Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 2

Caput 2

Quam obligationem inducat regula religiosa, et quomodo cognoscatur quanta sit talis obligatio.

CAPUT II. QUAM OBLIGATIONEM INDUCAT REGULA RELIGIOSA, ET QUOMODO COGNOSCATUR QUANTA SIT TALIS OBLIGATIO.

1. Duplex modus condendi regulam cum jurisdictione, aut sine illa. — Supponimus hanc regulam habere aliquam vim et rationem legis, ut constat ex usu, et sensu omnium religionum, et patebit magis ex dicendis. Ad quod explicandum adverto , statum religionis, ut seepe dixi, dupliciter posse considerari, vel seclusa jurisdictione ecclesiastica a Pontifici- bus collata Praelatis, vel toti communitati religiose ; vel adjuncta hujusmodi jurisdictione. Et utroque modo intelligi potest in eo esse regulam ; imo in principio religionum videntur regulae hoc modo institutae, et prius potius per modum instructionis et doctrinae, quam per modum legis, ut videre licet in multis ex constitutionibus, seu regulis S. Basilii; postea per modum cujusdam statnuti conventionalis, quod non est proprie lex, sed habet vim in mutua promissione et pacto; addita vero jurisdictione per Ecclesiam, confirmatur religiosa regula ( sub qua semper constitutiones et statuta comprehendimus), ut habeat veram ct propriam rationem legis. Est autem praeterea advertendum nonnullas esse leges datas regularibus, vel omnibus, vel certis religionibus, immediate ab ipsis Pontificibus Summis, quarum aliquae continentur in jure canonico sub titulis de Regular., et de Statu monach., de Religiosis domibus, et nonnulla sub titulis de Voto, de Sentent. excomm., et aliis; aliquae vero sunt extra corpus juris in Bullario, seu collectione Constitutionum Pontificalium, et alius Motibus propriis, qui extra illud opus vagantur ; de quibus legibus in hoc capite non agimus, tum quia non pertinent ad regulam, sed potius ad jus canonicum, quod interdum praecipit laicis, interdum clericis, interdum secularibus, interdum vero regularibus. Tum etiam quia non est dubium quin illae obligent in conscientia ; modus autem et gradus obligationis ex verbis et materia sumendus est, atque etiam ex poena, praesertim quando habent censuram annexam : et quae istam ipso jure imponunt, explicata a nobis sunt in tom. 5 de Censuris. Praeter has ergo leges regula ipsa religiosa per Pontificem confirmatur, ut vim habeat legis non tantum conventionalis , sed etiam jurisdictionalis (ut sic dicam); et similiter statuta vel constitutiones, quatenus a religione fiunt per potestatem a Pontifice acceptam, veram rationem legis habent. 2. Regula religiosa plus obligat quamn consilium.—EKx his sequitur, regulam religiosam necessitatem aliquam operandi imponere; hoc enim est de ratione legis, et per hoc differt a puro consilio, ut ex propria materia, lib. 5 de Legib., cap. 4, suppono. Regula autem religiosa non est merum consilium, quia praeter illam sunt multa alia, quae ex consilio possunt religiosi facere; nam, nt recte dixit S. Benedictus, in cap. ultimo suae regulae, non tota perifectio in sola regula est; et nihilominus religiosus omittens alia consilia supra suam re- gulam, non censetur deesse suo muneri et statui; si autem suam regulam praetermittat, deficere censetur a sua obligatione ; ergo talis regula respectu illius plus est quam consilium ; ergo aliquam necessitatem imponit. Et confirmatur ex dictis, quia talis regula ex jurisdictione procedit; ergo ab illa habet vim et dirigendi et cogendi, quae est moralis necessitas. Haec autem duplex solet esse in legibus : una sub obligatione ad culpam ; alia sub reatu poenae, quas nos directivam et coactivam appellamus, licet aliqui soleant utramque sub coactione comprehendere. Si ergo loquamur de possibili, utraque locum habere potest in regula religiosa, quia jurisdictio Praelatorum perfecta est, et ad utrumque actum dirigendi et cogendi se extendit, ut tomo superiori ostensum est. Imo, seclusa jurisdictione, in statuto conventionali posset intelligi utraque necessitas, conscientiae in virtute pacti et promissionis, si per statutum fides data exigatur; poena autem ex eodem capite, quamvis coactio et exactio non possit esse tam rigorosa, seclusa jurisdictione, ut supra etiam declaratum est.

3. Potestque primo obligare ad mortale in anateria gravi.—Potest secundo ad veniale soIum obligare. —Pctest autem primo lex, praesertim ecclesiastica, interdum obligare a culpam morialem; quam eflicaciam posse ctiam habere regulam religiosam dubium non est, si cum potestate, quae non deest, concurrat instituentium voluntas, et materia regulae gravis sit, et capas tantae obligationis. Deinde secundo potest interdum regula oblicare ad solam venialem culpam; quod etiam in re est clarum, quando materia non est capax majoris obligationis, quamvis de nomine sit quaestio an talis regula mereatur nomen praecepti vel legis. Qui enim putant peccatum veniale non esse conira legem vel praeceptum, consequenter dicent talem regulam quoad hanc partem non esse legem vel praceptum, sed simplicem ordinationem. Imo Scotus, in 2, distinet. 91, quaest. 1, vult comprehendi sub consiliis ; tamen (ut dixi) quaestio est de nomine, et simpliciter loquendo melius appellatur praeceptum, licet ratione materiae diminutam obligationem inducat, et in ordine ad charitatem conservandam non sit praeceptum simpbliciter necessarium, de quo videri potest Cajetanus 2. 2, quaest. 186, art. 9, et Opusc. 25, tract. 1; Vega, lib. 14 in Tridenüni, cap. 13; Navar., in cap. Negotium, de Poenit., distinct. 5, num.7.

4. An de materia gravi possit ferri preceptum leve. —Vera resolutio probatur ratione et auctoritate.—Difficilius autem dubium est, si materia praecepti sit capax obligationis sub mortali, an sit in potestate instituentis regulam non imponere tantam obligationem, imponere tamen aliquam in conscientia, ita ut illa transgressio ex vi regula sit peccatum veniale. Aliqui enim, in quibus sunt Bellarminus, lib. 3 de Laicis, cap. 11, ad fin.; Medin., 1. 2, quast. 96, art. 4; Vasquez, 1. 2, disput. 158, cap. 4, putant non esse hoc in potestate legislatoris, quia vel praecipit, vel non (inter haec enim non potest dari medium); si autem praecipit, praeceptum natura sua infert obligationem proportionatam materiae, nam hoc ex natura rei sequitur, nec potest per voluntatem hominis impediri. Caeterum, verius existimo circa eamdem materiam posse imponi regulam obligantem ad moriale, et nihilominus posse auctorem regula moderari postea intentionem suam, et obligare tantum ad veniale. Hoc probavi in rractatu de Legibus, lib. 3, cap. 21; sequuntur Sanchez, lib. 1 de Matrim., disput. 9, num. 6; Valentia, tom. 2, disput. 7, quaest. 5, punct. 6, quaest. 2 et 3, et alii, quos citato loo allegavi. Nam tota obligatio positivi praecepii pendet ex voluntate ferentis, et nulla est mere necessaria, etiam supposita voluntate praecipiente ; quia in hacmet voluntate, et in ipso praecepto potest intelligi latitudo, ut sentire videntur qui mandatum a praecepto distinguunt, non solum in materia, sed etiam in modo jubendi, ut videre licet in Sylvest., verb. Ler, quaest. 8, et verb. Praeceptum, quaest. secunda ; Navar., in Summ., cap. 25, numero quadragesimo octavo et sequente referente D. Thom. in Quodlib. 1, quaest. 9, articulo vigesimo, ubi multum favet huic sententiae, ut statim videbimus. Eam etiam supponunt omnes auctores, qui dicunt leges humanas non obligare ad mortale etiam in materia gravi, sed tantum ad veniale, quando verba plus non indicant, ut late refert Gutier, lib. 1. cap. septimo, numero vigesimo ; Henriq., lib. 11, cap. decimo tertio, numero 2, in tine ; Gerson, in tract. de Vita spirituali animae, lect. 5, alphab. 63, lit. G, et seq., ubi ita videtur interpretari difficilem opinionem, quam habuerat in eodem tractatu, lect. 1, peecatum veniale solum differre a mortali ex misericordia Dei, non ex natura rei; esset enim minus improbabilis illa sententia, si intelligatur de misericordia Dei, non quidem dissimulante aut non puniente malitiam talis peccati, ut gravem, quamvis revera talis sit; hie enim sensus omnino cavendus est; sed de misericordia non praecipiendi vel prohibendi tales actus cum toto illo rigore quo posset, ex quo fit ut de facto, et reipsa tantam non habeat malitiam ; quo sensu non est ita improbabilis illa sententia, licet vera non sit in legibus divinis, quia, si positivae sint, nobis non constat per specialem revelationem de tali moderatione voluntatis Dei, nisi quatenus materia ipsa eam postulat ; si vero sint naturales, obligant per modum naturae, ac proinde quantum possunt, juxta materiase capacitatem. In humanis autem praeceptis, quamvis non sit universalis, quia interdum non potest legislator humanus obligare ad mortale, etiamsi velit, propter incapacitatem materiae , e contrario tamen potest legislator humanus nolle obligare quantum potest in aliqua materia, et hanc voluntatem suam satis explicare. Et hanc differentiam inter praeceptum hominis et Dei indicavit aperte D. Thomas 2. 2, quaest. 105, art. 2, ubi propterea dicit, inobedientiam contra Deum esse majorem, quo majus est bonum omissum vel malum commissum ; quia intentio Dei accommodatur materiae, ut sic dicam ; inobedientiam vero hominis non semper esse majorem, licet sit contra majus bonum, quia aliud minus bonum potest esse magis de intentione praecipientis. Vult ergo peccatum contra legem humanam in graviori materia posse esse levius ex intentione praecipientis ; ergo eadem ratione poterit esse leve peccatum, etiamsi materia sit gravis, ex intentione praecipients, ab illo enim totum hoc negotium pendet. Potest ergo in materia gravi legem, vel simplicem ordinationem imponere, quae obliget in conscientia, solum tamen ad venialem culpam. Atque hoc indicare voluit Martinus V, in approbatione regula monachorum S. Hieronymi, ubi in fine declarat transgressores illius non propterea mortalis peccati vinculo ligari, non quia materia sit incapax illius obligationis, sed quia illam imponere non vult; sic enim ait, Volumus, etc.; non excludit autem minurem obligationem in conscientia, tum quia non sine causa dixit non ligari ad mortalem culpam; tum etiam quia subdit, ut pro modo culpae pro hujusmodi transgressionibus puniantur. Et ideo etiam in nostra Societate declaratum est, regulas non obligare ad peccatum mortale, vel veniale, 6 part. Constit., cap. 5, quia poterant ad unum vel alterum tantum obligare, et ita habent multarum religionum regulae; est ergo possibilis talis oblisatio, de qua re plura dixi in tractatu de Legibus citato.

5. Potest tertio ad solam ponam, et non ad culpam obligare.—ertio etiam potest dari regula quae nullam obligationem in conscientia, etiam ad culpam venialem inducat, sed solum ad poenam obliget ; hoc enim multi putant sufticere ad veram rationem legis. Alii solum volunt hanc appellare legem conventionalem. Sed non est in nominibus immorandum ; certum est enim posse Praeiatum, habentem ecclesiasticam jurisdictionem, ex vi illius, et secluso alio pacto, imponere hanc necessitatem operandi sub reatu talis poenae, vel (ut etiam hnjus vocis invidia tollatur) sub tali gravamine, non imponendo immediate obligationem ad culpam respectu actus immediate imperati. Probatur, quia hic modus necessitatis non involvit repugnantiam, nec excedit humanam jurisdictionem , quia multo major est necessitas sub obligatione ad culpam ; et quia princeps potest non permittere aliquein actum, nisi cum tali onere. Potest ergo haec uecessitas imponi ex vi jurisdictionis humanae. lllud autem imperium ex hac parte sufü- ciens est ad rationem legis, quia jam imponit aliquam necessitatem, et excedit rationem consilii, et ideo a multis dicitur lex pure poenalis.

6. Semper tamen involvit aliquam obligatiotionem in conscientia. — Addimus vero necessario involvere aliquam obligationem in conscientia, seu in illam tandem resolvi, quia sine illa , nec vera ratio lcgis subsisteret, nec vera necessitas morals induci potest. Declaratur, quia si talis regula imponit poenam transgressoribus , obligat illos in conscientia, saltem ut patiantur poenam ; dat enim jus superiori ad puniendum talem actum, quem punire juste non posset, nisi regula illum sic prohibens posita fuisset ; ergo necesse est ut obliget subditum etiam in conscientia ad parendum superiori talem poenam imponenti, id est, ad non resistendum illi violenter, si poena consistat in passione, vel ad exequendam illam, si consistat in actione, et stricte praecipiatur. Unde Martinus V supra ajunsit : Per suos superiores pro eorum eccessu el transgressione, ac modo culpe anjungi caleat poenitentia salutaris, quam suscipere, et adimplere tencantur. Ouocirca etiamsi regula non taxet certam poenam, eo ipso quod regula est, subjicit hoc modo transgressorem justae poenae , sive immediate, sive mediante aliqua culpa, alioquin non habceret in quo a mero consilio distingueretur , ut significavit Hieronymus, lib. 1 contra Jovinian., dicens : Quod praecipitur , imperatur ; quod inperatur , uecesse est fieri ; quod si non fiat, penam habet; et infra : Ubi consilium datur, offerentis consilium est ; ubi pyreceptum, necessitas est servientis, habetur in cap. Quisquis, 14, quaest. 1. Ut ergo regula a mero consilio distinguatur, oportet ut necessitatem aliquam, saltem ad poenam, indueat.

7. Quo ec tribus dictis modis regula veligiosa obliget. — Cum ergo hi tres modi obligandi possibiles sint in regula religiosa, non possumus in communi statuere quomodo de facto obliget ; quia nullus ex dictis modis est simpliciter necessarius ad regulam religiosam ut sic, et in particulari potuerunt institutores religionum eligere unum vel alium modum obligandi. Propter quod graves Doctores ditficile putant definire de regula religiosa, quomodo obliget. Verumtamen in communi loquendo (ut dixi), nihil aliud respondere possumus, nisi obligare aliquo ex illis tribus modis, et ad nullum eorum necessario determinari. In quo est advertendum, quod tomo praecedenti, lib. 10, dixi, votum obedientiae non obligare immediate ad servandara regulam, nisi regula ipsa verbis satis expressis exigat voti obligationem. Et ideo non recte censent, qui putant regulam religiosam ex genere suo obligare ad mortale ; quod senserunt Henricus, et alii, ex illo fundamento, quod voti obligatio ex genere suo obligat sub mortali, et obligatio regulae est obligatio voti. Falsum est autem hoc fundamentum, quia votum non obligat ad servandam regulam, sed ad obediendum secundum regulam ; et ideo propria obligatio regulae, ut sic, non ex voto obedientiae, sed ex propria ratione legis, et ex principiis ejus colligenda est, et haec de prima parte tituli.

8. Assignantur principia ad dignoscendum quae et qualis sit obligatio regularum. — Notatio quadruplicis modi ferendi vregulam. — Difficultas ergo superest, quomodo in particulari cognoscetur an aliqua regula religiosa obliget ad culpam gravem, vel levem, vel solum ad poenam. Quod quidem judicabitur facilius ponderando et expendendo verba uniuscujusque regulae, et considerando communem sensum, et consuetudinem uniusenjusque religionis; et fortasse inferius, tractando de varietate religionum , in 2 tractatu, aliquid de singulis attingemus. Nunc vero generalia quaedam principia vel regulae proponuenda sunt. Quatuor ergo modis potest sc habere quoad hanc partem aliqua regula vel institutum religionis. Primo, ut in eo distincte, et (ut aiunt) in actu signato explicetur mentem religionis esse obligare in vi praecepti quantum potest juxta uniuscujusque materiae capacitatem. Secundo , ut explicet eodem modo obligare ad veniale tantum, et nunquam ad mortale ex vi regulae. nisi ubi specialibus verbis fuerit major rigor praecepti expresse declaratus. Tertio, ut eodem expresso modo explicetur in regula non obligare in conscientia ad aliquam culpam etiam venialem, sed solum reddere transgressorem reum poenae. Quarto, ut nihil horum in regula declaretur, sed absolute feratur ordinando, statuendo, aut praecipiendo quae agenda sunt.

9. Deprimo modo ferendi regulam.—Ex his modis primus videtur posse accommodari ad regulam S. Francisci ; nam (ut dicitur in Clem. Fai de Paradiso) ubicumque in illa regula ponitur nomen praecipiendi, aut hoc verbum teueantur, aut sequivalens, censetur obligare sub mortali. Verum est tamen in regula ipsa primitiva hoc non explicari sub his formalibus verbis ; tamen a Pontificibus ita declaratum est, quia consuetudo ipsiusreligionis ita etiam regulam declaravit, quod est signum hanc fuisse mentem institutoris, et a principio ita fuisse intellectam. Juxta hanc ergo intcerpretationem regula illa obligabit ad mortale, ubicumque fuerit constituta per modum praecepti, ct materia capax sit. Aliae vero rcgula, quae non habent hujusmodi verbum, obligabunt juxta modum infra explicandum circa quartum membrum supra positum, quia quoad eam partem nihil speciale declaratum est. Quocirca in rigore nuilam invenio religiosam regulam, in qua universalis obligatio pro tota illa explicata sit illo primo modo supra declarato. Et juxta doctrinam D. Thomae, dict. Quodlib. 1, art. 20, talis modus regulae non esset conveniens, alias status religiosus esset religiosis in laqueum peccati mortalis, quod vix aut nunquam posset declinari.

10. De secundo modo bipartito.—Eaponitur una pars. — Secundus modus regulae suavior est. et ad tollenda pericula cautior, et ad invitandum ad perfectionem sufliciens. Duas autem continet partes. Una est negativa, scilicet non obligare ad mortale, et haec est frequens in multis regulis, ut supra citatum est de regula S. Hieronymi, ex Martino V, et de aliis infra in tertio modo dicetur. Solum adverto, aliquando poni illam declarationem sine ulla excoptione, ut in dicto Brevi Martini V. Nihilominus tamen subintelligenda necessario est excoptio aliqua. Prima, nisi regula aliqua contineat materiam voti, ut est, verbi gratia, quae prohibet habere proprium, quae, licet ex vi regulae non obliget sub mortali, obligat tamen ex vi voti. Secunda, nisi aliqua regula in particulari ecpresse declaret talem obligationem, nam, ut habet regula 34juris, in 6, generi per speciem derogatur. Oportet tamen ut verba legis non possint aliter explicari ; quando cnim illa generalis declaratio est in regula, non sufliciunt simplicia verba quantumvis praeceptiva, ut, feneantur, precipimus, etc., ad inducendam dictam obligationem, quia propter haee et similia verba ponitur illa declaratio, alias nullum fere haberet effectum ; necesse est ergo ut addatur aliud speciale signum indicans intentionem legislatoris esse obligare sub culpa gravi, non obstante dicta generali declaratione. Hoc autem signum juxta communem usum duplex est. Unum, qnando additur, in virtute obedientia; nam tunc expresse significatur actum illum constitui intra propriam et rigorosam materiam voti obedientiae, seu exigi a religioso proprium obedientiae debitum, quod ex genere suo obligat sub mortali. Alterum signum est, quando additur poena excommunicationis majoris ipso facto incurrendae, quia talis censura non incurritur nisi pro peccato mortali. Dixi autem ipso facto incurrendee, quia, si solum esset inferenda, licet alias sint opiniones, an hoc sit signum obligationis ad mortale, quas late examinavimus, lib. 4 de Legib., cap. 18, a num. 16, in praesenti casu non debet censeri sufticiens ; nam, cum supponatur generalis declaratio, quod regula non obligat ad mortale, ut in particulari oppositum fiat, necesse est addi signum certissimum, et omni exceptione majus ; illud autem non est hujusmodi, quia comminatio excommunicationis ferendae, et seepe sistit in sola comminatione, et referri potest ad ipsos Praelatos, ut ipsi cogant per excommunicationem ad regulam servandam ; et tunc non erit obligatio ad mortale, donec Praelatus ponat praeceptum ab homine sub ilia rigorosa obligationc.

11. Exponitur altera pars ejusdem secundi anodi. — Circa aliam partem affirmativam de obligatione ad veniale, advertendum est dupliciter coniineri posse in regula : primo explicite, quia, scilicet, utraque pars expresse declaratur ; et tunc res est clara quantum ad generalem intentionem instituentis, licet dubitari possit an extendatur ad omnes et singulas regulas, in quo ipsa verba talis declarationis praecipue consideranda sunt ; et deinde materia aut modus regularum ; nam, ut significat D. Thomas, dict. Quodlib., et infra, in cap. sequenti, explicabimus, in regula nonnulla misceri solent, quae sunt pura consilia, in quae nulla obligatio in conscientia cadit etiam ad veniale; quod locum habet, non obstante praedicta generali declaratione, quia illa intelligitur fieri juxta materiam proportionatam; hujusmodi autem est quidquid in regula habetur per modum praecepti , vel statuti , aut ordinationis, non vero id quod solum ponitur per modum consilii ; quia illa declaratio non fit ad ponendam obligationem, ubi ex vi verborum non postulatur, sed ad limitandam illam, ubi ex modo regulae postulatur. Tunc ergo in tali materia, quantumcumque gravis sit, obligatio est sub veniali ; erit tamen major in graviori materia, semper tamen intra illam latitudinem. Alio modo potest illa pars contineri in regula solum tacite, seu praesumptive, quia scilicet, solum obligatio ad mortale negatur, de altera vero tacetur, ut fit in dicta declaratione Martini V ; nam per hoc admitti seu relinqui videtur, juxta cap. Nonune, de Praesumptionibus, quae praesumptio crit evidentior, si in regula ipsa expresse supponatur in generali obligatio in conscientia; nam cum haec duplex tantumsit, exclusa una, tantum relinquitur altera. Si autem illa generalis declaratio non habetur, res est magis dubia, quia datur tertium membrum, quo possit regula obligare, ut supra diximus. Nihilominus, quia illa duo membra incompatibilia non sunt, imo valde germana, scilicet obligare ad culpam venialem, et ad aliquam poenam, ideo qui praecise excludit obligationem ad culpam mortalem, videtur plane totam aliam obligationem, quae ex vi legis inferri potest, admittere; quod probabilius fiet ex his quae in quarto puncto dicemus.

12. De tertio modo. — Hinc ergo ortus est tertius modus ferendi, et expresse declarandi regulam, ut neque ad veniale, neque ad mortale peccatum obliget; ita fit in religione Praedicatorum , ut refert D. Thomas, 2. 2, q. 186, art. 9, ad 1, et significat suo tempore fuisse hoc singulare in illa religione; nam cum de aliis religionibus dixisset, regulam obligare saltem ad venialem culpam (quod infra declarabimus ) subdit: 7n aliqua tamen religione, scilicet ordinis frotrum Predicatorum , transgressio talis vel omissio, ex suo genere, non obligat ad culpam, neque mortalem, neque venialem, sed solum ad ponam tavatam sustinendam. Ubi Cajetanus addit, hanc declarationem non fuisse in illo ordine a principio ejus, sed factam esse in secundo capitulo generali anno 1237. Non exponit autem an declaratio illa cadat etiam in regulam D. Augustini, quatenus eam dicta religio profitetur, vel solum in proprias constitutiones ejusdem religionis. Nam si vera est differentia inter regulam et constitutiones, quam supra, cap. 1, n.5, ex Antonino et aliis retuli, non potuit illa religio regulae obligationem moderari, sed solum suarum constitutionum ; et hoc videntur sonare verba quae Cajetanus refert: Nohnnus quod statuta nostra obligent ad culpam, sed solum ad penam. Verius tamen existimo declarationem illam extendi etiam ad ipsam regulam. Nam D. Thomas de ipsa regula loquitur, et ratio eadem est in illa; et probabilius existimo esse in tota religione potestatem ad hanc declarationem seu moderationem faciendam, etiam in regula, ut supra dixi.

13. Ex obligatione directa ad solam ponamn resultat per consequentiam obligatio aliqua in conscientia. — Notanda sunt etiam illa verba, sed solum ad penam tacatam sustinendam. Circa quae Cajetanus dubitat an haec sit obligatio in conscientia, necne; et negative respondet, quia declaratio regulae excludens ab illa obligationem in conscientia universalis est; ergo nec circa sustinendam poenam, illam relinquit. In quo videtur contrarius his quae supra, num. 6, diximus ; sed non est; quia loquitur praecise, et ex vi regulae, et de directa obligatione ejus; nos autem locuti sumus de obligatione cousequente ex natura rei, vel ex praecepto superioris. Itaque si regula imponat poenam ipso facto a subdito exequendam, et non infligatur a Praelato (id enim facere potest et solet, ut ibidem Cajetanus refert), non magis obligat in conscientia ad exequendam poenam, quam ad non committendam transgressionem ; quia declaratio universalis est, ut recte Cajetanus argumentatur ; si autem poena per Praelatum imponenda est, vel consistit in actione exequenda ab ipsomet subdito ad praeceptum Praelati, et tunc juxta modum praecepti erit modus obligationis ; unde, si praeceptumfuerit rigorose positum, erit quidem obligatio ex vi praecepti, non ex vi solius regulse. Vel poena solum passive sustinenda est a subdito, et tunc non habet locum directa obligatio in conscientia, quia haec non est ad patiendum, sed ad agendum, quamvis intelligi possit obligatio ad non resistendum violenter, ad quod videtur teneri subditus ex vi subjectionis et obedientiae. Dices: nulla ergo obligatio oritur ex hac lege poenali, nam tota haec oritur ex vi obedientiae debitae Praelato. Respondetur: regula tunc facit ut illa poenalitas per modum supplicii et vindicationis sit materia obedientiae juste imposite; nam sine tali causa non posset Praelatus juste vel rigorose praecipere talem actionem, vel cogere ad talem passionem. Et ita obligatio in conscientia, quae ibi intervenire potest, radicaliter fundatur in regula, et in declaratione ejus, prout a D. Thoma etiam insinuatur; dicit enim regulam non obligare ad culpam, sed ad poenam; loquitur enim de obligatione in conscientia ; sentit ergo in ordine ad poenam oriri aliquam obligationem in conscientia, quae non videtur posse esse alia, nisi quae a nobis explicata est.

14. Hic tertius modus ferendi regulam disLtincte habetur in Societate.— Et juxta haec (ut Cajetanus etiam dixit) intelligenda est omnis alia regula, quae similem habuerit declarationem, qualem habet nostra Societas distinetissimam , et tollentem omnem dubitationem, 6 part. suarum Constit. , cap. 5, ubi dicitur, universas constitutiones, declarationes, aut ordinationes, exceptis tantum Societatis votis, non inducere obligationem ad peccatum mortale vel veniale, nisi addantur expressa signa hujus obligationis, ubi ponuntur haec duo, ? nomine Domini nostri Jesu Christi, vel in virtute obedientie, tanquam specialia religionis. Supponitur autem aliud signum de poena excommunicationis, ut generale ex vi juris coimnmunis, quo interdum etiam utuntur constitutiones Societatis, ut infra videbimus. Est autem peculiarc in illa declaratione, ut nulla mentio in ea fiat obligationis ad poenam, et in tota regula Societatis hoc specialiter observari potest, ut rarissime poena aliqua taxetur, neque illius comminatio fiat, sed simpliciter, quae agenda sunt, statuantur. Quod non ideo fit, quia ex regulis ipsis non sequatur obligatio ad aliquam poenam ; hoc enim, ut diximus, et ex natura rei sequitur, et ad disciplinam religiosam necessarium est, quae in Societate exacte retinetur, appositis per superiores poenitentiis pro levissimis etiam contra regulam transgressionibus; sed voluit nobis significare S. P. N. Ignatius, primo, alumnos suos amore potius quam timore regendos esse; unde in citato loco concludit : Et loco timoris offensee succedat amor, et desiderium omnis perfectionis, et ut major gloria et laus Christi Creatoris ac Domini nostri consequatur. Deinde voluit ut, quando contigerit aliquem ín regulae observatione deficere , non solum patienter sustineatur poena, sed etiam voluntarie ac studiose procuretur; et ideo part. 3 Constit., cap. 1, S 28, et in Summ. const., $ 51: Aliquoties (inquit) singulis annis omnes a superiore sibi pemitentias injungi propter defectum observationis regulurum putant, ut haec cura indicium sit illius, quam de suo profectu spirituali in via Dei quisque habet.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 2

Caput 2