Text List

Prev

How to Cite

Next

Praeambulum

Praeambulum

LIBER SEXTUS DE PROFISSIONE RELIGIOSA.

Post novitiatum completum, sequitur religiosa professio, per quam religiosus status substantialiter consummatur, et ideo de illa consequenter dicendum est. Primo, quam sit necessaria ad religiosum statum. Deinde, in quo substantialiter consistat, et quas causas vel conditiones requirat ut valida sit, et quot modis fieri possit, seu quotuplex sit. Ac deinde quas proprietates et effectus habeat. Quia vero professio et expresse et tacite fieri potest, et illa, quae est expressa, et quasi exemplar alterius, et professio simpliciter, ideo de illa prius et praecipue hic disputamus ; postea vcro quae ad aliam pertinent, addemus.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum