Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 3

Caput 3

Quomodo dignoscatur regulam obligare, quando id non exprimit.

CAPUT III QUOMODO DIGNOSCATUR REGULAM OBLIGARE, QUANDO ID NON EXPRIMIT.

1. Arguitur hunc quartum modum semper importare gravem obligationem. — Quartus modus ferendi regulam religiosam propositus praecedenti cap., n. 8, atque in praesenti separatim tractandus, quia uberiorem doctrinam continet, usitatus fuit ab antiquis Patribus; simpliciter enim regulam constituebant, et modum obligationis ejus non declarabant; et ideo difficile est judicare quae obligatio ex tali regula nascatur in profitentibus iliam, non ratione voti adjuneti (de hoc enim jam supra dictum est), sed ratione sui, quatenus est quaedam lex talis communitatis, quam servare tenentur qui efficiuntur membra ejus. Et est ratio dubii, quia regula est vera lex, ut supra dixi, et utitur propriis verbis praeceptivis; ergo obligat cum omni rigore legis, id est, ad peccatum etiam mortale, quando materia est capax. Cunsequentia probatur ex declaratione Pontifieis in dicta Clemen. Exivit, ubi, ex eo quod S. Franciscus, in sua regula, ad quaedam apponit verbum praecepti , vel eequipollentis, colligit obligationem ejus sub culpa gravi. Minor autem patet ex regula Augustini, in cujus initio ponit: Hec sunt, que ut observetis praecipimus in monasterio constituti ; et in fine ait: Ubi vos inveneritis ea, que scripta sunt, facientes, agile gratias Domino ; ubi autem sibi quicumque cestrum cidet aliquid deesse, doleat de praeterito, caveat de futuro, orans ut dobitum dinittatur, in quibus verbis significat hunc defectum in regula non esse absque culpa coram Deo. Et S. Benedictus in Prologo suae regulae sic incipit: Ausculta, o fii, precepta magistri, etc.; et de illa sic scribit Bernar- dus, libr. de Praecepto et dispensatione, cap. 9: Universa Benedicti instituta non profitentibus quidem monita tantum, seu consilia censenda sunt, nec gravant non obsercata, cum tamen profitentibus in praecepto, prevaricantibus in crimine fiant. Regula etiam S. Pachomii sic incipit : Zec sunt praecepta vitalia a tribus majoribus tradita.

2. Prima opinio in praesenti capite. — Dicte opinionis nullus auctor evpresse. — hac re tres possunt esse sententiae. Prima est, hujusmodi regulam vi sua, et ex primaria intentione instituentium, obligare ad culpam, quantum potest juxta vim verborum et capacitatem materiae. Pro qua sententia citari possunt Henricus, et Joannes dc Neapoli, quos supra retulimus, qui magis videntur loqui ratione voti, quam in virtute legis. Hanc vero sententiam circa regulam Augustini fere sequitur Antonin., 3 part., tit. 16. cap. 1, 56; et de regula S. Benedicti ex parte idem tenet Turrecrem., tract. 5et 6 in illam, ubi ponderat verba Prologi : Ausculta, o fili, precepta magistri, et admonitionem tui patris libenter eacipe. Ex quibus colligit regulam obligare quoad praecepta cum toto rigore, quamvis quoad admonitiones non ita obliget. Quoad modum auiem distinguendi, obscure loquitur, quia non ex verbis, sed ex materia putat esse distinguenda; nam si contineant finem regulae, vel sint essentialiter necessaria ad illum, non putat esse praecepta, etiamsi per modum praecepti ferantur. Ex qua declaratione, si recte attendatur, nihil firmum ecolligi potest, sed potius ex illa sequitur regulam ut regulam non inducere obligationem, sed res ipsas, quae continentur in regula, aliquando afferreobligationem, vel ex natura sua, vel ratione voti. Et in idem fere redit sententia Antonini, unde nullum invenio auctorem qui hanc sententiam expresse asserat , quamvis multi Canonistee illi faveant, dum asserunt regulam religionis, si utatur verbis praeceptivis aut aequivalentibus, et materia alias gravis sit, obligare ad mortale, nullam fere in hoc ditterentiam facientes inter praecepta regulae religiosae, et quaelibet alia praecepta juris canonici, ut videre licet in Panorm., in cap. Nam coucupiscentiam, de Constit., et in cap. Relatum, Ne clerici vel monachi ; Felino, in dict. cap. Naam concupiscentiam, num. 9, et aliis quos reterunt, putantque esse sententiam D. Thom. 2. 2, quaest. 186, art. 9, quia ibi ait regulam obligare ad mortale ratione praeccpti, si in ea sit expressum ; quia tunc pertinet regula ad substantialia religionis, scilicet al votum obedientiae, quod est fundamentum dictorum auctorum. Non declarat autem D. Thomas quando regula contincat praeceptum. Et eodem fere modo loquitur in Quodlib. primo, articulo vigesimo, ubi distinguit in regula tria, praecepta, statuta seu ordinationes, et monitiones seu consilia : et quoad praecepta affirmat obligare sub mortali, quoad alia negat ; non tamen declarat quomodo obligent statuta aut monitiones, nec quomodo illa tria sint in regula distinguenda, an ex verbis, vel ex rebus.

3. Secunda opinio bipartita. — Secunda ergo opinio esse potest, regulam religiosam, si de obligatione ejus nulla fiat in ea generalis declaratio, nullam obligationem ad mortale peccatum inducere , quantumcumque verbis praeceptivis utatur, nisi vel aliquo speciali verbo ostendat ferre praeceptum sub virtute voti obedientise, vel ialem addat poenam quae piane indicet lapsum gravem, vel nisi consuetudo ita fuerit regulam interpretata ; nihilominus tamen obligare ad omniaquae in ipsa continentur sub veniali. Prior pars probatur primo ex discursu D. Thomae in illo Quodlib., nam Sancti Patres, qui religiones instituerunt, noluerunt hominibus injicere damnationis laqueum, sed potius viam salutis ita ordinare, ut illius periculum esse non posset ; ergo non habuerunt intentionem multiplicandi praeeepta oblivantia ad mortale, nam ilia non possent non esse in laqueum respectu totius communitatis, in qua plures infirmos et fragiles esse necesse est ; ergo quories verba omnino non cogunt ad intelligendum hu jusmodi fuisse intentionem fundatoris, praesumenda non est. Secundo, id colligi potest ex ipso nomine regulae, quod de se non vendicat rigorosam vim praecipiendi, sed dirigendi et instruendi. Unde, licet sub generali regula in aliquibus pariicularibus ponatur verbum imperandi, vel in actu signato, ut, praecipinus, aandamus, vel in actu exercito, ut, omnes hoc faciant, caveant, etc., non est sufficiens signum rigorosi praecepti, nam saepe uti solemus ills verbis ad explicandam simplicem ordinationem, sicut pater imperat filio sine intentione rigorose obligandi in conscientia ; vel, sicut dicitur Matth.7: Preecepit eis ne cui dicerent. Sic etiam Clemens I, epist. 5: Doctrinis (inquit) et exemplis Apostolurum obedire precipimus, quod explicat Glossa, id est, monemus, in cap. Dileclissimis, 2, q. 1.Vel saltem est certum sub illa voce etiam monitiones comprehendi, quia in Apostolorum doctrinis et exemplis, tam prae- cepta quam consilia continentur. Igitur ex subjecta materia et circumstantiis lenitur saepe rigor illius vocis. Unde Navar., cap. 23 Summ., num. 50, dixit, illa verba ex originaria significatione non indicare obligationem ad mortale. ct in dubio potius interpretanda esse de veniali, praesertim si aliquae cenjecturae adjungantur, quae in praesenti sunt : Primum, quod talia verba ponuntur sub generali titulo regula, et non rigorosae legis. Secundum, quod eodem tenore ponuntur in rebus levioribus. Tertium, quod ad finem intentum per regulam nec necessaria, nec conveniens erat talis obligatio.

4. Arguitur item ratione. — Prima. — Scecunda. — Altera vero pars de obligatione ad veniale colligitur ex D. Thom., d. q. 186, art. 9. ad 1, ubi ait, omnia, quae fiunt contra reculam, et non rigorose neque ex voto praecipiuntur, esse peccata venialia ; et idem sentit in alio loco, Quodlib. 1, quoad eam partem regulae, quam dicit continere ordinationes seu staiuta. Idemque intelligit de omni regu13, in qua expresse non declaratur intentionem fundatorum esse hanc obligationem excludere. Et Cajetanus, d. art. 9, circa ad secundum, in fine, et tom. 1 Opusc., tract. 25, q. 1, ait regulam Augustini ex se obligare ad veniale ratione verbi praecipimus, in principio ejus positi. Quod etiam sentiunt Umbertus, et Jo. Dominieus, in expositione ejusdem resulae, quos refert Anton. supra, S quinto et sexto, quamvis concedant aliqua esse in regula, quae sunt tantum consilia. Eodem fere modo sentit Turrecrem. de regula S. Benedicti, quem Anton., S 7, late refert. Ac denique auctores omnes citati in praecedenti opinione a fortiori hoc sentiunt. Et D. Bernardus, lib. de Praecepto et dispensat., cap. 12 et seq., ubi ianc regulam constituit: Universorum que per se aut propter se nec bona, nec mala sunt, aut divina institutione, aut propria cujusque professione fiza non sunt, non jussa quidem, licile, uérumlibet, vel admiltantur, vel omittanLur ; jussa vero sine culpa non negligautur, sine crimine non contemuantur. Sentit ergo, quae sunt in regula (de his enim tractat), secluso contemptu, sine mortali omitti ; hoc enim vocat crimen ; non tamen sine aliqua culpa, etiamsi ex negligentia fiat, quae ad minimum erit venialis. Ratio esse potest, prima ex D. Thoma, quia transgressio regulae est quaedam dispositio ad transgredienda principalia vota, nam ad illorum observantiam ordinantur regula, et omnia instituta regularia; ergo illa transgressio est quaedam dispositio ad peccandum mortaliter ; ergo est peccatum vcniale, nam propria ratio ejus est, ut sit dispositio ad mortale. Secunda, quia verba rcgulae sunt praeceptiva, vel ordinativa ; ergo vi sua inducunt aliquam obligationem, et intentio legislatoris quoad hanc partem praesumitur conformis significationi verborum, quia cessant conjecturae omnes factae de obligalione sub mortali, nam haec minor obligatio est satis consentanea fini regulae et institutoris ejus, et est valde intrinseca ex vi talis modi ordinandi; ergo, nisi expressa et quasi reflexa intentione excludatur, semper inest ex vi regulae.

5. Tertia opinio, ejusque fundamentum. — Suadetur primo. — Secundo. — Tertio.— Tertia sententia est, regulam religiosam simpliciter latam, sive ordinativis, sive praeceptivis verbis, de senon obligare ad culpam mortalem aut venialem , nisi quando vel in ipsa regula hoc specialiter declaratur, vel ex aliis circumstantiis id colligitur, vel consuetudine ita recep:um ac interpretatum est. Fundamentum hujus sententiae esse debet, quia intentio ferentis talem regulam non est hujusmodi obligationem imponere, sed solum directionem et instructionem tradere , juxta quam religiosi vivere et gubernari debeant. Conjectura autem hujus intentionis est primo, quia hoc sufficit, et est magis accommodatum ad finem regulae. Secundo, quia vel illa obligatio orirctur ex voto, vel ex jurisdictione : non ex jurisdictione , quia regulae factae sunt ab institutoribus religionum , priusquam propriam jurisdietionem ecclesiasticam haberent , ut constat de S. Benedicto, et de S. Augustino, qui regulam fecisse creditur priusquam esset Episcopus. Et licet Episcopi vel Pontifices tales regulas postea approbaverint, non tamen ideo addiderunt vim praecepti, sed solum approbarunt, et confirmarunt illas, ut observantias regulares aptas ad consequendam perfectionem , ut in simihl dixit Navar., Comment. 4, de Regular., num. 29 et seq. Neque etiam oritur ex voto obedientiae ; quia, ut supra dixi, religiosus non vovet servare regulam, sed obedire secundum regulam ; et ideo, donec Praelati praeceptum accedat, non obligat regula in conscientia, nisi ad hoc solum, ut rcligiosus sit paratus subjici disciplinae religiosae secundum regulam. Unde argumentor tertio, quia non magis obligat regula scripta, quam Praelati jussio ; sed Praelatus cum jubet aliquid ordinario modo, sive utatur verbo mandandi, sivc aliis simplicioribus, non obli- gat in conscientia, nec censetur praecipere ut jurisdictione utens, sed ut spiritualis pater; neque etiam censetur rigorose exigere promissam obedientiam, donec expressis et quasi praescriptis verbis id declaret ; ergo eodem modo de regula censendum est.

6. Auctoris opinio quantum ad gravem obigationem. — Inter has sententias difficile est ferre judicium , quia difficile est intentionem auctoris uniuscujusque regula conjectari ; nam simplicia verba revera ad hoc non sufhiciunt, ut generaliter dixit Navar., dict. c. 23 cummmae, num. 50, et in religiosa regula propter speciales rationes maxime locum habet, ut omnia adducta declarant. Haec autem ipsa difiicultas satis persuadet , quod ad obligationem peccati mortalis attinet, admittendam non esse in regula , nisi vel aperte contineat materiam voti, ut est apud Augustinum illa: Non dicatis aliquid proprium , sed sint cobis omnia commnnia ; vel nisi contineat materiam alias per se necessariam, ut est illud apud cumdem Augustinum : Übicumque feminee sunt, imvicem cestram pudicitiam custodite ; e illud: Qui convitio, vel maledicto, vel criminis objectu aliquem lesit , meminerit satisfuctioncm, quantocuus curare quod fecit ; et ille, qui leesus est, sine disceptatione dimittere. Vel denique nisi speciali aliquo signo, aut spirituali poena, necessitas praecepti sub gravi culpa aperte significetur ; cujus membri exemplum in materia alias non necessaria (ut verum fatear ) in regulis Basilii, Augustini, aut Benedicti non invenio, neque in regulis Pachomii, neque in illis quae circumferuntur nomine Hieronymi ; neque in regula Carmelitarum alia verba invenio, praeter heec: Debeatis, non liceat, jejunent, ctc.. quae etiam in rigorosis seu proprie dictis legibus non solent gravem obligationem indicare.

7. Non obstat prowime dictis regula $. PFrancisci aut Pontificia ejus declaratio. — solum facit nobis negotium regula S. Francisci, praesertim addita expositione Pontificis, in d. Clemen. Zaivi. Sed , si attente expendantur verba et circumstantiae illius regulae, facile intelligetur nihil obstare dictam determinationem ; nam ter tantum in illa regula invenitur hic modus loquendi : Firmiter precipio; in quo Pontifex declarat rigorosum praeceptum indicari, et merito, tum quia in tribus illis locis sermo est de materia trium votorum, in cap. 4 de paupertate, in 10 de obcdientia , in 11 de castitatc. Tum etiam quia illo modus exagzerationis, Firmiter pra- cipio , indicat obligationem et (ut sic dicam) voti firmitatem. Tum etiam quia in illa regula valde accurate distinguit Sanctus modum loquendi , quando vult praecipere, vel quando vult tantum monere aut exhortari, vel consulere. Est etiam aliud in illa regula peculiare, quod in ea fit promissio servandi talem regulam ; ex qua promissione colligit Pontifex rigorosam obligationem regulae, quoad ea quae sub dictis verbis praecipit. Praeter illa tamen tria loca, sunt alia, in quibus ponuntur haec verba, teneantur, vel, non debeant, quae Pontifex fatetur in rigore non aequivalere verbis praeceptivis, ibi: Dicet fratres non ad omnia, que sub cerbis imperativi modi pountur in regula, sicut ad praeceptorum seu praeceptis eaquipollentium observantiam teneantur, evpedit tamen, etc. Unde quae postea ipse declarat habere vim praecepti, speciale est ratione materiae, verbi gratia , voti paupertatis, vel alterius similis in eis contenti, vel etiam ex circumstantiis , et consuetudine ac traditione illius ordinis, quae ita intellexerat et observaverat illa praecepta, ut de jejunio, et similihus.

8. Item ejusdem opinio quantum ad levem obligationem culpee venialis que. — Quomodo in variis religionibus discernatur regula a mero consilio. — Quod vero spectat ad obligationem peccati venialis, non est multum contendendum : quia vix potest separari venialis culpa a transgressione regulee, ut statim dicam n. 12. Et ideo vcrisimile est, ubi expresse non excluditur haec obligatio, induci per propria statuta et constitutiones regulae. Dico autem , ger propria statuta , propter distinctionem D. Thomae, quae valde notanda est , quia in regulis misceri solent alia , quae sunt pura consilia, quae, ex omnium sententia, nullam obligationem inducunt, sicut in lege Evangelica sunt consilia nullam obligationem inducentia, ut praeter Hierony mum supra citatum explicat Augustinus , de Sancta virginitate, cap. 4. Et optime Chrysostomus , tom. 4 Homil., in id, Salutate Priscillam et Aquilam, quae habetur post commentarium in Ebist. ad Rom. Discernere autem illa duo interdum est facile ex verbis, ut clarius patet in regula Francisci quam in aliis; interdum vero ex materia, et ex modo doctrina , quae potius praponitur per modum recordationis quam ordinationis, ut est in regula Benedicti , statim in principio : Abbas semper meminisse debet, etc., et alia multa similia sunt in illa recula, et nonnulla in regula Augustini, quam- vis in ea frequentius ordinando et statuendo loquatur. In regula autem Basilii, prout in ejus operibus nunc habetur, etiamsi quaedam habeant nomen regularum, et aliae Constitutionum, omnes traduntur magis per modum doctrinae et consiliorum, quam statutorum; tamen in regula Carmelitarum, quae censetur esse Basilii, distincte ponuntur prius statuta, et postea exhortationes , quae ut plurimum tantum continent consilium, vel commemorationem Evangelica doctrinae. Haec ergo consilia et exhortationes per se nullam obligationem inducunt, praeter eam, quam ex natura rei vel ex Evangelio habent res, de quibus fiunt. Statuta vero videntur inducere obligationem saltem sub veniali culpa, ubi aliud non explicatur. Quamvis multum in hoc valeat consuetudo et communis sensus religionis ; nam ad interpretandam legem plurimum valet, et ideo potest ei adjicere obligationem vel tollere.

9. Quomodo in religione Predicatorum idem discernatur. — Atque haec distinctio inter statuta et consilia notari etiam potest in illis regulis , quae expresse excludunt obligationem ad culpam etiam venialem ; nam statuta illaram obligabunt ad poenam : mera autem consilia neque etiam ad poenam videntur obligare, quia nullam omnino necessitatem inducunt, alias non haberent in quo ab statutis talis regulae distinguerentur. Imo in religione Praedicatorum videtur non incurri debitum poenae, nisi per transgressionem regulae imponentis et taxantis illam ; quia declaratio generalis est, ut regula solum obliget ad sustinendam poenam taxatam in ea. Unde solum illa capitnla regula, et Constitutiones , quae sub peena aliquo modo taxata aliquid ordinaverint, habebunt rationem statutorum ; reliqua vero erunt mera consilia, nisi ex eis, vel ex dusu constet propter eorum transgresionem solere Praelatos poenitentias injungere suo arbitrio taxandas, nam hoc satis erit ut habeant vim statutorum.

10. Quomodo item in Societate. — Tempsrantur prozune dicta de Societate. — Unde in Societate cum nulla sit ordinarie obligatio ad culpam, nec taxatae poenae comminatio, omnes regula et constitutiones censentur esse non tantum consilia, sed statuta, quia de omnibus exigitur perfecta observantia in eisdemmet Constitutionibus, sexta part., cap. quinto, et part. decima, S decimo tertio, et pro euiuscumque transgressione possunt Praelati aecommodatam peenitentiam injungere. Qua- Te vix possum in cis distipguere consilia ab statutis, nisi fortasse ex parte materiae. Nam in regula Societatis multa sunt, quae solum generaliter componunt interiorem hominem, ct nihil externum, aut in particulari seu certis temporibus agendum statuit, ut cum dicitur, curanduin esse ei, qui Societatem ingreditur, ut cmnem carnis affectum erga sanguine junctos emuat , et illum in spiritualem concertat '; et illud: Diligenter animadcertant oportet, quantopere juvet ad vite spiritualis profectum ownino et non ez parte abhorrere ab his omnibus, quae mundus amat, et amplectiur, etc., et simiba multa, quae in Summario Constitutionum collecta sunt. heliqua vero omnia , quae aliquid determinate agendum ordinant vel prohibent , propria statuta sunt, quae necesse est aliquo modo versari circa exteriores actus ; nam, licet etiam dentur statuta de actibus mentalibus, tamen quatenus ad illa praescribunt certum tempus, in quo postulant vacationem ab alis actibus externis, respieiunt etiam exteriorem observantiam. Ita ergo possunt aliquo modo in illa regula statuta a consiliis distingui; ita tamen hoc est accipiendum, ut etiam illa, quae dieuntur consilia, censeantur specialiter proposita prcfessoribus hujus regulae, ut et ad illa aspirare debeant, et secundum illam seu in ordine ad illam regi a Superioribus possint , et ordinationes recipere ; unde solum videntur ab aliis in hoc differre, quod defectus vel imperfectiones contra illa puniri non possunt, quia pro actibus internis nullus ab homine judicatur vel punitur, etiamsi puniri possit pro externis defectibus, qui illam internam imperfectionem indicant ; vel etiam per voluntariam confessionem talis defectus interni extra Sacramentum factam , possint per correctionem religiosam tales defectus puniri. Et ad hoc etiam extendi posset illa regula Societatis, quae jubet aliquoties postulare poenitentiam propter defectus regularum. ( In Summario, S 51.) Atque ita in Societatis instituto, seclusis rigorosis praeceptis quae praeter vota fere nulla sunt, parva est inter consilia et statuta distinctio.

11. Dubitatur an vevera frangi possit regula non obligans ad peccatum, absque omni peccalo. — Ratio dubitandi. — Eus confirmatic. —lliimo, dubitari hic potest quomodo transgressio statuti seu constitutionis, sine legitima causa excusante facta, possit non esse aliquod peccatum. Nam, eo ipso quod aliquis est membrum alicujus heipublieae, obligatur in conscientia ad servandas leges ejus; sed statuta et constitutiones sunt leges hhjus relicionis; ergo, eo ipso quod quis est membrum religionis, obligatur in conscientia ad servandas illas; ergo non potest vitare peccatum saltem veniale in earum transgressione, nisi cx dispensatione, vel justa epiikeia. Confirmatur, nam furpis est pars, quae discordat a toto; quae disproportio sufticit ad culpam venialem, juxta vulgarem sententiam Augustiini communiter receptam in materia de legibus; sed hanc improportionem incurrit religiosus quoties ex puro arbitrio aut negligentia transgreditur regulam ; ergo. Propter haec dicunt aliqui, religiosum transgredientem quodcumque statutum regulae, etiam minimum, non excusari a culpa veniaii, quantumcumque institutor expresse declaret regulam non obligare etiam ad veniale. Quia, licet per se et directe obligare nolit, non potest excludere naturalem oblicationem, quae indirecte sequitur, posita lege. sicut legislator, quantumcumque nolt se obligare, tenetur servare legem a se latam, ex illo principio naturali : Patere legem quam. ipse Luleris. Vel sicut dispensatus in lege positiva valide et sine causa, peccat, saltem venialter, ntendo dispensatione, ratione illius principii, Turpis est pars, cic.

12. Contraria sententia vera. — Quomodo vera sit haec sententia in commissione contra regulam. — Sed haec sententia mihi non placct, quia repugnat menti et intentioui talium rcligionum et auctorum earum, et inutiles reddit conatus eorum ; quid enim refert, propter majorem securitatem, et ad tollendos laqueos nolle directe obligare ad culpam venialem, si co ipso necessario inciditur in eamdem obligationem alio titulo, praesertim cum id sine sufficienti fundamento dicatur, ut ostendam? Dico ergo, facile intelligi posse in hac transgressione, per se loquendo, non esse culpam venialem, licet per accidens frequenter incurratur. Declaro utrumque, distinguendo duplicem transgressionem, per commissionem, vel omissionem, et in utraque distinguendo duo, scilicet opus, et quod sine licentia fiat, et omittere petitionem licentiae ad id faciendum. Quando ergo actus, qui fit, est prohibitus per regulam, et supponitur non maius de se, nec per ecclesiasticam prohibitionem (alioquin habebit aliunde malitiam, non ex regula), tunc considerandum est motivum propter quod fit talis actus; nam si illud revera est honestum, actus nullum peccatum erit , quia sola oppositio ad regulam, vel omissio petitionis licentiae, non est circumstantia sufliciens ad vitiandum actum, cum nonsit talis prohibitio quae ex intentione prohibeniis reddat actum malum, quia hoc ipse declarat cum dicit nolle obligare in conscientia. Quia vero raro contingit religiosum operari ex motivo honesto, quando operatur contra regulam, sed ex aliqua otiositate vel delectaiionc , ideo frequenter hoc non fit fine culpa veniali.

13. Quomodo item vera in onissione regula. — Idem cum proportione dicendum est de omissione regulae contraria , nam ex illo capite non est mala solum quia prohibita, et ideo non est per se mala; per accidens autem erit ex voluntate, qua est voluntaria. Quod duobus modis essae potest, scilicet , vel in actu positivo, qui est causa ejus, vel in se. Priori modo judicanda est juxta quahtatem actus; ut si quis omittat orationem, hoc tempore injunctam per rcgulam, propter studium, considerandum est quo motivo vacetur studio; nam si sit honestum, et cum aliis circumstantiis intrinsece requisitis ad talem actum, ex solo capite illius omissionis non est malum, quia ipsa omissio per se mala non est, et ita nullum ibi intervenit peccatum. Quia vero motivum honestum non inducit ad agendum conira regulam, ideo frequenter talis actus est culpabilis ratione extrinseci finis. Quod si omissio consideretur ut in se voluntaria, subdistinguendum est. nam potest esse voluntaria tantum indirecte, quia non advertit, quamvis posset ; et tunc censeo semper excusari omnem culpam in tali omissione, etiamsi interveniat aliqua negligentia in considerando ; quia haec ipsa negligentia, licet sit minus perfecta, non est mala, quia nec est intrinsece mala, neque intervenit prohibitio quae reddat illam malam. Imo, licet illa inadvertentia vel negligentia proveniat ex praecedente occupatione alias culpabili, non fiet inde omissio mala; quia illa praecedens culpa non est causa talis omissionis, et licet sit causa ejus, non inde aggravatur in malitia sua, cum aliunde ipsa omissio in se mala non sit. Potest denique ipsa omissio esse directe et in se voluntaria, ui si quis nolit, verbi gratia, orare; et tunc licet objectum illius volitionis non sit malum, quia illa omissio in se mala non est, de ipso tamen actu volendi seu nolendi, prout in individuo fit, judicandum est juxta motivum ejus, nam si sit honestum, etiam voluntas erit honesta ; si autem sit turpce, erit voluntas mala ; si denique sit indifferens, ut delectatio aliqua, vel fuga alicujus laboris, actus erit in individuo otiosus, et consequenter peccatum veniale. Et hujusmodi frequentius esse solent tales omissiones ; fiunt enim ex quadam animi tepiditate ad superandam aliquam dithicultatem ; et ideo practice vix fiunt sine aliqua culpa veniali, non propter obligationem regulae, sed propter irrationabilem volendi vel nolendi modum in individuo. Quod patet, nam in actibus etiam consiliorum contingere potest hie modus peccandi venialiter, ut si quis directc nolit esse religiosus, otiose et sine ulla rationabili causa habendo hunc actum.

14. Quomodo denique sit vera in omissione licentie petende. — ldem judicium est de omissione petendi licentiam, quae semper conjungitur cum hujusmodi regula transgressione; imo in illa maxime consistit. Nam, si actus praescriptus a regula omitteretur , vel contrarius fieret cum licentia Praelati , non esset transgressio ; ergo si quid malitiae est in tali actu, videtur maxime consistere in non petenda licentia. Considerandum ergo est quomodo omittatur ejus petitio, an directe vel indirecte, et applicanda est doctrina tradita ; nam haec etiam omissio in se mala non est , cum obligatio ad talem licentiam petendam solum sit ex regula quae ad culpam non obligat, ut supponimus. Potest etiam interdum contingere ut, petita licentia, et non obtenta , quis operetur vel omittat contra regulam ; et tunc est nonnullum periculum contemptus, de quo statim disputabimus sequenti capite ; secluso autem contemptu, etiam tunc non est per se mala illa operatio vel omissio, sed judicandum de illa est juxta motivum operandi, et regulas positas, quia etiam tunc actus non est intrinsece malus, neque etiam intervenit sufticiens prohibitio, quae illum reddat malum ; suppono enim Praelatum negando licentiam non imponere novum praeceptum obligans in conscientia , nam tunc esset nova obligatio, sed non ex vi regula.

15. Ad rationem dubitandi in mum. 1.—Ad confir. ibid. — Ad rationem ergo dubitandi respondetur, membrum communitatis obligari quidem ad servandas leges communitatis, non tamen aliter quam illae obligent; si ergo lae ita sunt impositae, ut in conscientia non obligent, nemo suscipit majorem obligationem eo quod talem statum profiteatur. Ad confirmationem respondetur, cum dicitur turpem esse partem, etc.. si per hoc significetur operatio contra rectam rationem , intellisen- dum esse illud principium, quando pars non conformatur toti in observatione legis obligantis in conscientia, quia tantum hujusmodi lex continet rectitudinem rationis neccssariam ad honestatem morum; et ideo in praesenti non habet locum hoc principium ita intellectum , sed ad summum potest dici religiosus transgressor regulae esse imperfecta pars, atque adeo turpis latiori modo, quia imperfectio latius patet quam venialis culpa. Posset etiam incurrere turpitudinem peccati ex illo principio, ratione scandali et infamiae religionis, et pro illius qualitate ezit major vel minor turpitudo. Denique alio etiam modo petest haec pars turpis vocari, si velit ita esse transgressor regulae, ut non subjaceat poenae seu disciplinae rcligiosae ; nam in hoc jam discordaret a toto in eo ad quod in conscientia tenetur, ut supra explicatum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 3

Caput 3