Caput 1
Caput 1
Quid et quotuplex regula religiosa sit, et quomodo a constitutione differat?
i. Regulue significatio multiples.— Ut obhigationem directe provenientem personae reIigiosae ex sua regula vel constitutione intelligamus, oportet ut quid ipsa regula, quidve constitutio sit, et an discrimen inter se habeant, exponamus. RAegula (inquit Isidorus, libr. 6 Etymologiar., cap. 16, et refertur cap. 2, d. 3.) dicta ea eo quod ducit, nec aliquando aliorsum trahit, et subjungit : Alii dimerunt regulam dictam, vel quod regat, vel quod uormum recte vivendi prebeat, vel quod disLortwn pravumque corrigat. Ahter jurisconsultus, l. 1, ff. de Beg. juris : Regula est ( inquit) qug rem que est breciter enarrat ; non ut ex regula jus sumatur, sed eo jure quod es! regula fiat. Unde constat vocem hanc aequivocam esse, nam interdum significat instru mentum artis ad dirigendas aliquas actiones inventum, ut ex communi usu constat, et inde videtur derivata ad significandum principium aliquod inventum ad dirigendas operationes morales, et sic apud jurisperitos regula frequentius appellatur brevis et compendiosa praeceptio ex jure collecta, ut sit veluti norma aliquarum actionum. Sic inscribuntur tituli de Regulis juris; sic etium dicitur in l. 9, ff. de juris et facti ignorantia : Regula juris est, ignorantiam juris nocere, facti vero non, et sic de aliis. Ex quo tandem in jure canonico regula solet pro lege seu jure sumi; nam lex est, quae maxime dirigit operationes morales, et in hoc sensu videtur sumpta ab Isidoro, citato loco; ubi etiam ait regulam latine idem esse quod canonem graece; canones autem communi usu jam vocamus canonicas leges. Nihilominus tamen nomen reguIae, etiam in hac significatione ecclesiastica sumptum, non significat rigorosum praeceptum, obligans in conscientia, sed simplicem ordinationem mores hominum dirigentem: sicut regulae artis appellantur praeceptiones in unaquaque servandae, ut opus artificiose fiat. Hoc ergo modo quasi per antonomasiam appiicata est illa vox ad significandum regulam religiosam, quia strictiori et perfectiori modo religiosorum actus dirigit, ut bene notavit Umbertus, in expositione regulae Augustini, c. 7, unde abilla ipsi religiosi regulares sunt appellati, quia ad vivendum secundum regulam aliquam astringuntur, ut constat ex rubrica de Regularibus, ubi Panormitanus et alii id notant. Sicut olim clerici in communi et religiose viventes a canone canonici dicti sunt. Postea vero canonici regulares sunt appellati, quia nomen canonici generalius est, ut optime notavit Navarrus, comment. 1 de Regular., num. 2 et 3, ubi optime defendit geminatam illam vocem a calumnia Ludovici Vives, nam canonici simpliciter dicuntur clerici, qui sub aliqua communitate et regula vivunt, quamvis religiosi non sint, sed proprium habeant; canoniei autem regulares appellantur, qui non utcumque communiter vivunt, sed alia insuper obligatione astringuntur, quod recte etiam notavit Covar., in Clement. Si furiosus, part. 1, in princip., num. 4, ubi advertit cliam sanctimoniales virgines in hac significatione a Chrysostomo Canonicas appellari, id est, regulares.
2. Regula pro instituto vitee, seu collectione muitarum regularum speciulium, quadruplec cliin tantummodo. — Ulterius autem, ut sccundae parti ütuhl satisfaciamus, adverti potest interdum appellari regulam quamcumque singularem ordinationem, seu legem, ita ut nomen regula commune sit; interdum vero esse hoc nomen collectivum, significans normam vivendi secundum perfectionem evangelicam ; quo modo una regula continet in se plures regulas priori modo sumptas, et utroque modo est frequens usus hujus voeis in praesenti materia ; praecipue tamen loquimur posteriori modo. Atque ita distingui solet ab auctoribus quadruplex regula religiosa specialiter ab Ecclesia approbata, scilicet Basilii, Augustini, Benedicti (de quibus fit mentio, et earum approbatio supponitur in cap. Perniciosam, i8, q. 2, ex Concilio Romano sub Innocentio II, cap. 26 et 27), et regula S. Francisci, ab Honorio IlI approbata, sub quibus regulis multae religiones vivunt, ut sub regula S. Benedicti militant fere omnes ordines monachales, praeter Carthusianos, qui habent statuta pro regula, ut notat Sylv., verb. Eeligio, 1, q. 1, ut proprii Benedictini, qui in jure monachi nigri appellantur, Cistercienses, Camaldulenses, et alii praeterea fere omnes ordines militares Hispania. Sub regula S. Basin dicuntur miiitare fere omnes Orientis monachi, et idem cicit Anton., tertia part., tit. 16, cap. 1, S 8, de Carmelitis; sed de hoc postea n.6 videbimus, nam illius Ordinis auctores non facile hoc admittunt, sed suam regulam esse volunt ab omnibnus praedictis diversam, ct ante Honorium etiam approbatam. Sub regula vero Augustini militant omnes canonici regulares, et eremite, qui Augustiniani et Praedicatores, et plures alii, qui, ut Anton., Sylvest., et alii aiunt, licet in regula conveniant, constitutionibus inter se differunt.
3. Discutitur praedicta quadrimembris divisio regule. — Ut autem hoc explicemus, ect cur illae tantum quatuor regulae numerentur, et approbatae dicantur, quaeri potest quid inter regulam et constitutiones differat. Nam si regula singulariter sumatur, quaelibet constitutio religiosa, regula est; si autem sumatur collective, regula uniuscujusque religiouis comprehendet omnes constitutiones ejus, quia ex omnibus consurgit norma vivendi in illa religione, et quia non est major ratio cur sub collectione regulae quaedam constitutiones potius quam aliae comprehendantur. Confirmatur et declaratur, quia quando religiosi promittunt obedientiam secundum regulam, necesse est ut sub regula constitutiones comprehendant, alias non tenerentur secundum ilas obedire, nec ad majorem vel strictiorem obedientiam obligarentur fratres Praedicatores, verbi gratia, quam canoniciregulares, quia omnes obligantur ad obediendum secundum eamdem regulam, si per regulain sola Augustini regula intelligenda est ; consequens est apertefalsum ; ergo oportet ut in unaquaque religione propriae constitutiones sub illius regula comprehendantur. Quod si hoc ita est, sine causa distinguuntur tantum quatuor regulae approbatae, sed tot distinguendae sunt, quo: sunt in Ecclesia religiones approbatae; quia nulla esse potest religio sine propria regula in eo sensu sumpta, alias non haberet in quo distingueretur ab alia, nec potest esse religio approbata, quin regula ejus approbata sit, cum tota perfectio et substantia religionis (ut sic dicam) pendeat ex regula, seu ex ordine ad illam.
4. Enucleatur jam ipsa divisio. —In hoc potest solum esse quaestio de vocabulis, et ideo illa, vel illorum usum distinguere oportet, et ita constabit an in re sit aliqua diffcrentia. Non est ergo dubium quin, loquendo de regula juxta significationem explicatam, pro norma recte et perfecte vivendi, omnes constitutiones religionis, qua in illa habent vim legis, sub regula comprehendantur, quia in illis omnibus consistit norma perfecte vivendi in tali religione, et hoc convincit ratio facta. Videtur autem in aliquibus religionibus quasi per antonomasiam vocari regula, quaedam specialis norma seu praeceptorum collectio a primo aliquo fundatore rehgiosi status tradita, qua a caeteris sumpta est tanquam fundamentum suae religionis, seu modi vivendi; et hujusmodi fuerunt tres illae antiquiores regulae Basilii, Augustini et Benedicti, quae si attente iuspiciantur, adeo breves sunt, ut non contineant omnia quae in communitate religiosa necessaria vel utilia esse possunt, sed tantum praecipua et substantialia, et praesertim regula Basilii, quam nunc ex ejus operibus colligere possumus, vel ex reculis brevius aut fusius disputatis, vel ex constitutionibus monasticis, vel ex epistola ejus ad Gregorium Theologum, quae incipit: Agnori litteras tuas, quae est de forma honestae vitae; ex his (inquam) locis solum colliguntur generalia quaedam consilia ad viam perfectionis instituendam , non vero omnia quae ad plenam institutionem monasterii, vel totius reipublicae religiosae necessaria sunt; ct idem fere observari potest in aliis duabus. Unde ortum est ut semper illis regulis additae sint aliquae constitutiones, vel nova statuta, quae temporum necessitas ostendit esse necessaria. Item, factum est ut intra latitudinem status religiosi ad diversos fines sit unaquaeque ex illis regulis applicata, vel ad eumdem sub diversis caeremoniis et observantiis, juxta diversas vocationes, aut pios affectus quos Deus fundatoribus, aut potius reformatoribus, vel moderatoribus aliquarum religionum inspiravit. Atque hoc modo dicuntur varie religioncs sub una vel altera illarum regularum militare, quia illam regulam quasi pro fundamento sumpserunt, et proprias observantias addiderunt, de illis etiam proprias ordinationes faciendo, quas, ut ab illa primaria regula distinguerent, constitutiones vel statuta appellarunt. D. autem Franciscus nullam illarum regularum pro fundamento suae religionis sumpsit, sed propriam confecit, ejusque peculiarem approbationem obtinuit, ct ideo quarto loco inter approbatas nominatur, sub qua militant ctiam varia religiones, vel potius familiae Minorum, praesertim tres, Observantiae, Conventualitatis, et Capuccinorum, quae sub distinctis Generalibus proprias ctiam habent constitutiones, seu statuta a propria regula S. Francisci distincta.
5. Primum corollarium, quo vrespondetur tertie parti tituli.— Ex his ergo satis constat quomodo differat constitutio a regula in his religionibus ubi haec distinguuntur; non enim per se differunt ex obligatione quam inducunt; utraque enim esse potest, vel ad culpam mortalem aut venialem, vel ad solam poenam, juxta intentionem instituentium aut ac- ceptantium talem regulam, vel consintutiones; et secundum utramque debent Praelati uniuscujusque religionis subditos gubernare, et potest eis impuiarc ex vi obedientiae, ut probatum est. Differentia vero solum videtur accidentaria in origine, et in hoc quod regula est quasi generalis et communis, constitutiones autem speciales et propriae. Aliqui existimant ctiam differre aliquo modo in majori perpetuitate, proveniente ex specialiori Pontificis approbatione seu confirmatione; nam regula non potest sine Pontificis auctoritate mutari, quia est jure communi, vel a Pontifice specialiter confirmata; constitutiones autem sicut per religionem factae sunt, ita per eam mutari possunt; ita D. Anton., tertia part., tit. 16, cap. 4, S 4, ex Joan. Andrea, in Novellis. De qua differentia mihi satis non constat, et ideo consulenda censeo singula instituta, et quo sensu et modo unaquaeque talem regulam sumpserit ac profiteatur ; nam de tribus antiquioribus regulis non habemus ita expressam Pontificum aut juris communis approbationem. Nam Innocentius lH, in dict. cap. Perniciosam, obiter tantum iliarum mentionem facit, et supponit potius antiquam approbationem, quae scripta non habetur, sed potius traditione et usu facta videtur, quamvis de regula S. Benedicti legitur specialis S. Gregorii approbatio in haec verba: Ego Gregorius, S. Ie. E. Presul scripsi vitam B. Benedicti, et legi regulam, quam ipse Sonctus man propria scripsit; laudavi eam, et confirqnavi in sancta Synodo ; ita refertur ad finem illius regulae post commentarios Turrecrematae, in quodam antiquo volumine de cujus auctoritate mihi satis non constat. Deinde non constat illas regulas ita esse confirmatas a Pontificibus, ut non possint a religionibus, quae illas profitentur, communi consensu et auctoritate mutari. Loquimur autem de mutatione quoad aliquas particulares partes recula, nam mutarc tolam, jam esset mutare religionem, et substantiam ejus, quod religio facere non potest, alias destrueret seipsam. Hoc tamen modo, etiam non potest talis religio auctoritate sua mutare omnes constitutiones simul sumptas, quibus quasi constituitur in essc talis religionis ; quia hoc esset destruere suam specialem professionem ; non videtur ergo esse in hoc magna dilfferentia. Praesertim quia etiam constitutiones approbatarum religionum solent esse a Sede Apostolica confirmatae, et nihilominus ab eadem Scde habet religio potestatem ad mutationem aliquam faciendam; idem ergo potest contingere circa regulam. Consulendae ergo sunt facultates Apostolicae, quas in hoc unaquaeque religio habet. Specialiter vero ex regula S. Benedicti, et S. Francisci, quaedam sunt in jure canonico insertee, ut patet ex cap. Cwum ad monasteriun, de Statu monach., et ex cap. Exiit, de Verborum signif., in 6, et Clement. Exivit, eod. tit., et in his verum esse opinor non posse fieri abrogationem seu derogationem, Summo Pontitice inconsulto.
6. Secundum corollariun. — Ferificatur plane de Carthusianis, et Societate, et aliis. — Secundo, sequitur ex dictis, multas esse religiones approbatas quae non habent regulam in eo sensu sumplam, id est, a constitutionibus distinctam, aut ex aliquo antiquo Patriarcha religionum sumptam, non tamen propterea carent regula propriissime dicta ; vere enim ac proprie regulares sunt; habent ergo suas constitutiones pro regula: ita sentiunt dc Carthusiensibus Antonin., Sylvest. et alii, qui putant usque ad sua tempora nullam alam religionem approbatam fuisse, quae aliquam ex praedictis regulis non profiteretur. Et sane Innocentius II, in dict. cap. Pernicio58n, satis significat usque ad sua tempora omnes veros religiosos sub aliqua trium anliquarum regularum militasse; sic enim ait de quibusdam mulieribus : Quae, licet neque secundum regulam B. Benedicti, neque Basilii aut Augustini vivant, sanctimoniales tamen vulgo censeri desiderant ; quasi tacite supponendo illas feminas non potuisse, nisi sub aliqua ex his regulis, veram religionem profiteri. Nihilominus tamen Carmelitae ante Innocentium II vere religiosi erant, et tacitam saltem approbationem habebant, ut colligitur ex cap. Unico, S Sane, de Relig. domib., in 6, et infra latius dicemus; et tamen ipsimet dicunt se nullam es dictis regulis profiteri, sed propriam; non ergo religiones omnes approbatae vivebant sub aliqua illarum. Antonin. autem, et alii ad hoc respondent, Carmelitarum regulam a Basilio duxisse originem, et ita sub illa comprehendi ; quod licet aliquibus non placeat, mihi videtur necessarium, propter textum citatum Innocentii II. isque ad tempora ergo Honorii III, facile concedemus nullam fuisse religionem approbatam, quae suas constitutiones quasi pro primaria regula habuerit, praeter Carthusianos, de quibus dicit Antonm. supra, quod habent sua statuta pro regula, et habetur in maena veneratione in Ecclesia. Post Hono- rium vero Societas in hoc imitata est Carthusianos, nullam enim ex antiquioribus regulis profitetur, sed Constitutiones, quas a suo fundatore S. Ignatio accepit, habet pro regula a Sede Apostolica approbata, ut infra videbimus. Ordo etiam Minimorum dicitur habere propriam regulam, a suo institutore S. Francisco de Paula editam, et a Sixto IV et Alexandro VI approbatam.
7. Tertium corollarium. — Tertio sequitur, nunc plures esse in Ecclesia quam quatuor regulas approbatas. Nam, praeterquam quod religio Carmelitarum suam propriam regulam approbatam habere contendit , Carthusienses, et Minimi, et Societas, et fortasse alii habent suas, quia nec esse possunt sine regula, ut dixi, nec potest religio esse approbata sine sua regula; hae autem religiones approbatae sunt, ut supponimus, et non profitentur supradictas regulas; ergo unaquaque habet suam approbatam. Neque enim in illis prioribus quatuor major aut diversae rationis approbatio cogitanda erit; nullo enim fundamento hoc dici potest, cum, eadem auctoritate Ponificia, et eisdem verbis etiam hae posteriores regulae approbatae et confirmatae sint; de quo videbimus plura in particulari infra tractando de approbatione Societatis. Non omittam etiam advertere, in nono tomo operum D. Hieronymi haberi regulam monachorum ex scriptis D. Hieronymi a Lupo de Oliveto, Generali ejusdem Ordinis, collectam, ibidemque refert litteras Apostolicas Martini V, quibus eam approbavit , ut monachi illius ordinis, qui prius secundum regulam B. Augustini profitebantur, sub propria regula, D. Hieronymi nuncupata, deinceps profiterentur. Extat etiam regula S. Pachomii, quem ab Angelo dictante accepisse Hieronymus refert, et suh ca multos AEgypti monachos vixisse.