Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 5

Caput 5

Utrum teneatur religiosus non dimittere suum habitum.

CAPUT V. UTRUM TENEATUR RELIGIOSUS NON DIMITTERE SUUM HABITUM.

1. Prima suppositio, morem certi habitus esse religiosis ab antiquo usitatum. — Occurrebat primo dicendum hoc loco de monachorum habitu singulari , an convenienter introductus sit, et ex quo tempore, et qua ratione ac fructu. Nam haeretici hujus temporis sicut religiosorum statum odio habent, ita in corum habitum et caeremonias vehementer invehuntur. Verumtamen hoc labore liberavit nos eruditissimus Dellarminus, qui lib. 2 de Monachis, c. 40, rem hanc diligenter expedivit; et ex his, qua adducit, constat morem hunc ab initio nascentis Ecclesiae incepisse. Imo, si antiquiora ctiam tempora inspiciamus inveniemus Eliam, Joannem Daptistam, ac alios, qui austerius vitae genus professi sunt, in exteriori habitu id demonstrasse. Unde Chrysostomus, homil. 69 in Matth., dicit monachos habitu imitari Eliam et Joannem. Et Dionysius, c. 6 Ecclesiast. hierarch., commemorat antiquum morem mutandi habitum in professione monachatus : Sacerdos ünquit) signo crucis eum consignatum tondet , omnique ceste detracta, eun aliu induit. Cassianus, lib. 1 de Instit. renunciant., per multa capita habitum monachorum describit, et per singulas ejus partes mysticas illius rationes reddit. Tractat etiam Dasilius in regulis fusius disputatis. c. 22. attingens potius rationes morales. vel, ut ita dicam, usuales illi statui accommodatas.

2. Secunda suppositio de causis predicti moris. — Duplex enim est praecipua causa, ob quam peculiaris habitus religiosis tributus est. Una comprehendit varias rationes morales, scilicet, usus paupertatis, ut tantum consulatur decentiae, et conservationi natura, non abundantiae et superfluitati, juxta illud Pauli: Habentes alimenta, et quibus tegamur, ut optime ad hoc propositum expendit Basilius, reg. 22, ex fusius disputatis. Alia est corporis mortificatio et poenitepntia, quae non parum exercetur in vestitus asperitate. Altera est professio humiliiatis et abjectionis, quae in exteriori habitu multum cernitur. Et hae rationes, ac similes, communes sunt omnibus religiosis, unicuique juxta finem et institutum suum. Alia vero causa, quam mysticam vocamus, est significatio aliqua quae aliquando est in colore, ut vestis alba significare solet candorem mentis. Vel e converso fuscam vestem ait Augustinus , epist. 199, significare continentiam ; et de cuculla ait Cassianus significare simplicitatem et innocentiam; et sic de aliis. Moralis autem ratio, quae ex ratione etiam signi sumitur, est, ut monachus ab hominibus aliorum statuum,, scilicet a laicis et clericis secularibus, distinguatur ; et quia monachorum religiones varie sunt, exterior etiam habitus diversus distinctionem inter eas notam facit. Quae ratio maximne locum habet in religionibus monachorum. Nam religio clericorum habere potest habitum alis clericis communcm, ut inferius suo loco de Societate dicemus.

3. Proponitur quaestio, et ratio dubitandi utrinque. — Quaestio vel proponi potest de dimissione habitus vel de speliatione. — Hoc ergo supposito, quaestio est an religiosus, qui ex regula peculiarem habitum defert, teneatur sub culpa gravi non deserere vel mutare talem habitum. Et ratio dubitandi est, quia regula religionis, ut supponimus, non obligat ad culpam, vel gravem culpam ; sed religiosus solum tenetur deferre habitum suumex vi regulae; ergo ad illum retinendum soium tenetur regulari obligatione, non autem rigorosa, et sub mortali. Minor probatur , quia religiosus non se obligat ex voto ad deferendum habitum, vel tonsuram, de qua eadem est quaestio, magis quam ad observandas alias caeremonias ordinis; ergo solum superest illi obligatio ex regula ; et ita sentit Panormitanus, in c. Deus qui, de Vita et honest. Cleric., n. 2, circa pri- mam glossam, ubi non videtur facere differentiam inter hanc observantiam, et alias, quae sunt ex regula. In contrarium autem est, quia, juxta traditionem omnium religionum et communem existimationem , gravis culpa in religioso censetur suum habitum deserere. Est igitur advertendum in proprietate sernionis aliud esse spoliare se seu nudare habitu, aliud deserere aut mutare habitum. Nam primum fieri potest ad breve tempus, et sine assumptione alterius habitus, ad dormiendum, verbi gratia, ad balneum sumendum, vel natandum, vel ob alias similes causas. Secundum vero proprie significat relinquere religiosum habitum ad induendum alium. Quod fieri potest, vel ad vivendum diu aut perpetuo in alio habitu assumpto, et illud est proprie renuntiare habitum; vel solum ad breve tempus, et illa dicitur mutatio habitus, quamvis haec vox generalior sit. Potest etiam mutatio esse vel in habitum secularem, vel in alium habitum religiosum.

4. Prima assertio de demissione habitus peccaminosa graviter. — Probatur. — Conpfirmatio prima. — Confirmatio secunda. — Dico ergo primo teneri religiosum sub mortali peccato retinere, id est, non mutare proprium religionis habitum. Hane assertionem ut certam supponunt omnes Doctores, quos nunc omitto, quia infra, lib. 3, a principio, tractando de apostasia a religione, referendi sunt ; nam unus modus et frequentior apostatandi est per desertionem habitus. Et sufficienter probatur ex eap. 2, Ne cleric. vel monach., in 6, ubi fertur excommunicatio ipso jure in quemlibet relisiosum protfessum temere dimittentem religionis suae habitum ; excommunicatio autem major supponit peccatum mortale. Confirmatur, nam clericus seculeris tenetur sub mortali non deserere vel mutare clericalem hahitum , ut constat ex toto titulo de Vita et honestate clericorum ; ergo idem dicendum est de religiosis, nam quoad hoc aequiparantur in jure. Unde confirmatur per argumentum ab peciali, ex cap. Deus qui, de Vita et honest. cleric., ubi Innocertius III concedit quibusdam monachis et religiosis diversorum ordinum, ut in unum honestum habitum se conforment, ut possint melius uniri, vel scandalum auferre ad Evangelium praedicandum ; ergo supponitur in illo textu non posse religiosos, per se loquendo, licite mutare habitum. Optime hoc confirmat c. Clerici, 2, de Vit. et honest. cleric., ihbi: Pontifices autem in publico et in Ecclesie superindumentis lingis omnes utantur, nisi monachi fuerint , quos oportet ferre habitum monachalem, ubi clare supponitur haec ohligatio ; imo etiam ex illo textu recte probatur teneri religiosum ad deferendum habitum suum patentem, cum non.permittat etiam per Episcopalia indumenta occultari. Quae etiam est ibi communis opinio, quam expressc quoque docuit Navarrus, in consiliis de Regularibus infra citandis.

5. Ex jure naturali , supposito voto , nasci hanc obligationem videtur. — Non esse hanc causam. sufficientem sunptam per se solam. — Sed difficultas est, unde nascatur haec gravis obligatio non deserendi habitum, seu quo jure hoc praeceptum introductum sit ; et imprimis dici potest esse de jure naturali, supposito tali voto, et statu, et institutione ac finc talis habitus. Nam, ut num. 2 diximus, hic habitus non solum datur ad humanum usum, sed tanquam insigne propriae professionis. Eo autem ipso quo quis assumit aliquod munus vel statum cum perpetua obligatione sustinendi illud, consequenter obligatur ad non deponendum proprium signum publice institutum et datum ad talem professionem significandam, nam illa est virtualis quaedam defectio ab illa obligatione. Quae ratio manifeste convincit, quando habitus deponitur animo retrocedendi abstatu ;ram tunc plane committitur apostasiae vitium, quod, supposito voto, contra legem divinam et naturalem est, ut significatur in Concilio Carthaginensi IV, cap. ult., habetur in c. 1, 27, q. 1, et idem habetur in cap. De viduis, et cap. Viduas, cum alüs, ead. caus., et 9, cap. 2, 20, q. 3, ex Concil. Tolet. Vf, c. 6; tunc autem praecise agimus de sola depositione habitus. Posset autem intelligi aliquem velle retinere statum, et servare substantialia ejus, nolle autem uti tali habitu, quod posset facilius in monialibus contingere. Ergo non satis est obligatio ad statum, nisi addatur specialis obligatio ad deferendum in habitu proprium signum talis status. Ad hoc vero dici posset, quamvis haec duo speculative (ut sic dicam) sint separabilia, practice in tali materia non posse separari, quia vel religiosus dimittit habitum relinquendo etiam monasterium, seque ab obedientia suorum Praelatorum subtrahendo, vel sub illa manens. Priori modo retrocedit ab statu in quo perseverare tenetur , et est apostata , ut infra citato lib. 3 videbimus ; posteriori autem modo impossibile moraliter est ut habitum mutare permittatur. Quae ratio pzobat quidem optime , quando mutatio habitus diuturna est, et quando per modum status assumitur ; tamen etiam de illa non probat in universum, sed ut in plurimum. Nam in religione militari, verbi gratia, potest aliquis nunquam deferre habitum, dissimulantibus et conniventibus Praelatis, vel forte ignorantibus; et in monasterio monialium nimium relaxato posset aliqua deponere velum, et seculari modo ornari, in caeteris servando integritatem sui status. In quibus casibus si id contingat, non desinit religiosus peccare mortaliter propter negligentiam vel ignorantiam Praelatorum non adhibentium coactionem ; ct praeterea hoc peccatum non solum committitur in stabili mutatione habitus , sed etiam in ca quae fit ad breve tempus, ut ex dici. cap. 2, Ne clerici vel monach., in 6, sentit Navarrus, cons. unico de Apostatis, n. 6; et tamen ratio facta in eo casu non procedit.

6. Completa causa praedictae gravis obligaLionis traditur. —Necessarium ergo est ut, praeter rationem naturalem et necessariam connexionem moralem cum statu et obedientia Praelatorum, sit aliqua positiva lex, quae directe obliget ad retinendum habitum religionis, quam semel quis professus est. Alioqui non crit per se gravis malitia in contraria dimissione, sed solum ex adjunctis, vel per accidens, ratione scandali. Dico ergo habere religiosos positivum praeceptum, quo ita obligantur. Propter dificultatem autem in num. 3 positam, addendum est hoc praeceptum non tam fundari in speciali regula, quam supponi (cum proportione) ad omnem regulam. Est enin hoc tanquam generale quoudam jus status religiosi, ut unusquisque in sua vocatione, et consequenter in proprio habitu suae vocationis permaneat. Quod jus, quatenus exenditur ultra id quod mere naturale est, potest dici non scriptum, id est, communi consensu et traditione omnium religionum recepium. Poitest etiam dici jus commune canonicum, quia in deeretis supra citatis, auctoritate Pontificum et Conciliorum generalium confirmatum est.

7. Responsio Cajetani quoad primam dubii partem . — Sed quaerendum restat an dimissio vel mutatio habitus semper sit peccatum mortale. Quod dubitari potest primo ex modo peccandi, secundo ex parte materiae. Quoad primum, C jjetanus, in Summ., verb. Clericorum peccata, significat religiosum non peccare mortaliter, nisi temere dimittat suum habitum ; nam inde probat quasi a fortiori clericum non peecare mortaliter dimittendo suum, nisi te- mere id faciat ; quid autem sit temere dimittere, explicavit idem Cajetanus, 2. 2, q. 53, art. 3, dicens, temeritatem esse inordinationem ex contemptu ; et mnfra dicit esse speciem praecipitationis contemptum addentem. Et in illo rigore dicit esse interpretandos canones imponentes poenas temere delinquentibus, alludens inter alia ad c. 2, Ne cleric. vel monach., in 6, ubiexcommunicatur monachus temere dimittens habitum. Ergo jungendo omnia, sentit non esse peccatum mortale dimittere bahitum, nisi fiat ex contemptu.

8. Rejicitur Cajetanus. — Vera resolutio.— Quod si haec doctrina vera est, non magis obligatur sub mortali religiosus ad non dinittendum habitum, quam ad non transgrediendam quamcumque regulam ; quacumque enim transgressio est mortalis, si fiat exs contemptu, et non alias. Hoc autem repugnat his, quae hactenus diximus, et communi modosentiendi ct loquendi Doctorum ; censent enim muito majorem esse obligationem ad non dimittendum habitum, quam ad alias particulares observantias regulae. Quocirca, licet temeraria dimissio in illo rigore explicata a Cajetano pccessaria forte sit ad incurrendam censuram latam in dict. c. 2, de qua re in proprio loco diximus, tom. 5, in 3 p., disp. 23, sect. 4, tamen ad peccandum mortaliter non est necessarius contemptus, sed ex parte modi peccandi suffieit quaelibet libertas, quae ad alia peccata mortalia satis est, sive sit mista cum ignorantia culpabili, sive cum passione et pravo affectu vagandi per aliquod tempus, fornieandi, percutiendi aliquem, etc., qui esse potest sine proprio contemptu. hRatio est, quia hace materia est gravis ex suo gencre, et est stricte prohibita per sacros canones, non solum in dict. cap.2, sed etiam in antiquioribus, et communis traditio et consensus declarat illam rigorosam et potissimam legcm prohibentem ; ergo, ut transgressio ejus sit peccatum mortale, non est necessarius formalis contemptus, sed suflicit virtualis inclusus in libera voluntate faciendi actum legi contrarium. Et haec est communis sententia Doctorum etiam esplicantium illam particulam Zenere, in diet. cap. 2; dicunt enim temere aimitti, quoties sine causa rationabili dimittitur, ut notavit Sylvester, verb. Eecomomaun:catio, 9, numero quingentesimo primo.

9. Eapeditur posterior pars dubii.— Quoad secundam partem, certum videtur posse hoc peccatum esse aliquando veniale ex parte materiae, quod aperte sentit Sylvester, verb. E- communicatio, 9, n. 53, cum aliis quos refert. Potest autem haec levitas materiae in praesenti considerari et ex parte temporis; quia, licet dimittatur habitus, statim reassumendus est, et ea intentione exuitur. Et in hoc casu praecipue videntur loqui Paludanus, Sylvester et caeteri, quia in moralibus parum ?pro nihilo reputatur, nec dicitur quis simpliciter assumere secularem habitum eo quod ad breve tempus illum induat, argumento legis Dirortium, ff. de Divortiis. Alii tamen hunc casum non admittunt, quia si revera fiat mutatio dolosa ad utendum serio habitu seculari, et ut talis persona secularis reputetur, videtur esse materia gravis, etiamsi pro brevissimo tempore fiat. Quod videtur sentire Navar., dict. cons. de Apostasia, num. 6, et summa hosell., verb. Excommunicatio, et videtur valde probabile, quia illa materia habet intrinsecam deformitatem repugnantem illi statui. Unde addendum secundo est, ut talis mutatio fiat levis, necessarium esse ut etiam ex intentione minuatur, verbi gratia,si quis ad breve tempus mutet habitum, non vt serio illo utatur, vel ut secularis incedat, sed ludi causa ad repraesentandum, vel quid simile; tunc cnim sine dubio erit res levis ; quod etiam frequens usus virorum timoratorum declarat.

10. Objectio contra proxime dicia de inteatione enucleatur. — Dices: intentio est valde extrinseca respectu talis materiae; ergo si materia ipsa est contraria praecepto, et alioquin est sufficiens ad peccatum mortale, non fiet veniale, eo quod ex intentione jocosa aut levi fiat. Respondetur hoc verum esse de intentione mere extrinseca, quae non mutat moralem rationem acticnis; nos autem loquimur de intentione efiiciendi hujusmodi mutationem. Voeco autem in praesenti variationem moralem actionis, quod mutatio habitus fiat ad mutandam revera speciem exteriorem et existimationem status, vel quod fiat solum ad repraesentandam aliquam personam, quia secundum estimationem moralem hae sunt actiones diversarum rationum; imo posterior non censctur vera mutatio. Prior vero est propriissima, et ideo quamvis fiat ex intentione quae secundum se tantum sit peccatum veniale, ut ad intuendum publicum ludum, vel quid simile, ipsa ratione suae materiae vel prohibitionis erit peccatum mortale.

11. Quomodo mutando partem solum habitus, fiat aut non fiat levis mutatio. — Alio modo videtur haec materia posse esse levis, quia non totus habitus, sed pars ejus dimittitur. In quo praecipue est observandum, ne religiosus habitus ita ex parte minuatur, ut ex reliquocognosci non possit an talis persona religiosa sit, necne; jam enim illa materia erit semper sufficiens ad peccatum mortale; quia in ea consummatur transgressio lcgis, et quoad materiam, et quoad finem ejus. Quin potius, licet quis exuendo exteriorem partem habitus, retineat internam, et superinduat secularem habitum ne rceligiosus appareat, ratione materiae non excusabit gravem culpam ; quia illa pars cum illis cireumstantiis est satis gravis materia, et quia religiosus tenetur exteriorem habitum suum retinere, ut colligitur ex cap. Deus gui, de Vit. et honest. cler., et sentiunt ibi glossa, Joan. Andr., Anton., et Panormit., Navarr., consil. 76, de Regularibus, in nova impressione. Si vero pars habitus, quae retinetur, exterius apparet, et est proprium signum talis status, non peccabit quis saltem graviter contra prohibitionem dimittendi habitum ; quia revera non dimittit neque occultat proprium statum. Unde, si assumat partem alterius habitus, qua proprium non occultat, peccare quidem poterit contra decentiam religiosam, vel contra canones prohibentes clericis vel monachis laicum vel indecentem vestitum, non tamen contra obligationem non dimittendi habitum. Dixi autem, si sit sufficienus signum proprii status, quia non satis est quod sit signum religiosi status in communi, quia religiosus tenetur deferre peculiarem habitum suae religionis, ut Navarrus supra notat, et sufficienter probatur rationibus adduetis.

12. Quomodo item nihil proprii habitus mutando, sed alium superinduendo. — Quaeri autem hic potest an occultatio habitus nihil de proprio exuendo, sed aiium superinduendo, sit mutatio sufficiens ad peccatum mortale. Sed hoc dubium tractavi latius in 5 tomo tertiae partis, in loco citato, in num. 8, et mihi semper videtur ex vi materiae non esse illam mutationem de qua loquuntur jura, quia rocvera non est dimissio habitus ; neque etiam intrinsece esse mendacium , vel quia occultare veritatem non semper est mendacium, vel quia vestis assumpta non est principaliter ad significandum, sed ad alium usum, propter quem accipi potest sine mendacio , etiamsi alii decipi permittantur. Praeterea , licet illa sit ficta simulatio, quandco sine rationsbili causa fit , nihilominus non videtur ex objecto mendacium ita perniciosum , ut sit peccatum mertale; judicandum ergo erit ex fine, nam si id flat ex intentione mortal, crit mortale, et multo magis si fiat animo apostatandi, vel fugiendi a religione; quia illa intentio et est mortalis, et multum proportionata illi actioni. Idemque timendum est si fiat animo libere vagandi per multum tempus, quia illa est virtualis depositio religiosi habitus.

13. Quomodo tandem dicta dimissio possit omnà peccato carere. — Primo, ex justa causa, seu necessitate. — Ultimo est circa hanc obligationem advertendum , non esse ita praecise necessariam , ut oppositum nunquam liceat, saltem ad tempus et ex justa causa. Quia propter gravem necessitatem vel tuendi vitam, vel vitandi gravem infamiam aut scandalum, licite potest mutari habitus religionis ad tempus, ut notavit glossa, in cap. 2, Ne cleric. vel monach., in 6, et in c. Cleric., 2, de Vita et honest. cleric., et sumitur ex textu ihi : Nis justa causa timoris emegerit habitum transformari. Idemque in simili de prohibitione portandi arma notavit glossa, in cap. Cleric., 4, eod. tit. Et idem docent Sylvester, verb. Habitus , et alii Summistae, tum ibti, tum verb. Zacommunicatio ; Antonin., tertia parte, tit. 24, c. 53. Et ratio est, qui tunc illa uon est temeraria dimissio, imo nec voluntaria censetur, argument. c. 1, De his quae vi, etc.; et quia leges humanae non obligant cum tanto rigore, quando alias materia est de se indifferens, et transgressio non cedit in contemptum religionis, vel damnum eommune ; in eo autem casu nihil horum intervenit, quia illud tunc non est mendacium , ut probat ratio supra facta'num. praecedenti, nec fit in contemptum rehgionis, nec sequitur aliud damnum, sed potius fit ad vitandum illud, ut supponimus.

14. Instantia contra pronime dicta diluitur. —Dices, hoc ad summum habere locum quando necessitas praeoccupat hominem, non vero quando homo se ingerit actioni vel itineri habenti necessitatem illam, vel periculum annexum. hespondeo, in priori casu de necessitate praeoccupante , semper hoc procedere, ctiamsi contingat occasionem illam ex antecedente peccato oriri, quia illud est per accidens, et hic et nunc judicandum est de humana necessitate prout jam in re existit. In posteriori autem casu de se ingerente, pensanda est necessitas vel utilitas aggrediendi opus vel iter quod sine mutatione habitus religiosi commode fieri non potest ; nam si illa fuerit sufficiens, non est relinquendum opus propter illam circumstantiam, ut recte sensit Navarr., consil. 76, de Regularibus, in secunda impres- sione, addens judicium de lcgitima causa in hoc negotio relinqui arbitrio boni viri, cum non sit jure determinatum, argument. cap. De causis, S 1, de Officio deleg., et 1. 1, ff. de Jure deliberandi. At vero, quando ratio aggrediendi opus est iniqua, vel non necessaria, tunc, licet fieri non possit sine periculo vitae vel infamiae absque mutatione habitus , nulla est excusatio , sed dupliciter in eo facto peccatur, primo in intentione juxta malitiam ejus, deinde in medio assumpto ad excusandum pcriculum non imminens, nec necessarium, sed voluntarie assumptum.

15. Secundo, potest carere omni peccato ex dispensatione. — Alia quoque ratione potest fieri licita haec mutatio habitus per justam dispensationem. Cum enim haec observantia non sit de substantia status religiosi , certum est admittere dispensationem ex justa causa, quae etiam relinquitur arbitrio prudentis dispensatoris. Non requiritur vero tanta, ut per se sufficiat excusare, quia illa non esset dispensatio, sed interpretatio. Neque etiam est necessaria ingens et extraordinaria causa, qualis ad dispensationem in ipso statu religioso , vel in substantialibus ejus necessaria cst, quia minor effectus minorcm causam requirit. Et eadem proportione, quo mutatio futura fuerit major vel diuturnior, eo majorem causam postulat; ut si detur dispensatio ad totam vitam, sed solum ad tempus studii, vel ad agendum negotium, aut iter. Et similiter plus requiritur ut mutetur habitus monachalis in laicalem quam in clericalem, et plus ut in clericalem quam in alium monachalem, quia magis receditur a lege, scu regula.

16. Hanc dispensationem potest Papa concedere. — De praelato religionis idem probari cidetur a Navarro. — Confirmatur. — Ejus ratio, qua etiam satisfit probationt contrarie. — Satisfit confirmationi, praecedenti mumero allate, eu anultiplici discrimine inter dispensalionen clausure et habitus. — Quaeri autem potest quis habeat potestatem concedendi hanc dispensationem. Et quidem constat Summum Pontificem maxime posse illam concedere, c. Deus qui, de Vita ei honest. cleric., et quia in omnibus habet supremam potestatem. De Praelato autem religionis dubitari potest. Nam videtur etiam illum posse hanc licentiam ex justa causa dare , quia per hoc non dispensat in voto, sed in regula, quae illam conditionem includit, nisi justa causa obstet. Et confirmatur, quia Praelatus potest dispensare cum religioso in clausura (loquimur enim de viris, cl ex vi juris communis ); ergo et in delatione habitus, quia ejusdem sunt obligationis, ut patebit cap. seq. Atque ita sentirc videtur, et haec duo aequiparare Navar., dict. cons. 70, n. 8 et 9. Nihilominus censeo solum Papam posse hane dispensationem concedere, proprie loquendo. Quod ita declaro, nam aliud est dare licentiam ad opus quod sine mutatione habilus commode exerceri non potest, aliud vero dispensare per se et directe in gestatione hahitus. Primum facere potest Praelatus, et facit quotidie; et ita loquitur Navarr., ut constat ex casu quem tractat. Illa vero non est dispensatio in hac obligatione, sed facultas ad agendum opus religiosum , quae non est necessaria ad opus propter dispensationem , sed propter subordinationem et obedientiam religiosam ; posita autem illa facultate ad opus, altcera obligatio per se cessat ratione occurrentis causae, juxta supra dicta in num. 13 et 14. Propria autem dispensatio esset, quando opus, ad quod datur facultas, sine periculo vitae, vel infamiae, vel alio scandalo , potest exerceri in proprio habitu religioso , et daretur specialis licentia ad non deferendum habitum illo tempore ; et hoc modo nego posse Praelatum dare hanc dispensationem. Hancque differentiam constituo inter Pontificem et Praelatum. Hhatio me movens est, quia haec dispensatio non tam est in regula quam in jure communi, ut ex dictis num. 6 constat, et potestas ad illam concedendam nullipi invenitur data Praelatis; neque etiam continetur in generali facultate quam habent dispensandi in jure communi, quia illa solum extenditur ad res quae ordinarie et frequenter occurrunt , et ad dispensationes moraliter necessarias ad ordinarium vivendi modum ; haec autem dispensatio non est hujusmodi, sed est valde extraordinaria, et multum exorbitans , ideoque supremam Pontificis potestatem mihi postulare videtur, quamvis hoc in terminis disputatum non invenerim. Atque hanc etiam differentiam considero inter existentiam extra claustrum, ct mutationem habitus, quod illa est frequenter necessaria, et habet ordinarias causas, haec vero minime; et ideo prior censetur concessa Praelaio in generali potestate , non autem posterior. liem est alia ratio optima, quia facultas existendi extra claustrum quasi per se et directe pertinet ad jurisdictionem Praelati, ut possit uti suo subdito, ubi ille indiguerit, vel ei praecipere ministerium extra claustra, quando opportunum judicaverit ; mutatio vero habitus per se non spectat ad executionem obc- dientiae religiosae. Non ergo est similis ratio, neque illa duo aequiparantur, nisi quando ex facultate ad aliquod opus necessaria est utraque circumstantia. In quo etiam est differentia, quia circumstantia loci moraliter est per se intenta, et intrinsece postulatur in ipsa facultate; alia vero est omnino per accidens, sequiturque ex causis extrinsecis, et ideo non est ita directe intenta.

17. Instantia contra datau resolutionem.— Diluitur. — Dices: interdum religiosus, habens facultatem a Praelato ad aliquod iter vel ministerium agendum, dubitat an expediat vel liceat mutare habitum, et sua auctoritate non audet, et de licentia Praelati securus facit; ergo signum est posse Praelatum directe et per se hanc licentiam dare. Respondeo, illam magis esse authenticam interpretationem quam dispensationem ; nam in rigore illud dubium posset determinari per prudens arbitrium, considerata causa ; si vero potest fieri recursus ad superiorem, merito fit, quia ad illum ex officio spectat declarare an lex obliget in casu dubio, et sua auctoritate adjungit practicam certitudinem. Ouod si quis illam vocet dispensationcm, non contendo de voce, quia solum loquimur, quando constat obiigationem non dimittendi habitum non cessare ob extrinsecas causas, et per se tollitur a superiore; et hoc dicimus pertinere ad solum Pontificem. Unde infero, regulariter ac moraliter loquendo, per solam licentiam Praelati non posse dimitti habitum pro tota vita, nec pro tempore diuturno, et quasi stabili modo, sed solum occasione alicujus actionis, et pro tempore quo durat ; quod secus est de dispensatione Pontificis, ut per se constat. Et ideo dico, regulariter loquendo ; quia si religiosus mittatur a Praelato ad praedicandum Evangelium, ubi non potest sine periculo facere nisi mutando habitum, etiam poterit longo tempore, et per totam vitam ea licentia uti, quia est consequens ad praedictum ministerium, quod toto illo tempore sancte exercetur.

18. Assertio secunda : Religiosum exuere se absque animo deserendi habitum, non esse peccatum, seclusa regula vel eatrinsecis circumstantiis. — Ostenditur assertio. — Sentire videtur Sylvester semper pceccare religiosum exuendo se absque rationabili causa. — Accedit aliqua exs parte Navarrus. — Sustinetur taqen asserlio posita.— Hactenus a num. 4diximus de dimissione et mutatione habitus; nunc de spolatione breviter dicendum est, nihil dc illa esse statutum jure communi, quia cap. 2; Ne cleric. vel monach., in 6, non loquitur dc spoliatione, ut in 5 tom., tertia parte, num. 8 allato, dixi. Et omnia alia jura magis loquuntur de mutatione habitus, cum qua status relinquitur, quam de spoliatione, ut supra notavi. Unde ex vi juris communis hoc prohibitum non est; neque etiam ex natura rei, aut ratione voti, seu status religiosi. Consnlenda ergo est religiosa regula, tanta enim erit haec obligatio, quanta in illa fuerit imposita. Unde nisi ex aliis cireumstantiis haec transgressio fiat culpabilis, vel mortale peccatum, non erit talis, nisi juxta regulae obligationem. Ait tamen Sylvester, verb. Hacommunicatio, 9, num. 52, nunquam dimitti (etiam hoc modo) a religioso professo sine rationabili causa absque peccato : Quia adeo (inquit) est auneaus ossibus monachorum, quod in quocumque loco consistentes, sive in lecto quiescentes, constauter eo uti debent ; citat cap. Vidua, 20, quaest. 1, ubi Concilium Toletanum X, loquens de virginibus sacris quae religionem protitentur, ait: T'unc accepta a Sacerdote, vel minisiro, apla religionis professioni veste, seu in lectulo quiescens, sive in quocumque loco consistens, constanter ea utctur. Et Concihum Carthaginense IV, cap. 11, dicit: Sanctimonialis virgo cum ad consecrationem suo Episcopo offertur, in talibus vestibus applicetur, qualibus semper usura est, grofessioni el sunctimonie aptis; habetur in cap. Sanctimonialis, 23 dist. Imo indicat praeterea Sylvester hoc peccatum esse mortale, si ex rationabili causa non fiat, ut si x lascivia (inquit) et illieita sensualitate dormiendi quietius in hospitio extra monasterium. Et Navarrus, in consil. de Apostatis, significat religiosum, qui spoliatur habitu ad liberius fornicandum, peccare mortaliter, non solum contra temperantiam, sed etiam exuendo habitum, quamvis apostata non sit. Nihilominus ex vi juris communis certum existimo non esse in hoc obligationem sub peccato mortaii, quia neque in citatis decretis sunt verba quae indicent rigorosum praeceptum. Nam in in cap. Vidua solum dicitur, constanter ca ulatur ; in alio vero, qualibus semper usura c5, qua non sunt verba rigorose praeceptiva, ut per se constat; nec communi usu et consuetudine ita sunt interpretata. Nec dicti auciores oppositum sentiunt; pam Sylvester exresee dicit, licet monachi debeant semper 10 habitu nuti, tamen hoc debitum esse honeiatis, non necessitatis. Et in hanc sententiam retert Archidiaconum, et Joan. Andream; solum ergo volunt ex circumstantia extrinseca posse illud peecatum esse mortale. Unde in praedicto casu intemperantis religiosi non erit, per se loquendo, duplex malitia mortalis in illo actu, una fornicationis, alia spoliationis habitus, nisi fortasse ex speciali regula talis prohibitio cum eo rigore facta sit; semper cnim jura specialia excipimus, quae consulenda et observanda sunt. Alia de aecentia, quam religiosi in vestibus servare debent, legi possunt apud Navarr., Comment. 4, de Regul., numero vigesimo septimo, ubi late expendit Clem. 1, de Constit.. de qua aliqua dicemus in cap. undecimo.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 5

Caput 5