Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 2

Caput 2

Quid sit formaliter ac substantialiter professio religiosa, et quis sit formalis effectus ejus.

CAPUT II. QUID SIT FORMALITER AC SUBSTANTIALITER PROFESSIO RELIGIOSA, ET QUIS SIT FORMALIS EFFECTUS EJUS.

1. Rationes dubitandi proponuntur. — Probatur primo sola tria vota non sufficere. — Ratio difficultatis est, quia vel religiosa professio consistit in votis Deo factis, aut in pacto aliquo humano, vel in utroque simul ; nibil autem horum dici posse videtur ; ergo. Sufticientia partitionis positae per se nota videtur, nam per professionem religiosam nihil aliud intelligimus, nisi id unde manat obligatio ad religiosum statum retinendum, quae non potest oriri nisi ex promissione ad Deum, aut pacto cum homine ; nulla enim alia causa excogitari potest, quia talis obligatio non potest ex nudo praecepto seu lege oriri, quia materia ejus non est materia praecepti, sed consilii. Minor autem quoad primam partem probatur, quia sola vota etiam de tribus consiliis, paupertatis, et castitatis, et obedientiae, non sufficiunt facere religiosum ; ergo non consistit in illis tota substantia professionis religiosae. Consequentia evidens est, quia professio est veluti forma constituens religiosum ; et ideo sicut impossibile est formam inesse, et non constituere formaliter tale, ita impossibile est in aliquo esse totum id quod est de substantia religionis, et non esse religiosum. Antecedens autem patet, quia potest quis illa tria vota privatim emittere , et tamen non erit religiosus ; novitius autem ante expletam probationem eadem potest emittere, et non propterea professionem fecisse censetur. Item alias non esset ad professionem necessaria hominis acceptatio contra cap. Ad Apostolicam , de Regular. Sequela patet, quia, ut vota illa fiant, ac valida sint, satis est quod fiant Deo, a quo sine interventu hominis acceptantur.

2. Probatur secundo solum pactum humanum non esse satis. —Secunda pars probatur, quia solum etiam pactum humanum non sufficit ad constituendum religiosum. Primo quidem, quia pactum humanum non est satis firmum, quia per voluntates contrahentium dissolvi potest, professio autem religiosa videtur majorem firmitatem postulare. Secundo, quia pactum humanum non inducit obligationem religiosam, sed justitiae, vel fidelitatis, ac professio debet inducere obligationem religiosam; et ideo Patres supra citati transgressionem ejus sacrilegium vocant. Basilius autem, Constit. Monast., cap. 22, professionem ipsam pactum cum Spiritu Sancto appellavit. Tertio, quia ex solo pacto humano non nascitur obligatio ad servandam castitatem, vel paupertatem, sed ad summum possit oriri obligatio ad obediendum ; de substantia autem status religiosi est obligatio ad castitatem et ad paupertatem, ut supra ostensum est.

3. Probatur tertio neque vola, negue pactum humanw simul sufficere. — Tertia pars probari potest primo, quia professio debet esse aliquid simplex, et per se unum ; non est ergo aggregatum ex pacto humano et promissione divina ; quomodo enim ex his aliquid per se unum fiet? Secundo, quia et in jure, et in forma vovendi videtur professio a votis distingui, sic enim in c. Unico, de Voto, in 6, votum continentia dicitur solemnizari per professionem, et sacram ordinationem ; sieut ergo sacra ordinatio non includit substantialiter votum, ita nec professio, nam aeque condistinguitur a voto, et dicitur esse ut forma dans esse solemnitati. Unde in forma profitendi sic dicitur: Ego professionem facio, et promiito paupertatem, etc. ; ergo si propria verba sunt vera, et efficacia, promissio sub- sequens non est de substantia professionis. Tertio argumentari possumus, quia prima et secunda ratio in secundo membro factae non solum videntur probare pactum humanum non esse totam substantiam professionis, sed etiam non possc esse de substantia ejus. Unde in forma profitendi aliquarum religionum nulla illius mentio fit, ut Carthusiani sic profitentur: Ego promitto stabilitatem, et obedientiam, et conversionem morum meorwum coram Doeo et Sanctis ejus, et reliquüs istius eremi,in presentia Domini nostri Prioris, etc. Quarto, argumentamur e contrario, quia saepe videtur facta in Ecclesia religiosa professio sine illis tribus votis; sic enim olim virgines profitebantur in manibus Episcopi, a quo velamen nigrum aut rubeum recipiebant, ut sumitur ex Concilio Toletano X, c. 8; et ex Ambros. ad Virginem lapsam, c. 5, et de Insüt. Virgin., c. 8; et ex Hieron., epist. 8 ad Demetriadem, et epist. 48 ad Sabinam, aliquantulum a principio ; et tamen illae vel nihil vovebant, vel al summum solam virginitatem. Nunc etiam in aliquibus religionibus solum fit professio cum voto obcdientiae, ut in religione Praedicatorum, qui solum profitentur obedientiam secundum regulam Sancti Augustini, ut constat ex lib. earumdem Constitutionum, distinct. 1, c. 15.

4. Traditionem esse de substantia professionis religiosae.— Notatio praemittenda. — Assertio tradita est communis. — Primum omnium dicendum est, de substantia professionis religiosae esse traditionem quam religiosus facit de seipso religioni, seu Deo in tali religione, et per praelatum ejus, cujus acceptatio etiam est de substantia professionis. Antequam probetur assertio, recolendum est quod in superioribus dixi, statum religiosum de se et stando divino juri non esse limitatum ad congregationem religiosam, quae unum corpus morale efficiat, sed posse fieri privatim et solitarie. Quamvis autem frequenter ita fortasse fieret in exordio Ecclesiae, postea vero revocata est vita religiosa ad coenobiticam, et jam nunc juxta Ecclesia decreta hic status vere ac proprie non habet locum exira religionem approbatam. Quia ergo proposuimus loqui de hac professione secundum ordinarium jus Ecclesiae, ideo dicimus substantialiter ac formaliter postulari traditionem religioni factam ; servata autem proportione, applicari hoc potest ad traditionem factam in manu Episcopi, vel alterius, qui potestatem habeat acceptandi illam. Jam ergo assertio po- sita communis doctrina est Scholasticorum. D. Thom. enim in 4, dist. 38, q. 1, art. 2. q. 3, ita professionem religiosam explicat : Szcut, inquit, servitutem alticui pollicitus, confestim sese ei in servum davet , sic facit qui se in praesenti dat Deo, divinis se servitiis mancipando. Ob eamdem causam dixit Bonavent. ibi, art. 2, quaest. 1, qui professionem emittt. non solum castitatem promittere, sed etiam sui corporis dominium in alium transferre. Similiter Richardus ibi, art. 7, q. 2 et 3: Qui solemne (inquit) votum emittit, dat alià domanium super seipsum, elt ponit se sub alterius potestate. Item Duran. ibi, quaest. 1. art. 2, in voto solemni ait fieri traditionem in servitium Dei : Unde profitentes, inquit, actualiter se ponunt in manu pralati vice Dei. tem Carthusianus ibi, quaest. 2, de eo qui profitetur: Prasentialiter, inquit, seipsum offert, et dat Deo, divinis servitiis se mancipando in manu ejus qui recipere potest. ltem Soto ibi, q. 2, art.2: RBeverc, inquit, se tradit, loquens de religioso profitente. Et lib. 7 de Just. , quaest. 2, art. 5, adeo ponit substantiam in hac traditione, ut ipsam censeat esse formaliter votum solemne, quod nobis supra displicuit, et statim pauca addemus. Mclius Hispalensis, in 4, dist. 33, q. 1, art. 3. notab. 4, non votum ipsum, sed voti solemnitatem essentialem esse dixit, quod quis se Deo donet, tradens se pure, realiter, et actualiter Dei servitio, ei qui vicem Dei habeat. Idem sensit Petrus Soto, lect. 5 de Matrimon., in fin., cum dixit in voto solemni esse traditionem sui ipsius; et Cajet., iom. 1 Opusc., tract. 7, de profitente loquens, ait: Ponit ipsum Dewn et Ecclesiam in professionem corporis, non enim solum promittit, sed mustat de facto statum, et eahibet se ad religionis statum. In eadem sententia fuit Altisiodor., lib. 4 Summsae, tract. de Matrim., cap. 7, q. 4: Tolet., lib. 4, c. 18; Sanchez, lib. 7 de Matrim., disput. 25. Et Basilius Ponce, tom. 1 Variar. disp., q. 3 Scholast., c. 5; Navar., consil. 26, de Regul.

5. Probatur primo auctoritate Pontificum. — Probatur autem haec sententia ex Innocentio III, in c. ad Apostolicam, de Regularib., ubi primum ait probationem ordinari in favorem conversi et monasterii, ut sese invicem experiantur. Quod non alia ratione necessarium est, nisi quia professio traditionem unius et acceptationem alterius substantialiter requirit. Unde statim subdit: Si utraque pars renuntiet juri suo, et conversus professionem emittat, et Abbas acceptet, obligationem oriri. Ergo intelligit professionem substantialiter fieri per traditionem. Hoc etiam confirmari potest ex constitutione Gregorii XIII, in confirmationem instituti Societatis, Ascendente Dovino, ubi declarat Scholares in Societate approbatos esse vere religiosos, tria substantialia vota emittentes : Quippe qui (inquit) per ea ipsa se Societati dedicant, atque actu tradunt, segue divino servitio in ea mancipant. Supponit autem Societatem esse religionem approbatam, ac proinde (ut ait) talia vota a Sede Apostolica fuisse admissa ; manifeste ergo sentit hanc traditionem esse de substantia religiosi status. Confirmari etiam hoc posset ex antiqua consuetudine quae fuit in Ecclesia, ut filios suos religioni traderet, ut per eam donationem religiosi efficerentur; sed ea consuetudo indiget expositione, de qua infra dicemus.

6. Probatur secundo ratione. — Ratio autem adjungi potest, quia, ut aliquis in statu religioso constituatur , non satis est ut quomodocumque promittat, sed necesse est ut se privet jure, quod in seipsum habet in ordine ad actiones, et ad omnia sua, illudque transferat in alterum, scilicet, in religionem, vel praelatum (nullus enim alius excogitari potest). Haec autem translatio non fit nisi per traditionem religiosam, non enim est translatio coacta , qualis fit in captivitate, vel alia servitute poenali; neque etiam est praecepia, quae per legem fiat, quia nec de facto est talis lex, neque ista est materia praecepti; sed est voluntaria non per contractum temporalem, ut sic dicam, ut est emptio et venditio, nam hic potius repugnat religiosae professioni, eamque simoniacam facit; ergo per traditionem omnino spontaneam, et suo modo spiritualem, ut statim explicabimus; est ergo haec traditio de substantia professionis religiosae. Major probari potest argumentis factis in principio in primo membro, quibus etiam supra probavimus ad statum religiosum aliquid amplius requiri ultra tria vota, quod nihil potest esse, nisi praedicta proprii juris abdicatio, et in alium translatio; ubi etiam adduximus Basilium, qui aperte ita loquitur in reg. 14, ex fus., et in c. 22 Constit. monast., ubi donationem hanc comparat illi, quae in matrimonio fit, et non minus indissolubilem esse sentit; et similia habet serm. de Instit. renunt., et epist. ad Canonicam. Atque eodem modo Chrysost., epist. 6 ad Theolorum monachum: Nihil in te penitus tui juris est, quippe qui tanto imperatori militare cepisti, nam si mu- lier proprii corporis potestatem non habet, sed vir, multo magis qui Christo potius quam sibi vivunt, condstionem sui corporis habere non possunt. Et eodem fere modo loquitur Hieronymus, in epist. 4 ad Rustic. monach. ; Gregor., lib. 1 Registri, c. 33: Si ille ( inquit loquens de Anania) mortis supplicio diguus fuit, qui eos quos dederat nummos Deo abstulit, considera quanto periculo in divino judicio dignus eris, qui non nummos , sed teipsum Deo omnipotenti, cui te sub monachali habitu devoveras, subtraaisti. Et refertur 17, q. 1, c. Ananias. Hinc etiam Benedictus, in Regul., c. 58: Fax illo die nec corporis su potestatem se habiturum sciat. Quomodo etiam loquitur Cassianus, lib. 2 de Instit. renunt., c. 3: lVec sui ipsius se dominum vel potestatem habere cognoscat. Et Bernardus, serm. 19 in Cantica : Qui vestri curam semel noblis credidistis, quid rursus de vobis vos ipsos intromittitis ? Multa etiam in hanc sententiam sumi possunt ex D. Thoma 2. 2. q. 88, art. 8, ad 3, et Opuscul. 18, de Perfect. vit. spir., c. 8 et sequentibus. Plura ex Bonavent., lib. de Inform. novit., c. 2: 7Te, inquit, dedisti ei propter Dominum, et jam non es Luus. Et lib. de Processu relig., cap. 28, sic explicat consilium Christi de propria abnegatione : Qui vult venire post me, abneget semetipsum. Et in Speculo discipl., 1 p., c. 4, hac ratione vocat religiosum statum felicem servitutem, et gloriosam libertatem.

7. Confirmatur ex potestate irritandi vota subditorum. —Instantia.— Dissolvitur.— Confir mnatur exemplis. — Praeterea ex hoc principio docent Theologi omnes esse in praelato religionis potestatem irritandi vota religiosorum, ut in superioribus visum est, qui actus non provenit ex potestate jurisdictionis, ut ibidem est ostensum ; provenit ergo ex potestate dominativa, quam praelatus acquirit in religiosum ex vi traditionis ab eo factae, et a se acceptatae. Dices, ad hunc effectum, imo et ad salvanda omnia dicta Sanctorum adducta, sufficere obedientiae votum, ratione cujus dicitur religiosus abnegare seipsum , quia sua libertate se privat, et alterius voluntati illam submittit. Respondetur, si votum obedientiae praecise sisteret in ratione promissionis, sive Deo, sive homini etiam factae, revera non esse sufficientem ut religiosus dicatur nullum habere jus in seipsum, quia per promissionem non transfertur dominium in alterum, nec datur ei jus in re, sed ad summum ad rem, et ideo promissor adhuc retinet jus in rem promissam. Quocirca, si votum obedientiae intelligatur factum soli Deo, illud non posset dare alteri potestatem ad irritanda vota, sed solum praecipiendi hoc vel illud, juxta amplitudinem voti, et tunc votum illud non obligaret circa talem materiam, quia non esset licita; votum autem in se ratum maneret, et vim haberet obligandi, quoties cum praecepto alterius, cui obedientia promissa est, non opponeretur. Si vero obedientia includeret etiam promissionem factam bomini, cui obediendum est, sine translatione juris in ipsum, adhuc non sufficeret ad plenam irritationem voti in seipso, sed solum ad impediendam executionem ejus ex parte materiae, ut supra tractando de irritatione late ostendimus, illa duo distinguendo. Ut ergo hic effectus locum habeat, necesse est fateri talem esse obedientiam religiosam, ut non solum promittatur, sed etiam tradatur ipsa voluntas, per quam obediendum est, et ita constituatur sub voluntate alterius, ut sine illius consensu nullam possit firmam obligationem sibi imponere. Cujus signum etiam est, quia quantumvis novitius voveat obedientiam praelato, vel poenitens confessori, nunquam potest eius vota ita simpliciter et absolnte irritare, sicut praelatus religionis id potest facere circa religiosum professum. Ergo signum est aliud genus donationis seu translationis proprii juris fieri in religione praeter simplicem promissionem obedientiae; et de hoc genere traditionis loquuntur sine dubio Patres locis citatis, et ita explicant perfectam sui abnegationem et renuntiationem.

8. Confirmatur ulterius ex materia paupertatis.—Possumus praeterea hoc colligere ex alio effectu pertinente ad paupertatem ; nam per professionem fit, ut cum persona omnia bona et omnia jura religiosi transferantur in religionem ; ita ut quidquid postea religiosus acquirat, statim in religionem transferatur, sive haereditario jure, sive per donationem, aut quolibet alio modo ei obveniat. Cujus fundamentalis ratio est, quia religiosus se totum religioni tradidit. Ac propterea in jure solet religiosus servo comparari, ut notat Navarr., Comment. 2 de Regul., num. 9, 33et 42; et Molina, lib. 1de Justitia, disp. 140, pag. 141, in fine, in quo potius servo quam filio comparatur, quia filius aliquorum bonorum proprietatem potest acquirere sibi, quamvis usumfructum acquirat patri; religiosus autem, et proprietatem, et usumfructum, et quidquid aliud cogitari potest, religioni acquirit ; ergo hoc manifestum signum est perfectae traditionis factae de suamet persona ; nam ratione illius reliqua jura collata censentur, sicut servus tradendo se in servitutem omnia tradit. -

9. Probatur tertio ea potestate coactiva praelatorum.—Tertio possumus idem probare ex alio effectu, quem supra insinuavimus; nam praelatus religionis non solum potest praecipere religioso professo, sed etiam eum potest cogere ad obediendum, et punire illum, si regulam transgrediatur: hoc autem non posset ei esse concessum ex vi solius promissionis. Ut si quis promitteret aiicui se daturum aut venditurum ei in servum, quamdiu promissionem non impleret, non posset eum ut servum tractare, quia revera noundum esset servus, nec sub ejus dominio aut potestate. Imo nec posset sua augtoritate eum cegere ad implendum promissum, sed ad summum posset per judicem seu potestatem publicam id postulare; at vero postquam se illi in servum donavit aut vendidit, potest, sua potestate et dominio utens, servum punire, et cogere ut officium suum impleat. Cum ergo videamus similem potestatem habere praelatum in religiosum ex vi promissionis, consequens profecto est ut professio traditionem includat, per quam professus sub dominio sui praelati constituatur ; nam traditionibus rerum dominia transferuntur, ut dicitur in l. Traditionibus, c. de Pactis.

10. Instantia contra promime dictum.— Diluitur.—Dbices hanc potestatem convenire praelato religionis, non ex vi professionis solius aut traditionis in ea inclusae, sed jurisdictionis ecclesiasticae sibi concessae. Verumtamen licet hoc locum habere posset in religionibus, praesertim virorum, prout nunc in Ecclesia gubernantur, tamen per se, et intrinsece non est de essentia religiosi status, et tamen illa potestas intrinseca et inseparabilis ab eo est; ergo signum est intrinsece oriri ex professioe, et non ex sola jurisdictione. Antecedens patet, tum in religionibus monialium, in quibus Abbatissae non habent propriam jurisdictionem ecclesiasticam, ut est communis sententia, quam in materia de Poenitentia et de Cenasuris attigimus cum D. Thoma, in 4, dist. 19 q. 4, art. 1, q. 3, ad 4, et d. 25. q. 2.art. 1. ad 2; et tamen habent praedictam potestatem coactivam in subditas, coactione videlicet tali statui proportionata. Idem argumentum sumi potest ex antiquis religionibus monachorum, quae per se ex hominibus laicis constabant, ut in superioribus tactum est, et in- fra latius dicetur, praesertim tractando de varietate religionum; unde in eorum praelatis nop poterat esse propria ecclesiastica jurisdictio, sed haec erat apud Episcopum, qui eam presbytero aut vicario committere solebat, sicut nunc faciunt Episcopi circa monasteria monialium sibi subdita. Et ad hoc videtur alludere Augustinus in regula sua, ubi praepositum et presbyterum distinguit, c. 23 et 25, et in 42 addit, majorem fuisse presbyteri auctoritatem, significans habuisse jurisdictionem; et tamen etiam in praelatis seu praepositis erat illa potestas coercitiva, ut manifeste constat ex eodem Augustino, et ex regula Sancti Benedicti, et omnibus; ergo illa per se non provenit ex potestate jurisdictionis, sed ex vi professionis, et traditionis quae per eam fit. Quin potius ut talis jurisdictio convenienter dari possit, supponitur altera potestas et traditio.

11. Probatur quarto a priori. — Quarto, hinc colligitur ratio a priori hujus veritatis; est enim necessaria haec traditio ad religiosum statum, ut abnegatio sui, et seculi abrenunciatio perfecta sit; et ita tundata est in illis verbis Christi, Matth. 16 : Qui vult venire post me, abneget semetipsum, quibus nos ad nostram abnegationem et perfectam renuntiationem invitat. Et ita illam intellexerunt Patres citati, praesertim Basil., dicta epist. ad Canonic., ubi concludit hoc vitae genus esse conveniens Evangelio ; et serm. de Abdicat. rerum, et reg. 6, ex fus. disp. Item fuit necessaria, quia ut D. Thomas docuit 2. 2, q. 184, art. 4 et 5, status religionis est status servitutis, et ideo necessaria est ex parte religiosi perfecta subjectio, et quasi servitus, ex parte vero praelati potestas dominativa, qua possit non solum dirigere, sed etiam coercere ; haec autem non fiunt nec comparantur nisi media hac traditione, ut explicatum est. Desumunt praeterea aliqui rationem ex solemnitate votorum, quia haec traditio necessaria est ut voia sint solemnia ; nos vero hac ratione non utimur ; tum quia ex illa non concluditur traditionem esse de substantia professionis, cum vota solemnia non sint de substantia status religiosi, ut supra ostensum est; tum etiam quia traditio non est proxima et sufficiens ratio solemnitatis, cum possint esse vota cum traditione sine solemnitate. Aliae ergo rationes factae nobis sufficiunt.

12. Tria vota paupertatis, castitalis et obedientice esse etiam de substantia professionis.— Assertio est comnunis.— Probatur prima pars assertionis. — Praeter traditionem, tria etiam vota paupertatis, castitatis et obedientiae sunt de substantia professionis, sive illa explicite, sive implicite fiant. Haec est certa et communis sententia omnium Doctorum quos supra citavi. Et probatur, quia quidquid est de substantia status religiosi, est de substantia professionis ; sed tria illa vota sunt de substantia status religiosi; ergo sunt etiam de substantia professionis. Minor in superioribus late probata est, et expresse asseritur a Gregorio XIII, in d. constit. Ascendente Domino. Major autem patet ex dictis capite praecedenti, nam professio praecise sumpta sumitur ad constituendum verum religiosum in vero ac proprio statu professionis ; ergo necesse est ut quicquid est de substantia hujus status, sit etiam de substantia professionis ; alias ponamus fieri professionem quoad substantialia sine his, quae sunt extra substantiam ejus, atque adeo sine illis votis, si illa negentur esse de substantia professionis , ergo jam tunc posset quis esse substantialiter professus, et consequenter substantialiter religiosus sine illis votis: quod tamen implicat; nulla enim res potest consistere, nec etiam concipi sine aliqua sui parte essentiali; sed tria illa vota sunt de essentia religiosi status ; ergo sicut haec non separantur a substantia status, ita nec a substantia professionis.

13. Probatur secunda pars. — Modus profitendi religiosorum Pradicatorum. — Modus profitendi Carthusianorum. — Notatio circa professionem ewpressam. — Dixi autem, sive eaplicite, sive implicite fiunt ; primo, propter rationem generalem superiori capite factam, quod implicita significatio per facta vel alia signa externa sufficit ad obligationem inducendam, et consequenter etiam ad votum externum. Secundo, propter exempla in rationibus dubitandi membro ultimo adducta ; non enim minus perfectam professionem faciunt religiosi Praedicatores quam alii, nec minus censentur tria vota emittere, quamvis non omnia exprimant, et ideo quaedam solum implicite censeantur emittere. ut Cajetanus etiam docuit ; expresse enim solum vovent obedientiam secundum regulam Sancti Augusuni, tamen sub ea reliqua vota intelliguntur, licet hoc in dubium verterit Cardinalis in Clement. Hos, de Usuris, q. 1, sed immerito, cum id et usu constet, et communi sententia, quam omnes Theologi admittunt cum D. Thoma 2. 2, quaest. 186, art. 6, et quodlib. 1, q. 9, art. 2; Canonistae, cum Innocentio, in c. Consuluit, de Regular. Imo talis professio satis expressa censetur; nam cum fi* expressa promissio obedientiae secundum regulam, in illa regula continentur castitas et paupertas, et ita magis est confusa significatio ejus quod expresse promittitur. Et eodem modo interpretor verba illa professionis Carthusiana : Promitto conversionem morwun meorum, scilicet, quoad statum continentiae et paupertatis secundum regulam. Tertio, hoc addidi propter iilla antiqua exempla, quae proferebantur de consecratione seu velatione virginum. Quamvis enim mihi non constst omnes illas, quae velabantur, fuisse plene et perfecte religiosas, ut inferius dicam, tractando de voto simplici castitatis, nihilominus negari non potest quin plures fuerint vere et proprie religiosae, ut eodem loco dixi, et sumitur ex Athanasio, lib. de Virginitate, ubi inter alia inquit: Ve virgini, qug non est sub regula ; et ex Hieronymo epist. 48, ad Sabinianum, increpatoria, eo quod ad virginem Deo consecratam accedere ausus esset, de qua dicit etiam votum perpetuae clausurae emisisse, illis verbis : Post Apostoli Petri basilicam, in qua Christi flummeo consecrata est, post crucis, et resurrectionis, et ascensionis Dominicee sacramenta, in quibus rursum se in monasterio victuram spoponderat. Hoc autem supposito, dicendum est illas, vel expresse, vel certe implicite vota omnia solitas fuisse emittere. Quod significavit Clemens Alexandrinus, libro tertio Stromat., dicens : Est continentia, corporis despicientia , concenienter pactis conventis cum Deo initis; non solum enim àin rebus venereis, sed etiam in aliis, que anima perperam concupiscit non contenta necessariis, versatur continentia ; significans eas, quae castitatem vovebant, vovisse continentiam rerum temporalium, quae est paupertas , quod similiter de obedientia potest intelligi. Idem significat Hierony mus,d. epist. 8 ad Demetriad., ubi cum illa loquens inquit : Nunc autem quia seculum religuisti, et secundo post Baptisimum gradu inisti pactun cum adversario tuo, dicens eà : Renuntio Libi diabole, et seculo tuo, et pompe tuee, et operibus tuis;, unde inferius subdit : E eo tempore, quo virginitati perpetue consecrata es, tua non tua sunt, imo vere tua, quia Christi esse coperunt ; quee avia vivente, vel matre ipsarum arbitrio dispensanda sunt. An vero hujusmodi professio, in qua non omnia vota expresse proferuntur, dicenda sit expressa, vel tacita, licet possit esse quaestio de nomine, tamen quia jura aliquid negant tacite professis, quod concedunt aliis, ut, verbi gratia, eligi in superiorem, ut superiori capite tactum est , ideo dicendum est talem professionem esse satis expressam, quia, eo ipso quod unum votum voce exprimitur, vel promissio alicujus objecti (ut conversionis morum ) in quo alia confuse continentur, tota professio est satis expressa. Imo, si verbis exprimatur consensus in pactum initum cum Deo et religione, sub ea forma et modo quibus, secundum communem consuetudinem, significatur religiosorum professio, erit satis expressa professio quamvis vota implicite tantum emittantur; quia in eo maxime expressio professionis consistit, quod consensus in talem statum verbis expressis significetur juxta morem et consuetudinem uniuscujusque religionis, in qua consequenter necessarium erit ut in tali professione dicta tria vota saltem implicite contineantur. Et ob hanc causam oblatio, quam in aliquibus religionibus faciunt illi, qui dicuntur conversi, et per eam suo modo se tradunt monasterio, ut illi perpetuo serviant, non est professio, et consequenter illi non sunt professi,quia nec explicite faciunt tria vota substantialia, neque etiam implicite, juxta eorum intentionem, et significationem talis actionis, quam habet juxta communem consuetudinem. Irerum autem se insinuabat hic difficultas de pueris oblatis a parentibus ante usum rationis, sed de hoc statim. Nunc dico breviter eos nec esse, neque unquam fuisse vere religiosos, antequam perveniant ad aetatem, in qua possint tria vota explicite vel implicite emittere.

14. Quae et qualis sit traditio que in professione fit. — Assertio duas continens partes. — Probatur prima pars. — Forma professionis Societatis Jesu. — Dicendum tertio, traditionem, quae in protessione fit, etiamsi homini immediate fiat, non est pactum, aut donatio mere humana, sed est religiosa et sacra; nam aliquo modo fit principaliter Deo, ad quem specialis obligatio ex illa nascitur. Hanc assertionem propono, tum ut aliqua argumenta in principio facta dissolvam, tum ut explicem quo modo ex hae traditione et votis una professio coalescat. Prior ergo pars, scilicet, traditionem hanc iminediate fieri homini, usu ipso manifesta. est ; necesse est enim in manibus alicujus tieri, et ab ipso acceptari, ut ostendimus ; ergo signum est traditionem illi proxime fieri. Deinde lib. 2 ostensum est, Deo ipsi immediate et in se non posse fieri traditionem aut donaticnem, per quam novum aliquod dominium acquirat; ergo haec traditio, per quam, ut ostendi, vere transfertur aliquod jus et dominium, necesse est ut immediate fiat alicui homini vel religioni. Atque hoc etiam significarunt Theologi, qui dixerunt in professione religiosa non solum fieri Deo promissionem, sed etiam ipsi praelato ; imo prius fieri praelato de obediendo illi; deinde autem fieri Deo de servanda promissione facta praelato circa obedientiam illi praestandam, ut patet ex D. Thoma 2. 2, q. 88, art.5, ad 3; et Cajetano ibi, et tom. 2 Opusc., tract. 11, q. 3; Soto, lib. 7 de Justit., q. 2, art. 3, ad 3; et insinuat Navarr., consil. 8, de Voto; expressius Medina, loquens in particulari de sua, id est, de Minorum professione, lib. 5 de Continent., c. 27; et ex formis profitendi usitatis in multis religionibus,-et supra relatis id colligi potest; expressius vero quam in caeteris in forma profitendi Societatis ita dicitur, 3 p. Constit., c. 3, 83et 6: Ego N. professionem facio, et promitto omnipotenti Deo coram ejus Virgine maítre, ac universa colesti curia, et omnibus circumstantibus, et tibi R. P., Praeposito Generali. Quamvis autem dicti auctores nomine promissionis utantur, non excludunt tamen traditionem, quam aliis locis expresse posuerunt, ut vidimus; nos autem ex una ad aliam argumentum facimus. Nam si promissio humana seu homini facta potest in professione religiosa intervenire, poterit etiam traditio. Imo haec magis est necessaria, quia revera promissio illa, ut facta homini, ex se non videbatur esse de substantia professionis; nam, supposita traditione, ex vi illius oritur in religioso obligatio justitiae respectu praelati ad parendum illi, et in praelato potestas ad praecipiendum et corripiendum; sicut si quis donetur aut vendatur in servum, licet aliam promissionem non faciat parendi domino, ex vi prioris contractus tenetur, quia ex vi illius est servus, et in potestate domini; sic ergo in praesenti sola traditio sufficit ex hac parte ad substantiam professionis, quia sufficit ad subjectionem unius, et potestatem alterius. Promissio vero si additur ut quid distinctum a traditione, etiam respectu hominis, solum additur ad majorem firmitatem, pluribus titulis obligationem augendo; E contrario vero sola promissio simplex in futurum facta praelato de parendo illi, adjunctis etiam tribus votis, ad professionis substantiam non sufliceret , quia per eam non daretur praelato sufficiens potestas, nec fieret perfecta renuntiatio, ut in prima assertione explicatum est.

15. Probatur secunda pars assert:onis posi- im. — Altera vero pars conclusionis, scilicet, quod haec traditio non sit mere humana, sed aliquo modo fiat Deo, imprimis a fortiori sumitur ex omnibus Theologis, quos in prima assertione citavi; quin potius, nos hoc modo eorum sententiam moderamur, nam ipsi fere nihil distingnunt inter traditionem, et votum solemne; unde indicant ita fieri traditionem immediate Deo, sicut votum; ergo ad minimum sentiunt traditionem hanc ad Deum ipsum spectare, et religiosam esse, atque adeo principaliter fieri Deo. Hoc ipsum colligimus ex Patribus supra citatis, qui hac ratione vocant professionem pactum cum Spiritu Sancto initum, vel cum Deo, et per professionem aiunt personam Deo donari, consecrari, dicari. Ete converso aiunt eum, quia professione facta recedit , sacrilegum esse, et seipsum Deo subfurari, ut loquitur Basilius, in regul. 14, ex fusioribus. Confirmari etiam hoc potest ex quibusdam verbis Pii V, in quadam Bulla contra Apostatas, in favorem Societatis, qua inquit: ZZguum reputamus ; ubi de Apostatis ait: Postquam se Deo dediderant, seculi libertatem quarentes, ad illud reverti, et in illo palam degere non dubitaverant ; ubi traditionem religiosam vocat donationem sui Deo factam. Idem colligitur ex Gregorio XIIT, in dieta constit. Ascendente Domino, ubi de emittentibus vota in Societate dicit in statu religionis vere constitui, et subdit: Quippe qui per ea ipsa se Societati dedicant, atque actu tradunt, seque divino seruitio in ea mancipant; ubi duo dicere animadverto: unum est, traditionem fieri religioni, mancipationem autem fieri divino servitio; quod plane est dicere, traditionem fieri Deo in ipsa religione, religioni autem, ut per eam talis traditio tendat in cultum Dei. Potestque explicari ex differentia ad servitutem humanam; nam qui se tradit alicui in servum, se tradit ei, et in servitium et utilitatem ejus; religiosus antem licet se tradat praelato religionis, non tamen in ejus utilitatem, sed in cultum Dei; et hoc etiam modo explicat servitutem religiosam Magnus Gregorius, lib. 4 Registri, c. 88, epist. 44, relatus in c. Multos, dist. 54 Multos, ait, de ecclesiastica familia, seu seculari militia novimus ad omnipotentis Dei servitium festinare, ut ab humana sercitute liberi in divino servitio valeant familiarius in monasteriis conversari; et infra: Absque ulla retractatione servire omnipotenti Deo in monasterio promittatur , ut a servitio humano liber recedat, qui divino amore districtiorem subire appetit serv'tutem. Ubi semper servitutem, quae per religiosam traditionem contrahitur, ad Deum refert, quamvis circa monasterium proxime versetur.

16. Probatur ratione.— Ratio autem hujüs partis sufficiens redditur ex primo et secundo argumento tactis in secundo membro in principio quaestionis, quorum prius sumebatur ex indissolubiiitate pacti professionis, quae apud me non est parum efficax ; indiget vero multa expositione, quam infra in propria sectione trademus. Secundum vero argumentum sumebatur ab effectu, quia talis traditio inducit obligationem religionis, et ideo violatio cjus sacrilega est, non solum propter transgressionem voti obedientiae, sed etiam quia furtum rei sacrae, et Deo donatae. Ex quo elici etiam potest ratio a priori, quia in hoc negotio nihil agitur intuitu hominis, sed totum intuitu Dei. Unde illamet traditio, quae fit homini, non est actus liberalitatis ad hominem, neque observantiae, neque alterius virtutis, quae circa hominem versetur, sed est actus virtutis religionis ; ergo signum est principaliter fieri ipsi Deo. In qua multum differt haec traditio ab cleemosyna, verbi gratia, quae fit propter Deum ; nam ibi largitio proxime est ex misericordia, licet imperetur a charitate; hic autem immediate est ab ipsa religione, vel charitate erga Deum, magisque assimilatur illi donationi, qua aliquis confert calicem, vel rem sacram Ecclesiae, quamvis dominium, quod inde acquiritur, sit diversum ab eo quod confertur per hanc traditionem, ut statim declarabimus. :

17. Objectio dissolvitur.— Instantia. — Illius solutio. — Neque obstat Deum non posse acquirere novum dominium extraditione hominis, quia, licet non possit ipse immediate acquirere, potest in homine et per hominem. Dices, qui fieri potest ut homo acquirat novum dominium vice Dei, et quod ipse Deus principaliter non acquirat? Inter homines enim si procurator aliquod dominium acceptet vice alterius, tale dominium principaliter transfertur in eum, cujus procurator vices gerit; quod si in eum transferri non posset, neque per procuratorem acceptari posset; nam qui vicem alterius gerit, dum contrahit, solum est instrnmentum quoddam, per qucd obligatio vel eftectus contraetus ad alium transit. Respondeo tale dominium non transferri in Deum in seipso, licet detur ministro ejus in obsequium ipsius Dei, quia simpliciter est dominium participatum et imperfectum, quod Deo in seipso convenire non porest. Neque oportet illa humana exempla in omnibus accommodari divinis rebus, quia homo est capax novi dominii imperfecti, et illud intendit in se recipere, quando per procuratorem illud acceptat. Item procurator humanus ex vi illius muneris non potest uti iilla potestate seu dominio acceptato, neque enim est minister ad hoc institutus. At vero Deus, ut diximus, non est capax novi dominii imperfecti , neque ad illud acquirendum constituit praelatum religionis tanquam procuratorem, sed potius ut nomine suo illud in se acceptet tanquam minister ad hoc deputatus. Posset autem ex humanis aliquod exemplum sumi: si, verbi gratia, in aliquo regno nobilis non teneretur servire proregi, sed tantum personae regis in seipsa, ex amore autem ad regem se traderet in servitium proregis, non ut dux, vel comes, vel Petrus, vel Paulus est, sed ut prorex est, illa traditio principaliter quidem fieret regi, quia solum fit alteri ut repraesentat personam ejus, et in cultum ejusdem ; nihilominus tamen rex deinde non acquireret novam potestatem per se exercendam, sed acquireret novam potestatem in alio futuram, et per alium exercendam. Verum neque hoc exemplum oportet esse simile in omnibus; nam res divinas, cum altioris ordinis sint, semper habent aliquid singulare.

18. Corollarium. — Qualis sit effectus formalis professionis. — Prima opinio circa passivam subjectionem religiosi professi. —Ex hac vero assertione (quo ea magis explicabitur), intelligi potest qualis sit effectus quasi formalis professionis, quatenus traditionem includit ; si enim per eamdem vocem quasi denominativam id explicare velimus, formalis effectus traditionis est esse traditum seu donatum ; quod in re nihil aliud est quam esse Dtandatum in alterius potestatem. Unde ad hunc effectum pertinet et potestas data praelato sen religioniin eum qui se illi tradidit, et passiva subjectio ejus qui se tradidit; haec enim duo quasi correlativa sunt, simulque oriuntur, i posito fundamento et termino. Quaeret autem aliquis qualis sit haec subjectio. Quidam enim existimant esse ejusdem rationis cum subjectione servi adl dominum, atque adeo esse propriam servitutem, quia est vel subjectio filiationis, vel servitutis; nam potestas superioris, quae non fundatur in propria jurisdictione, solum esse potest aut patris, aut domini, vel etiam viri in uxorem, quam omitto, quia nullam habet proportionem cum re de qua agi- mus; ergo haec subjectio aut filii aut servi esse debet ; non est autem filii; est ergo vera servitus. Probatur minor, tum quia filiatio illa non est naturalis, ut per se constat; neque etiam est adoptiva, quia hic revera non intervenit adoptio, sed donatio, et ideo ex illa potius resultat servitus quam filiatio; tum etiam quia religiosus per traditionem se donat strictiori modo quo potest ; strictior autem est obligatio servitutis quam filiationis. À posteriori etiam potest hoc confirmari; nam religiosus ex justitia tenetur non recedere a religione, et si quis illum extrahat, ita peccat contra justitiam, ut teneatur restituere, etiam donando seipsum, si aliter non potest, ut est mutorum sententia, Palud., in 4, distinctione decima quinta, quaestione 15, art. secundo ; ibi Gabr., q. 17, art. 3, dub. 1; Anton., 2 p,, tit. 2, capite secundo, S 1; Adrian., in 4, materia de Restitu:.. tetane de bonis animae ; Sylvest., verb. Hestitutio, 3, quaest. 1, qui refert alios; sicut etiam qui provocat servum ut a domino fugiat, tenetur damnum resarcire, l. Qui servo, ff. de Furtis, l. 1, ff. Servo corrupto ; ergo signum est religiosum vere ac proprie esse sub dominio religionis, ac proinde esse servum. Tandem confirmatur, quia per alias donationes factas religioni acquiritur ei proprium dominium, sive sint per se primum dicatae in cultum Dei, ut est calix, et similes res sacrae, sivc in servitium et utilitatem religionis, ut si equus vel servus donetur religioni ; at religiosa traditio est vera et propria donatio, et ad utrumque fit, scilicet, in cultum Dei, et in utilitatem ac servitium religionis; ergo acquiritur religioni proprium dominium in ipsum ; ergo e contrario in religioso nascitur propria relatio servitutis.

19. Secunda et vera opinio negat esse proprie servitutem.— Probatur in ordine ad Deun esse servitutem et filiationem simul. — Verumtamen licet hic modus loquendi ad profitendam religiosam humilitatem accommodatissimus sit, nihilominus in rigore, et proprie loquendo, haec subjectio non est proprie servitus, ejusdem, scilicet, rationis formalis cum illa, quae est in mancipio. Aut enim comparamus subjectionem hanc in ordine ad Deum. vel ad religionem, sive praelatum ejus. Priori modo est quidem strictissima servitus, multo tamen nobilior et altioris ordinis, sicut terminus ejus et obligatio ad Deum longe major est; illa tamen servitus non excludit filiationem adoptivam, nam potius per se ordinatur ad profitendam illam; quia status religiosus ad perficiendam charitatem et gratiam institutus est ; illis autem efficimur filii adoptivi. Sicut ergo gratia efficit filios et efficit servos, et illa duo non repugnant respectu Dei, quia filiatio non est naturalis, sed magis perfecta, et servitus est nobilissima, et ideo in Seriptura utroque modo justi vocantur, ita status religiosus et est perfectioris servitutis, et perfectioris filiationis ad Deum. Neque in his respectibus ad Deum repugnant simul donatio et adoptatio , quia neque adoptatio adultorum fieri potest, nisi ipsi velint se donare in eo gradu in quo adoptantur, neque donatio fit nisi Deo ipso, et operante ut donentur, et donationem acceptante. Est ergo status religionis respectu Dei et status servitutis, et status filiationis; servitutis, quia totus ordinatur ad reddendum Deo debitum cultum et servitium, et quia ad hunc finem speciali modo se tradunt religiosi homini vicem Dei gerenti ; filiationis autem est, tum quia totus ille cultus maxime esse debet ex amore, et quia per illum magis ac magis perficitur filiatio adoptiva, majusque jus acquiritur ad haereditatem paternam; et quia ad hos fines ordinatur, et acceptatur a Deo talis traditio, magis habet de filiatione, quam de servitute.

20. Probatur in ordine ad Preelatum seu religionem non esse servitutem. — At vero comparando hanc subjectionem ad religionem; seu praelatum ejus, omnino dicendum est non esse proprie ac formaliter servitutem, qualis est in mancipio, sed magis accedere ad subjectionem filii, quamvis neque naturalis, neque adoptiva proprie sit, sed alterius rationis, quae spiritualis appellatur. Declaro singula; et prima quidem pars ex eo patet, quod servitus mancipii respectu alterius hominis est vilissima conditio, per se loquendo, involuntaria, et in gravissimam poenam introducta, utpote multum repugnans naturali dignitati hominis; subjectio autem religiosa nobilissima est, non elevans, sed extollens potius ac perficiens naturalem hominis dignitatem. Quamvis enim religiosus eo ipso dicatur nobilitatem amittere, illud autem intelligitur de nobilitate carnis et sauguinis quoad temporalia emolumenta, quae ex illa provenire possunt, et a religioso contemnuntur et renuntiantur; loco autem illius acquiritur major quaedam nobilitas spiritualis, quae consistit in speciali dedicatione et subjectione ad Deum, et ad hominem, propter ipsum.

21. Probatur secundo. —Secundo declaratur hoc discrimen duplici signo: unum est, quia mancipium potest a domino libere vendi ac distrahi, non habet autem religio talem potestatem in religiosum. In quo cernitur clara differentia inter traditionem religiosi et servi; nam si quis habens mancipium ud donaret religioni, posset ipsa illud vendere, quod non potest facere in religioso, qui se illi tradidit; est ergo diversa traditio, et diversa potestas dominativa ex illa resultans. Unde non est de ratione status religiosi, ut in eo sensu sit strictissima traditio, id est vilissima; neque unquam in consiliis evangelicis positum est, ut qui vult perfectus esse, se tradat alteri, seu religioni in mancipium, neque id unquam in Ecclesia fuit usitatum. Potest autem religiosa traditio dici strictissima, quia inducit obligationem longe perfectissimam, et altioris rationis, atque etiam de se perpetua, ita ut non solum non valeat religio religiosum semel sibi traditum alienare, verum etiam nec manumittere ; in quo multum etiam differt haec subjectio a propria servitute. Aliud discrimen est, quod servus non potest se in alterius dominium transferre, etiamsi ab illo melius tractandus sit, et quodcumque aliud majus commodum inde speret; religiosus autem quantumvis uni religioni se tradideritpotest (quantum est ex vi traditionis, et secluso jure prohibente) se transferre in aliam religionem arctiorem, in qua majus spirituadle commodum speret ; s'gnum ergo est ex haec traditione non resultare servitutem ejusdem rationis.

22. Probatur ratione a priori. — Tertio hinc potest intelligi ratio a priori. Ut enim recte notavit D. Thomas, 1 p., q. 96. art. 4, tune aliquis est subiectus homini propria servitute, quando ejus subjectio primario ordinatur ad hoc, ut subjectus in suum proprium vel commune bonuma dominante dirigatur. Cujus ralio, inquit D. Thomas, est, quia liber est causa sui, ut dicitur in principio Metaphysice, servous autem ordinatur ad alium. Ex quo infert D. Thomas primo, priorem servitutem esse conditionem poenalem et ignobilem, quia per illam tit ut bonum, quod deberet esse proprium, cedat alteri, quod de se contristat, cum unusquisque appetat suum bonum. Posteriorem autem subjectionem non esse ignobilem, nec poenalem, nec per accidens introductam, quia per se tendit in bonum naturae, et ejusdem, qui sic subjicitur. Ex quo ulterius concludit priorem servitutem non fuisse futuram in statu innocentiae, quia nobilissimus erat, et omni poena immunis; posteriorem autem fu- turam fuisse in illo statu, quia per se est conveniens humana natura, cujus vita socialis est. Ex quibus omnibus nos argumenta desumere possumus ad rem de qua agimus. Nam in primis dominativa potestas, quae est in praelatis religionis, non ordinatur ad commodum vel ntilitatem ipsorum, sed ad bonum subditorum ; ergo horum subjectio non est prepria servitus, sed nobilior quaedam conditio.

23. Instautia duplez. — Respondetur ad primam. — Respondetur ad secundam. — Probatur ulterius. —Dices etiam ordinari ad utilitatem religionis; ergo respectu illius erit haec yera servitus. Item tota illa dominatio magis tendit in gloriam Dei, quam in bonum ipsius subditi. Ad priorem partem virtute respondet D. Thomas, cum dixit, per nobilem subjectionem, quae a servituie distinguitur, dirigi subditum vel in bonum proprium, vel in commune:; ita enim religiosus dirigitur in bonum religionis, tanquam in bonum commune, quod magis proprie unusquisque zeligiosus reputare debet, quam suum privatum commodum. Eo vel maxime quod nunquam potest bonum religionis separari, quantum est ex se, a vero bono proprio ipsius religiosi, quod est spirituale bonum ; et ideo, licet praelatus utendo sua potestate dominativa intendat primario bonum religionis, non potest excludere bonum religiosi, sed potius debet etiam illud intendere, alias non bene uteretur sua potestate; imo si aliquid praeciperet titulo boni religionis , quod non posset cedere in bonum spirituale religiosi, abuteretur sua potestate , et non esset illi parendum, sed id impossibile est, nisi id, quod praecipitur, malum sit. Ad alteram partem hinc etiam responsum est, quia gloria Dei est commune bonum. Concedo tamen subjectionem hanc esse servitutem non hominis, sed Dei, cui servire regnare est; unde servitus regia dici potest, non est enim servitus ignobilis aut poenalis, sed per se cedens in maximum bonum naturae. In qua illud etiam considerandum est, quod, licet ultimate cedat in gloriam Dei, non tamen in utilitatem, sed ipsiusmet servi; et ideo ex hac parte non infert taedium illud et tristitiam, quam affert servitus humana et ignobilis. "

24. Probatur ulterius. —Ex quo etiam potest alia ratio confici, quia haec subjectio religiosa non habet rationem poenae, nec potest contristare subditum sccundum rectam rationem, cum non minuat, sed perticiat liberta- tem ejus, totaque ordinetur in ejusdem bonum. Nec potest dici per accidens introducta ratione culpae, et in poenam ejus, sed per se in majus bonum subditi; est ergo longe diversa a propria humana servitute. Addo etiam, ut hoc magis declarem, subjectionem hanc et potestatem dominativam illi correspondentem, quantum est ex vi status servitutis, potuisse habere locum in statu innocentiae, in quo alia servitus esse non poterat. Dico autem quantum est ex vi status servitutis ; quia ex parte voti castitatis, aut paupertatis, non esset status religiosus, prout nunc est, accommodatus statui innocentiae, quia illa duo, quae nunc sunt media moraliter necessaria ad perfectionem, in statu innocentiae nec necessaria, nec accommodata essent, ac obedientia et subjeciio in eo statu esse posset, ut citato loco recte D. Thomas probat ; ergo etiam posset per votum et traditionem Deo consecrari, et illa tunc sufficerent ad statum perfectionis, ubi paupertas et castitas necessariae non erant. Quod autem per se et ex vi illius status hoc non repugnaverit, patet, quia nullam includit impertectionem illi statui repugnantem, et aliunde addit perfectionem propter majorem dedicationem in cultum Dei; quod obiter adnotavi, non ut contendam in statu innocentiae futurum fuisse statum religiosum; id enim incertum est, sed solum ut declarem subjectionem religiosam esse adeo nobilem, ut statui innocentiae non repugnaverit, ut hinc clare constet illam esse longe diversam a conditione servili propria servitute humana.

25. Probatur secunda pars assertionis. — Notatio prima. — Notatio secunda. — Satisfit argumentis prime opinioni ;. —CQualis autem haec subjectio sit, in altera parte responsionis nostra declaravimus. Distinguit enim Aristoteles, lib. 3 Polit., c. 4, duplicem potestatem privatam, seu domesticam, scilicet, pure dominativam , qualis est domini in servum; et oeconomicam, qualis est patris in filium. Potestas ergo haec praelati religionis oeconomica est, non tamen omnino ejusdem rationis cum illis quas Aristoteles posuit ; non enim potuit ipse hoc genus potestatis agnoscere, attingit enim aliquo modo ordinem supernaturalem, pendetque ex divina iustitutione; est ergo haec quaedam potestas eminentior, et illas virtute continens. Majorem autem habet similitudinem, simpliciter loquendo, cum patria potestate, quia quidquid perfectionis in patria potestate invenitur, in ordine ad bonum filii procurandum, excellentiori modo reperitur in hac potestate, et propterea praelatus religionis patris nomen obtinuit, et ita a sanctis Patribus vocatur; quod adeo verum est, ut dicant Theologi simpliciter et in rebus altioris ordinis plus debere hujusmodi patrem diligere spiritualem filium, quam carnalem, ut cum Ambros., 1 de Offic., docuit D. Thomas 2. 2. q. 26, art. 8, ad 2. Sic ergo in his quae ad perfectionem et proprium bonum spectant, habet haec subjectio religiosa maximam similitudinem cum paterna subjectione, ita ut per traditionem illam, quam includit professio, patria potestas in praelatum religionis transferatur , quam ipse acceptando, suo modo adoptat, seu accipit alium in filium, ipse vero filius se tradendo eam donat, neque enim repugnat se donare in filium, et non proprie in servum. Quatenus vero haec traditio habet adjunctam paupertatem cum incapacitate habendi proprium, habet haec subjectio majorem similitudinem cum servitute; et quoad hoc solet jure religiosus magis aequiparari servo quam filio, ut supra adnotavi; sed hinc solum sequitur subjectionem hanc eminentiori modo continere id quod potest esse perfectionis sine conditione servi, et quoad aliquid, seu secundum quid, habere cum illa majorem similitudinem. E ita satisfactum est fundamentis prioris senientiae (si tamen in re diversa est) ; fatemur enim per hanc donationem acquiri aliquod dominium religioni, seu praelato, non tamen pure dominativum, ut sic dicam, sed gubernativum (neque enim traditiones omnium rerum ejusdem rationis sunt), et illud sufficit ad obligationem justitiae. Opinio vero qua ibi tangitur, de obligatione restituendi, si quis consilio suo fecit religiosum fugere, infra in proprio loco tractabitur.

26. Concluditur ex traditione et tribus votis coalescere substantiam religiose professionis. — Prima, pars assertionis probatur. — Dico quarto : ex dictis omnibus concludendum est, quamvis traditio et tria vota substantialia secundum se, ac formaliter diversa sint, ex illis caalescere professionem quoad substantiam suam per modum unius moralis contractus perfecti et consummati. Haec assertio ponitur ad satisfaciendum aliis difficultatibus in principio tactis, in tertio membro rationum dubitandi. Prior autem pars videtur discrepare a communi modo loquendi Theologorum, quos supra citavi ; nihil enim ipsi distinguere videntur inter traditionem et votum solemne, quibus favere videtur modus loquendi Gregorii XIII, in dicta constit. Ascendente Do- mino ; definiens enim, emittentes tria vota in Societate, vere constitui in statu religionis, subdit rationem : Quippe qui per ea ipsa se Scietati dedicant, atque actu tradunt. Expendendum enim est illud verbum, per ea ipsa; significare enim videtur in illis formaliter consistere hanc traditionem. Nihilominus pars illa satis a nobis in superioribus probata est, ubi ostendimus omne votum essentialiter esse promissionem, et ideo licet aliquod votum possit habere traditionem adjunctam, non tamen posse esse formaliter traditionem ipsam; ergo cum vota religiosorum sint vota vera, necesse est secundum se ac formaliter distingui ab ipsa traditione. Item id patet ex effectibus quasi formalibus ; nam traditio dat alteri potestatem dominatvam, quam votum per se non confert; et e contrario votum obligat ex speciali fidelitate ad Deum, respectu vero hominis non inducit specialem obligationem; traditio vero specialiter obligat respectu hominis ex justitia propter proprium jus quod ex traditione acquisivit. Denique illa in rigore separabilia sunt ; nam conversus non professus se donat religioni, et non emittit tria vota, et multi etiam credunt in filiis infantibus donatis a parentibus religioni esse veram traditionem sine praedictis votis; et e contrario etiam possunt esse vota sine traditione, quae licet nou sint solemnia, tamen in sua substantia et specie sunt ejusdem rationis.

27. Instantia. — Dissolvitur primo. — Secundo. — Dices : quomodo potest traditio a voto obedientiae separari, cum per traditionem obligetur quis religioni et praelato ejus ad obediendum illi tanquam patri? Respondeo primo, licet illae duae obligationes in materia conveniant, tamen formaliter esse diversas ac separabiles; nam potest quis promittere servire alteri, non tamen sese in servum tradere; et e converso potest quis se in servum tradere, et non adjungere promissionem, sed esse contentum obligatione, quae ex traditione nascitur ; potest denique ad majorem firmitatem utrumque adjungere. I:a ergo in praesenti intelligendum est. Unde ulterius dico, etiam in professo habente utramque obligationem in usu, posse separari unam ab alia; nam ex vitraditionis, quam includit professio, tenetur religiosus servare regulas sui ordinis secundum gradum et modum quo propositae sunt, et facere ministeria quae ei praecipiuntur, etiamsi non proponantur ut praecisa materia voti obedientiae. Sic ergo satis constat quomodo haec formaliter distinguantur.

28. Secunda pars assertionis probatur. — Altera pars facillima est : nam consuetum est inter homines, ut moralibus contractibus plures firmitates addantur ; cum enim justitia et fidelitas humana valde sit defectibilis, ut major Srmitas et securitas addatur, plures tituli obligationum adjunguntur. Sic enim interdum facta donatione additur promissio non revocandi illam, cui deinde adjungitur juramentum, et si materia sit capax, addi etiam solet promissio ad Deum, seu vyotum. Ita ergo in praesenti, professio potest traditionem et vota includere ad majorem firmitatem. Accedit ex conjunctione horum non tantum crescere titulos obligationum, quasi intensive in ordine ad idem, sed etiam extensive in ordine ad res diversas, sicut tria vota obligant ad distinctas materias , et traditio religioni facta vi sua obligat ad observantiam regularem, et ad reverentiam praestandam praelato ut parenti, et ad parendum illi hoc titulo, etiam seclusa speciali obligatione voti obedientiae. Status autem religiosus, cum in hac vita sit omnium bonorum aggregatione perfectus (ut ita dicam ), totam hanc extensionem et obligationem includit, et ideo necesse non est ut professio sit unicus simplex actus, sed potest ex multis coalescere , quae moraliter unum per se faciunt, quidquid sit de physica unitate. Et ita facile explicantur omnia quae adducta sunt, et omnes difficultates solvuntur.

29. Dubiwn de oblatis, an sint vere religiosi veramque professionem emittant. — Manet vero difficultas circa praedicta, quia non videntur illa duo, scilicet traditio et tria vota, sufficere ad substantiam professionis, etiamsi haec fiant in religione approbata (ut supponitur ex supra dictis, tam de statu. religionis in communi, quam de primo ingressu ). Assumptum ergo patet in his qui dicuntur oblati integre ; illi enim se et sua offerunt religioni approbatae , et tria vota in illa emittunt, et nihilominus professionem veram non faciunt, neque veri religiosi efficiuntur. Antecedens declaratur ex Panormitani doctrina, in c. Ut privilegia, de Privileg., prout eam refert Sylvester, verb. Oblatus, aliquos esse qui se tradunt religioni in servitium, vota autem non emittunt, et vocantur ab eo non plene oblati, quia licet offerant se, non tamen sua, vel quia non se omnino et perfecte Deo consecrant ; et de his nulla est difficultas, certum enim est non esse religiosos, ut supra tactum est. Alii vero sunt qui dicuntur plene se tradere religioni, et tria vota emittunt, qui nihilominus veri religiosi non sunt, ut idem Sylvester aftfirmat , ex Abbate supra, et in cap. Non est, de Regular., n. 2, et c. Cum dilectus, de Success. ab intest., n. 2. Cum quo idem sentit Sylvester, verb. Oblatus. In his ergo invenitur traditio cum tribus votis absque professione; ergo non sufficiunt illa duo.

30. Opinio Navarri. — Hanc difficultatem attigit Navar., consil. 49, de Regular., quod incipit 4a sit, et imprimis negat se legisse in aliquo classico auctore, posse esse oblatum emittentem tria vota, nec Panormitanum, quem Sylvester, citat, talium votorum meminisse, sed eum vocasse plene oblatum, qui se et sua omnia obtulit monasterio, nulla facta mentione de votis. Quam sententiam indicat etiam Covar., in cap. Aima, p. 2, S2, infin., ubi conversum dicit esse verum religiosum, quia tria vota emittat. Ille autem, inquit , est verus religiosus, qui tria vota emittit, auctore D. Thoma 2. 2, q. 1806, art. 7; sentit ergo oblatos tria vota non emittere ; quod si emitterent, futuros fuisse veros religiosos, etiamsi habitum non mutarent, vel intra claustrum non viverent , aut alias caeremonias ordinis non servarent ; haec enim non sunt de substantia religiosi status. Unde inferius idem Covar., referens Capellam Tholosanam dicentem, hos oblatos non fieri inhabiles ad matrimonium, ait, se idem sentire de quocumque oblato , qui votum castitatis non emiserit tacite vel expresse, etiamsi habitum mutaverit ; indicans, si votum castitatis emittat, reddi inhabilem , atque adeo esse vere religiosum. Juxta hanc ergo doctrinam respondendum erit ad dificultatem tactam , negando posse dari oblatum emittentem tria vota in manibus praelati religionis, cui se offert, quin veram professionem faciat, verusque religiosus efficiatur.

31. Alia opinio Navarri. — Nihilominus Navar., cons. 49, de Regul., quod incipit An sit vere, proponit casum in quo quidam se obtulit monasterio in manu Abbatis per haec verba : Ego N. me dono et offero in oblatum monasterio S. Benedicti, vovendo paupertatem, castitatem et obedientiam tibi, ejus Abbati; non autem profiteor regulam ordinis, nec me obligo ad caeremonias et observantias ejus. Et postea non mutavit habitum, nec accepit regularem, praeter scapularium parvum. Consultus ergo Navarrus in eo casu respondit, illum uon esse verum religiosum, et consequenter ait illam oblationem non fuisse veram professionem, quia actus (ait) non excedit intentionem operantis, l. Non omnis, ff. Si certum petatur. et c. ultim. de Praebend.; sed ille non habuit intentionem profitendi vere, nec se tradendi in religiosum; ergo. Minor patet ex ejus verbis, tum quia expresse dixit se tantum offerre in oblatum, qui multum differt a monacho, c. Ut privilegia, de Privileg., imo minus est quam conversus, c. Ex €0, S 1, de Elect., in 6. Tum quia dixit se non obligare ad regulam et caeremonias, quod est de ratione illius professionis. Tum quia habitum regularem non suscocpit. Juxta quam resolutionem manere videtur integra difficulas tacta, quia ibi est traditio cum tribus votis sine vera professione. Vel potius hinc potest argumentum retorqueri contra Navarrum, quia in illo actu nihil videtur defuisse ad substantiam et veritatem religiosi status; ergo nec professionis. Nam intentio illa sic operantis videtur fuisse ex quadam ignorantia; nam ille deceptus videtur, putans in co casu aliud esse oblatum quam religiosum, quae ignorantia non obstat quominus res intenta habeat effectum, ut per se constat. Assumptum vero patet, tum quia in jure oblatus cum tribus votis nunquam distinguitur a religioso, nec dicitur esse minus quam conversus, ut ex ipso Navarro et ex dictis constat. Tum etiam quia religiosus non vovet servare regulam, nec ad hoc specialiter se obligat, nisi quatenus ad obedientiam obligatur, quam etiam ille vovit; ignoravit etiam propriam vocem, cum dixit se non profiteri regulam, si putavit aliquid speciale reservasse quia nec alii religiosi regulam profitentur. Tum denique quia habitus non est de substantia, ut infra dicetur.

32. Resolutio difficultatis. — Probatur. — Notandum circa hujusmodi oblatcs. — His vero non obstantibus, dicendum censeo posse inveniri oblatum cum tribus votis, qui non sit vere religiosus, neque emittat veram professionem. Quod explicatur respondendo ad difficultatem factam, quia non quaecumque traditio sufficit ad veram professionem, sed traditio in religione approbata cum voto obedientiae secundum regulam approbatam. Unde ad veram professionem, verumque religiosum statum, non satis est vota fieri in religione approbata, sed oportet fieri in ea prout approbata est. Contingere autem potest oblationem ac votum fieri in religione aliss quidem approbata, non tamen prout approbata est, id est non ad illum vivendi modum qui approbatus est, sed ad alium voluntarium, seu devotione privata inventum; et tunc ille modus vivendi aut conjungendi se ill religioni non magis sufficit ad professionem, quam si illa religio approbata non esset. lta videtur accidisse in casu illo, quem Navarrus refert ; tunc enim fiunt vota in religione prout approbata est, quando fiunt secundum regulam talis religionis, ita ut traditio sit ordinata ad observationem regulae, et obedientia sit secundum regulam, et similiter paupertas et castitas. At vero in illo casu non videntur facta vota hoc modo, sed perinde ac si illa religio non haberet regulam approbatam, ut ex forma vovendi constat ; et ita quoties ita factum fuerit, professio non erit vera. Unde infero (quod etiam a posteriori rem explicat) in eo casu illa vota non fuisse solemnia, nec reddidisse illam personam inhabilem ad matrimonium, aut incapacem prorsus dominit, quia in hoc genere non est votum solemne, nisi sit annexum professioni factae in religione approbata, juxta c. unic. de Voto, in 6; illa autem vota non fuerunt facta in religione approbata, ut approbata est, quia non fuere facta secundum regulam, ut patet ex verbis expressis voventis ; ergo.

33. Atque ita satisfactum est principali ditficultati ; omnis enim traditio cum tribus votis factis in religione approbata sufficit ad veram professionem ; intelligendum est autem formaliter quatenus approbata est, alias materialiter tantum et per accidens se haberet approbatio; ita autem fieri nihil aliud est quam fieri secundum regulam approbatam. Ita ut, licet quis non voveat directe observationem regulae, voveat obedire secundum illam, id est, quoties secundam illam fuerit praeceptus , et profiteatur observare illam, ita ut subjectus maneat correctioni religiose, si illam violaverit, et obligetur etiam ad deferendum habitum regularem, et similia. Non potest autem inveniri oblatio cum tribus votis hoc modo facta in religione approbata, quin vera professio sit ; quod si aliqua non est professio, aliquid horum ei deficiet, ut in illo casu Navarri explicatum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 2