla protestatione, et appositione conditionis, absolutam esse donationem, et non posse revocari, etiam si novitius egrediatur; secus vero esse quando tempore donationis illa protestatio facta est. Et haec quidem posterior pars manifesta est, quia tunc satis constat de intentione donantis. Priorem vero merito limitat idem Panorm., in c. Quod a te, de Cleric. conjug., n. 5, ubi distinctione utitur; nam si donavit omnia bona sua, censetur donasse sub praedicta conditione futurae professionis, quia non est verosunile voluisse se spoliare omribus bonis, etiamsi ibi non esset permansurus; at vero si donavit tantum partem aliquam, et nihil aliud expressit, videtur simpliciter et absoiute donasse; quia cessat illa praesumptio, et nulla conditio exprimitur, et alioquin ipse ingressus et sumptus faciendi in tempore probationis, potest esse sufficiens ratio talis absolutae donationis. Quae maxime locum habent in ordine ad forum contentiosum; nam in foro conscientiae intentioni donantis standum est. ut bene notavit Angel., verbo JNovitius, n. 1. Est autem valde probabile, quando donationes sunt moderatae, considerata personae qualitate, esse omnino absolutas ; at vero si donatio est copiosa et magna, etiamsi non sit de omnibus bonis, verosunilius est regulariter habere subintellectam conditionem. et posse in conscientia revocari, quoties novitius aliunde certus non est habuisse contrariam intentonem.
11. Secunda et vera sententia. — Declaratur prohibitio Concili Tridentini. — Nibilominus tamen, quando novitius non recedit, sed moritur ante professionem, et expresse non revocat priorem donationem, existimo firmam et ratam manere donaticnem sive fuerit moderata, sive copiosa, atque etiam de omnibus bonis. Quia, licet habuerit subintellectam conditionem perseverartiae, satis tamen perseveravit qui in religione mortuus est, etiamsi ob temporis defectum professionem emittere non potuerit. Unde, licet illa donatio facta fuerit causa mortis civilis, quae in professione esse intelligitur, tamen satis censetur compleri per anticipationem mortis naturalis, quae multo magis perseverantiam, atque adeo perpetuitatem donationis complet; praesertim quia dum novitius morienco tacet, donationem factam confirmare videtur. Est autem ultimo in hoc puncto considerandum, haec omnia maxime habere locum juxta antiquum jus; nam juxta novum jus Concili Tridentini, sess. 25, c. 16, de Regularibus, hujusmodt donationes et dispositiones inter vivos novitiis prohibitae sunt, nisi cum certa solemnitate ibi perscripta, et cum illa etiam statuitur ut effectum non habeant, non secuta professione. Atque ita videtur, non habere locum omnia quae diximus. Quod quidem verum est, quando professio non subsequitur, nec mors naturalis novitii intercedit, et donationes sunt magni momenti, vel bonorum immobilium; nam si donatio sit de re parvi momenti, et quae non excedit expensas novitiatus, non videtur a Concilio revocata. At vero quando intercedit mors naturalis, non prohibet Concilium quamcumque donationem a novitio factam, saltem causa mortis, sicut etiam dixit Navar., dicto comment. 2, de Regular., num. 51, per illud decretum non prohiberi novitio, quin possit ante professionem testamentum facere, sive ante, sive post ingressum primum religionis, quod proinde testamentum morte civili postea per professionem subsecuta confirmabitur, interveniente morte naturali ante professionem. Sic ergo donatio causa mortis naturalis non videtur prohibita a Concilio ; est enim fere eadem ratio, tum quia illa non potest dici alienatio, vel renuntiatio simpliciter, de quibus Conci- lium loquitur ; tum etiam, quia in illa omnino cessat ratio Concilii, non enim ob eam causam vel minimum minuitur libertas in professione facienda, vel omittenda. Tum denique quia ad hujusmodi donationem per accidens omnino est habitus religionis, seu status novitii, cum naturalis mors cominunis omnibus sit. Quocirca si novitius expresse vel tacite cum suffticienti et morali prasumptione, tempore mortis, vel causa ejus, aliquid monasterio donavit, existimo justa et tuta conscientia retineri posse.
19. Utrum novitius habere possit beneficia, officia, vel alias digaitates ecclesiasticas. — Ultimum dubium quatuor puncta continens.— Primum punctum. — Additio. — Instantia solvitur. et asseritur etium fructus suos facere, qui non requirunt personalem assistentiam ut distributiones in choro assistentibus.— Hoc tertium dubium ad paupertatem etiam noviti spectans est, et ideo hic locum habet; in eo vero quatuor praesertim puncta continentur. Primum est, an novitius retinere possit ecclesiastica beneficia, vel illis sit privatus aut privandus. In quo est expressa juris decisio, novitium non posse juste privari beneficio sno sine ejus consensu, cap. Beneficiun, de Re-. gular., in 6, ubi adduntur limitationes, scilicet, nisi constet quod vitam voluerit absolute mutare, vel professionem egpressam fecerat, seu scienter halitum receperit professorum. Hodie autem limitationes hae non habent locum intra annum novitiatus, de quo loquimur, nec professio expressa vel tacita, antea facta, valida est; neque habet locum renuntiatio juris proprii ; et ideo etiam nunc non refert, ut opinor, quod evidenter constet voluisse vitam mutare, quia necessario debet subintelligi conditio, seu dependentia, ut sic dicam, ab anno probationis propter decretum Concilii Tridentini, dicto c. 15. Imo existimo propter aliud decretum ejusdem Concilii, c. 16, etiam ex consensu novitii bon esse validam renuntiationem beneficii a novitio factam, nisi fiat cum solemnitate ibi perscripta, et ita ut non habeat effectum, nisi subsecuta professione, quapropter etiam ex proprio consensu non poterit beneficio privari. Dices: ergo tenebitur novitius inservire tali beneficio, vel saltem poterit fructibus ejus privari. Respondeo primum, teneri ad illud servitium, quod per se potest in tali statu exercere, ut est officium Canonicum recitare. Deinde debet per alium inservire quoad caetera omnia, quantum fieri possit, assignata bujusmodi vicario congruenti portione, ut in eodem cap. Peneficium, declaratur. Unde constat, per se loquendo, non esse novitium privandum omnibus fructibus, quos percipit ratione tituli, et ratione quorum ad recitandum obligatur. Denique, si aliquod sit servitium, quod per alium suppleri non possit, ut est, verbi gratia, residentia in choro, si sit canonicus, tunc nullum est incommodum quod tali servitio vacet, nam per alios sufficienter suppletur ; privabitur autem tunc novitius distributionibus quae requirunt residentiam personae. Et haec est communior doctrina in hoc puncto, ut intelligi potest ex Navarro supra, et Sylvestro, Beligio, 2, q. 8, quamvis Angelus, et nonnulli alii senserint oppositum quoad fructus beneficii; sed sine fundamento juridico, cum novitius sit verus dominus, et non debeat jure suo privari; non est ergo cur privetur fructibus, nisi ubi jure vel recepta consuetudine constiterit, non posse illes facere suos, nisi personaliter resideat; tunc etiam ita privabitur fructibus, ac si ob quamcumque aliam causam non resideret; nec enim possumus quoad hoc majus aliquod privilegium novitio concedere, quia nullo etiam jure fundatum est.
13. Difficultas orta em praecedenti.— Assertio prima quoad validitatem collationis.— Secunda, quoad licitam collationem et receptionemn bLeneficii. — Hic vero consequenter quaeri solet, an novitius possit denuo beneficium seculare acquirere, seu de illo provideri. Quaesuonem breviter attigit Angelus, verbo Nocitits, num. 23, et respondet negando simpliciter, quem sequitur Tabiena, quaest. ultima ; nullum tamen jus nec rationem adducit, neque ego invenio jus aliquod, ratione cujus novitius fiat inhabilis ad beneficium recipiendum, aut collatio ei facta nulla sit. Et ideo existimo, si nihil aliud obstet, factum tenere, si ei beneficium saeculare conferatur, et ipse illud acceptet ; nam sicut potest acquirere alia bona temporalia, ita etiam haec spintualia, seu mixta. Et ideo hanc partem tuentur Tiraquel., de Retract. lignagier., gloss. 8, S 1, n. 31; Azor, tom. 1 Institut. Moral., lib. 12, cap. 3, quaest. 1, et alii. Sentio tamen regulariter, non recte nec licite tale beneficium conferri ; nam vel ei datur ut illo beneficio provocatus religionem deserat, et hoc contra charitatem est, et contra ipsam religionem; vel datur ut illius fructibus fruatur, vel ipse, vel religio, quamdiu professionem non fecerit; et hoc tam ex partedantis quam ex parte recipientis est illicitum, quia est contra institutionem et finem beneficii. Et ideo juxta communem sententiam Doctorum, accipere beneficium sine animo serviendi, solum ad fruendum fructibus aliquo tempore, illicitum est, et consequenter etiam est illicitum dare illud ceum eadem intentione, vel ei quem constat non aliter illud accipere. Non videtur tamen hoc ita intrinsece malum, quin in favorem religionis indigentis possit superior habens potestatem, in hoc licite dispensare. Et juxta haec intelligenda vel limitanda est glossa in cap. Beneftcium, verho Conferendum, de Regular., in 6. De pensione autem non videtur esse eadem ratio, quia non datur proprio titulo spirituali, et si quod onus habet adjunctum, illud est valde simplex, nimirum officium Virginis recitare, quod optime potest a novitio impleri; et alioquin recipere pensionem animo retinendi il'am brevi seu definito tempore, non est contra legem aliquam, vel in detrimentum ecclesiastici servitli, sed potius est in favorem beneficii, in quo pensio posita est.
14. Secunda difficultas. — Pars negativa est vera stando in jure communi. —Pars affirinati:a est certissima post Concilium Trideniinum. — Dixi supra valide posse novitium beneficium saeculare acquirere, quia de regulari major est difficultas, in qua negantem partem sequuntur Lapus, Dominicus, et Francus, quos refert, ac sequitur Garcia, parte T, de Beneficiis, c. 10, n. 4, quibus adde Azor, tom. 1, lib. 12, c. 3, quast. 1, quidquid Garcia pro contraria parte illum alleget ; et quidem stando in jure communi, haec sententia certissima est, ut constat ex Clement. Quia regulares, de Supplenda negligentia praelat., et Clement. Ne in agro, S Sane prioratus, de Statu monachorum, ubi decernitur quod solis professis beneficia regularia conferantur. At juxta decretum Concilii Tridentini, sess. 14, de Reformat., c. 10, potest dari beneficium regulare nondum professis, imo et his qui religionis habitum nondum suscepere, modo habitum suscipere et professionem emittere teneantur ; ita enim statuit loco citato Concilium : Aeguaria, inquit, beneficia in titulum regularibus professis provideri consueta, cum per obitum vacare contigerit, religiosis tantum illius ordinis, vel sis qui habitum omnino suscipere et professionem em ttere teneantur, et non aliis, eic. Nam si his, qui nondum religionem sunt ingressi, licet conferre regulare beneficium, dummodo ad habitum suscipiendum ct professionem emittendam obligentur, cur non licebit conferre novitio sub eodem onere, obligatione et conditione? Notandum vero primo, licere novitio vel alii nondum ingress deserere habitum, vel obligationem ad illum et ad professionem, antequam illam emittant, relinquendo beneficium; in tantum enim ad utrumque obligantur, in quantum beneficio potiri volunt, et non amplius. Notandum secundo hanc facultatem, quae per Concilium fit secularibus ac novitiis sub praedicta obligatione seu conditione, ita limitari, seu declarari per quamdam declarationem Cardinahum, ut non de omnibus beneficiis regularibus, sed simplicibus tantum sit intelligenéa; verba enim dictae declarationis ita referuntur in declarationibus Marzillae ac Farinacii, typis jam mandatis : Viso hoc capite Concili, congregalio censuit posse etiam ordinarios collatores, portiones monachales et canonicales, et similia simplicia beneficia regularibus provideri consueta conferre, nedum ejus ordinis professis, sed elium seecularibus,qui habitum suscpere ,et professionem emittere omnino teneantur. Ablatias tamen, et beneficia administrationem haentia non nisi professis juzta canones per ordinarios inferiores conferri posse.
15. Punctum secundum. — Assertio prima negativa quoad dignitates religionis. — Secunda affirmativa quoad Episcopatum. — Quoad alias inferiores dubium. — Tertia assertio tenet quoad alias eligi valide, sed non licite. — Circa secundum punctum, distinguendum est de digniatibus religionis, vel extra illam; nam ad priores elizi non potest novitius; ita enim statuitur in cap. IVullus, de Elect., in 6, ubi sic dicitur : Nwllus religiosus ad Abbatiam seu prwlaturam sue vel alterius religionis de cetero eligatur, nisi antea fuerit ordinem regularem empresse professus ; quod si secus actum fuerit, eo ipso irritum habeatur. Ubi non solum novitii excluduntur, sed etiam illi qui non expresse, sed solum tacite professi sunt; quod de monialibus in particulari repeutur in c. Indemnitatibus, eodem titulo; nec enim otiose additur illa particula, ezpresse, nuam ad eligendum actuve diserte postulatur solum professio tacita, vel expressa; ut vero passive eligi possit, expressa postulatur, et merito, quia is, qui in praelatum eligitur, debet esse omni exceptione major, et ideo ejus professio debet esse extra omnem ambiguitatem et controversiam. Unde fit ut a tali electione a fortiori excludantur saeculares, de quo alias. At vero quoad dignitates extra religionem, in eodem cap. Nwlius dicitur, novitium posse ad Episcopatum eligi. De aliis autem in- ferioribus dignitatibus nihil ibi expresse dicitur ; quia vero Episcopalis dignitas specialiter conceditur videntur alia prohiberi. Et ita senserunt multi interpretes, ut ibi glossa refert. Aliunde vero, cum in priori parte illius capitis novitii solum prohibeantur eligi ad praelationem religiosorum, consequenter videntur admitti ad quamcumque aliam electionem, quia per se et ex natura rei exclusi non sunt; ergo, eo ipso quod non excluduntur, admittuntur. Censeo ergo idem esse judicium de his dignitatibus extra religionem, quod de beneficiis ; non debent enim eligi novitii; si tamen eligantur, non est electio irrita; ad Episcopatum autem et valide et hcite eliguntur. Batio autem assignari potest, quia Episcopatus est status majoris perfectionis, et ad commune Ecclesiae bonum maxime necessarius ; et ideo si novitius aliquis dignus sit, et Eeclesiae opportunus, statim provocari potest ad Episcopatum, non expectata professione. Addo etiam, post electionem posse, si velit, profiteri, et postea Episcopus consecrari, et simul esse religiosus et Episcopus. At vero quaelibet alia dignitas saecularis infra Episcopatum est inferior quoad statum perfectionis, imo et de se repugnans illi; et iaeo non debet novitius per electionem ad illam a proposito religionis distrahi; si tamen eligatur, quia persona non est incapax, neque ullo jure irritatur electio, valida erit.
16. Punctum tertium. — Opinio aliquorum sub distinctione. — Resolutio prima. — Secunda. — Tertium punctum de electione activa tactat Sylv., Neligio, b, q. 11; et Angel., verbo JVocitius, num. 24, cum Joanne Andr., qui late hoc tractat in d. cap. Beneficium, de Regul., in 6; et sub distinctione respondent, quia vel jus eligendi competit novitio, ut est pars alicujus collegii, vel capituli, ut habet canonicus ad eligendum Episcopum , verbi gratia, aut competit illi ex jure speciali et personali, ut convenit patrono jus nominandi. In priori vero casu, dicunt non esse novitium vocandum ad electionem ; in posteriori autem posse et debere ; neutrum autem aliquo jure confirmant, sed congruentiis, quarum summa esse videtur, quia quando Jus est communitaus, vel ratione illius, per ipsam communitatem sine novitio potest commode fieri electio; aliunde vero non potest novitius convenienter vocari sine dispendio religionis. At vero quando jus est speciale, per se loquendo magis est necessarium suffragium patroni, vel alterius habentis tale jus, et regulariter etiam id potest facilius fieri sine exitu novitii a claustro, atque sine multa distractione, vel dispendio religionis. Atque in hac posteriori parte mihi non est dubium ; prior autem videtur minus certa, quia cum novitius retineat suum jus eligendi, propter congruentias et sine lege non est illo privandus ; ipsius enim, et religionis erit judicium, an sibi expediat, necne, election adesse. Eo vel maxime, quod posset suffragium suum alteri committere, juxta c. Quia propter, S Illud, de Electione. Nihilominus placet sententia communis, ita illam intelligendo, ut si novitius velit electioni adesse, excludi non possit; hoc enim probat efficaciter ratio facta, quia non potest privari jure suo; alii tamen non tenentur eum vocare, quia iille regulariter non potest commode adesse; ergo neque alii tenentur illum vocare, argumento dicti cap. Quia propter.
I7. Puncum quartum.— Resolutio tenenda. — Dultatio. — Prima opinio est proabilis.— Secunda probabilior. — Limitatio. — Societas Jesu habet circa hoc speciale pr ivilegium.-- Quartum punctum de ordinatione novitii proprie non spectat ad obligationes ejus, neque ad observantiam paupertatis, vel materiae alterius voti, sed magis pertinet ad materiam de irregularitate, ubi de illa re diximus. Videantur Angel. supra, num. 20; et Sylv., quaest. 10, et c. Monasteriis, 19, q. 3, ubi Doctores de hoc tractant, et communiter textus ille allegatur ad probandum prohibitum esse novitium ordinari; mea tamen sententia de hac re non loquitur, sed de receptione ad habitum religionis, ad quam voluit ibi Gregorius praecedere biennium probationis, ut superius explicatum a nobis est; estque manifestum ex ccntextu. Quocirca nullum jus ego invenio, in quo sit interdictum novitium ordinari, et ideo tom. 5, in tertia parte, disp. 50, sect. 5, num. 13, absolute docui posse intra annum, seu tempus novitiatus ordinari; a quo vero praeiato dependeat, seu facultatem et litteras dimissorias habere debeat, ut legitime ordinetur, alibi ex professo cst dispatandum ; nunc breviter dico, quamvis probabule sit, satis esse habere facultatem ab Episcopo, in cujus dioecesi est monasterium in quo probatur, ut opinatur Sancius, in Decal., lib. 4 de Voto, c.39, n. 20, probabilius tamen credo id spectare ad Episcopum, in cujus dicecesi domicilium habebat, quando ingressus est religionem ; quod obiter attigi tomo praecedenti, tractatu de Voto, lib. 6, c. 12, n. 9. Et ratio est, quia novitius dum est in probatione, non commutavit prio- rem statum simpliciter in statum religiosum, et consequenter nec mutavit domicilium; ergo adhuc manet sub priori Episcopo, in his quae absolute respiciunt personam suam: ergo ab illo adhuc pendet in litteris dimissoriis. Ex quibus sequitur attento jure communi in hoc minime pendere a praelato religionis, cum pro eo tempore non habeat jurisdictionem simpliciter quasi Episcopalem in illum, sed magis limitatam, ad finem, scilicet, probationis. Dixi, attento jure communi, quia si religio habuerit circa hoc speciale privilegium, cum ampliatione illud communicandi novitiis, sicut habet Societas Jesu, ut constat ex compendio privilegiorum ejusdem, verbo Communicatio, S 5, tunc poterit illorum praelatus has litteras eis concedere dimissorias, sicut aliis professis, vel religiosis ; similiter hoc privilegio uti poterunt aliarum religionum predati, qui cum Societate in privilegiis communicant erga suos novitios. Addo: quamvis in privilegio religioni concesso haec extensio non exprimatur, probabile est ita ex legitima interpretatione ad novitios posse extendi, cum probabilis sententia doceat novitios privilegiis religionis gaudere, quam sequitur Molina, tom. 1 de Justitia, disput. 139, et ali.
18. Ad quid teneatur in materia obedientiae. —dAssertio prima.— Secunda assertio.— Opinio Sylvestri limitatur. — Eaplicantur teztus allati. — Notatio et assertio tertia. — Tertio dicendum est de his quae ad obedientiae votum spectant, sub quibus totum onus regulae comprehenditur. De quo generaliter dicendum est, novitium per se et directe non posse obligari in conscientia praecepto superioris: ita docent omnes, et patet, quia nondum ill: obedientiam promisit. Et eadem ratio probat non obligari in conscientia ad observationem regulae, quia nondum illam professus est, nec seipsum religioni perfecte tradidit. Dico autem per se et directe, primo, quia tenetur non praebere aliis religiosis scandalum, vel pravum exemplum, et ex hac parte obligari poterit aliquando, vel statum illum relinquere, vel saltem in rebus publicis et communitatis regulam observare. Secundo id addidi, quia, licet non teneatur sub culpa obedire, vel servare regulam, tenetur nihilominus ita subjacere religiosae disciplinae, ut per violentiam non resistat ; nam hoc necessarium est ad convenientem gubernationem, alias sequi posset in monasterio magna inordinatio et confusio. Unde quando primo habitum suscepit, ad hoc se virtute obligavit, pactum iniens cum religione, ut quamdiu ibi permaneret, sicut ab ea sustentari, doceri et dirigi debet, ita etiam religiose corrigi posse. Dices: posset novitius nolle castigationem admittere, sed habitum potius dimittere. Respondetur, probabile esse tunc etiam superiorem debere, aut castigationem remittere, aut eum libere dimittere. Illud autem prius seepius fortasse expedit, ut majori bono novitii consulatur, si alioquin commune bonum religionis non periclitatur. Et hac ratione videtur dixisse Angelus, verbo Nocitius, n. 18, licet novitii non teneantur ad observationem regulae, debere ad eam induci, aliquid tamen esse illis indulgendum, ne retrocedant; saepe vero propter commune exemplum, vel quia, eo ipso quod ita resistit disciplina, se ostendit ad religionem ineptum, maxime si non semel ex passione, sed saepe ex prava natura id faciat, aliquando, inquam, expediet potius illum dimittere quam connivere; nec tunc enervatur disciplina, quia ipsa dimissio est satis magna peena. Addo insuper, seepe expedire in tali casu prius castigare novitium, et postea illum dimittere, tum quia tale potest esse delictum, ut per dimissionem non suffhicienter puniatur ; tum etiam ne detur aliis novitiis occasio libere peccandi, et deficiendi in vocatione sua. Et ita limitandum videtur, quod Sylvest. ait, verbo Beligio, 5, q. 1, posse novitium ad tempus detineri in carcere, si ipse velit, et non aliter, quia non potest impediri quin religionem dimittat, si velit; hoc enim tunc procedet, quando ipsa dimissio reputatur sufficiens poena; alioqui ne delicta maneant impunita, et novitii sumant occasionem perpetrandi similia delicta, censeo posse detineri novitium, donec sufficienter puniatur, et postea dimitti; neque hoc erit contra capitulum Statuimus, vel c. Non solum, de Regularib., extra, in 6, quae praecipiunt libere dimitti novitium volentem discedere; illa enim loquuntur per se, seu re integra, seu in ordine ad statum, non vero impediunt justam punitionem delicti, ratione cujus novitius specialiter subditus est judici ecclesiastico, et praelato suo, a quo et puniri, et torqueri potest, si necesse sit, ut recte docuit Navarr., alios referens, consil. 5, de Foro compet. Ultimo in hoc etiam animadverto, praelatum religionis respectu novitii, et durante illo statu, sustinere curam proprii parochi et Episeopi, et ideo quamvis non possit illum sub praecepto obligare ad opera consiliorum, posse tamen ea omnia praecipere etiam sub censuris, si necesse sit, quae parochus vel Episcopus praeci- pere possunt, quia tale praeceptum non fundatur in voto obedientia, sed in jurisdictione ecclesiastica per Summum Pontiticem concessa. De qua jurisdictione, quantum se extendat tam in casuum vel censurarum reservatione, eorumque absolutione, quam in externa punitione, dicemus infra tractando de jurisdictione praelatorum.
19. Tandem ex dictis resolvitur dubium, an teneatur novitius canonicum officium recitare. Partem enim affirmantem tenuit Paludan., in 4. dist. 15, q. 5, propter rationem in principio tactam, quod novitius gaudet privilegiis religionis, et alitur ejus reditibus, vel eleemosynis fidelium; ergo tenetur saltem ad hoc onus, quod est veluti officium publicum, propter quod religiosi ab Ecclesia aluntur. Nihilominus certum est non obligari novitium ad recitandas Horas ex proprio praecepto, ut melius docnerunt Div. Antonin., tertia parte, tit. 13, cap. 4, S 1; Sylvest., verbo Hora, q. 2; Cajet., in Summ., eodem verbo; Soto, lib. 10 de Jus- titia, q. 5, art. 3, in fine; Lessius, lib. 2, c. 31, aubit. 9, n. 49; Sa, verbo Hore canonice numero primo. Et ego, tom. 2, de Religione, hb. 4 de Horis canonicis, capite decimo septimo, n. 2, aliquid de hoc puncto attigi. Ratio vero est, quia illi vere non sunt religiosi, et ideo nullus est titulus quo possint obligari, cum alioquin etiam non sit de hac re ullum praeceptum, nec consuetudo praescripta. Nec refert quod gaudeant privilegiis, nam, ut recte ait Navarrus, etiam clerici in minoribus, si deferant habitum clericalem, gaudent privilegio canonis, et tamen ad recitandum canonicum officium non tenentur, sed sufficiens ratio illius privilegii reputatur, quod sint in via ad altiora ministeria; idem ergo est de novitio, qui jam est in via, et quodammodo incipit consecrari Deo. Et hoc etiam sufficit ut alatur ecclesiasticis bonis, seu eleemosynis, praesertim quia non est illa proxima ratio, unde obligatio haec oriri solet, de quo alias.
On this page