Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 4

Caput 4

Utrum religiosus teneatur sub praecepto ad non contemnendam regulam, et consequenter an teneatur ad progrediendum in via perfectionis secundum regulam.

CAPUT IV UTRUM RELIGIOSUS TENEATUR SUB PRAECEPTO AD NON CONTEMNENDAM REGULAM, ET CONSEQUENTER AN TENEATUR AD PROGREDIENDUM IN VIA PERFECTIONIS SECUNDUM REGULAM.

1. Pars affirmans , ejusque auctores. — Communis sententia Doctorum est, quamvis religiosus non peccet per se transgrediendo regulam, si tamen id faciat ex contemptu, essc peccatum mortale, ctiam in minimis. Quamvis enim hoc ultimum non omnes asserant, tamen D. Bernardus, qui videtur esse praecipuus auctor illius sententiae, ita expresse loquitur in lib. de Praecepto et dispensatione, eumque absolute sequuntur D. Thomas, dict. 2. 2, q. 186. art. 9, et hinc forte in constitutionibus sui Ordinis, cum saepe dicatur eas ad mortale non obligare , semper exceptio fit de contemptu; item Bonaventura, tom. 1 Opusc., lib. 2 Pharetrae, c. 44, et plures alii quos retuli in opere de Legibus, lib. 3, c. 28, n. 2. Explicans autem D. Thomas hunc contemptum , ait transgressionem regulae non obligare ad mortale, nisi propter contemptum regulae ; quia hoc directe contrariatur professioni per quam aliquis vovit regularem vitam ; unde sentit tunc aliquid in particulari fieri contra regulam ex contemptu , quaudc simpliciter tota regula contemnitur, et ex illo absoluto contemptu derivantur particulares transgressiones. Per contemptum autem regulae videtur D. Thomas intelligere absolutum propositum non servandi illam , seu vivendi ita liberc, ac si illa uon asset. Quod apertius declarat in solutione ad tertium, dicens : Tunc aliquis transgreditur ex contemptu, quando voluntas ejus venuit subjici regulae , et em hoc procedit ad faciendum contra regulam. Sentit igitur D. Thomas hunc actum, JVolo servare regulam, in religioso esse peccatum mortale, et consequenter teneri religiosum ex vi suae professionis ad habendum propositum servandi suam regulam; quam obligationem fundat in voto, quod religiosus facit, regularis vitae. Et hinc, q. 184, art. 5, ad secundum, dicit religiosum non profiteri se esse perfectum, sed tendere ad perfectionem , et ideo non esse mendacem, licet imperfectus sit; committere antem mendacium et simulalionem , es eo quod ab intentione perfectionis animum revocat. Et quamvis non declaret illud mendacium esse peccatum mortale, tamen id plane sentit, quia tale mendacium est contra vetum in materia gravi. Unde Cajetanus ibi : Tales (inquit) videntur in statu peccati mortalis in littera hac poni tanguam mendaces et simulatores facti. Et infra declarat , ut non revocetur animus religiosi ab intentione proficiendi, necessarium esse ut religiosus habeat intentionem vivendi secundum regulam et constitutiones, idque satis esse, quamvis in multis interdum delinquat. Sequitur hanc doctrinam Astensis, lib. 6 Summ., tit. 47, quem refert et sequitur Angel. , verb. Aeligiosus, num. 27; Armill., verb. Heligio, num. 3; Tabiena, num. 4. Et idem sentit Navarrus, Comment. 1 de Hegularib. , numero decimo.

9. Primum argumentum pro hac parte affirante.—Potestque haec sententia confirmari primo, ex modo vivendi multarum religionum. Nam, juxta regulam S. Benedicti, c. 58, qui profitetur, promittit stabilitatem suam, et conversionem morum suorum, et obedientiam coram Deo et Sanciis ejus. Ubi Turrecrem. advertit tria substantialia monasticae professionis ibi tangi, scilicet, stabilitatem, conversionem morum, et obedientiam. Haec autem conversio morum, quam etiam Carthusienses et alii promittunt, ut tomo praecedenti annotavimus, semper intelligitur secundum reguiam, quia religiosus non tenetur ad eos mores supererogationis, qui non continentur in sua regula, vel ad illam non reducuntur, ut codem tomo tractando de obedientia diximus, ct in particulari de Minoribus explicuerunt Nicolaus Papa, in c. Exiit , vers. Quem intellectum, de Verb. signif., in 6; et Clemens, in Clement. Zaivi, 8 Nos circa , eod. tit., et in forma profitendi S. Francisci ita fit promissio servandi regulam fratrum Minorum, vivendo in obedientia, sine proprio, et in castitate ; ergo ex vi talis professionis tenetur religiosus habere propositum servandi regulam, nam hoc ipsum est propositum tendendi ad perfectionem , quia non tenetur aliter tenderc quam servando regulam, ut notavit Cajetanus, dict. art. 9.

3. Secundum argumentum. — Contirmatur ex modo loquendi Patrum. Nam Hieronymus, epist. 1 ad Heliodorum : 7u igitur perfectum te fore pollicitus es, nam cum , derelicia militia (scilicet secuh), te castrasti propter vegnum calorun, quid aliud quam perfectam secutus es eitam ? perfectus autem sercus Christi nihil praeter Christum habet, aut si quid preter Christum habet, perfectus non est; et si perfectus non est, cum se perfectum fore Deo pollicitus est , ante Deumn mentitus est ; os autem, quod entitur , occidit animam. Unde idem Hierony mus , epist. 8 ad Demetriadem, dicit, non progredi in via perfectionis, regredi esse. Quomodo loquitur etiam Bernardus, serm. 2 de Purificat. Hoc enim ideo verum esse potest in eo qui desistit ab intentione progrediendi ; nam in executione ipsa non possumus semper proficere. Unde idem Bernardus, epist. 253: Monache, inquit, «on vis proficere , ergo vis deficere.

4. Tertium argumentum. — Ultimo confirmari potest haec sententia, quia regula religionis inducit ex suo genere aliquam obligatonem in conscientia, ut capite praecedenti dictum est; ergo, licct illam transgredi in singulis semper sit in executione tantum peccatum veniale, quia materia est levis, intentonc et proposito totam illam contemnere, erit peccatum mortale, quia objectum illud est materia valde gravis. Quae ratio magis urgere videtur pro iis religionibus quarum regulae obligant non solum ad poenam, sed etiam ad aliquam culpam.

5. Pars negans. — Probatur haec sententia argumento trimembri. — Primum membrun. — bSecundum membrum. — Nihilominus esse potest secunda sententia, negans esse peccatum mortale habere animum libere vivendi absque observatione vel cura aliqua servandi regulam, nisi in his tantum rebus, in quibus ipsa obligat sub peceato mortali, id est, in tribus substantialibus votis, vel in quolibet alio, si fortasse in particulari religione fit, et in specialibus praeceptis rigorosis et gravibus, si quae fuerint expressa in regula, juxta prin- cipia capite superiori posita. Nam si malum propositum seu contemptus ad haec etiam extendatur, manifestum est esse peccatum mortale, non solum ex modo, sed etiam ex objecto; imo non tantum simplex mortalce, sed virtute multiplex, utpote contrarium multis votis et praeceptis. Cum praedicta vero limitatione illud propositum esse non peccatum mortale, probatur primo, quia neque est contra votum, nec contra praeceptum aliquod divinum aut humanum. Prima pars probatur, quia in professione religionis, per se ac praecise loquendo de statu religionis , ut sic, tantum fiunt tria vota, nam illa tantum sunt de substanria illius status. Unde, licet promittatur conversio morum , non est illa promissio intelligenda tanquam votum distinctum ab illis tribus, sed tanquam confuse et quasi collective continens illa tria. Quia non promittit quis aliam conversionem, nisi quae exercetur servando paupertatem, castitatem et obedientiam ; in qua obedientia regula includitur, quia non fit specialis promissio servandi regnuiam, nisi quatenus sub obedientiam cadit, vel, quod perinde est, solum fit promissio obediendi secundum regulam. At vero illud propositum non est contra aliquod ex his tribus votis, ut ex objecto et limitatione ejus a nobis explicata constat; ergo. Secunda pars probatur, quia vel illud jus est divinum positivum, et hoc ostendi non potest ; vel est naturaie, et hoc non, quia illud propositum non habet ex objecto intrinsecam malitiam, praesertim mortalem, quia non est de actibus per se malis, sed vel de indifferentibus, vel etiam de bonis, quamvis minus perfectis; imo interdum includere potest actus perfectiores, quam in regula contineantur vel permittantur, ut si quis proponat jejunare etiam quando reguia prohibet, vel vigilare, quando praecipit dormirce.

6. Evasio refellitur. — Tertium membrum. Dices, supposita professione, et incorporatione cum religione, quae per illam fit, esse contra rationem naturalem nolle vivere secundum regulam ejus. Sed contra, nam in pracedenti capite ostensum est, hanc obligationem non esse majorem quam ex ipsa regula nascatur; nam ratio naturalis solum praecipit servare regulas communitatis in eo gradu obligationis , in quo ipsee latae fuerint; sed tota regula etiam collective sumpta non est posita cum obligatione ad mortale; ergo nec ratio naturais oblizat ilio modo ad servandam illam. Probatur minor, quia in tota collectione regularum non est alia obligatio, nisi quae consurgit ex singulis particularibus regulis; quia auctor regula non intendit unam obligationem pro tota regula collective sumpta, et singulas in singulis regulis, sed per uuamquamque regulam imponit suam obligationem, ex quibus consurgittotius regulae obligatio, quae revera non est una, sed est multitudo obligationum partieularium. In illa autem multitudine nulla in partieulari est quae sit sub mortali, ut supponimus, quia vel in regula non est, vel, si est, non includitur in illo proposito. Ex multituaine autem obligationum levium, praesertim diversarum legum et rationum non consurgit una obligatio gravis iu conscientia. Quod est evidens , quando singula regulae neque ad vcuiale obligant ; nam, cum in singulis nulla sit obligatio in conscientia, omnes etiam simul non habent obligationem in conscientia ; ergo multo minus possunt efficere unam ohligationem gravem. Idem vero est, etiamsi regulae singulae obligent sub veniali, quia multa veniaiia non efficiunt unum mortale, juxta doctrinam certam 1.2, q. S8 et 80; trapsgressiones autem talium regularum tantum sunt plura peccata venialia, nec inter se cohaerent quasi ad componendam unam obligationem, ut dixi, sed tantum multitudinem discretam ; ergo neque unam culpam gravem efficere possunt, sed multitudinem levium. Nec refert quod illa multa levia uno proposito apprehendantur , quando inter se non uniuntur in una materia gravi ejusderi vitii, ut sunt multa furta levia ; quia alias non efieiunt unum objectum, a quo illud propositum habeat unam malitiam gravem , sed habet plures leves ex variis objectis, quae virtute apprebendit. Imo, licet fingatur ilia esse una malitia, erit tantum venialis ex vi regulae; quia, ut supponimns, auctor regulae simpliciter noluit per illam obligare ad mortale in quacumque materia etiam alias gravi, et nihil distinxit inter singulas regulas, vel totam collectionem earum. Et hinc probata manet tertia pars de lege humana, quia in praesenti non intervenit alia nisi regula, nam ex vi illius praecise loquor ; sed regula non affert hane obligationem, ut ostensum est ; ergo.

7. Confirmatur primo eadem pors negans. — Et confirmatur hic discursus, nam si illud propositum formale esset peccatum mortale, etiam per solam executionem ac diuturnam consuetudinem licentiose vivendi sine observatione regulae perveniretur ad statum peccati mortalis , quod admittere durum et perniciosum esset; ergo. Propter hoc fortasse Cajetanus, dict. 2. 2, q. 184, art. 5, diligenter ad- vertit, loqui D. Thomam de intentione, ut distinguitur ab executione ; quia deficere ( inquit) a perfectione executive, non est simulare aut mentiri ; deficere autem ex intentione, est simulare aut mentiri, et ita virtute negat dictam illationem. Rationem autem illius differentiae reddit, quia status Ecclesiasticus significat directe intentionem existentium in statu, et non executionem. Quod inde colligit, quia status ille a principio habet suam significationem, cum tamen a principio non possit significare executionem, sed solam intentionem. Sed imprimis probatur nostra sequela, quia in moralibus perinde valet consensus virtualis et indirectus, ac formalis et directus ; sed qui sciens et videns, longo tempore deficit ab observatione totius regulae , habet plus quam virtualem consensum non proficiendi in perfectione secundum illam regulam ; ergo si formalis consensus est peccatum mortale, etiam ille est peccatum mortale; et committetur tunc peccatum mortale, quando quis incipit praevidere suum statum, et non vult remedium adhibere, sed voluntarie continuare; sicut dici solet de illo, qui, levia furia committens, praevidere incipit jam consurgere materiam gravem. Deinde illa ditferentia a Cajetano assignata nimis speculativa et voluntaria videtur ; nam exterior habitus vel status magis debet significare exteriorem vitam quam intentionem ; vel cur potius hanc quam executionem? Nam a principio significabit initium executionis, et deinceps progressum ejus. Et praeterea, admissa differentia, et illo mendacio, non esset mortale ex objecto, quia non est mendacium contra votum, ut ostendimus; neque etiam est mendacium perniciosum ; cui enim nocumentum infert, per sc loquendo? Tandem nullum profecto mendacium esse videtur, quia exterior habitus vel status nec intentionem, nec executionem per se significat, sed obligationem regulae accommodatam.

8. Confirmatur secundo. — Quod declaratur et confirmatur, nam alias sequitur etiam Episcopos peecare mortaliter , si habeant intentionem non vivendi perfecte, nec exercendi opera supererogationis , sed tantum servandi praecepta, et rigorosas obligationes voti aut officii; consequens est falsum; ergo. Sequelam admittit Cajetanus, quia D. Thomas ibi indifferenter loquitur de religiosis et Praelatis, et de utrisque ait mendacium et simulationem committere, si deficiant ab intentione perfectionis. Consequens autem est incredibile, tum quia nullum apparet fundamentum talis pec- cati mortalis, et asserendum non est, nisi ubi ratio aut lex cogit ; tum etiam quia hoc esset damnare quamplures, vel fortasse ordinarium modum vivendi Praelatorum; satis enim fecisse putant, si singulis praeceptis et obligationibus justitiae, misericordiae , castitatis, et similibus satisfaciant, nec prudentes et pi etiam confessores plus ab illis exigunt. Imo, si illa ratio simulationis aut mendacii sufliceret ad peccatum mortale, non solum deficiendo ab intentione, sed etiam ab executione perfectionis, peccaret mortaliter. Quin etiam profitendo illum statum sine perfectione, mortaliter peccaret. Probatur, quia ille non est status acquirendi perfectionem, sed hominis jam perfecti, ut supra declaratum est; ergo qui accipit illum statum, cum non sit perfectus, simulat et mentitur, quia ille status non significat intentionem proficiendi, sed virum jam perfectum.

9. Confirmatur ultimo. — Tandem confirmatur, quia alias sequitur esse in statu peccati mortalis illum religiosum, qui habet deliberatum animum non servandi unam, duas aut tres ex suis regulis, etiamsi caeteras servare studeat ordinario modo. Consequens etiam est durum et incredibile : suppono enim illas regulas non obligare ad culpam, vel non ad mortalem. Sequela patet, primo ex cadem doctrina Bernardi; nam frangere quamcumque regulam ex contemptu illius est peccatum mortale ; ille autem est contemptus talis regulae; si enim propositum non servandi totam regulam collective est contemnere illam, prcpositum etiam non servandi hanc regulam, verbi gratia, jejunandi sexta feria, aut examinandi conscientiam quotidie , est contemnere illas singulares regulares : ergo est peccatum mortale. Probatur item sequela , quia illud sufficit ut aliquis deficiat ab intentione proficiendi secundum regulam , vel quia illae sunt tam necessariae ad perfecuonem, ut moraliter non possit acquiri sine observatione illarum, ut est regula de quotidiana oratione, vcl conscientiae cxaminatione, et similes; vel certe quia totum et perfectum juxta Philosophum idem sunt. Qui ergo non habet intentionem servandi totam regulam, sed potius contrariam, plane non intendit esse perfectus secundum illam; ergo.

10. Duplex praesertim difficultas enodatur, ac tota controversia per partes dissoloitur. — Prinun pronuntiatum. — Sylvestri placitum. — Haec sunt quae difficilem reddunt doctrinam illam D. Thomae; in qua explicanda desidero nec laqueum religiosis injicere, imponendo periculum peccandi mortaliter, ubi revera non sit; neque etiam eis occasionem tribuere ut remisse vivant, et veris periculis peccandi mortaliter se exponant. Duo ergo explicanda sunt. Primum, de obligatione habendi intentionem proficiendi aut vivendi secundum regulam. Secundum, de transgressione regulae ex contemptu. Circa priorem partem dico imprimis, religiosum absolute teneri ad progrediendum aliquo modo in via perfectionis. Probatur , quia ex vi suae professionis tenetur velle servare statum qui secundum se est in consilio tantum, et non in praecepto; sed hoc ipsum est intrinsece velle tendere ad perfectionem; ergo. Explicatur minor, quia, ut tendatur ad perfectionem, non est necesse uti omnibus mediis utilioribus ad charitatem obtinendam, sed satis est uti aliquibus de se non praeceptis; nam uti omnibus vix est moraliter possibile, vel saltem est rarissimum. Unde Sylvester, verb. Religio, 1, quaest. 3, postquam proposnit doctrinam S. Thomae, subdit habere locum, quando religiosus omnia media ad illum finem sibi vult abdicare; nam si unum retineat, non est extra statum salutis; quia, licet teneatur ad intentionem tendendi, non tamen currendi ad perfectionem. Indicat autem necessarium esse ut retineat propositum utendi aliquo medio, quod non sit in praecepto.

11. Explicatur et admittitur in bono sensu. —Hoc autem potest intelligi, vel quod secundum se spectatum non sit in praecepto, et sic est verissimum, quia via perfectionis debet aliquid addere ultra communem viam mandatorum. Alio vero modo potest intelligi de praecepto etiam respectu ipsius religiosi, ita ut praeter ea, quae ratione votorum, vel ex rigoroso praecepto regulae aut superioris facere tenetur, debeat necessario intendere aliquid sibi bpon praeceptum adjungere. Et hunc sensum videtur ille auctor intendere. Difficile autem probari potest, quamvis id peculiare opus nimis onerosum non sit; nemo enim est tam dissolutus, qui non soleat aliquid supererogationis facere. Sed nihilominus in rigore cum nulla sit obligatio intendendi magis unum opus quam aliud, neque omnia simul, neque aliquod determinate ex his, quae huic personae pracepta non sunt, non apparet unde teneatur ad intendendum aliquod in confuso, vel suo arbitrio eligendum. Praeterea, quamvis religiosus per votum efficiat sibi praeceptum, quod alias erat consilium, nihilominus, servando votum illud, implet etiam consilium, et tendit per viam perfectionis; alias servare castitatem, et paupertatem religioso voto confirmatam, non esset tendere ad perfectionem, quod plane absurdum est. Igitur ad implendam obligationem in assertione positam, satis esse videtur quod religiosus intendat servare sua vota integre, prout in tali regula fiunt, et caetera omnia specialia praecepta suae religicnis, praeter communia. Patet, quia si hoc faciat, vere tendit ad perfectionem ; ergo si hoc praecise intendat, etiam intendit tendere ad perfectionem, etiamsi non intendat currere, ut aiebat Sylvester.

12. Secundum pronunciatum bipartitum.— Dico ergo secundo, per se loquendo et ex vi objecti, non teneri religiosum sub peccato mortali habere propositum servandi omnia, vel aliqua ex his quae nec promisit, nec sibi specialiter praecepta sunt ; quamvis, moraliter loquendo, vix fieri possit ut habeat debitam intentionem salutis propria, quin hoc etiam intendat.

Suadetur prior pars. — Prior pars videtur sequi ex proxime dictis circa praecedentem assertionem, et convinci argumentis secundo loco faetis; non enim possumus imponere obligationem sub peccato mortali sine voto, vel praecepto, de quo satis constet. Ttem, cum illo proposito stat amor Dei super omnia; quia relinquit hominem cum affectu de se efficaci non recedendi a Deo, ut ab ultimo fine, propter ullam rem mundi, quod satis est ad amorem super omnia ; ergo illud propositum non est peccatum mortale ex objecto suo. Nam peccatum mortale evidenter pugnat cum amore Dei super omnia. Posterior pars probatur, quia vix potest moraliter contingere uthomo etiam secularis habeat firmum propositum nunquam peccandi mortaliter, quin consequenter nonnulla opera supererogationis faciat, et habeat formale vel virtuale propositum illa faciendi ; quia, sicut substantia creata non potest sine omnibus accidentibus conservari, ita nec substantialis charitas et amicitia Dei potest sine aliquibus operibus, quae sint extra substantiam ejus, existere. Ergo, servata proportione, non potest religiosus habere firmum propositum servandi omnia ad charitatem et ad perfectionem ejus necessaria in tali statu, quin paratus sit multa in particulari agere bona et honesta, quae praecepta non sunt ; quia non possunt moraliter haec ab illis omnino sejungi. Quod notavit Gerson, dialoco de Perfectione cordis, p. 2, alphab. 68, lit. H, ubi cum dixisset, qui statuit servare praecepta, et non consiiia, non esse in malo statu, quia nemo consiis ligatur, addit: Quampnis raro fiat ut homines praecepta strenue compleant, quin quodammodo supererogent, et misceantur consiliis.

13. Tertium pronuntiatum. — Unde probatur primo.— Secundo. — Dico tertio: quando regula religionis ad nullum peccatum obligat, sed tantum ad poenam, non peccat mortaliter religiosus per se et ex vi objecti, qui habet animum non servandi quamcumque regulam, dummodo paratus sit ad sustinendam poenam. Probatur primo ex rationibus factis, quia in objecto illius actus non est materia contraria alicui voto vel praecepto. Secundo, quia ille vult subjacere regulae eo modo quo ipsa lata est ; quia illa solum ordinat ut hoc vel illud religiosus faciat, aut poenae subjaceat; ille autem vult non facere quod ordinatum est, cum suo discrimine; ergo sufticienter subjicitur regula, saltem quoad finem non leedendi conscientiam, esto imperfectissimus sit. Unde si quis vellet ita esse liber a jugo regulae, ut paratus non esset sustinere peenam, quantumcumque Praelatus eam praeciperet, vel ei resistere si necesse sit, ille sine dubio esset in malo statu, et peccaret mortaliter, tum quia habet dispositionem directe contrariam voto obedientiae; tnm etiam quia resistit regula, non tantum ut mera lex poenalis est, sed etiam ut resolvitur in obligationem conscientiae ex suo genere gravem, scilicet, non resistendi Praelato jure suo utenti, et observatiopem regulae procuranti. At vero si quis sit ita remissus, ut secum statuat non servare rcgulam quoties occulte potuerit, vel aliter poenam vitare, vel certe quoties majus onus senserit in servanda regula quam in sustinenda poenitentia, non apparet in hoc actu malitia mortalis ex objecto. Maxime si alias proponat non peccare etiam venialiter, dum regulam non exequitur, sed in aliis actibus honestis sibi suavioribus se exercere.

14. An obligatus ad solam ponam vregulo peccet in proposito non servandi regulam, statuendo tamen subire panam. — Opinio censen esse veniale.—Sed queeres an in eo actu sit saltem culpa venialis, nam ex dictis videtur sequi nullam esse. Nam in objecto illius actus ita circumspecti et limitati non est intrinseca malitia, etiam venialis, nec prohibitio in conscientia etiam sub veniali; ergo neque actus ipse per se culpabilis est venialiter. Dicunt aliqui, illud esse peccatum veniale, quia oritur ex proposito non 'operandi quod melius est, quod habet intrinsecam deordinationem. quia, licet in particulari non facere quod melius est, non semper sit peccatum, tamen generatim proponere in actionibus vitae non facere quod melus est, videtur esse intrinsece peccatum; quia est ponere obicem Spiritui Sancto et gratiae Dei, quod sensit Cajet., 2. 2, q. 186, art. 2, non solum de religiosis, sed etiam de quibuscumque. Declarat autem non esse peccatum mortale, sed veniale tantum, quia in rigore non excludit dilectionem Dei super omnia. At vero religiosus volens illo modo non servare regulam, vult non operari quod melius est ; quia licet regula non obliget ad culpam, servare illam melius est. Sed hoc non obstat quominusille actus possit a veniali culpa ex vi objecti excusari. Primo, quia resistere gratiae Spiritus Sancti vocanti ad meliora non videtur esse peccatum, si alias sit propositum obsequendi illi in necessariis; quia Spiritus Sanctus, vocando ad opus consilii, non ponit praeceptumsequendi vocationem. Et ideo Christus ad perfectionem vocabat illis verbis: Qui vult venire post me, vel, s vis perfectus 655e. Dices : licet non teneamur obedire huic gratiae, tenemur tamen non ponere illi quasi antecedentem obicem; per illud autem propositum ponitur obex Spiritui Sancto, nenos vocet ad meliora.

15. Ostenditur multipliciter nec veniale esse. ec se dictum propositum.—Prino.—Secundo. — Tertio. — Quarto. — Quinto. — Sed conira, quia nec de hoc potest ostendi tale praeceptum, cum totum hoc pertineat ad bona supererogationis. Item aiias peccaret, qui deliberato animo statuit non esse religiosus, quia poneret obicem antecedentem vocationi divinae. Praeterea revera ille non est obex, quia Spiritus Sanctus vorat ad mutandum illud propositum, et saepe efficaciter id operatur. Accedit praeterea quod religiosus, de quo agimus, non vilt semper resistere divinae gratiae et vocationi, sed solum vult vivere suaviter (ut sic dieam) secundum suum statum, per quod non exciudit quin, si a Deo fortius tangatur, mutaturus sit propositum. Praeterea non vult nunquam operari quod melius est, vel nunquam servare regulam, sed vult non semper esse addictus regulae, vel perfectioribus consiliis; quae duo valde diversa sunt, sicut contraria vel contradictoria, et multo magis inordinatum est velle semper transgredi regulam, quam velle non semper et in omnibus servare regulam. Et si moraliter loquamur, inveniri non potest religiosus ita rectus in substantialibus seu necessariis ut illaesa illa servare statuat, qui in reliquis sit ita remissus, ut intendat nullam omnino regulam servare, aut semper in omnibus transgredi; quod vix contingere potest sine contemptu, ut infra declarabo. Potest autem facile inveniri religiosus ita remissus, ut, contentus necessariis, nolit de aliis esse sollicitus, et ideo statnat non semper regulam servare, sed quando disciplina ipsa et ordo religiosus necessitate quadam morali compulerit, vel quando sine gravamine et diflicultate fieri possit. Denique cum hoc proposito etiam stat, quod talis religiosus velit in aliquibus actibus vel secundum regulam, vel ultra illam multa opera supererogationis et meliora facere. Et ad minimum cum illa vitae relaxatione stat, ut velit intensius et frequentius amare Deum quam teneatur: quodetiam pertinet ad opera consiliorum, et vix omitti potest ab eo qui efficaciter statuit Dei amorem super omnia, ut notavit Angestus, in suis Moralibus, c. 8, S Dicersorum finium, concl. 1. Igitur in illa intentione per se et ex vi objecti nullum peccatum committi videtur.

16. Quartum pronuntiatum bimeinbre.— Obstenditur prius membrum. — Dico quarto: ubi regula obligat ad venialem culpam, et non ad mortalem, grave peccatum veniale est proponere frangere illam, si occasio tulerit; tamen, secluso periculo gravioris lapsus et contemptu, non est peccatum mortale. Prior pars evidens est ex suppositione talis regulae, quia in pariiculari transgredi illam est peccatum veniale; ergo et id proponere; ergo gravius est confuse et indefinite id intendere, quia in illo objecto major malitia includitur quam in quaiibet particulari transgressione. Imo (ut supra dicebam), dubitari potest an illa malitia sit una vel multiplex, quia videntur ibi esse tot malitiae quot sunt regula diversarum virtutum; quia omnium transgressio implicite ibi continetur et admittitur : quod satis esse videtur ad cmnium malitias contrahendas, quod fortasse ita est. Facile tamen defendi potest esse unam tantum contra generalem rationem obediendi legi. Sicut enim observationes omnium regularum conveniunt in hac generali ratione, ita transgressio regulae, ut sic, praecise opponitur illi generali rationi, et quando intentio voluntatis in eam praecise tendit, ab illa sumit unam specificam malitiam, ut latius in 1. 2. explicatur.

17. Ostenditur posterius. — Et nihilominus (ut secundam partem probemus) in proposito ila malitia non erit mortalis, quia omnes transgressiones, quae sub illa generica convenientia apprehenduntur, veniales tantum sunt, et secundum proprias rationes non concurrunt proprie ad unam materiam gravis peccati componendam , sicut concurrunt plura furta levia, sed solum concurrunt secundum rationem communem, in qua conveniunt , quae censetur gravius objectum, quia in potentia et confuse includit specificas malitias ; haec autem gravitas nunquam potest esse tanta ut constituat peccatum mortale. Confirmatur, nam hac ratione in homine seculari non est peccatum mortale, cum proposito servandi omnia rigorosa praecepta, habere animum non cavendi venialia, vel facile committendi illa, prout sese obtulerit occasio, secluso tamen periculo gravioris lapsus, et contemptu, in quo omnes fere conveniunt, ut ex 1. 9, quaest. 88, constat; ergo idem est cum proportione de religioso in dicto casu, quia omnes obligationes ejus ex regula non excedunt peccatum veniale, vel, si quae sunt majores, supponimus illum habere propositum servandi eas; est ergo eadem proportio.

18. Exponitur limitatio, nisi detur periculun incidendi in mortale. — Prior vero limitatio hujus posterioris partis de exclusione periculi gravioris lapsus, fundatur in illo principio, quod in moralibus exponere se periculo peccandi est peccatum ; nam qui amat periculum peribit in illo; peccatum autem veniale est dispositio ad mortale, ut ait D. Thom., citato loco, et magis explicat 1. 2, quaest. 88, art. 3, dicens veniale ex sola levitate materiae;vel ex defectu sufficientis deliberationis, directe disponere ad mortale circa eamdem materiam ; peccatum autem veniale ex genere indirecte saltem et removendo prohibens disponii ad mortale peccatum. Si ergo supponatur regula obligans sub veniali, intentio frangendi illam est virtualis intentio se disponendi ad graviorem lapsum, non tantum remote, sed etiam proxime ; quia, licet unum vel aliud veniale sit tantum dispositio remota, tamen frequentia illorum, et praesertim cum deliberatione negligendi illa, facile esse potest proxima dispositio ad mortale. Sed circa hanc partem advertere oportet, raro ant nunquam peccari mortaliter ob hujusmodi periculum, nisi in particulari materia et specie peccati mortalis illud periculum versetur, et aliqua certa ratione et experimento constet ex remisso modo vivendi in observatione talis regulae, vel in vitandis talibus culpis levioribus sequi illud periculum ; quia alias non est occasio proxima, sed remota, quae non sufhicit ad specialem culpam mortalem ex illo titulo ; et ideo existimo raro contingere, ut illa remissio animi in servandis regulislevioribus, etiam directe voluntaria, sit ex hoc solo titulo peccatum mortale ; quia illa negligentia, per se loquendo, tantum est dispositio remota, nisi accedant aliquae particulares circumstantiae quae in aliqua materia consumment occasionem proximam.

19. Exponitur altera limitatio : nisi interceniat contemptus. — Sententia D. Thome attributa, quando interveniat contemptus in proposito frangendi regulam. — ABHapenditur haec sententia. — Ahlera limitatio, quae erat de contemptu, petit alteram partem superius propositam in num. 10, ex qua pendet maxime intelligentia opinionis D. Thoma; quia ipse plane intelligit non peccari mortaliter in illa remissione animi circa intentionem servandi regulam, nisi perveniatur ad contemptum. Primum ergo difficile est explicare quis sit iste contemptus ; et deinde an semper sit peccatum mortale, et ob quam causam. Dicunt ergo aliqui, ipsam intentionem vel propositum non servandiregulam, eo ipso esse contemptum, quamvis nullam aliam circumstantiam habeat. Quod significare videtur D. Thomas, dict. q. 186, art. 9, ad 9, cum ait: Tunc committit aliquis, vel transgreditur em contemptu, quando coluntas ejus renuit subjici ordinationi legis vel regule ; ergo contemncre est renuere subjici regulae: renuere autem subjici nihil aliud esse videtur quam nolle servare regulam. Sed hoc si intelligatur de contemptu, qui sit mortale peccatum, non potest esse verum, nisi in illo objecto includatur aliqua subjectio, ad quam homo teneatur sub mortali. Quod manifeste convincitur rationibus supra factis, quia propositum non subiiciendi se regulae in his quae graviter non obligant, neque ex objecto, neque ex voto aliquo, aut ex speciali prohibitione habet malitiam mortalem. Dico autem: Nisi in objecto includatur subjectio gravis, seu inre gravi; quia, ut supra, num. 13, dicebam, si qui proponeret non subdi regulae, etiam resistendo superiori volenti ipsum cogere, vel juste punire, in malo statu esset, ac mortaliter peccaret. Et fortasse ncc totum includit D. Thomas, et ita erit facilis et clara ejus sententia. Nec immerito potest dici talis actus verus contemptus tam regulae quam Praelati; nam, ut Bernardus ait, de Praecepto et dispensatione, cap. 12 : Contemptus tumor superbiae est ; superbia autem maxime repugnat huic subjectioni, juxta doctrinam ejusdem D. Thomae 2.2, q. 162, art. 5 et 6. At vero si religiosus semper retineat intentionem servandi omnia necoessaria ex voto vel praecepto, et subjiciendi se Praelato et religiosae disciplinas, non potest dici contemnerc saltem graviter, etiamsi habeat intentionem non servandi regulam in reliquis. Atque ita sentit etiam Cajetanus, dict. q. 186. art. 2.

20. Distinctio Cajetani circa promme dicta. —Quando verum sit primum distinctionis membrum. — Addit vero ibidem Cajetanus illud propositum ex objecto quasi materiali esse contemptum levem, qui non excedit venialem culpam ; quia est contemptus spiritualis perfectionis, non vero est contemptus Dei ; ex objecto autem formali fieri peccatum mortale: Ut si quis (inquit) refugit subjici divinis consiliis ut consiliis, et profectui charilatis, ut perfectiori vie. Ratio ejus est, quia contemptus Dei est peccatum mortale, ex Div. Thoma, quaest. 15, de Veritate, articulo quinto; sed tune intervenit contemptus Dei, quia nolle subjici divinae regulae, est contemnere Deum; ergo. Sed utraque pars indiget majori explicatione. Prior enim erit quidem vera, si regula obliget sub veniali culpa, alioqui si ad nullam culpam obliget, vel si sint tantum consilia, de quibus magis ibi Cajetanus logquitur, non video quomodo ex objecto materiali ille actus sit peccatum veniale, cum in objecto nulla malitia sit; erit ergo indifferens actus ex sua specie. Cujus ctiam signum est, quia potest honestari ex fine. Unde etiam ex vi materialis objecti non necessario includitur contemptus in illo aciu; quia semper contemptus boni actus et perfecti inordinationem dicit. Tunc ergo dici poterit aliqualis contemptus , quando quis ex sola incuria et remissione animi sine ullo justo titulo negligit illa opera per directam intentionem; et ita sine dubio locutus est Cajetanus; et tunc verum est talem actum non excusari a culpa veniali.

21. Arguitur contra secundum membrum cjusdem distinctionis.—In altera vero parte vix potest inteiligi quid sit velle transgredi consilia, ut consilia Dei sunt; aut nolle profectum charitatis, ut perfectior via est. Nam sisit sensus reduplicativus, seu causalis, scilicet nolle sequi consilia, quia consilia Dei sunt, et nolle profectum charitatis, quia perfectior via est, hic posterior actus videtur impossibilis, quia perinde est ac nolle bonum quia bonum, vel quia melius est; quod tam repugnat, quam velle malum quia malum est. Prior autem actus licet non sit impossibilis, est tamen aleo rarus et extraordinarius, ut vix credibile sit propter illum solum toties repeti a Doctoribus esse peccatum mortale transgredi regulam vel legem ex contemptu. Imo ille actus non videtur posse oriri nisi aut ex errore aliquo in fide, contemnendo consilia Dei tanquam minus bona seu vera ; vel ex odio Dei, nolendo sequi consilium ejus in despectum illius; qui modus operandi magis videtur esse damnati hominis quam viatoris. Quod si hic non est sensus, vix intelligitur quid sit renuere subdi consiliis, ut consilia Dei sunt, nam, seclusa dicta causalitate in consilio ut consilio, solum manet id in quo distinguitur a praecepto, scilicet quod non imponit necessitatem. Hoc autem sensu nolle subdi consiliis, ut consilia Dei sunt, non auget, sed extenuat inordinationem, nam inde habet actus ille, ut non sit intrinsece et per se malus ; quia non est de objecto prohibito, sed solum consilio repugnante. Sicut qui vult committere peccatum aliquod quia veniale est, sumpta cansali in dicto sensu, non aggravat culpam ; imo directe praeservat, ne peccatum illud mortale sit.

22. Decisio auctoris quoad contemptum consiliorum Dei, ut Dei sunt, viz contingentem.— De alio duplici modo contemptus magis contngantis. — EHapeditur prior modus , ejusque cause. — Ad hanc difficultatem fateor transgredi consilia ex contemptu non posse esse peéccatum mortale, nisi vel supposito crrore in intellectu prave senticnte de consiliis divinis, vel tam pravo affectu in voluntate, ut velit Deum ipsuin spernere, aut res divinas seu gratiam ipsam pro nihilo habere. Unde si tantum in hoc sensu dicitur religiosus peccare mortaliter transgrediendo regulam ex contemptu, verum et facile erit : parum autem ad praxim deservit, quia vel nullus est religiosus ita prave affectus circa Deum et res divinas, vel si quis est, ille non solum intendet regulam transgredi quoad consilia seu simplices ordinationes, sed etiam quoad rigorosa praecepta et vota. Alio autem modo potest intelligi contemptus in religioso, vel respectu Praelati seu religionis, vel respectu ipsius regulae. De priori videtur maxime loqui Bernardus, dict. lib. de Praecepto et dispensauone. Nam, c. 12, distinguit mandatum a mandante, et gravitatem praecipuam constituit in contemptu mandantis. Eritque hic actus, si quis nolit obedire Praelato, ut ostendat se illum pro nihilo du- cere, quae intentio sine dubio est peccatum mortale ex genere suo. Et simile esset si quis, ex odio aut ira contra suam religionem vel personas ejus, intenderet quasi conculcare vel profanare regulam; nam tunc transgressio minimae regulae, hac intentione facta, esset peccatum mortale. Et hic modus operandi rarus etiam est, non tamen tam insolitus sicut praecedens.

23. Expeditur posterior, et ejus causee aperiuntur. — hespectu vero regulae posset esse proprius contemptus, si quis formaliter eam despiceret tanquam minus utilem ad suam perfectionem, et ob eam rem illam transgrederetur. In quo modo operandi non videtur necessario misceri error contra fidem, sicut de contemptu consiliorum dicebamus; quia, licet regula sit approbata, solum inde habetur, et non continere aliquid contra bonos mores, et ex se continere viam aliquam ad perfectionem utilem ; non tamen inde sequitur vel cuicumque personae in individuo fore utilem, quia potest aliquis habere naturam illi repugnantem ; nec sequitur esse utiliorem aliis regulis vel mediis ad perfectionem ; ergo si religiosus concipiat contemptum suae regulae, vel solum comparatione suae personae, vel solum per comparationem ad alia media, quae ipse sibi excogitat, et credit sibi fore utiliora, non se opponit approbationi Pontificis, nec directe errat in doctrina fidei ex vi illius contemptus. Neque etiam ex affectu odii aut vindictae, aut alio simili videtur esse in illo actu, per se loquendo, malitia gravis; et ideo in transgressione regulae ex hujusmodi coniemptu non apparet malitia mortalis ex illa circumstantia, si aliunde non sit. Esse tamen potest magnum periculum illusionis et deceptionis, prout Sancti passim advertunt. Unde Rich. de S. Victore, cap. 9, super Cantica: Vigilie (inquit) et orationes sunt tibi inutiles, si singularitatem quamdam in his teneas, per quam communia, et ad que magis teneris onittas. Et Cassianus, lib. 11 de Institut., c. 18 : Quidquid (ait) in sonversalione fratrum minime communis usus vecigit, cel emercet, omni studio, ut jactantice deditum declinemus, etc.; et D. Augustinus, serm. 15 de Verbis Apostoli : Melius (inquit) claudus in via quam cursor praeter viam. Quae sententia licet de apostatis ab Augustino dicta sit, optime in praesenti accommodatur ; nam modus quidam apostasiee est communem relinquere regulam propter propriam adinventionem. Aliquando etiam oriri posset ex nimia praesumptione et super- bia, quae tunc attinget rationem peccati mortalis, quando juxta prudentis arbitrium exponit religiosum periculo retrocedendi, vel deficiendi in necessariis ad statum suum, et nihilominus in suo judicio et atlectu perseverat. Denique intentio generalis non se subjiciendi regulae, etiamsi tantum sit ex amore proprio ct accidia, quidem contemptus regulae est virtualis, potius quam formalis. Si tamen quis non solum intendat non esse sollicitus in observatione regulae, sed etiam nunquam illam servare, quamvis facile possit, dispositio haec vel est peccatum mortale, vel certe magna dispositio ad illud, et vix sine formali contemptu haberi potest.

24. Satisfit argumentis ab initio capitis propositis. Superest ut rationibus utriusque partis in principio capitis factis satisfaciamus, ne resolutioni a nobis datae obstare videantur. Sententiam ergo illam D. Thomae, et communem num. 1 propositam, intelligendam censeo, vel quando intentio non vivendi secundum regulam talis est, ut vel simpliciter totam regulam, nihil distinguendo inter gravia et levia, substantialia et accidentalia, despiciat; vel quaudo talis est ut omnino quis statuat nec servare regulam, nec subjacere religiosae disciplinae ; vel certe quando quis ita despicit reculam, ut non solum non intendat totam servare , sed etiam quasi positive intendat totam illam non servare, ne illi subjectus appareat; extra hos vero casus non est peccatum mortale, nisi per accidens ratione periculi.

25. Ad primum argumentum in num. 2. Ad secundum argumentum in uum. 3.—Neque plus probant confirmationes ibi adductae. Nam prima, in num. 2 sumpta ex modo profitendi, promittendo conversionem morum, aut observantiam regulae, solum probat esse necessariam intentionem subjiciendi se regulae in eo gradu, in quo ipsa proponitur ; nam, ut supra diximus, per professionem vel vota ejus, non aiiam obligationem aliquis sibi imponit, praeter eam quam auctor regulae imposuit, sed solum profitetur se subjicere illi. Secundae autem confirmationi, ex modo loquendi Sanctorum, in num. 3, respondetur, verba illa Hieronymi accommodate intelligenda esse; nam cum ait: Te perfectum fore pollicitus es, non intelligit aliquem promittere se consecuturum perfectionem, sedin statu perfectionis permansurur, ad quem statum spectat nihil praeter Christum habere, id est, nec proprium aliquid, nee seculi aut matrimonii curas, neque aliam voluntatem, nisi ejus qui Christum re- praesentat. Quae in tantum cadunt directe sub promissione, in quantum pertinent adtria substantialia vota religionis; et boc modo intentio servandi regulam, quatenus haec continet vcl deterrminat secundum peculiarem modum suum, est de necessitate praecepti ; reliqua vero sunt ad melius esse, vel in eo gradu necessaria, in quo per regulam proponuntur. Atque haec intentio sufficit ut quis habeat propositum proficiendi substantialiter , ut sic dicam, et consequenter ad non deficiendum simpliciter gratiae Dei. Et ita cum proportione accommodari poterit vulgaris illa sententia: In via Dei non progredi deficere est, quia non progredi in substantialibus et necessariis erit substantialiter deficere ; non progredi autem in consiliis erit deficere in perfectione tantum, et saepe erit defectus venialis, non autem substantialis defectus.

26. Ad proloquium Sanctorum in eodem 1. 3. — Illa vero sententia: Zn via Dei non proficere est deficere, vel, Non progredi est regredi, quae frequentior est apud Bernardum quam apud alios Patres, intelligi potest vel formaliter et rigorose, vel causaliter seu consecutive ac morali modo. Prior sensus non est verus, quia etiamsi quis in gratia non crescat, si non peccet, non ideo regreditur in via Dei. Unde formalius dixit Augustinus, serm. 15 de Verbis Apostoli: Semper adde, semper ambula, semper profice, noli in via remanere, noli vetro redire, noli deviare. Remanet qui non proficil; retro redit qui ad ea recerLitur, unde jau abscesserat; deviat, qui apostatat. Secundus ergo sensus est iutentus a Bernardo ; nam, quia in hac vita non potest homo carere omni operatione, ideo necesse est per eam aut deficere aut proticere. Sieque dixit idem Bernardus, epist. 91, et epist. 341: In hac vita mortali nihil in codem statu perananel ; aut ascendas necesse est, aut descendas. Unde illa sententia non est religiosorum propria, sed omnibus justis commuris est. Dum autem sic dicitur deficere qui non proficit, non intelligitur de defeciu mortalis culpae, imo nec de diminutione ipsius charitatis in seipsa, quae diminui nullo modo potest; sed intelligitur de defectu alicujus venialis culpae, vel de defectu in acquirendo aliquo morali vitio, aut de augmento alicujus inordinatae affectionis, quae cursum vel facilitatem virtutis impediat. Atque ita intellecta illa sententia nihil ad praesentem causam facit. Addo etiam, praesertim intendere dictos Patres docere, periculosum esse in hac vita existimare aliquem, se satis profecisse, et ideo desistere a cura et sollicitudine proficiendi. Sic dixit Bernardus dicta epist. 53: Nunquam justus arbitratur se comprehendisse, nunquam dicit: Satis est; sed semper esurit sititque justitiam. Et ita interius subdit : Si studere perfectioni esse perfectum est, profecto nolle proficere, deficere est, utique a perfectione, non statim a gratia ; nisi tanta sit superbia, vel animi relaxatio, ut hominem in eo periculo constituat.()uo sensu dixit etiam Augustinus, dict. sorm. 15: Semper tiDi displiceat, quod es, si vis pervenire ad id quod isondum es ; nam ubi tibi placuisti, ibi venansisti ; si autem diaeris : Sufficit, et peristi.

21. Ad tertium argumentum in numn. 4. — Ad ultimam confirmationem jam responsum est, regulam religionis, de qua agimus, vel non obligare ad aliquam culpam, vel solum ad venialem ; neque ex confusa illa et generali ratione non servandi hujusmodi regulam, insurgere materiam gravis culpa, secluso contemptu et periculo, ut satis explicatum est.

28. Ad primam probationem partis neganLis, in n. Det 6. — Ad primam confirmationem in num. 1. —Ad raticnes pro altera parte factas respondetur imprimis optime probare illud propositum non esse peccatum mortale, nisi vel gravem contemptum includat, vel hominem morali periculo mortaliter peccandi exponat. Utrumque autem quando contingat, jam explicatum est ; nec de toto primo discursu in n. 5et 6, aliquid amplius dicerenecesse est. In prima vero confirmatione in n. 7, addo, recte etiam probari, propter solam rationem mendacii vel simulationem hoc non esse peccatum mortale, nisi propositum extendatur ad transgressionem voti ; quam transgressionem mendacium vocat Hieronymus in loco citato, et de ilio dicit occidere auimam. Hlo autem secluso, nullam rationem mortalis peccati in hoc invenio ; imo nec veram rationem mendacii, aut formalis simulationis, nisi quis directe intendat decipere alios. Unde etiam in JBpsamet professione, si quis intendat vere profiteri, non habeat tamen intentionem servandi regulam, apud homines non mentitur, quidquid sit apud Deum, quia vere intendit quod per verba profert. Quod si audientes plus concipiunt, non est ex vi actionis vel prolationis exterioris ; sed quia bene praesumunt de assumente talem statum, dum contrarium non apparet ; alter autem eos non decipit, licet decipi sinat, quod non semper mendacium est. Unde, etiamsi religiosus male vivat, non mentitur deferens habitum, etsi ratione illius ab aliis credatur honeste vivere, quia non tenetur se prodere, etiamsi alii fallantur. Maxime quia in factis et vestibus principalis finis non est significatio, ut in verbis, sed usus; et ideo frequenter sine mendacio assumuntur propter usum, etiamsi alii in significatione fallantur. Cum ergo D. Thomas ait committere quempiam mendacium vel simulationem, cum ab intentione perfectionis deficit, praecipue intelligendum puto respectu Dei, quia non intendit servare quod ci promisit, sicut de Hieronymo dicebam. Si autem exponatur etiam respectu hominum, intelligendus erit, si quis directe intendat simulationem et hypocrisim, alioqui erit tantum materialis simulatic.

29. Ad secundam confirmationem in n. 3. — In secunda confirmatione adnoto, verissimum esse Episcopos non esse in peccato mortali, eo quod non intendant consequi perfectionem charitatis per opera consiliorum et supererogationis, seculo contemptu, et morali periculo non servandi quae illis praecepta sunt, prout haec sunt a nobis explicata ; nam omnia, quae diximus, majori ratione habent locum in Episcopis; quia ipsi nullum votum faciunt tendendi ad perfectionem, vel servandi consilia, praeter castitatem : quod non habent ut Episcopi, sed ut cleriei in sacris. Secluso autem voto, illa ratio mendacii, quae in eis consideratur, vel nullius, vel parvi momenti est, ut declaravi. Quia vero ratione status obligantur specialiter ad quaedam opera perfectissima, ut ad ponendam animam pro ovibus, et ad subveniendum illis in necessitatibus spiritnalibus et corporalibus, ideo tenentur esse in praeparatione animi ad haec opera saltem pro temporibus et opportunitatibus in quibus sub obligationem cadunt; tune ergo essentin statu peccati mortalis, quando haberent intentionem huic praeparationi animi contrariam, quae jam non esset intentio non servandi consilia, verum etiam nec praecepta. Sic ergo tenentur Episcopi ex vi status habere intentionem perfecte vivendi, id est, perfectissima opera charitatis et justitiee exequendi, quando fuerint necessaria ; et quia per consiliorum observationem ad hoc hene disponentur, recte faciunt illa observando ; non possumus tamen illis attribuere praeceptum habendi hoc propositum, cum fundamento, nisi ad tollendum contemptuin vel periculum moralc, ut explicatum est.

30. Ad ultimam confirinationem in n. 9.— Iu ultima confirmatiore , jam constat per se non esse peccatum mortale deliberatum propositum non servandi unam vel aliam regu- lam, neque illud sufficere ad contemptum, nisi includat obstinatum animum non parendi regulari disciplinae in transgressione talis regulae, vel nisi includat aliud genus periculi et contemptusa nobis expositi. Est autem hoc discrimen inter generale propositum circa totam regulam, vel particulare circa unam aut aliam, quod facilius potest illa generalis dejectio animi vergere in contemptum, vel constituere hominem in gravi periculo, ut per se clarum videtur. Et hanc etiam solam differentiam invenio inter illam intentionem generalem, et executionem in frequenti transgressione regulae ; nam haec moraliter contingit ex sola fragilitate, et ex particularibus affectibus, vel negligentiis, quae in diversis occasionibus occurrunt ; et ideo in illa non est tanta occasio perveniendi ad contemptum, sicut est iu formali deliberatione aut proposito.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 4

Caput 4