Caput 1
Caput 1
An professio sit fueritque semper necessaria ad religiosum statum.
1. Varie significationes verbi profitendi.— In presenti quid significet. — Profitendi verbum, et eadem proportione professionis nomen latissime patet apud Latinos; significare enim solet publicam testificationem, seu confessionem, seu alicujus muneris assumptionem, praesertim si cum speciali solemnitate et obligatione fiat. Sic dicitur aliquis profiteri malitiam ; dicebantur etiam olim profiteri nomina apud Praetorem ; et in Evangelio legimus, ascendisse Joseph, ut profiteretur cum Maria, Lucae 2. Sic etiam dicimur profiteri fidem, et a Concilio Trident., sess. 24, c. 1, de Reformatioue, praecipitur aliquando fieri professio fidei. Ac denique D. Thomas 2. 2, q. 184, art. , eodem fere modo dixit, cum aliquis assumitur ad episcopale munus, adhiberi aliquam solemnitatem cum professione, qua se obligat ad tale ministerium. Jam vero communi usu Ecclesiae accommodata est haec vox, ut significet actum illum, quo is, qui vult religiosus fieri, statum illum publice, solemniter ac firmiter assumit; quo sensu est frequentissima haec vox in jure canonico et decretis. Est autem haec significatio in praedicto sensu generalis, abstrahit enim a professione facta per vota solemnnia, vel simplicia, et a professione omnino absoluta et irrevocabili, ab ea quae includit conditionem et dissolvi potest. Quia vero nunc agimus de ordinario jure religionum, prout nunc est in usu Ecclesiae, ideo in praesenti fere semper loquemur de professione omnino absoluta et irrevocabili, aliam reservantes in postremam partem hujus materiae, quae est de Societate in particulari, cujus ille modus profitendi proprius est.
2. Assertio certissima. — Notatio pro enplicanda assertione tradita. — Probatur em jure. —Sic igitur declarato quaestionis titulo, dicendum est professionem veram ac validam ita esse de substantia religiosi status, ut ante illam non sit aliquis vere ac proprie religiosus, per illam autem fiat. Haec assertio juxta proxime notata inteiligi posset cum proportione: nam si sit sermo de statu religioso in generali, prout a nobis in superioribus explicatum est, professio etiam in eadem generalitate est sumenda. Si autem e contrario sermo sit de professione per vota solemnia, status etiam religiosus cum proportione sumendus est; ut autem omnis tollatur aequivocatio, sensus debet esse formalis, ut, juxta proportionem status, modus etiam professionis necessarius sit. Loquendo ergo, ut dixi, de communi more religionum, conclusio intelligi potest de solemni professione. Ut autem conclusio sit in universum vera, necesse est intelligi de professione valida, ut abstrahit a tacita vel expressa ; et ideo, licet de expressa hic praecipue disseramus, de utraque probabimus. Et probatur primo ex c. heligiosi, de Sentent. excom., in 6, S Quamvis autem is, qui religionem ingreditur, veligiosus censeri cum effectu non possit, donec sit tacite, vel egpresse professus, eic.; e idem habetur in cap. Porrectum, de Regular. : Cum monachwn non faciat habitus, sed professio regularis. Quod etiam sumitur ex c. Ez parte, eod. tit., et in Concilio Matisco., c. 5, et Concilio Tridentino, sess. 114, c. 6, de Reformat., et ideo etiam in c. Consuluit, Qui cler. vel vovent., dicitur habitum sine professione, non impedire quominus matrimonium postea contractum valeat. Et Sixtus V, in declaratione suae constitutionis de Illegitimis, eodem sensu dixit: Quia tunc vere et proprie religiosi effici dicuntur, cum professionem emittunt, etc. Atque in hac veritate conveniunt Doctores super jura praecitata, et Theologi et Summistae, quos infra referemus.
3. Probatur ex perpetua Ecclesiee traditione. — Hsseni non fuerunt proprie religiosi professi. — Secundo, principaliter potest probari assertio ex perpetua Ecclesiae traditione; nam, ex quo tempore incepit religiosus status, incepit etiam professio, cujus antiquissima mentio invenitur in sanctis Patribus, interdum sub nomine consecrationis aut benedictionis, interdum nomine juramenti aut voti, et sape etiam professionis. Dionysius enim, cap. 6, de Eccles. Hierarch., part. 2,ita monasticae professionis ritum describit: Stat quidem Sacerdos ante sacrum altare, monasticam. impetrationem psallens ; et iufra: Fa vero finita., sacerdos ad eum accedens ( ad eum, scilicet, qui monachus eflicitur ), interrogat primum. an renuntiet visibilibus omnibus, uon solum vitiis, verum imaginibus quogue ac phantasiis. Deinde ewponit illi perfectassimam viiam, illum. aperte contestans, oportere illum mediam ( id est, communem vitam ) longe antecedere. Ubi vero ille ista omnig intente promiserit, consignans eum crucis signo sacerdos. Londet, tres divine Leatitudinis personas inclamans , eculumque ceste omni, aliam induit, et cum. sanctis aliis qui adstant viris, ipsun saIutans, divinorum mysteriorum participem efficit. Praeterea Euseb., 1. 9 de Praepar. Evang., cap. 1, institutionem Essenorum referens ex Porphyrio , inter alia inquit: Qui in eam sectam veniunt, non statim, etc. ( quae infra agentes de probatione Societatis referemus ); et infra : Antequamn comiter cum. eis vescantur, jurejurando confirmant primo pios se erga Dewn futuros, etc. Similia refert Cyrill., l. 5, contra Julian., et sumuntur ex Josepho, 1.2 de Bello Judaico, cap. 7. Diximus autem supra, ex eodem Eusebio, lib. 2 Histor., c. 16, hos Essenos fuisse monachos , qui in Alexandria sub Marco christianam perfectionem profitebantur ; unde per illud jusjurandum religiosa professio significari videtur. Verum est diversam videri narrationem Porphyrii, quam Eusebius priori loco refert, a narratione Philonis, quam refert posteriori loco. Unde licet Philo de Christianis loquatur ex Judaes conversis, Porphyrius autem multa narrat quae ad Judaicos ritus ita pertinent, ut non possint commode religiosis Christianis attribui ; unde ille vere loqui videtur de antiquis Essenis, qui in Judaismo erant, quibus non possumus propriam religiosam professionem attribuere. Unde in superioribus etiam advertimus illud juramentum non fuisse de observandis propriis consiliis Evangelicis, sed de pietate erga Deum, et similibus, quae per se ad honestatcm servandam, vel vitandum peccatum necessaria sunt. Nihilominus per se credibile est Essenos Christianos, sicut antiquorum mores ad perfectionem Christianam transtulerunt et sublevarunt, ita altiorem modum professionis juxta Ecclesiasticum morem observasse.
4. Eaplicantur verba D. Basilii. — Praeterea in Regula Pacomii (quam ab Angelo ei revelatam historiae referunt ), cap. 95, habetur monachos novitios, priusquam ad secretiorem fratrum conversationem susciperentur, promittere solitos servare regulas monasterii, per quam promissionem regularis professio significari videtur. Imo et August., cum lib. 17 de Civit., cap. 4, dicit Apostolos votum magnum emisisse, per illud votum religiosam professionem plane intelligere videtur. Expressius Basilius saepe hujus professionis mentionem facit, nam epist. ad Conon.: Non unus, inquit, agon imminet ez pacto profitendi, quod vitae genus inquit inferius, esse conveniens Evangelio; et in Regul. 14, ex fus. disput., fuse de hac professione disserit. Et inter alia ait : Qui intra reliquorum fratrum socictatem ascriptus, factam jam a se professionem vesciderit, is perinde aspici debet, ut qui in Deum peccarit, quem videlicet professionis suce testem adhibluerit, cuique solemni se voto obligarit. Quod ibi et regul. 15 late prosequitur. Et sermone de Instit. monach. : Ante religiose, inquit, istius vitee professionem liberum est unicuiqua communem cum. cateris vivendi normam sequi. Ubi vero jam. quis sponte sua ipse professus est, hic Deo custodire seipsum debet, veluti eorum. aliguid, quae dicata sun Deo, ne sacrilegii judicium incurrat. Et Epistola ad Amphilochium, Iconii Episcopum, can. 19: Firorum , iunquit, professiones non novinus, praeterquam si qui seipsos monachorum ordini adjudicarint, quà tacite videntur celibatum ad nittere ; sed in illis quogue illud existimo pracedere oportere , ut ipsi interrogentur, el evidens ipsorum accipiatur professio. Ubi indicat etiam divisionem professionis in tacitam et expressam, de qua infra latius. Quod vero ait in solis monachis professionem inveniri, de laicis intelligendum puto, nam in clerieis regularibus verisimile est etiam eo tempore inventam fuisse, ut ip superioribus attigimus. Multo autem id certius est de tempore D. Augustini ; nam, licet in sua regula expressam non faciat mentionem professionis, postulat tamen a suis observantiam paupertatis, castitatis et obedientiae, ad quam eos teneri supponit. Unde in serm. 2 de Comm. vit. cleric.: Qui societatem, inquit, communis cit« jam susceptam, qua laudatur in actis Apostclorum, deserit, a voto et professione sua cadit, et Deum habet judicemn. Et sermon. 60 ad fratres : Sic et tu, monache , antequam promitLeres, in tua erat potestate facere quod volebas, voc tua, ligavit te mihi ; ubi expendenda illa particula mihi, recte enim explicat vim professionis, ut infra dicam. Similia habet in ea verba Psalm. 75: Feorete et reddite Domino Deo vestro. In regula etiam S. Bcnedicti; cap. 58, expressa est forma profitendi.
5. Eadem traditio confirmari potest ex Cassiano, lib. 4 de Instit. renunc., cap. 33: Poence, inquit, gravissime preparantur iis qui tepide et negligenter institutionis regulam fuerint executi, et secundum hoc quod professi sunt, fructus etiam congruos sanctitatis eidem ealibere neglemerint ; melius est enim secundum Seriptura sententiam non vovere, quam vorere et uon reddere ; cap. 36: In hacuuditate, quam coram Deo et Angelis ejus professus es, ad finem wsque perducas. Et Isidorus, in Regula, cap. 4: Conversus, inquit, in anonasterio recipiendus ncon est, nisi prius ipse se scriptis spoponderil per mansurwm ; sicut enim hi, qui ad secularem promoventur militium, in legionem non transeunt nisi ante in tabulis conferantur, ita et hi, qui spiritualibus castris celesti anilitia sunt signandi, nisi prius professione verbi aut scripti Leneantur, in numerum et societatem eorum, qui servaunt Christo, transire non possunt. Cum quibus verbis illa duo expresse posuit, scilicet, et sine professione non posse esse religiosum, et per illam constitui. De cum epist. 8 ad Demetriadem dicit : Quando eras in seculo, ea quae erant seculi diligebas; et infra: Nunc autem quia seculum. reliquisti, el secundum post Daptismum gradum iniisti pactum cum adversario, dicens : Renuntio tibi, diabole, et seculo tuo, et pompee tuae, et operiGus tuis, serva fadus quod pepigisti ; et epist. 1 ad Eliodor. : Auinadverte , frater, non tibi licet de tuis quidquam habere rebus ; et infra: S ed forsitan dicturus es : Quid ergo ? quicumque in civitate sunt, Christiani non sunt ? Non est tibi eadem causa qua cateris : Dominum ausculta dicentem : Sivis perfectus esse, vade, et vende omnia tua. et da pauperibus, et veni, et sequere ane. Tu autem per fectum te fore pollicitus es nam cum derelicta militia te castrasti propter regnum caelorum , quid aliud quam perfectam secutus es vitam * Tandem confirmari potest haec traditio ex his quae antiqui Patres tradunt de velandis virginibus ; nam veli impositio professio quaedam religionis fuisse videtur, saltem in aliquibus , ut in superioribus attigimus, ex Innocentio I, epist. 2 ad Victricium, cap. 11 et 13; et ex Tertuliiano, lib. de Velandis virginibus, et videri possunt Optatus Milevit., lib. 6 de Schismate, ubi hoc velum fuisse dicit insigne quoddam, quo sacrae vircines a non sacris discernebantur. Quod etiam sumitur ex Ambros., lib. 3 de Virginib.; et Chrysost. , in serm. Quod regulares feminae viris cohab., tom. 5; et videri possunt alia quae congerit Gratian., 20, q. t et 27, q. 1.
6. Notatio circa professionem ab antiguis Patribus declaratam. — Probatur assertio posita a priori. — In his ergo Patrum testimoniis observandum est, quamvis ex eis evidenter constet in religionis statu semper fuisse necessariam professionem aliquam, quae obligationem induceret ex voto aliquo, promissione ant pacto, praesertim ad iha tria consilia paupertatis, castitatis et obedientiae; non tamnen ex illis satis colligi qualis fuerit illa obligatio, vel promissio, quosve effectus habuerit, ideoque non satis etiam constare an loquantur de professione solemni, qualis est illa quae nunc regulariter fit. Satis ergo nobis fuerit nunc ostendisse professionem generatim sumptam semper fuisse ad religiosum constituendum necessariam. Ad quod etiam adduci possent , quae de sacrandis et velandis virginibus apud antiquos Paires inveniuntur ; hinc enim satis constat professionem esse de ratione status religiosi; modus autem ejus pertinebit ad modum status, qui accidentarius ili est. Atque hinc etiam sumitur ratio a priori conclusionis, quia de ratione status religiosi est firmitas, seu stabilitas in eo genere vitae, quod per talem statum assumitur ; sed haec firmitas non est sine professione, et per illam contrahitur ; ergo professio recessaria est ad statum religiosum. Major demonstrata in superioribus est, tam de statu in genere, quam de statu perfectionis et religionis ; ubi conclusimus ad hunc statum non satis esse voluntatem seu propositum, nisi obhgatio aliqua intercedat. Et inde facile etiam probatur minor, quia ante professionem nihil est firmum et stabile, cum novitius possit libere recedere ; per professionem autem firmitas quaedam et immobilitas acquiritur, cum jam non sit in libera voluntate professi, statum susceptum dimittere, ut jura et Patres citati docent, et ex usu ac sensu Ecclesiae constat. Unde autem haec firmitas proveniat, et quanta sit, statim explicabimus ; nunc satis sit dicere in ea intervenire votum et promissionem , quae obligationem atque adeo firmitatem inducit.
7. Prima divisio professionis in validam et inv alidam, qualis sit.—Secunda divisio in professionem tacitam et empressam.—Ex quo intelligere licet professionem hanc, quam necessariam et sufficientem ad statum religionis esse diximus, debere esse validam, nam si invalida sit, non inducit obligationem, et consequenter nec religiosum facit. Distinguenda itaque est professio ( soletque esse prima divisio ejus ) in validam, et nullam, seu invalidam, quae est divisio plusquam analogi in analogata, ut sic dicam ; nam professio invalida cum nulla sit. professio non est, sed solum apparet. Dicitur auiem professio invalida , quae licet exterius fiat eo modo quo solet fieri vera professio, re tamen vera talis non est, nec vim habet obligandi ; cum ergo illa non sit professio (sicut homo pictus non est homo ), mirum non est quod religiosum non constituat, scilicet, vere et in re, sed ad summum apparenter etiam et in existimatione. Quibus autem modis contingat professionem esse invalidam, vel, quod perinde est, quae sint necessaria ut professio sit valida, in sequentibus videbimus. Praeterea solet professio dividi in expressam et tacitam. Expressa est quae fit per formalia et expressa verba, qualia sunt: Ego professionem facio, vel alia aequivalentia, juxta varios modos religionum, quos infra indicabimus. Tacita vero appellatur, quae factis potius quam verbis fit, scilicet, gestando ha- bitum, vel exercendo actus professorum, ut infra late declarabimus.
8. Assertio tradita intelligitur de quacumque professione valida, sive tacita, sive empres$1. — Conclusio posita de professione quacumque , dummodo valida sit, intelligenda est, nam sola professio valida potest esse necessaria, et ideo ex hac parte non potest verificari assertio de sola professione expressa, cum etiam tacita verum religiosum constituat, ut multa jura testantur, ut patet ex cap. Stabuums, de Regular., cum similibus, et sumitur etiam ex c. Vidua , eod. tit., et ex c. Non solum , c. Constitutionem , et c. Beneftcium, de Regular., in 6; et Clem. os qui, eod. tit. Quod jus per Concilium Tridentinum revocatum non est, etiamsi sess. 25, de Regularib., c. 15, annum integrum ante professionem requirat ; nam inde solum habetur, ante professionem etiam tacitam, requiri etiam nunc probationis annum, non tamen excluditur quin illo praemisso fieri possit, et ideo jus antiquum integrum manet , cum non sit revocatum, et ita declaravit Congregatio Cardinalium , et Sixtus V manifeste supponit in declaratione suae constitutionis de Illegitimis, dum ait: Sed cum eadem ratio vigeat in professione tacita emittenda, que militat in expressa, statuimus quod in quibusvis ordinibus et religionibus , neque eliam tacita professio quorumcumque reliyiosorum induci possit, nec inducta intelligatur nisi in receptione constitutionis forma servata fuerit ; ergo si receptio legitima fuerit, poterit ex mente Pontificis etiam nunc subsequi tacita professio. Unde eadem verba applicare nos possumus ad Concilium interpretandum, ex illo eodem principio, quod eadem ratio viget in tacita professione emittenda, quae militat in expressa. Ac denique in sequenti 8 qui incipit : $i quis vero ante editam nostram constitutionem jam tacite professus empresse cupiat profiteri, etc., aperte supponit Pontifex nunc etiam professionem tacitam habere locum, et tam esse validam, ut non sit necessaria nova acquisitio ad faciendam expressam. Ratio autem hujus communis juris est, quia interior voluntas, a qua maxime pendet professionis efficacia et obligatio, ut infra dicam , non solum verbis, sed etiam factis sufficienter declarari potest, ut per se constat ; ergo quamvis non intercedant verba expressa, si per facta sufficienter declaretur voluntas profitendi , et muiandi statum , id satis erit ad veritatem professionis: haec autem est quae professio tacita vo- catur, nt dixi ; ergo illa per se suflicit ad religiosum statum constituendum.
9. Prima pars assertionis positae. — Secunda pars. — Argumentum contra secundam partem. — Quamvis autem circa explicationem hujus doctrina plures difficultates inferius tractandae occurrant, circa veritatem tamen ejus non se offert difficultas alicujus momenti. Duo enim diximus : unum est, per veram professionem constitui aliquem verum religiosum, et contra hoc nihil video quod objici possit, cum non possit cogitari vera professio quae non inducat obligationem, quae ad talem statum constituendum sufficiat. Aliud est sine vera professione non fieri verum religiosum. At contra objici potest , quia multi in jure vocantur religiosi. qui professionem non emittunt, ut in cap. Salcator, 1, q. 3, clerici omnes dicuntur religiosi, et in jure omnes persona Deo dicata aliquo speciali modo religiosae dicuntur, ita ut privilegio clericali gaudeant , quamvis professionem non emittant. Difficilius autem est quod in aliquibus juribus, praeter professionem tacitam et veram, propositum mutandi vitam cum susceptione habitus sufficere dicitur, ut quis religiosus fiat, ut patet in c. Beneficium, et c. Super eo, in 6, et extra de Regular.
10. Hesponsio ad primam partem argumenti. — Respondetur ad priorem partem, vocem illam religiosus, aequivocam esse in jure, de qua multa tractant jurisperiti in rubrica de Regularibus, ubi Panormitanus late hoc tractat, et refert alios, et ibi in additione plures referuntur, quae in summam redigunt Sylvest. et Angel. verbo Aeligio, 1. Breviter autem dicitur, religiosum proprie essc, qui tria vota substantialia in religione approbata emittit, ut ex superius a nobis tractatis satis constat , et omnes auctores docent, et ita loquimur in praesenti. Sic ergo cessat difficultas tacta, nam si interdum alii non professi religiosi dicuntur, sumitur vox in latiori significatione; nam quia religio est virtus praebens cultum Deo, omnis persona , quae in hoc munere aliquid speciale habet , potest religiosa appellari. Quomodo autem in jure accipienda sit, an stricte vel late, communis resolutio esse videtur , in dispositione odiosa sumendam esse stricte, in favorabili late. Ego vero censeo non posse hoc generaliter definiri , sed materiam, finem, et alias circumstantias ac verba legis esse observanda, ut mens legislatoris vel Pontificis percipiatur. Addo etiam frequentius observari, ut vox religiosus, substantive sumpta, stricte sumatur pro religioso proprio, qui alias dici solet regularis; adjective autem facilius solet late sumi.
11. Ad secundam. — In secunda objectione, petitur difficultas bis jam in superioribus tacta, quid nimirum in jure significat suscipere habitum cum proposito mutandi vitam , vel quam obligationem inducat , si non est professio expressa vel tacita. Hoc autem supponendo, dicendum est talem personam non esse religiosam , quia illud in universum est verum, habitum sine professione non facere religiosum , qualecumque propositum habeat. Et ideo talis persona proxime et immediate non manet obligata ad observantiam regularem, sed ad summum poterit esse obligata ad religionem profitendam, ratione voti simplicis , quod per illud propositum significatur, ut supra declaravi. Tale vero votum ingrediendi religionem, etiam cum simplici habitus susceptione, non sufficit ad verum religiosum constituendum, ut per se notum est. Alia gravis diflicultas hic tractari poterat, quoniam olim fiebaut religiosi non tantum professione , sed etiam parentum donatione ; hanc tamen commodius tractabimus infra.
On this page